Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum omnes tam boni quam mali integraliter resurgent
SEcundo quaeritur de integritate resurgentium, vtri omnes tam boni quam mali integraliter resurgent Et arguitur quod non: quia in operatione Dei nihil I est frustra, sed frustra est instrumentum, cuius nullus potest esse vsus, ergo quum aliqua sint membra quorum nustus erit vsus in resurrectione, ficut ea quae sunt generationi deputata, videtur quod eum talibus membris corpora non resurgant, & sic non integre.
Item humores corporis videntur pertinere ad integritat? corporis, sed humores non resurgent, ergo &c. Minor probatur dupliciter. Primo quia humores sunt ad restaurationem deperditi, sed post resurrectionem non fiet deperditio, quare &c. Secunde quia nihil habet ordinem ad resurrectionem, nisi propter anima rationalem, sed humores corporis non sunt animari anima rationali, ergo non videntur habere ordinem ad resurrectionem.
IN CONTRARIVM arguitur sic: quia capilli & vngnes minime videntur pertinere ad integritatem hominis, sed ista resurgent secundum illud Luc. 21. Capillus de capite vestro non peribit, ergo fortiori ratione alia quae pertinent ad integritatem hominis.
RESPONSIO. Aliqua possunt ad integritatem hominis pertinere tripliciter. Primo tanquam ea sine quibus non potest esse homo seu natura humana, sigut forma & materia, ex quorum coniunctione resultat natura humana praecise, aliud includit in ratione sua. Secundo modo tanquam ea quae pertinent ad essentiam hominis, seu naturae humanae, & tamen sine eis potest esse homo:quia praeter naturam includit aliquid aliud verbi gratis, pes, & manus, & quaedam consimilia membra pertinent ad essentiam hominis, & tamen sine pede & manu potest homo esse, quod pro tanto est, quia pes & manus non includunt solum illud quod pertinet ad essentiam hominis, sed aliquid additum, scilicet quantitatem, & talem figuram, sine quibus non vocaretur manus, aut pes Tertio modo pertinent aliqua ad integritatem naturae hominis non intrinsece aliquo modo, sed pure extrinsece, quia secundum cursum communem naturae, natura non saluaretur, nisi illis adiunctis, ficut sunt humores: si quid autem aliud dicat pertinere ad integritatem hominis, illud est pure accidentale percinens ad ornatum, vel aliquid consimile, sicut capilli.
Si ergo loquamur de his quae primo modo pertinent ad integritate hominis, dicendum est quod talia non resurgent, sed ex eorum reunione resurget homo, & hoc statim probabitur: quia sicut allegatum fuit prius ex dicto Dam. resurrectio est eius quod cecidit iterata surrectio, sed per mortem solus homo qui moritur cadit, forma autem, scilicet anima intellectiua, & materia prima, quorum quod libet est ingenerabile & incorruptibile non eadunt, ergo solus homo resurget ex vnione formae cum mi teria, quae constituunt praecise essentiam hominis, & sic resurge integraliter primo modo, sed non ex resurrectione talium partium, sed ex sola reunione earum, & hoc erit commune bonis & malis, sicut resurrectio quae sine hoc esse non potest.
Si autem loquamur de his quae pertinent ad integritatem hominis secundo modo, vt sunt membra organica, pes, manus & consimilia, adhuc dicendum est quod boni resurgent eum praedicta integritate, siue eam habuerint dum hic viuerent, siue ro quia beatus est qui habet quicquid vult, & nihil mali vult secudum Aug. sed quilibet naturaliter vult talem integritatem, neboni hoc volendo volunt aliquid mali, ergo ipsi hanc integritatem habebunt. Item gloria perficiet naturam perfectione consummata, non solum quo ad animam, sed etiam quo ad corpus: reformabit enim Christus corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae, vt dicitur Philip. 3. c. si ergo aliquid defuit corporibus bonorum dum hic viuerent de integritate menbrorum, in resurrectione totum supplebitur beatis, certe multo magis videtur quod hauc integritate in habebunt si eam habuerunt dum hic viuerent, in eis enim locum habet quod Deus in sinali reparatione non minus faciet eis quantum ad ea quae ad naturam pertinent, quam fecerit in prima institutione quando natura humana formata est integra. De reprobis etiam idem est, si ipsi prae dictam integritarem hic habuerunt: quia resurrectio reparabit illud quod cecidit, sicut nomen elus sonat. Si autem non habuerunt eam, vt illi qui nascuntur cum vno pede, vel cum vnico oculo, non apparet quare in resurrectione debeant praedictam integritatem habere, quia reparatio naturae in resurrectione erit finaliter propter remunerationem bonorum & propter punitionem malorum: resurgent enim boni ad vitam gloriosam, mali vero in opprobrii vt videant semper, sicut dicitur Dan. 12. Ex quo sic arguitur: sicut sancti resurgent ad vltimam felicitatem; sic damnati ad vltimam miseriam, sed sanctis nihil auferetur quod pertineat ad eorum felicitatem, sed potius superaddetur, ergo damnatis similiter nihil auferetur de his quae pertinent ad eorum miseriam, sed potius superaddetur, hujusmodi autem defectus ad aliquam miseriam pertinent, quare &c. Item defectus membrorum si aliquos habuerint hic sancti tollentur ab eis in resurrectione ex diuiaa gratia, sed damnatis nulla fiet gratia, ergo non tolletur ab elstalis defectus. Sed contra hoc posset dici quod mali in resurrectione erunt incorruptibiles, quod non erit per naturam, sed per gratia gratis datam, similiter tollentur ab eis tales defectus per gratiam gratis datam, sed illud non valet, quia aeternitas poenae malorum necessario requirit eorum incorruptibilitatem, & ideo dabitur eis in resurrectione non ad gratiam, sed ad poenam, in egritas autem membrorum quam hic non habuerunt, nihil faceret ad poenam, sed magis ad aliqualem gratiam si eis daretur.
De tertia integritate dicendum est quod omnes tam boni quam mali resurgent integraliter. Cuius ratio est: quia per resurrectionem reparabitur natura quantum ad omnia quae fuerunt de necessitate naturae pro statu praesentis vitae, exceptis his quae pertinent ad Patum nutritionis vel generationis, qui non erit per reserrectionem, sed humores corporis, vt sanguis, cholera, & huiusmodi sunt de necessitate naturae pro statu praesentis vitae ergo reparabuntur in resurrectione. De quarta auiem integritate quae magis pertinent ad ornatum, & ad quandam decentiam, vt sunt capilli, & similia dicentur in sequenti quaestione.
SCAD PRIMVM argumentum dicendum est qued membra possunt dupliciter considerari in comparatione ad anima, vel secundum habitudinem materiae ad formam, vel secun¬ dum habitudinem instiunmenti ad principium actiuum. Primo modo finis membri non est eius operatio, sed perfectum esse speciei quod post relurrectionem habebitur. Secundo modo finis eius est operatio, nec tamen sequitur quod quando deficit operatio frustra fit instrumetum, quia instrumenta non solum sunt ad exequendum operationem agentis, sed ad ostendendum virture ipsius, & ideo membra quorum nullus erit actus remanebunt vt pertinem tia ad integritatem corporis & vt ossendentia virturem agentis.
Ad secundum dicendum quod triplex humor est in homice. Quidam in recedendo a perfectione indiuidui, vel quia est in via cor ruptionis, & a natura abiicitur tanquam simpliciter superfluum sicut vrina, sudor, sanses, & huiusmodi:vel quia a natura ordinat ad generationem, seu conseruationem speciei in aliquo indiuiduo siue per actum generatiuae ficut semen, siue per actum nutritiua ficut lac, & nullus talum humorum resurget, quia post resurrectic nem non erit status quo vnum indiuiduum generetur, vel foueatur seu nuriatur ab alio, sed solum quo vnusquisque subsiliatir se ipso. Alia est humiditas quae nondum peruenit ad vitimam perfectionem quam narura operatur in indiuiduo, sed est ordinata ad illam hoc est, non est conuersa in veritatem humanae naturae, sed est in via conuersionis, & haec est duplex, quia quaedam est quae habet formam determinatam, hoc est, secundum se non existentem in via vt transeat ad aliam formam, vt sanguis & alij tres humores, qui continentur intra partes corporis, & isti resurgent, quod patei qa resurrectio nostra erit conformis resurrectioni Christi, sed in Christo post resurrectionem fuit sanguis, alioqui nunc non tran substantiaretur vinum in sanguinem Christi in sacramento altaris, & eadem ratione sunt & fuerut alij humores in eo ergo & in no bis erunt. Alia vero est humiditas in via transeundi de via humo ris in formam membri, & talis non resurget, quia post resurrectio nem singulae partes corporis sic stabilientur, vt vna non transeat in alteram, quia cessabit temps generationis & corruptionis. Quod purem dictam est de huiusmodi humoribus non est intelligendum sic, quod huiusmodi humores prius corrupti redeant iidem numero, sed solum iidem in specie. si vero sanguis & caeteri humores qui fuerunt in Christo non fuerunt in triduo mortis corrupti quod nec oportuit, quum hususmodi humores non informentur anima rationali, tunc surrexerunt in Christo iidem humores secundum numerum, imo non surrexerunt, quia non fuerunt co rupri, sed fuerunt reassumpti. Er per hoc patet responsio ad dua probationes minoris secundi argumenti, quia humores erunt in corporibus gloriosis, non vt in via conuersionis in substantdam hominis, nec quia iterum sint actu informari anima rationali, sed quia habent ordinem ad ipsam, vt quaedam pertinentia ad integritatem secundo modo dictam.
On this page