Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum corpora resurgant sine deformitatibus quas habuerunt hic
TErtio quaeritur vtrum corpora resurgant sine deformi: atibus quas habuerunt hic. Et videtur quod non, quia resurrectio Christi fuit exemplar nostrae reserrectionis, sed Christus resurai rexit cum cscatricibus passionis quas ostendit Thomae (vt habetur Ioan. 20.) & tamen cicatrices quandam deformitatem habent, ergo videtur quod omnes alij cum sui deformitatibus resurgant.
Item arguitur sic specialiter de reprobis: quia poena deberemanere remanente culpa, sed aliqui hic mutilantur in poenam peccati, de quo nunquam postea poenitent, & sic culpa nunquam remittitur, ergo poena debet remanere.
Item corpus debet coaptari animae sed animae reproborum nunquam absoluentur a deformitatibus spiritualibus, ergi nec corpora eorum a corporalibus deformitatibus.
IN contrarium arguitur, quia deformitates contingunt in corpore ex errore virtutis formatiuae, sed virtus diuina reformans corpora in resurrectione non potest errare, ergo in corporibus resurgentibus non erit aliquo modo deformitas.
RESPONSIO. Deformitas in corpore potest contingere tripliciter. Vno modo ex defectu alicuius conuenientis, sicut mutilatos vel nanos dicimus deformes. Primos ex defectu membri conuenientis. Secundos ex defectu debitae quantitatis. Secundo modo contingit deformitas ex appositione alicuius disconuenientis, vt est membrum superfluum, vt sextus digitus, vel macula superueniens oculo, vel alia superfluitas in aliquo membro. Tertio modo ex indebita membrorum dispositione quo ad situm & positionem, vt in claudis & luscis, vel in aliquo hoiusmodi.
QUANTVM ad primum modum quaestio est partim. soluta in quaestione praecedenti, scilicet quantum ad deformitatem quae contingit ex defectu culuslibet membri, quia ostensum fuit quod omnes boni resurgenteum integritate membrorum, secus autem est de malis (vt dictum fuit) quamuis aliqui idem sentiant de vtrisque tam bonis quam malis, quod etiam mihi quandoque fuit visum. Quantum ad de formitatem quae contingit ex defectu quantitatis dicitur communiter quod omnes tam boni quam mali resurgent in debita quantitate, in illa videlicet ad quam natura vniuscuiuscuque non errans nata est perducere in ter mino augmenti: & cum natura humana dupliciter deficiat a debita quantitate, vno modo, quia nondum eam consecuta est, vt in pueris. Alio modo, quia ab ea iam recessit, vt in senibus: in sola autem iuuenili aetare habetur status perfectionis, & in quantitate, & in vigore, ideo in illa conditione reparabitur natura in resuriectione. Auctoritas etiam est ad hoc Ephe. 4.vbi dicit Apo stolus loquens de resurgentibus, donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, sed Christus resurrexit in perfecta quantitate quam habuit in aetate iuuenili, quae circa triginta annos incipit, vt Aug. dicit, ergo & alij in simili aetate resurgent & in quantitate tali quam habuerunt, aut habuissent si ad illam aetatem peruenissent, & non incidisset error naturae, non tamen propter hoc est intelligendum quod post resurtectionem omnes sint futuri eiusdem quanti tatis quia non omnes in aetate iuuenili perueniunt ad eandem quantitatem etiam natura non errante, sed quidam ad minorem, quidam vero ad maiorem secundum diuerfitatem humidi extensibilis per calidum, & calidi extendentis humidum.
Quicquid sit de conclusione, auctoritas tamen Apostoli non loquitur de omnibus resurgentibus, sed solum de sanctis, quod patet per id quod praecedit in dicta auctoritate. Dicitur enim ibi sic Ipse dedit quosdam apostolos, quosdam prophetas & subiungens ad consummationem sanctorum in opus ministerij, in aedificationem corporis Christi donec occurramus omnes in vnitatem fidei & agnitionis filij Dei in virum perfectum, in mensuram aetaris plenitudinis Christi. Ex quo videtur quod illud dictum Apostoli quo dicit: Donec occurramus omnes &c. non fit intelligendum de omnibus vniversaliter, quia dicit in vnitatem fidei, non omnes autem habeni fidem. Item nec intelligitur de omnibus fidelibus, sed de praedestinatis, & electis: dicit enim ad consummationem sanctorum, igitur ex praedicta auctoritare non habetur nisi quod sancti resurgant in perfecta quantitate sicut & Christus, quod omnes concedunt.
De deformitatibus autem contingentibus secundo modo & tertio modo dicunt quidam quod huiusmodi deformitates tollentur non solum ab electis, sed etiam a damnatis, quod probant sic: Effectus non deficit a sua integritate & debita perfectione nisi propter debilitatem virtutis actiuae, vel propter indispositionem materiae, sed resurrectio fiet virtute diuina cui subest quando voluerit, & quicquid voluerit posse nec respectu esus potest esse aliqua indispositio materiae quam non possit pro libito tollere, ergo omnes resurgentes resurgent quum membrorum debita dispositione & integritate. Et confirmatur, quia non minus faciet virius diuina in finali reparatione humanae naturae quantum ad ea quae ad naturam pertinent quam fecerit in prima institutione naturae: si enim Dei perfecta fuerunt opera in principlo (vt dicitur Genesis primo) fortiori ratione debent esse perfecta in sine quantum ad ea quae ad naturam praecise pertinent, sed in prima institutione naturae creauit Deus homines in praedicta integritate, ergo in resurrectione reparabit eos in consimili & istae rationes tendunt ad hoc quod omnes tam boni quam mali resurgent sine vlla de formitate ex quacunque causa contingente, & de bonis, vt supra dictum est, omnes hoc concedunt. Et idem dicit beatus Augustinus in Enchiridio 62. ca. vbi dicit sic: Resurgen lanctorum corpora sine vllo vitio, sine vlla deformitate sicut si ne vlla corruptione. Sed de reprobis dimittit sub dubio in 64. cap. dicens: vtrum sanê damnati resurgent cum vitiis & deformitate corporum ex quacunque causa contingente quid opus est laborare illud inquirendo? neque enim fatigare nos debet incerta habitudo eorum, quorum erit certa & sempiterna damnatio. haec Augustinus.
Qui vellet tenere quod reprobi resurgent eum deformitatibus quas hic habuerunt, maxime cum illis quas habuerunt a natiuitate, posset respondere ad rationes aliorum. Ad primam cum dicitur quod effectus non deficit a sua integritate & perfectione nist propter debilitatem vireutis actiuae, vel propter indispositionem materiae: dicendum est quod licet haec propositio posset concedi, ¬ agente ex necessitate naturae, tamen non est vera de agenis per liberam voluntatem: tale enim agens non facit quantum potest, sed quantum, & quale vult, & congruit fini propter quam agit. Deus autem licet agat libere in omni opere circa ereaturas, tamem aliud decuit fieri in opere creationis, & aliud in opere resurrectionis propter alium finem ad quem ordinatur vnum opus & aliud. Opus enim creationis per qud fuit natura instituta ordinabatur ad hoc, quod per ereaturas a Deo immediate fa¬ ctas, aliae propagirentur: & quis imperfecta sumunt originem a perfectis, ideo decuit o omnes res a Deo Immediate creata essent perfectae in esse naturae, opus autem resurrectionis ordi natur ad remunerationem bonorum & ad punitionem malorum, & huic fini congruit quod in bonis sit perfectio naturae & glriae quantum ad corpus & quantum ad animam, congruit etiam quod mali qui resurgentad poenam resurgant, cum omni opprobriosaconditione quam habuerunt in praesenti vita, vt impleatur prophetia Danielis prius allegata, quod ipsi resurgent in opprobrium vt videant semper. Hae autem deformitates cum quibus resurgent reproSi, erunt conditiones naturae, vt prius hic habitae, e non infligentur a Deo, vt poenae peccatorum, quia multi magn peccatores qui non habuerunt in praesenti seculo tales deformitates, non habebunt eas postresurrectionem, sed solum ill reprobi qui eas hic habuerunt. Per idem patet responsio ad confirmationem prioris rationis. Ad rationes principales.
AD. PRIMAM dicendum est quod cicatrices fuerunt ii Christo resurgente ex speciali dispensatione, vt per eas ostenderetur identitas Christi resurgentis: non sic autem erunt in aliis, vel si sint in martyribus, hoc erit ad ostendendum titulum martyrij, & non ad deformitatem, si qua fuit prius, sed sic aptabuntur virtute diuina, vt sufficienter insinuent titulum martyrij & tamen nihil continebunt dedecoris.
Ad secundam dicendum quod poena infligitur secundum conditionem fori, & ideo poenae quae in hoc iudicio temporali infliguntur pro aliquo peccato sunt temporales, nec se extendum vltra vitae terminum: punientur ergo damnati pro peccatis hic non dimissis, sed non per poenam hic inflictam, sed per aliam grauiorem secundum quod exiget rigor diuini iudicij
On this page