Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum ad hoc quod idem homo numero reurgat, requiratur quod formetur corpus eius eisdem pulueribus in quos fuit resolutum

QVAESTIO: PRIMA. Vtrum ad hoc quod idem homo numero reurgat, requiratur quod formetur corpus eius eisdem pulueribus in quos fuit resolutum.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum ad hoc quod idem homo numero resurgat, requiratur quod formetur corpus eius ej eisdem pulueribus in quos fuit resolutum, vel z vt quidam queruntur, supposito quod corpus Petri & corpus Pauli remanerent post mortem non incinerata & in resurrectione anima Petri fieret in corpore Pauli, & cor¬ dus perti animaretur anima Pauli, vtrum esset idem numero Petrus qui prius fuit, & idem numero Paulus. Et arguitur quod non quia quae differunt secundum materiam secundum numerum differunt, vt habetur quinto metaph. sed facta ista suppositione Per. post resorrectionem differt a seipso ante resuriectio nem secundum materiam, ergo non est idem numero.

Item identitas totius dependet ex identitate partium, sed si anima Pecri fieret in corpore Pauli, compositum ex his non haberet easdem partes essentiales quas habebat Petrus antere surrectionem, quia saltem non haberent eandem materiam, ei go non esset idem compositum quod prius.

IN CONTRARIVM arguitur: quia quando duo habent eandem habitudinem ad tertium, quicquid causatur ex con junctione vnius cum illo causatur ex coniunctione alterius cum eodem, sed corpus Petri & corpus Pauli habent omnino eandi habitudinem ad animam Petri, vt probabitur, ergo si ex coniu ctione vnius illorum cum anima Petri resultat idem Petrus vt pri videtur quod similiter fiat ex coniuctione alterius: Probatio mi noris, quia corpus Petri & corpus Pauli non habent aliquam habitudinem ad animam, vel quacunque aliam formam, nisi mi diante resolutione in materiam primam, qua facta materia vtrius que, quum sit pura potentia nullum actum sibi determinans, aequaliter est in potentia ad omnem formam, & sic habent aequalem habitudinem.

RESPONSIO. Intelligendum est quod si de essentia hominis esset sola forma, quaestio non esset dubitabilis, quia mane re eadem forma quantumcunque materia variaretur, semper esset idem homo: sed quia communiter tenetur, & veritas sic ba bet quod de essentia & quidditate hominis, cuiuscunque substantiae generabilis & corruptibilis sunt materia & forma, ideo hac suppositione facta procedendum est ad solutionem quaestinis, & dicendum est quod de hac quaestione oportet dare aliam sententiam, si in homine praeter animam rationalem si alia foma das materiae esse corporeum, & aliam si anima sola sit forma hominis dans materiae esse corporeum, & caeteras perfectiones. Primo enim modo dicendum esset quod non esset idem Pet. nec idem Pau. Cuius ratio est quia si materia haberet esse corporeum per aliam formam ab anima, corps diceret partem realem hominis habentem propriam entitatem & vnitatem, praeter vnitatem & en titatem quam sortiretur ab anima. Quum igitur entiras & vnitas totius fit ex entitate & vnitate partium, & secundum positio nem praedictam non essent eaedem partes essentiales in Pe. postre surrectionem vt fuerunt ante, consequens est quod non esset idi Petrus, quia non esset idem corpus. Si autem in homine sit vnica forma substantialis, scilicet anima rationalis dans esse corporeum cum caereris perfectionibus, tunc quaestio implicat contradictio nem, quia corpus Petri non potest esse nisi compofitum ex mare ria & anima Petri, quae dat ipsi tale esse, & per eandem ronem non porest esse corpus Pauli nisi compositum ex matetia & anima Pauli dante tale esse, ergo anima Petri non potest esse in corpore Pauli nec econuerso, nisi anima Petri fiat anima Pauli, vel simul in eadem materia sit anima Petri cum anima Pauli, sed vtrunq istorum implicat contradictionem. Primum scilicet quod anima Petri fit anima Pauli, quia tunc anima Petri non est anima Perri, sed Pauli. Et secundum similiter, scilicet quod duae formae substantiales eiusdem rationis informenteandem partem materiae, quia tunc de eodem posset diei quod non esset Pet. & Paul & quia Petrus non est Paulus nec Paulus Petrus, per consequens Petrus non esset Petrus, nec Paulus esset Paulus.

RESTAT ERGO quod alio modo formetur quaestio si aliquo modo deberet habere locum, vt quaeratur sic: supposito quod anima Pet. fieret in materia quae fuit in corpore Paul. vtrum esset idem Petrus qui prius erat, & sic intelligendo quaestionem primo ponetur solutio quaestionis. Secundo mouebuntur quaedam difficultates contra solutionem. Et tertio respondebitur ad illas difficultates.

QUANTVM ad primam dicendum est quod cuicunque materiae vniatur anima Petri in resurrectione, ex quo est eadem F orma secundum numerum, per consequens erit idem Pet. secum dum numerum. Quod probatur dupliciter. Primo ex natura materiae sic secundum Arist. 7. metaph. materia secundum se non est quid neque quantum, neque quale, nec aliquod eorum praedicamentorum, nec tamem est nihil, nec negatio, nec priuatio, sed est pura potentia susceptiua omnium formarum corporalium & prinationum: & idem dicit beatus Aug. 12. confes. quod materia nec est corpus, nec forma, nec aliquid de se formatum, & sic est proprie nihil. & tamen non est nihil, sed est aliquid susceptibile omnium formarum. Et Commentator in lib. de substantia orbis, dicit que materia substantiatur per posse. Ex quo patet quod ad intrinsecam naturam materiae nulla actualitas omnino pertinet, sed pura po tentialitas ad recipiendum quancunque actualitatem in materia possibilem. Ex hoc sic arguitur: quando aliquid nallam diuersitatem ex se habet, sed omnem quam habet vel habere potest, trabit ex alio non solum effectiue, sed etiam formaliter, tale debet iudicar. idem vel diuersam ex alio, sed materia prima in & ex se nullam diuersitatem habet ad aliam materiam, sed omnem quam habet, vel habere potest, trahit ex alio, scilicet ex forma sibi indita, & ex dante formam, & ex vno formaliter, & ex alio effectiue, ergo materia debet iudicari eadem, vel diuersa solum ex forma sibi indita, existente ergo eadem forma, omnis materia sibi vnita nunc & prius debet iudicari eadem, si autem haec, & compositum. Maior de se nota est. Minor probatur ex natura materiae, quae est quod ipsa sit pura potentia (vt statim dictum est) quia est quo materia est pura potentia (vt statim dictum est) non habet de se aliquod esse, sed solum posse esse, sed totum suum esse est a forma, & per consequens identitas & diuersitas, quum ab eodem habeat quodlibet esse, & esse vnum in se, & diuersum ab alio: materia ergo quum de se non habeat aliquam entitatem, sed solum potentiam ad entitatem ex se non habet aliquam diuersitatem, sed solum potentiam ad diuersitatem. Et hoc est quod dicit Commentator super secundum metaphysicae, quod in fundamento naturae nihil est esse distinctum. Vocat autem fundamentum naturae materiam primam, & sic patet minor, sequitur ergo conclusio.

Secunda ratio talis est: nisi tota vnitas materiae & compositi esset a forma, tunc animal quod nutritur post conuersionem alimenti non esset simpliciter idem quod prius etiam quo ad essentiam, consequens est falsum, ergo & antecedent. Falsitas consequentiae apparet per Damascenum libro quarto, quinto cap. vbi dicit, quod panis, & vinum, & aqua in corpus & sanguinem comedentis transmutantur, nec tamen fit aliud corpus quam primo: & idem videtur sentire Aristoteles primo de generatione. Est etiam ad hoc ratio, qasi animale esset aliud essentialiter post nutritionem quam ante, aut esset aliud secundum se totum, aut secundum partem solum, non secundum se totum, vt de se patet: tunc enim in omni nutritione esset noua generatio, quod est falsum, nec secundum parte, quis aut secundum formam, aut secundum materiam, non secundum formam, quia vt dicitur primo de generatione, in hoc differt nutritio a generatione, quia in nutritione materia non accipit nouam formam quae prius eon fuit, sed solum sub forma quae prius extitit, in generatione auiem materia accipit nouam formam quae omnino prius non fuit, nec secundum materiam, quae aut secundum totam, aut secundum partem, non secundum totam, quia materia animalis praeexistens non tota simul abiicitur & alia tota noua inducitur, vt de se patet, nec secundum partem, quia materia secundum se non habet pertem & parem in essentia sua circum scripta particularitate quidditatiua, de qua non loquimur, igii idem animal penitus quo ad substantiam in roto & in parte est ante nutritionem, & sic patet falsitas consequentis. Probatio consequentiae, quia per nutritionem forma animalis fit de nono in materia alimenti. quae si haberet de se aliquam vnitatem praeter illam quam habet a forma, tunc materia post nutritionem differret a materia ante nutritionem, ficut differret totum a parte, & per consequens esset aliud animal, saltem in parte: patet ergo quod materia de se nullam habet identitatem vel diuersitatem, nisi quam habet: forma, & sic manente eadem forma, est & eadem materia vndecunque veniat, & per consequens est idem compositum.

Quantum ad secundum sciendum est quod cantra ea quae dicta sunt potest sic obiici: ab eodem habet aliquid entitatem & vnitatem in se, & distinctionem ab alio, sed materia habe entitatem essentialem non a forma, nec per formam, licet non sine forma, ergo habet vnitatem in se & distinctionem ab alio, quam forma, aut per formam, non ergo materia habet totam vnitatem & diftinctionem a forma, sicut supponit praecedens ratio. Probatio minoris tripliciter: quia materia est ingenerabilis & incorruptibilis, vt dicitur 1. physic. sed nulla entitas quae fit in materia per formam, vel a forma est ingenerabilis & incorruptibilis, cum per generationem acquiratur, & per corruptionem amittatur, quare &c. Item realis compositio est ad minus duorum realiter differentium, sed materia & forma faciunt realem compositionem, quia sunt duo realiter distincta quod non esset nisi materia secundum se haberet aliquam realem entitatem praeter illam quam habet a forma. Item subiectum manet idem sub termino vtroque transmutationis, sed materia est subiectum trasmutationis, quae est forma in formam, ergo eadem est materia sub diuersis formis: quod no posset esse h materia haberet totam vnitatem suam a forma.

Tertio restat soluere istas obiectiones. Circa quod est notam dum quod cum materia de se fit pura potentia ad esse, ex tali entitate competit ei duplex distinctio. Vna qua distinguitur a puro non ente, per hoc quod ipsa est aliquo modo ens: alia qua distinguitur ab actu, pro hoc quod ipsa est potentia, & de hac duplici Tistinctione procedit ratio quae probat quod materia habet aliquam entita te & vnitatem in se, pro quam est ingenita & incorruptibilis, & alis forma realiter, & subiectum transmutationis quae est a forma i forma, & ad hoc sufficit entitas potentialis solum, & vnitas propor¬ tionabiliter ei correspondens. Sed de hac loquimur, quia solum quaerimus de distinctione materiae a materia & eius vnitate, talem autem distinctionem impossibile est inuenire secundum se, quum omnis materia seeundum se sit pura potentia tantum, & per ho vna non potest distingui ab alia secundum rationem communem potentiae, quum in hoc conueniant. Item nec secundum numeralem distinctionem potentiae a potentia, quia numerus eorum qua sunt vnius rationis supponit entitatem actualem eorum quae numerantur, si enim possunt solum esse, & nondum sint possunt quidem esse plura numero, sed nondum sunt: cum igitur materi: secundum se non habeat aliquam entitatem actualem, sed omnem quam habet, habet a forma, consequens est quod secundum se non potest habere aliquem numerum quo distinguatur ab alia.

Si autem aliquis diceret que tota distinctio numeralis materiae est quidam per formam vel a forma solum quantum ad fieri, non autem quantum ad conseruari, ac per hoc materia quae facta est per formam diuersa numero a quacunque alia materia, semper manet alia, nec recipit nouam vnitatem numeralem sub quacunque forma de nouo fiat, sed semper retinet praeexistentem: & sic non oportet quo materia quae fit sub aliqua forma sit eadem numero cum omni materia quae prius fuit sub eadem. Dicendum quod non valet, quia licet in causis efficientibus aliquid possit esse causa in fieri, & non in conseruari, in for malibus tamen nunquam: nihil enim potest esse album sine albedine, cum igitur forma sit causa vnitatis & entitatis materi per quam est vna, & distinguitur ab alia, non efficiens, sed formalis, impossibile est talem distinctionem fieri, vel conseruari sine forma, patet igitur quod reinanente eadem forma secundum numerum quaecunque materia adueniat, & vndecunque est idem homo secundum numerum, propter hoc quod toti actualis vnitas cuiuscunque rei est a forma, & secundum istam viam euaduntur multae difficultates quae tanguntur circa materiam resurrectionis, sicut est illa de costa Adae, de qua formatum est corpus mulieris, vt dicitur Genes. 2. & illa qua quaeritur si aliquis homo nutriatur ex carnibus alterius hominis, & de superfluo alimenti generetur alius homo in quo istorum talia resurgant, secundum enim ea quae dicta sunt prius non differt quantum ad vnitatem materialem resurgentis, in quo talis materia resurgat, cum ipsa de se nullam entitatem vel vnitatem, vel pluralitatem habeat, sed omnia ista competunt ei per formam quae si eadem est, totum compositum erit idem.

PER. HOC patet responsio ad principalia argumenta quaestionis, quia secundum hanc positionem non solum saluamus identitatem formae, sed etiam materiae, modo quo dictum est.

ARGVMENTVM in oppositum licet fit ad veram conclusionem, nihil tamen probat: quum enim dicitur quoquando aliqua duo habent eandem habitudinem ad tertium, quiequid causatur ex confunctione vnius illorum cum tertio illud idem causatur ex coniunctione alterius cum ipso. Dicendum est quod non est verum, nisi illa duo habeant ad tertium eandem habitudinem secundum numerum: quia si habean aliam & aliam habitudinem secundam numerum, ex coniunctione cuiuscumque illorum cum tertio fiet quidem simile, sed non idem numero, sic autem est in multis, ideo propositio non est omnino vera de virtute sermonis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1