Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum resurrectio mortuorum fiet in instanti, an in tempore
QVARTO quaeritur vtrum resurrectio mortuoOrum fiet in instanti, an in tempore. Et videtur quod in tempore. Primo per auctoritatem beati Aug. 20. de ciuit. dei, cap. 19. Vbi dicit quod morQ tui transituri sunt ad immortalitatem mira celeritate, sed iste transitus erit per resurrectionem, celeritas autem non est nisi in tempore, sicut & velocitas, ergo resurrectio fiet in tempore.
Item plures actiones inter se ordinem habentes non possunt esse simul, sed in resurrectione erunt multae actiones inter se ordinem habentes, scilicet collectio puluerum, formatio corporum, & emanatio eorum, ergo non poterunt esse simul, scilicet in eodem instanti.
IN CONTRARIVM est quod dicit Apo. 1. Cor. 5. quamortui resurgent in momento, & in ictu oculi. Et Aug. vbi supra d cit quod in ipso temporis puncto rapientur obuiam Christo in aera
RESPONSIO. Quaestio ista vnum supponit & aliud quaerit, supponit quod omnes resurgent, & quaerit an resurrectio omnium fiet in instanti, illud quod supponitur rationabiliter supponitur. Ad hoc enim ponendum cogimur auctoritate & ratione, auctoritate Apostoli primae Cor. 15. dicentis, omnes quidem re surgemus, qui autem omne dicit nihil excipit. Ratio etiam ad hoc est quia mors est poena originalis peccati, a qua etiam beata virgo immunis non fuit, & si illa non fuit immunis rationabile es quod nullus homo immunis fiat a morte, si autem omnes moriumtur oportet dicere quod omnes resurgent, quia omnes pertinebunt ad generale iudicium. Quid autem fiet de illis qui tunc inuenientur viui in aduentu Christi de quibus dicit Aposto. primae Thessalonicen. quarto, quod rapientur in nubibus obuiam Christo in aera, tenetur communiter, & sic tenet beatus Aug. vbi supra qi in ipso raptu morientur & corpora eorum resoluentur & subito reparabuntur, & illud oportet dicere, quia electi non resurgeni ad gloriam cum peccatis suis venialibus, ergo oportet illa peccati esse punita ante resurrectionem, quia post resurrectionem non erit purgatorium in quo peccata venialia puniantur. Non videtur aute quod aute resurrectionem possint aliter puniri nisi in morte & per mortem, quare &c. Rationabile est ergo illud quod supponitur. illud autem quod quaeritur potest habere duplicem intellectum vtrum scilicet resurrectio cuiuslibet fiet in instanti an in tempore. Aliud vtrum resurrectio non solum cuiuslibet secundum se sed omnium fiet non solum in instanti sed in eodem instanti, vel resurgent aliqui in vno instanti, alij vero in alio.
QUANTVM ad primum intellectum aduertendum est primo quod sicut dicit Damascenus libro 4. cap. vltimo, resurrectio est eius quod cecidit iterata surrectio. In morte autem est triplex casus, cadit enim compositum per separationem animae a corpore, cadit etiam corpus inquantum dissoluitur in elementa, cadit etiam materia in quam corpus resoluitur per hoc quod diuiditur in diuersas partes & dispergitur, & ideo in resurrectione oportebit esse triplicem surrectionem. Prima erit collectipartium seu puluerum dispersorum. Secunda erit formatio corporum. Tertia animatio eorum, vel econuerso quantum ad animationem & formationem. Primum istorum fiet per angelos & successiue, quod fiet per angelos apparet Matth. 24. vbi dicitur quod Christus mittet angelos suos cum tuba & voce magna & congregabunt electos eius a quatuor caeli ventis, & loquitur ibi de resurrectione, & hoc fiet rationabiliter, quia corporalia administrari debent per spiritualia in his in quibus eorum operatio potest adhiberi. Quod autem fiat successiue & in tempore patet quia omnis motus localis causatus a virtute creata necessari est in tempore, sed collectio partium seu puluerum per angelos fie per motum localem ipsorum puluerum seu partium, fiet etiam per virtutem creatam, quia per virtutem angelicam, ergo fiet in tempore
De formatione autem & organizatione corporum ex pulueribus non potest dici quod fiat ministerio angelorum, quia sicut d ctum fuit in secundo libro, angelus non potest immediate introducere formam in materia corporali, sed solum potest coniungeractiuam passiuis mediante quorum actione forma introducitur in materia, sed in resurrectione non coniunguntur talia actiua passiuis ex quorum actione posset corpus humanum formari & organizari, ergo ad formationem & organizationem corporis in resurrectione angeli nihil facient penitus. Minor declaratur, quiformatio & organizatio corporis humani per actiua & passius naturalia fit mediantibus & instrumentis determinatis & mediis, puta mediante semine, & determinato loco, puta in matrice, & determinato modo, quia semen primo est molle & postedurum vt dicitur secundo physicorum quorum nullum erit in repartione corporum resurgentium, quare &c. Item quamuis aliqua o ganizatio in naturali generatione hominis corporis humani praecedat introductionem animae rationalis non tamen illa quae manet cum anima, sed sequitur introductionem animae saltem ordininaturae licet non ordine temporis, quia anima nunquam est nisi in corpore organizato, sed prima organizatio corporis non erit in resurrectione sed tantum secunda, ergo illa ordine naturae sequitur animationem quamuis fit simul in tempore, ergo erit ab eodem a quo & animatio, sed animatio non potest esse nisi a solo deo, erge nec ista organizatio, erit ergo in instanti, quia omnis successio est ex resistentia passi ad agens, quando enim passum nihil resistentiae habet agens sed est summe dispositum ad susceptionem forma tunc forma in instanti introducitur, vt patet de lumine in aere, sed in creatura non potest esse aliqua resistentia ad deum, sed est summa obedientia vt fiat ex ea & in ea quicquid deus vult fieri, ergi omnia talia fiunt subito & in instanti nisi deus ex ordine sapientia suae ppter aliquam causam velit talia fieri successiue quod non hi bet locum in proposito, ergo tam animatio qua organizatio corpe rum fiet in resurrectione a deo immediate & subito sine tempore.
Sed contra ista arguitur dupliciter. Primo quia impossibile. est motum localem fieri in instanti, sed si organizatio corporum in resurrectione fieret subito motus localis fieret in instanti, ergo illo organizatio non fiet subito. Maior supponitur, sed minor probatur, quia pulueres ex quibus corpus formabitur, aut erum maiori quantitatis quam corpus formandum, aut minoris, aut aequalis, si maioris quantitatis & corpus formetur ex eis subito, sequeretur quod aliquid de loco puluerum remanebit vacuum, aut ad illud mouebitur in instanti aliqua pars aeris circunstantis, at vacuum non potest esse, ergo motus ille erit in instanti. Si autem fuerit minoris quantitatis quam corpus formandum ide sequetur, quia corpus formatum subito occupabit maiorem locum, sed hoc non poterit esse nisi subito cedat ei aliqua pars cor poris circunstantis, cessio autem ista erit per motum localem, quia alia non est intelligibilis, ergo illa pars quae cedet subito mouebitur de loco suo, si autem sint aequalis quantitatis idem sequitur quia corpus organicum aliter figurabitur quam partes ex quibus formabitur, sed in figuratione noua necesse est esse nouum ordinem, & nouam positionem partium secundum sub & supra, dextrum & sinistrum, ante & retro. Si ergo corpus formetur subito, tunc noua positio partium fiet subito, sed talis non potest fieri nisi cum motu locali cessione corporis circunstanti ergo motus localis esset in instanti.
Secundo instatur contra illud quod dictum est, scilicet quod animatio fiat subito vel in instanti eodem quo & organizatio quia animatio est quaedam mutatio, sed termini mutationis qui sunt habitus & priuatio secundum Philosophum 2. Physico. & quinto, non possunt esse simul tempore in eodem subiecto, ergi animationem praecessit tempore (in tempore organizato quod subiicitur animae) priuatio actualis existentiae ipsius animae, & sic organizatio corporis & eius animatio non erunt simul.
Ad illa respondent quidam dicentes sic, ad primum quod me tus localis potest virtute diuina fieri in instanti, licet hoc non possit virtute naturae, illa autem cessio qua localiter cedet pars aeris corpori resurgenti fiet virtute diuina, nam sicut corpus motum ab aliquo expellit aliud de loco suo, & cogit ipsum moueri, & tamen corpus expulsum non mouetur proprie a corpore expellente, sed tam corpus expellens quam corpus expulsum mouetur a primo impellente, ita in proposito deus formans maiu corpus quam sint pulueres ex quibus formabitur formando tale corpus expellit partes aeris circumstantis de locis suis in instanti.
Ad secundum dicunt quod illa animatio non erit mutatio, quia omnis inductio formae in passum quae non praecedit ipsum passum tempore non est mutatio, sed est passio de genere passionis. Quod non sit mutatio patet, quia omnis mutatio est in ter terminos oppositos qui non compatiuntur se in eodem subiecto pro eodem instanti, ergo vbi est vera mutatio, oportet terminum a quo praeexistere in subiecto ante introductionem termini ad quem, & per consequens oportet subiectum prae existere ter mino ad quam, si ergo subiectum non praeexistit, non erit mutatio, erit tamen passio, quia omnis receptio passio quaedam est.
Sed ista non videntur valere, quod enim primo dicitur 9 motus localis potest fieri in instanti virtute diuina non eum verum, quia simile est de alteratione per quam forma educitur de imperfecto ad esse perfectum per medios gradus, & de motu locali per quem mobile quacunque virtute moueatur pertransit de extremo in extremum per medium, sed talis alteratio non potest fieri in instanti, sed necessario fit in tempore, ergo & omnis motus localis, Maior patet, quia magis videtur quod talis alteratio possit fieri in instanti quam aliquis motus localis, videmus enim in genere alterationum quod aliqua potest fieri in instanti naturaliter, sicut illuminatio aeris, sed nullum motum localem videmus fieri in instanti, ergo quantum est ex genere eorum magis repugnat motui locali fieri in instanti quam alterationem In speciali autem similis causa vtrobique ponitur, quia ponitur quod non fit processus de extremo in extremum nisi per medium, quare si non est possibile talem alterationem fieri in instanti, inpossibile est aliquem motum localem fieri in instanti, & haec fuit maior. Minor similiter probatur, quia si talis alteratio posse fieri in instanti, sequeretur quod subiectum alterationis simul esset magis & minus perfectu secundum eandem speciem vel formam, quia in eodem instanti esset sub forma secundum gradum medium & secundum gradum perfectum. Illud autem est impossibile, quia tunc idem posset simul esse magis & minus album, vel magis & minus calidum, quod est impossibile, quia magis & minu habent oppositionem & incompossibilitatem, cum possint esse te mini motus & mutationis. Item si motus localis posset fieri in in stanti, sequeretur, quod mobile simul esset in medio & in termino. Si enim prius esset in medio quam in termino, iam non esset motus in instanti, sed in tempore. quia prius & posterius duratione necessario requirunt tempus. sed idem corpus simul esse localiter in diuersis locis est impossibile quacumque virtute vt inferiuapparebit, ergo impossibile est quod mobile sit simul in medio 8 in termino, & per consequens quod motus localis fiat in instanti
12 Secunda etiam responsio ad secundam instantiam non valet licet enim possit esse aliqua passio seu receptio, quae non sit vermutatio, tamen animatio quae erit in resurrectione erit vera mu tatio, quia subiectum aliter se habebit tunc quam prius, materia enim in qua recipietur anima fuit prius immediate sub forma puluerum, non enim (vt isti imaginantur) formatio corpori praecedet naturaliter animationem, imo animatio praecedet naturaliter formationem, si enim formatio corporis praecederet animationem, praecederet ipsam vt dispositio media in fieri solum, ve vt dispositio media in esse, non potest dici quod praecedat solum in fieri, quia illa non maneret cum forma, sed talis animatio (vi isti dicunt) in eodem instanti est cum anima, ergo simul esset, & non esset. Item deus in agendo non indiget dispositione inferiori, quipotest quamlibet formam introducere in materia immediate pos quamcumque aliam, non enim est limitatus ad agendum per determinata media, sicut agentia naturalia, cum igitur animatio fiat virtute diuina, patet quod non requirit aliquam dispositionem in fieri praecedentem. Nec potest dici quod formatio corporis fit dispositio in esse, & quod praecedat animationem, quia omnis dispositio in esse sequitur formam substantialem, quae immediate perfici materiam & prius ordine naturae quam quaecunque alia perfectio
Dicendum ergo est aliter ad praedictas instantias. Ad primam quod non oportet motum localem fieri in instanti, dato quod organizatio fiat in instanti, quia cum collectio puluerum fia prius tempore ministerio angelorum, potest deus facere quod pulueres ex quibus corpora formabuntur, sint eiusdem quantitatis & figurae cum corporibus formandis, & tunc non habebi locum argumentum, quia corpus formatum praecise occupabi illum locum quem pulueres occupabant, vel dato quod corpus formandum sit maioris quantitatis quam pulueres. Potes dici quod deus potest annihilare partes aeris circunstantis quantum sufficit pro occupatione corporis formandi, & illud est conuenientius dicere quam ponere motum localem fieri in instanti quia illud est possibile secundum omnes, motum autem fieri in instanti est simpliciter impossibile, similiter si corpus formandum sit minoris quantitatis, melius esset & possibilius dicere quod locus ad modicum tempus maneret vacuus, quam quod partes aeris vicini illuc mouerentur in instanti, deus enim potest facere vacuum prout vacuum dicit vltimum continentis non habentis actu alquod corpus contentum, sicut posset omnia annihilare quae sunt infra coelum coelo remanente in sua figura. Posset etiam dici secundum aliquos quod rarefactio & condensatio, quum sint alterationes possent fieri in instanti, ad rarefactionem enim sequitur maior quantitas, quae secundum isto de nouo generantur, & per condensationem sequitur minor, quae similiter de nouo generatur, & sic per subitam rarefactionem aut condensationem potest aer occupare maiorem vel minorem locum. Et sic cedere alteri, vel implere locum alterius, & non per motum localem. Ad secundam instantiam patet responsio, quia non ponimus quod organizatio praecedat tempore vel natura animationem, sed econuerso animatio ordine naturae praecedit organizationem, & subiectum eiu & sola materia quae prius fuit sub forma puluerum, & postea efficitur sub anima, & sic est ibi vera mutatio. Patet igitur primum, scilicet qualiter resurrectio vniuscuiusque fiet in instanti.
QUANTVM ad secundum intellectum quaestionis, sc licet an resurrectio omnium mortuorum fiat in eodem instanti, dicendum est quod non quia prius resurgent illi qui fuerunt mortui, quam illi qui in aduentu Christi inuenientur viui, nihilominus morientur vt resurgant sicut prius dictum fuit, & hoc oportet ponere maxime ppter auctoritatem scripturae, cui concordant ea quae dicta sunt prius. Dicit enim Apost. Thes. 4. quod mortui quin Christo sunt resurgent primi, deinde nos qui viuim? qui re.i mul rapie. cum illis in nubibus ob. Christo in aera. Ex quo patet quod quando mortui iam resuscitati obuiabunt Christo in aera tunc simul tapientur illi qui viui inuenientur, sed illi, vt dictum est in ipso raptu morientur, & deinceps resuscitabuntur, ergo posterius resuscitabuntur quam primi, quia cum primis resuscitati adhuc vixerunt vita mortali, haec etiam cogunt verba auctoritatis. Dicitur enim quod illi qui prius sunt mortui resurgent primi, hec autem non potest intelligi de primitate dignitatis apud deum, quia multi qui in aduentu Christi inuenientur viui erunt maioris meriti, & maioris dignitatis apud deum, quam aliqui eorum qui prius fuerunt mortui. Nec potest intelligi de primitate naturae quia inter indiuidua eiusdem speciei non est ordo naturae, oporte ergoquod intelligatur de primitate temporis, sicut dictum est, quod iam aliis resuscitatis illi qui in aduentu Christi inuenientur viui cum illis rapientur adhuc viuentes vita mortali. Deinde morientur, & postmodum resuscitabuntur. Patet ergo quod licet r surrectio cuiuslibet sit in instanti, resurrectio tamen omnium ni erit in eodem instanti. De illo autem instanti quando erit non potest haberi certitudo, imo nec de tenpore, nec de die, nec de hora. N. interrogantibus apostolis Actuum I. Domine si in tempore hoc rest. tues regnum Israel, responsum est illis non est vestrum nosse tepora vel momenta quae pater posuit &c. In quo autem dicit Au gust. 18. de ciuitate dei, omnium de hac re calculantium digitos resoluit & quiescere iubet, quod enim apostolis quaerentibus noluit indicare nec aliis reuelabit. Vnde omnes illi qui tempus illud praefigere voluerunt falsiloqui inuenti sunt.
Veruntamen propter illud quod scriptum est Matth 25. media nocte clamor factus est ecce sponsus venit. Dicunt quidam quod Christus media nocte ventuius est ad iudicium, accipiendo mediam noctem secundum clima in quo est vallis Iosaphat circa quem locum erit iudicium, vt dicit magister in litera, & illud confirmatur per auctoritatem Cassiodori super illud Psalm. media nocte surgebam ad confitendum tibi, vbi dicitur quod Christus media nocte veniet quia dominus illa hora percussit primogenita Aegypti vt dicitur Exod. 12.
Alij vero dicunt quod resurrectio & aduentus Christi ad iudicium erit in crepusculo diei sole existente in oriente & luna in occidente, quia in tali dispositione sol & luna creduntur creati cum luna si tunc perfecta quo ad lumen respectu hemispheri nostri vt sic eorum circulatio compleatur per reditum ad iden punctum. Et confirmatur hoc, quia Christus tenetur resurrexisse tali hora, & ille modus videtur probabilior, quia quicquid in aliis auctoritatibus de nocte dicitur intelligi potest propter in certitudinem, secundum quem modum dicit apostolus quod dies domini sicut fur in nocte, ita veniet, haec est hora quae nescitur & hoc expresse insinuat Christus euangelio dicens quod si sciret paterfamilias qua hora fuit veniret vigilaret vtique, & vos esto. te parati, quia nescitis diem neque horam.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod celeritas illa de qua loquitur beatus Augustinus est intelligenda quantum ad collectionem puluerum, quae fiet ministerio angelorum, haec enim fiet in tempore, scilicet breuissimo, vt oculis hominum merito sit admirabilis, vel si intelligatur de animatione & organizatione, tunc nomen celeritatis large accipitur pro eo quod fit subito, vel in instanti.
Ad secundum dicendum quod plures actiones quarum quaelibet est instantanea, nec habent oppositionem adinuicem possunt esse in eodem instanti, tales autem erunt animatio corporum, & eorum organizatio in eorum resurrectione, collectio autem puluerum fiet in tempore, & praecedet tam animationem quae organizationem.
On this page