Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XLIIII. in generali & speciali.

SOLENT autem nonnulli. Determinato de resurrectionis veritate, hic determinat de resurgentium conditione, & habet duas partes. Primo inquirit ij conditionem resurrectonis eorum qui in hac vita vixerunt. Secundo specialiter inquirit de defectibus abortiuorum ibi, illud etiam inuestigari. Prima habet duas. Primo determinat conditionem bonorum resurgentium. Secundo de conditione malorum ibi, de reprobis autem. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in tres. Primo determinat de statura resurgentium. Secundo de integritate ibi, non enim possunt. Tertio de gloria bonorum, ibi hoc autem in corporibus.

IN SPECIALI autem sic proponit magister quod omnes resurgent in aetate in qua Christus resurrexit, sed non in statura, sed sua propria, quam vnusquisque habuit, vel habiturus fuit, resurgent etiam cum membrorum integritate, quia in quamcunque rem transiuit materia corporis, tamen reddetui illi corpori, vbi prius animata fuit, ita tamen quod tota materia reddetur toti corpori ordinata sine omni indecentia. Haec autem decentia specialiter apparebit in corporibus sanctorum qui sine omni vitio & deformitate resurgent. Et in hoc terminatur sententia lectionis in speciali.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum