Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum illud cuius essentia totaliter perit vel per annihilationem vel per corruptionem possit virtute diuina idem numero reparari

QVAESTIO TERTIA. Vtrum illud cuius essentia totaliter perit vel per annihilationem vel per corruptionem possit virtute diuina idem numero reparari.

Thom. quodli. 4. 4. 320. Opusc 9. q. 81. Hem. quodli. 7. 4. 14.

TERTIO quaeritur vtrum illud cuius essentia p rit totaliter per annihilationem vel in parte pecorruptionem (vt sunt omnia corporalia sub homine) possit virtute diuina idem numero reparari. Et arguitur quod sic. Nam cui non repugnat esse nunc & prius, ei non repugnat fieri nunc & prius, quia fieri ordinatur ad esse, sed angelo vel lapidi non repugnat esse nanc & prius, ergo nec fieri nunc & prius, hoc autem non potest esse sine materiae annihilatione vel corruptione, ergo deus potestlapidem corruptum vel angelum annihilatum eundem secundum numerum reparare.

Item si mundus esset annihilatus, deus posset eundem salti secundum speciem reparare, sed reparando eundem mundum secundum speciem necessario repararet aliquam partem eius eandem secundum numerum, ergo &c. Probatio minoris, quia aliquae species sunt in quibus non potest esse nisi vnum indiuiduum, vt in angelis, il¬ las ergo oportet reparare secundum idem indiuiduum quod praecessit.

Item sicut se habet locatum ad locum, ita temporale ad tenpus, sed deus posset facere quod corpus locabile sit in locis distantibus, dato quod non sit in loco medio, vt patet de corpore Christi existente in caelo, & in sacramento altaris, ergo similiter potest facere, quod res temporalis sit in diuersis temporibus distantibus, dato quod non sit in tempore medio, hoc autem non posset fieri nisi per reparationem rei corruptae, ergo &c.

Item agens manens idem numero secundum se, & secundum omnia quae concurrunt ad actionem qualitercumque potest idem numero facere, sed supposito quod mundus sit nunc annihilatus, & quaecunque pars ipsius deus esset idem qui prius erat antequam mundum faceret, vel aliquo in mundo, & eodem modo se haberet in se & in omnibus concurrentibus ad actionem qua litercunque, quia nihil concurreret ad productionem cuiuscunque rei, nisi deus in quo nulla potest esse varietas, ergo deus po set facere vel reparare eundem mundum quem fecit prius vel aliquam partem eius, si esset annihilata.

Item probatur idem per Augustinum 12. de ciuitate dei, vbi dicit quod si ipsa materia de qua homo factus est, decidisset in omnino nihilum, & non mansisset in vllis naturae latebris, adhuc posset deus eandem numero reparare.

Item si illud quod corruptum est non potest idem numero re parari, sequitur quod omnia accidentia quae fuerunt in homine & non remanent in anima separata, erunt alia secundum nu merum in homine resurgente. Hoc autem est inconueniens saltem de propria passione, non enim videtur possibile, quod idem subiectum numero habeat vicissim aliam & aliam passionem propriam numero, quare, &c.

IN CONTRARIVM arguitur sic, quia non minoris virtutis est deus respectu successiuorum quam respectu permanentium, sed deus non potest reparare successiua corrupta ira vt sint eadem secundum numerum vt communiter ponitur, non enim potest idem motus numero reparari, ergo nec permanentia

RESPONSIO. Sicut tactum est in vltimo argumento entium quaedam sunt permanentia, vt angelus, bos, lapis. Quaedam vero transeuntia, vt motus & tempus, & illa quae ad motum & tempus pertinent vt sunt illa quae secundum naturam non possunt secundum idem pluries sumi, ergo primo inquiretur de successiuis & transeuntibus, an possint eadem secundum numerum reparari, & postea de permanentibus.

QUANTVM ad primum est communis opinio quod successiua non possunt eadem numero reparari. Cuius ratio assi gnatur duplex. Prima est, quia illud quod ad sui vnitatem essentialem requirit continuationem durationis non potest esse idem interrupta duratione, sed omne successiuum (vt motus & tempus) requirit ad sui vnitatem essentialem continuationem durationis, quia sua vnitas est sua continuitas, ergo interrupta sua duratione non potest esse idem numero. Secunda ratio talis est, ponatur quod aliquis moueatur ab a in e per b, si motus posse idem secundum numerum reparari, sequeretur quod quando mobile motum est ab a vsque b, & deinde mouetur a b in C, quod tunc posset primus motus quo mouebatur ab a in b reparari, hoc autem est impossibile, quia tunc idem moueretur simul diuersis motibus eiusdem speciei, & iterum plures partes eiusdem motus essent simul quorum vtrumque est impossibile, ergo impossibile est cundem motum numero reparari.

Quicquid sit de conclusione, rationes tamen istae sunt facili ter solubiles. Cum enim primo dicitur quod omne successiuum ad sui vnitatem essentialem requirit continuitatem eo quod sua vnitas est sua continuitas. Dicendum quod continuitas quae requiritur ad vnitatem motus non est continuitas eius cum alic motu, quia sine hac quilibet motus est vnus in se, nec est continuitas eiusdem motus ad seipsum, quia idem non continuatur sibiipsi, sed est continuitas partium constituentium vnum motum sola igitur interruptio huic continuitati opposita soluit vnitatem motus. Nunc est ita quod interruptio quae est inter primum motum & eius reparationem non solueret illam continuitatem nec esset ei contraria. Ponimus enim quod sicut prima vice parte motus fuerunt continuatae. ita & in eius reparatione, interruptic ergo quae poneretur solum argueret quod motus primo existens & postea reparatus, non essent duo motus continuari constituentes per suam continuationem vnum tertium motum, sed non argus ret quin esset idem motus prius existens, & postea reparatus, quod autem plus assumitur, videlicet quod motus ad vnitatem sui requirit continuitatem essendi. Dicendum quod continuitas essendi quam requirit motus non est quod sit continue & semper, alioquin nunquam terminaretur, sed est quod continue duret quandiu est, & hoc potest poni, dato quod motus corruptus idem numero repararetur, quia tam prima vice quam secunda ponitur quod eius duratio esset continua successione suarum partium

Secunda ratio clare deficit, quum enim dicitur quod si deus posset reparare eundem motum secundum numerum tunc prima pars motus quae transit ab a in b posset reparari dum adhuc vltima pars duraret, scilicet a b in c. dicendum quod non est verum, quod etiam patet in permanentibus, si enim poneremus quod deus posset reparare albedinem corruptam in aliquo cui successisse nigredo opposita vel alia albedo numero differens a prima tamen non diceremus quod deus posset reparare eandem albedinem stante nigredine in eodem subiecto vel alia albedine numero differente, non enim possunt esse opposita in eodem subiecto simul nec duo accidentia solo numero differentia. Similiter in proposito prima pars motus non potest reparari manente secunda, sed hoc argumentum nullum est, non potest hoc modo reparari, ergo nullo modo, sed est fallacia consequentis procedendo a destructine inferioris ad destructionem superioris. Aliquid enim impli cat contradictionem vno modo quod non implicat alio modo

Dicendum est ergo aliter quod successiua vel transeuntia dis ferunt a permanentibus in duobus ex quibus poterimus arguerad propositum. Prima differentia est quia res permanens duratione sua non interrupta potest pluries sumi secundum se totum, & secundum quamlibet partem sui vt homo vel lapis, successiua vero & generaliter omnia transeuntia non possunt pluries sumi secundum se nec secundum aliquid sui duratione sua non interrupta, vtrum autem interrupta possint iterato sumi inquiretur postea quia hoc quaerit quaestio. Nunc autem sumamus absque petitione illud quod de se clarum est, vt patet inducendo in omnibus. Secunda differentia est quia res permanentes sunt res proprie & simpliciter vt homo, lapis, albedo & nigredo & sic de caeteris. Res autem successiue vel transeuntes non sunt res proprie & simpliciter. sed solum sunt quaedam rerum habitudines vel quidam reales modi essendi, cuius probatio est, quia illud quod adueniens alicui non reddit ipsum magis compositum quam prius non est proprie res & simpliciter, sed talia sunt omnia transeuntia & successius vt motus, tempus & huiusmodi, non enim caelum est magis compos tum dum mouetur quam si staret, quia motus ad locu nihil variat circa rem, vt dicitur 8. physicorum & idem est de motu ad formam quantum est praecise de natura motus, quia nullam compositionem ponit secundum se circa subiectum praeter illam quae es formae terminantis motum & est res permanens.

Ex prima differentia arguitur, sic minus est rem iam existentem conseruare ne corrumpatur quam corruptam reparare, sed in successiuis & transeuntibus deus non potest rem conseruare ne corrumpatur, ergo fortiori ratione nec potest corri ptam reparare. Maior videtur manifesta. Sed minor probatur si aliquod successiuum vel transiens dum est posset conseruari in esse ne corrumperetur tunc posset pluries sumi & sic esset permanens & non transiens.

Sed diceret aliquis quod de ratione transeuntis est quod non possit pluries sumi continue & non interrupta sua duratione, quia tunc esset stans & non transiens, sed nihil prohibet quirn pluries posset sumi ea interrupta, nec propter hoc erit stans sec qualibet vice erit fluens & transiens, propter quod maior videtur falsa, quia magis est contra rationem successiui vel transeuntis quod possit permanere ne corrumpatur quam quod possit reparari postquam corruptum est.

Sed illud non valet, quia si idem successiuum puta idem motu numero posset reparari verum esset dicere quod mobile subiecti bis esset motum realiter, illud autem non diceretur ratione numerationis subiecti quia illud est vnum, nec ratione numerationis spacij quod simpliciter est vnum, ergo oportet quod sit ratione numerationis motus vel durationis eius, vel mensurae extrinsecae, si ratione numerationis motus habetur propositum, quia omnis realis numerus est plurium realiter & ita motus procedens & sequens non essent vnus motus realiter sed plures, quod est nostrum propositum. Si autem dicatur quod hoc est propter numerationem durationis in idem redit, quia duratio motus non est aliud quam motus. Et ideo si vnum numeratur realiter & reliquum, nec rationt mensurae extrinsecae vel cuiuscunque alterius extrinseci, quideus posset facere quod solum esset motus primi mobilis & illum posset interrumpere & iterato reparare. Et esset verum dicere quod caelum esset realiter bis motum non per numerationem alicuius mensurae extrinsecae, quia nulla esset, nec per numerationem subiecti vel spacij aut mouentis, ergo per numerationem motus vel durationis quod idem est. Item eundem motum posserparari vel simpliciter est impossibile vel est simpliciter possibile, si fit possibile simpliciter ergo possibile erit fieri virtute naturae. Probatio, quia quandocunque aliquis effectus est simpliciter possibilis & causa est aeque potens nunc ficut prius tunc ex tali causa potest idem effectus produci nunc sicut prius, si ergo reparatio eiusdem motus sit effectus simpliciter possibilis, ergo causa naturalis quae primo fecit motum, & eo corrupto remanet aeque potens vt prius posset eundem motum secundum numerum reparare. Hoc autem est falsum, relinquitur ergo quod re paratio eiusdem motus secundum numerum est effectus simpliciter impossibilis. Talis autem effectus subterfugit omnem causam, ergo per nullam virtutem posset idem motus numero reparari. Item si motus idem numero reparari posset eodem modo posset & tempus, & sic dies quae praeteriit posset statim reparari, & no solum semel, sed semper, & ita totus decursus temporis esto quod duraret in infinitum, non esset realiter nisi vnus dies, imo nisi vna hora vel breuissima pars vnius horae, quia idem argumentum potest fieri de hora vel de parte horae sicut de tota die, quae omnia sunt absurda, quare &c.

Ex secunda differentia sic arguitur, licet idem subiectum possit successiue esse sub oppositis formis, vel habitudinibus, impossibile tamen est, & contradictionem implicat quod oppositarum formarum vel habitudinum vna sit alia, neque simul, neque successiue, sicut possibile est quod eadem aqua primo sit calida, & postea frigida, vel quod idem homo sedeat, & postea stet, sed impossibile est quod caliditas sit frigiditas, vel quod sedere sit stare, sed si idem successiuum vel transiens repararetur, sequeretur quod vna habitudo esset alia, ergo impossibile est quod idem successiuum vel transiens reparetur. Minor probatur, quia sicut dictum fuit, successiua non sunt proprie res, sed rerum habitudines, sicut motus essentialiter est successio vel habitudo successionis mobilis in loco, & per eandem rationem partes motus sunt essentialiter partes successionis, partes autem successionis sunt prius & posteris, vel potius prioritas vel posterioritas, ita quod quando dicitur quod vna pars motus est posterior, & altera prior, non est praedicatio denominatiua alicuius habitudinis additae ad partes, motus, sed est essentialis, mobile enim potest dici denominatione addita quod sit prius vel posterius in hac parte loci quam in illa, sed ipsius motus vna pars non potest dici prior & alia posterior denominatione addita, sed sunt essentialiter ipsa habitudo prioritatis & posterioritatis existentiae mobilis secundum aliam & alipartem loci, sicut motus est essentialiter successio eis per totum locum, si ergo pars mots quae praeteriit posset reparari iterum vere habitudo posterioritatis efficeretur habitudo prioritatis, quod est impossibile vt dictum fuit. Patet ergo quod successiua vt tempus & motus, non possunt eadem secundum numerum reparari.

VISO ergo quod successiua & transeuntia non possunt eadem numero reparari, videndum est an hoc sit possibile in permanentibus. Et videtur (saluo meliori iudicio, & salua reuerentia potentiae diuinae, cui subest omne quod est possibile) quod nullum permanens corruptum potest idem numero reparari, quod potest ad praesens probari tripliciter vel quadrupliciter. Primo sic, non plus potest deus agens per voluntatem, quam si ageret ex necessitate naturae, sed si deus ageret de necessitate naturae, non posset rem corruptam eandem numero reparare, ergo nec agens per voluntatem. Maior patet, quia posse respicit potentiam, eandem autem potentiam supponimus in deo si ageret ex necessitate naturae quam habet agens per voluntatem, voluntas enim non addit nec auget potentiam, imo quicquid potest, per solam potentiam potest, sed per voluntatem habet quod potentia secundum formam voluntatis exeat in actum, vnde per voluntatem non habet nisi libertatem vtendi potentia, quam non haberet si ageret ex necessitate naturae, vnde philosophi qui posuerunt deum agere ex necessitate naturae, posuerunt in eo tantam potentiam, sicut nos ponimus, scilicet infinitam, & sic patet maior, sed minor declaratur, quia si deus ageret ex necessitate naturae, licet ageret per potentiam infinitam, ageret tamen modo aliorum agentium naturalium, propter quod licet posset producere perfectiorem effectum quam alia, non tamen posset reparare corruptum sicut nec alia. Et confirmatur. quia pater in diuinis generat filium ex necessitate naturae, & ab omnibus conceditur quod si generatio diuina interrumperetur et iteraretur quod esset alia generatio & alius filius. Et sit hoc esset in deo respectu diuinorum, fortiori ratione esset in eo respectu creaturarum.

Secunda ratio talis est, agens naturale non potest reparare idem secundum numerum, ergo nec deus, antecedens supponitur ex praecedenti quaestione. Probatio consequentiae, quia si agens naturale non posset reparare idem secundum numerum, deus vero possit, hoc erit vel propter differentiam virtutis agentis, vel propter differentem modum agendi (ex parte enim termini non potest esse differentia, cum ponatur idem terminus respectu vtriusqe agentis & actionis) non propter differentem modum agendi, vt pote quia deus agit sine motu & mutatione, natura vero nosn quia in reparatione rei quo ad formam corruptam a quocunquo fiat est vera mutatio, quia subiectum se habet aliter nunc quam prius scilicet materia recipiens formam qua prius fuit spoliam, vnde si lumine corrupto deus repararet ipsum esset vera mutatio, sicut si sol repararet ipsum. Item quod aliquid rei remaneat idem numro magis videtur facere ad hoc quod illud cuius erat pars possit redire idem numero quam si nihil remanet, quia plus est reparare vtramque partem quam alteram, sed in motu & mutatione rei cor ruptae aliquid remanet. s. materia vel subiectum, in annihilatione autem angeli nihil remaneret, ergo facilius videtur esse quod res corrupta reparetur per motum & mutationem, quam res annihilata per creationem vel recreationem, ergo modus agendi per motum & mutationem non impedit agens naturale plusquam diuinum, quin possit idem numero reparare. Item nec propter differentem virtut. agentis, vtpote quia deus agit infinita virtute, agens vero naturale finita, quia effectus finitus qui secundum speciem potest produci virtute finita nunquam exigit infinitatem virtutis in causa sua nisi propter modum quo producitur, puta si producatur per creationi vel alio modo, qui creaturae non competit, sed omnis forma naturalis in rebus generalibus & corruptibilibus excepta anima rationali est quidam effectus finitus, qui secundum suam speciem potes produci virtute finita, & producitur, ergo nunquam requirit in producente infinitam virtutem, nisi producatur tali modo qui creaturae non competit, sed productio eius in sua reparatione etiam si fias a deo est per veram mutationem, sicut si fieret a creatura, vt statim dictum est. ergo reparatio rei corruptae non requirit necessario virtutem infinitam. Differentia igitur virtutis infinitae in agente non potest esse causa, quare deus posset idem in numero reparare non autem natura. Quid ergo est causa quare natura non possit absque dubio dicitur esse illud quod tangit Philos. 2. de generatione, scilicet quod idem manens idem semper est natum facere idem ad hoc autem quod agens faciat idem numero oportet quod manea idem in se quo ad virtutem, & idem in habitudine ad passum, vel productum quo ad actionem. Quum autem actio naturae interrumpitur, non manet eadem habitudo agentis ad passum vel productum, nec habitudo eadem reparari potest vt prius probatu est, & ideo non potest reparari idem productum secundum numerum. Istud etiam inuenitur in deo per comparationem ad ea quorum substantia deperit in toto vel in parte, quia actio dei in creaturam interrumpitur, & ideo non manet eadem habitudo dei agentis ad creaturam pro prima rei productione, & eius reparatione, & haec ratio communis est ad ea quae sunt successiua & permanentia

Tertia ratio talis est, idem locus acquiritur pluribus motibus localibus, sed eadem forma secundum naturam non acquiritur pluribus actionibus, & causa est, quia motus non terminatur ad loci vt sit, sed vt mobile sit in loco, & ideo non oportet locum variati secundum se variato motu ad locum, sed oportet naturaliter formam variari variata actione per quam forma acquiritur. Ex hoc potest sic argui, si eadem forma numero pluribus actionibus in materia fiat, oportet quod vtraque actio vel saltem altera terminetur ad formam non vt sit simpliciter, sed vt sit in materia vel subiecto. Et propter hoc ad eandem formam terminatur generatio hominis & resurrectio eius, quia vel vtraque actio vel saltem altera terminatur ad animam, non vt sit simpliciter, sed vt sit in materia, sed in his quorum substantia deperditur vtraque actio, scilicet productio & reparatio terminaretur ad formam vt fit, & no solum vt sit, in hoc scilicet in materia vel subiecto, ergo impossibile est qu hae duae actiones terminentur ad eandem formam.

Quarta ratio est talis, quia si Deus causaret angelum, & postea annihilaret, ac deinde repararet, verum esset dicere quod angelus fuit bis realiter, hoc autem non esset numeratione agentis, puta Dei qui vnus est, nec cuiuscunque alterius extrinseci al angelo, quia si deus nihil fecisset nisi angelum quem annihilatum postea reparasset, adhuc esset verum dicere quod angelu bis fuisset, quod non posset verificari nisi numeratione angeli, vel durationis eius, quod idem est, quare, &c.

Posset etiam ad idem addi alia ratio facta in praeced. art. s. q eandem formam, puta idem lumen reparari, aut est possibile simpliciter, vel simpliciter impossibile, & deducatur vt prius videtur ergo quod quorum substantia deperit in toto vel in parte, non possunt eadem secundum numerum reparari, siue sint sucessiua, siue permanentia, & hoc expresse dicit frater Thom. lib. 2. d. 44. art. 2. in so. 3. argumenti quod fuit tale, vnus homo non est plura animalia, ergo si non pstidem animal non est idem homo numero, sed vbi non est idem sensus non est idem animal, quia animal diffinitur per sensum primum, scilicet tactum, sensus autem non manet in anima separata, ergo non possunt idem numo ro resumi. Ad quod respondet quod illa ratio optime concludi contra illos qui ponunt animam sensitiuam & rationalem diuersas in homine, quia secundum hoc anima sensitiua esset in homine corruptibilis, sicut in aliis animalibus, vnde in resurrectione non esset eadem anima sensitiua, nec idem animal, nec idem bomo: si autem ponamus quod eadem anima secundum substantiam sit rationalis & sensitiua nullas ex hoc angustias patiemur, quia atimal definitur per sensum: qui est anima sensitiua, sicut per formam essentialem, licet per sensum, qui est potentia cognoscatur eius definitio, anima autem sensitiua quantum ad essentiam manet sicut & rationalis, quum sint idem. Haec sunt verba eius, ex quibus patet clare quod intentio eius est quod ea quorum substantia in aliquo deperit, non possunt eadem secundum numerum re¬ parari. Item dicit in eodem 4. di. 12. art. 2. q. 4. in corpore quaestionis, & in vltima parte. quaest. 77. argumento 5. quae pars fuit opus eius vltimum & finale, vt apparet eius incomplexione.

AD ARGVMENTA in contrarium dicendum quod cuilibet rei repugnat esse nunc & prius cum media interruptio ne suae entitatis, licet permanentibus non repugnet esse nunc & prius absque interruptione suae entitatis, fieri autem nunc & prius respicit esse nunc & prius non absolute, sed cum interruptione suae entitatis, quod fit enim prius non fuit per aliquod tempus, & ideo repugnat eidem rei, quod fiat prius & postea.

Ad secundum dicendum quod species angeli posset repara ri absque reparatione eiusdem indiuidui, & quod dicitur quod in vna specie angeli non potest esse nisi vnum indiuiduum, vel vnum suppositum, potest dici quod imo, vel potest dici quod in vna specie non possunt simul esse plures angeli, possunt tamen esse successiue.

Ad tertium dicendum quod non est simile de esse in tempore & de esse in loco, quia esse in tempore, vt nunc large accipimus, es solum secundum coexistentiam, scilicet quia res est dum tempus est, siue mensuretur tempore, siue non, & ideo tempori vel parti temporis nihil potest deesse, nisi amittendo suum esse, quo amisso renon potest reparari, semper autem amittitur, nisi semper res sit, quia tempus semper est, esse autem in loco non est esse dum locus est, sed est habere aliquam habitudinem ad locum, vel secundum commensurationem, quod idem est quod esse in loco localiter vel secundum alium ordinem, vt est de corpore Christi, quod est sub hostia sacramenti prout in praecedentibus determinatum est Cum igitur corpus absque amissione proprij esse possit commen surari alicui loco, & habere aliquam aliam habitudinem ad locum distantem absque simili habitudine ad medium, ideo idem corpus potest esse in locis distantibus absque eo quod sit, in loco medio.

Ad quartum dicendum quod licet annihilato mundo nunc deus esset idem qui prius, non tamen haberet eandem habitudine extrinsecam ad res creatas quam habuit antequam mundus fieret, quia & si tunc nihil erat sicut & nunc, nihil esset annihilato mundo, & in hoc videatur esse eadem habitudo nunc & prius, tamen non est eadem propter interruptionem mediam qua deus res creauit, & creatas conseruauit. Item non probat nisi quod sicut ante creationem mundi nihil fecit manente ista habitudine, ita annibilato mundo nunc nihil faceret manente eadem habitudine, quod non est ad propositum eorum, sed ad oppositum. Si autem intelligatur quod eadem habitudo esset extrinseca in reparando nunc quae fuit in creando, negandum est propter interruptionem.

Ad quintum de Augustino potest dici quod materia secundum se nullam habet actualem vnitatem, vel pluralitatem, sicut de se nullam habet actualem entitatem, & ideo materia de se non potest esse vna cum alia materia vel diuersa ab ea secundum omnem vnitatem vel pluralitatem, quam habet a forma, vt magis infra patebit. Et ideo si annihilata esset materia hominis, & deus eam repararet ipsa secundum se non posset dici eadem cum praecedente nec alia, tamen posset dici eadem ratione formae cui vniretur, quia eidem animae secundum numerum vniretur materia reparata, & illa quae prius fuit.

Ad sextum dicendum quod si propria passio non differi realiter a suo subiecto, tunc subiectum nunquam est subiectius sub diuersis propriis passionibus, quia si reparatur idem subiectum secundum numerum, puta homo idem reparabitur, & eadem passio, si vero passio differat realiter a subiecto, & maxime re absoluta, tunc passio corrupta non poterit reparari eadem secundum numerum, sed alia, nec est inconueniens quod idem subiectum vicissim sit sub diuersis passionibus solo numero differentibus maxime virtute diuina, & in illo casu intelligitur &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3