Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum corpora bonorum sint futura impassibilia per aliquam formam sibi inexistentem
DEinde quaeritur de conditione corporum glotiosorum. Et primo de dore impassibilitatis, vtrum corpora bonorum sint futura impassibilia pe I1 aliquam formam sibi inexistentem. Et videtu quod sic, quia gloria corporis correspondet gloria animae, sed gloria animae est per aliquam forma sibi inhaerentem, ergo & gloria corporis, scilicet impassibilitas, & caetera dotes. Maior de se patet. Minor declaratur, quia tam visio quam fruitio sunt per aliquas formas inhaerentes animae, scilicet per ipsas operationes manentes in operante, & per lumen gloriae charitatem med antibus quibus praedictae operationes eliciuntur
Item perfectior est impassibilitas corporum gloriosorum quam fuisset impassibilitas tempore innocentiae, sed impassibilitas status lnnocentiae fuit per aliquam formam inhaerentem, ergo impass ibilitas corporum in statu gloriae erit per ali quam fermam inhaerentem. Minor probatur, quia impassibilitas status innocentiae fuit per iustitiam originalem quae fui (vt videtur) aliquis habitus vel aliqua forma positiua.
Item verior est potentia qua aliquid potest non pati, quam potentia qua aliquid potest pati, vt patet ex 5. Metaph. sed potenti: qua aliquid potest pati est aliquid positiuum inhaerens, ergo fol tiori ratione potentia qua aliquid potest non pati: sed corpora gloriosa si futura sint impassibilia, hoc erit per potentiam qui possunt non pati, ergo illa erit aliquid positiuum & inhaerens
Item sicut bonis hominibus promittitur aequalitas angelorum quo ad animam, iuxta illud quod dicitur Matt. 22. Erunt si eut angeli Dei in caelis. sic eisdem promittitur quo ad corpus aequilitas vel similitudo eum corporibus caelestibus, iuxta illud quod dicitur Mat. 13. Pulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. sed impassibilitas corporum caelestium est per aliquam formam eis inhaerentem, ex eo quod forma terminat eotum appetitam materiae, ergo & impassibilitas corporum gloriosorum erit per aliquam formam eis inhaerentem.
IN CONTRARIVM arguitur, quia effectus priuatiuus non requirit nisi causam priuatiuam, sed esse impassibile est quidam effectus priuatiuus, ergo non requirit nisi causam psluatiuam: non oportet igitur quod corpora gloriosa sint impa sibilia per aliquam formam eis inhaerentem.
Item aut beati possunt scire quantum ignis sit calidus, aut non: si dicatur quod non, contra quia videtur imperfectionis quod sensus non cognoscat in patria quod cognoscit in via, oportet ergo quod tactus bonorum immutetur: vel possit immutari a calore ignis secundum suam excellentiam, quod non po rest esse sine vera passione.
RESPONSIO. Cum passibilitas & pasilo sibi correspon¬ deant, vt potentia & actus, sicut palaio dicitur multipliciter, it& passibilitas: accipitur autem passio vno modo large pro receptione formae quantumcunque conuenientis naturae rei. Alio modo sumitur stricte pro amissione formae conue nientis secundum naturam, & pro receptione formae disconuenientis & contrariae secundum naturam. Et simili modo passibilitas dicitur dupli citer, scilicet pro potentia susceptiua primae passionis, aut secundae. Loquendo de passione vel passibilitate primo modo dicta corpora sanctorum non erunt impassibilia post resurrectionem, quia in corporibus glorificatis erit vsus sensuum, sed talis non potest fieri sine receptione speciei sensibilis, vel actus sentiendi, ergo in beatis erit passio quae est receptio formae conuenientis. Secum do quia corpora gloriosa assimilabunt corporibus caelestibus quae sunt incorruptibilia per naturam, sed corporibus caelestibu non repugnat passio quae est receptio formae conuenientis perficientis, sicut videmus de luna quae illuminatur a sole & caeteri planetis, & stellis, vt innuitur in libris de proprietatibus elementorum, ergo corporibus gloriosis non repugnat passio quae es receptio formae conuenientis. Si autem loquamur de passioni & passibilitate quae attenditur secundum abiectionem forma conuenientis & receptionem disconuenientis, sic quaestio prope sita difficultatem habet quo ad conclusionem, si consideretur natu ra rei, & quo ad modum, si inquiratur ratio talis passibilitatis
Procedetur ergo sic in quaestione, quia primo inquiretur per quid aliquid est passibile passione proprie dicta, & ex hoc videbitur quomodo aliquid possit dici impassibile eo quod priuati cognoscitur per habitum: passibile autem & impassibile opp nuntur priuatiue quantum ad illa quae per nomina formaliter importantur. Secundo applicabitur ad propositum, scilicet an corpora gloriosa fint impassibilia, & per quid, vtrum per formam inha rentem an solum per naturam extrinsecam impedientem passionem
QUANTVM ad primum sciendum est quod ex hoc dicitur aliquid passibile proprie (vt nunc loquimur) quia porest tran mutari a dispositione sibi conuenienti secundum naturam ad dispositionem innaturalem vel contrariam naturae, posse autem transmutari conuenit alicui per solum principium passiuum vel per potentiam passiuam, sicut patet per diffinitionem potentiae passiua quae datur 5. Metaphy. scilicet quod potentia passiua est principium transmutandi ab altero, ergo esse passibile conuenit alicui solum per potentiam passiuam, haec autem potentia passiua non est potentia solius materiae: quia illud quod indifferenter se habet ad omnem formam, nec vna est magis ipsi essentialis quam altera non est principium per quod aliquid sit pasalbile passionm proprie dicta, sed materia quantum est de se indifferenter se habe ad oem formam, nec vna est magis ipsi connaturalis, quam alia, ego materia quantum est de se non est principium passionis proprie dictae. Maior declaratur, quia nos loquimur de passione per quam abiicitur forma conueniens naturae, & inducitur disconueniens & ideo quod indifferenter se habet ad omnem formam, ita quod vni non est magis conueniens ipsi quam altera non potest esse causa talipassibilitatis, vel passionis. Minor similiter manifesta est, quis materia prima de se non determinat sibi aliquam formam substantialem sed indifferenter se habet ad omnes, & per consequens non determinat sibi aliquam formam accidentalem: cum determinatioformarum accidentalium sit ratione substantiarum, quare &c
Restat ergo quod illud principium fit compositum ex materi & forma, cui ratione formae conueniens est aliqua qualitas, alivero disconueniens, & tum quia est in potentia ad vtranque potes transmutari de qualitate conuensente ad disconuenientem, & sic vere pati: & sic patet a quo aliquid dicitur passibile passione proprie dicta, qa a potentia passiua qua aliquid est receptiuum dispositioni diuersaru quarum vna est conueniens naturae, alia vero disconueniens Impassibile autem potest aliquid dici dupliciter, vel proprie e simpliciter, scilicet per priuationem principij passiui, vel larg per solum impedimentum actualis passionis. Et primum quidem impals bile dicitur impassibile simpliciter & absolute, quia negat omnem passibilitatem. Secundum autem non dicitur impassibile simpliciter 8 absolute, cum non neget omnem passibilitatem, sed solum ex suppositione: quia stante impedimento verum est dieere quod talia non potest pati, sicut in actibus dicimus quod Sortes dum currit non potes non currere, licet absolute possit non currere. & sic patet primum
SECVNDO est inquirendum, an corpora gloriosa sini impassibilia passione proprie dicta, vt patet ex dictis, quod si sin impassibilia hoc erit vel per priuationem principij passiui, vel per impedimentum passionis Primo modo dixeruns aliqui quod corpora gloriosa erunt impassibilia: quia in eis non erunt palsibiles qualitates elementorum actiuae & passiuae, quae sunt in corporibus mistis causa actionis & passionis. Credebant enim quod post resurrectionem corpora humana essent mista ex elementis manem tibus in eis secundum substantias suas & non secundum qualitate actiuas & passiuas, sed illud non est verum. Primo, quantum ad hoc quod dicit, quod elementa maneant quantum ad suas substan¬ tias in quocunque misto, quia quaelibet pars misti est mista, vt habetur primo de generatione si ergo elementa manerent in miste secundum formas suas substantiales, sequeretur quod in qualbet parte materiae misti esset forma cuiustibet elementi, quod es impossibile, cum plures formae substantiales specificae sint incm possibile in eadem parte materiae. Secundo deficit haec opinioin eo quod dicit quod qualitates elementorum non remaneant in corporibus gloriosis, quia gloria non tollit ea quae sunt de perfectione naturae, sed qualitates elementorum sunt de perfection misti saltem accidentali, ergo non tolluntur in gloria vel per glriam. Tertio deficit in hoc quod ponit quod qualitates elementare in misto sunt causa actionis & passionis, eô quod agant in seinui cem istud enim non est verum, sicut probatum fuit prius, & idede hoc modo nihil plus dicetur: Item elementa manebunt secum dum suas qualitates, & tamen non alterabuntur, nec patientur mi tuo alterum ab altero: quia cum post resurrectionem cesset motui caeli, oporteret quod illud quod semel ab altero pateretur, semper ab illo pateretur, & sic prcedente passione finaliter sequeretur corruptio, quod non est verum, ergo impassibilitas elementorum, & fortiori ratione corporum resurgentium non erit prpter carentiam qualitatum elementarium. Quarro, quia dato? omnia haec essent vera, non sufficerent tamen ad pro positum oster dendum, quia ex hoc solo dicitur aliquid passibile, qui a habet prir cipium passiuum quo potest transmutari de qualitate conueniente secundum naturam ad disconuenientem: sed dato quod in miste non essent qualitates elementares, esset tamn ibi subiectum susceptibile earum, ergo ad huc esset passibile passione illata ab extrinseco
Restat ergo quod corpora gloriosa non erunt impassibilia simpli „ citer & absolute per priuationem principij passiui, cum naturi corporum gloriosorum sit futura eadem quae prius, sed erunt impal sibilia, per aliquid praestans impedimentum actualis passionis ne fiat
Quid autem fit illud, vtrum fit aliqua forma inhaerens, an solum virtus diuina assistens, duplex est opinio. Dicunt enim quidam quod talis impassibilitas erit per aliquam formam inexistentem. Quo probatur primo, quia anima non potest super corpus habere aliquod dominium nunc aliud quam prius, nisi corpus fit mutatum sed anima post resurtectionem habebit super corpus perfecti dominiu, ita vt in corpore nihil possit accidere praeter voluntatem animae, alioquin anima non esset perfecte beata, ergo corpur erit mutatum, sed mutatio terminatur ad aliquam forma, ergo co pus gloriosorum reddetur impassibile per aliquam formam quam habebit. Secundo probatur per auctoritatem Aug. ad Dystorum, qu dicit quod in corporibus erit perpetua sanitas, & incorruptionis vigor, sed sanitas est per aliquam formam inhaerentem, ergo & v gor & impassibilitas erunt per aliquam formam resistentem actio ni cuiuscumque contrarij, sicut durum suo modo resistit diuidenti
Alius modus est, quod impassibilitas corporum gloriosorum non erit per aliquam formam inhaerentem, sed solum per virtutem diuinam assistentem beatis ad nutum, & prohibentem actionem cuiuscuque extrinseci inferentis passionem. Et confirmatumr, haec positio triplici ratione. Prima est, quia sicut statui bonorum repugnat passio contra naturam, sic etiam motus localis ccm tra voluntatem: vtrumque enim horum importat violentiam 8 displicentiam in cognoscentibus. Sed quod corpora beata non pos sint moneri ab aliquo contra voluntatem, non conuenit eis per ali quam virtutem inhaerentem, sed solum per diuinam virtutem ei assistentem, ergo idem sentiendum est de passione quae est contra naturam. Probatio minoris: si enim inesset corporibus beati: per aliquam virtutem intrinsecam, quod non possint ab alio moue ri contra voluntatem, oportet quod in quolibet beato esset tam, ta virtus in resistendo, quanta esset in quocunque alio in impellendo. Illud autem non est verum, quia secundum hoc oportere in minimo beato ad hoc quod non posset moueri contra volunt: tem esse rantam virtutem, quanta est in quocunque homine, ve angelo: alioquin si non esset tanta, posset moueri contra voluntatem ab aliis: ponere autem in minimo beatorum aequalem virti tem cum omnibus aliis tam hominibus quam angelis est inconuniens, quum angeli secundum naturam excedant homines, & secundum gloriam sint gradus tam in hominibus quam in angelis
Secunda ratio talis est, passibilitas proprie dicta, & corruptibilitas sibi inuicem correspondent, ergo impassibilitas & in corruptibilitas, sed incorruptibilitas bonorum non erit per aliquam formam inhaerentem (vt probabitur) ergo nec impassibilitas. Probatio minoris: effectus communis requirit causam communem, sed incorruptibilitas post resurrectionem erit communis bonis & malis, ergo eis inerit per causam communem, sed in malis incorruptibilitas non inerit per aliquam formam inhaerentem, ei go nec id bonis. Quod autem incorruptibilitas non fit in malis per formam inhaerentem patet ex dictis aliorum qui tenent prae redentem opinionem. Hoc enim expresse concedunt & per rationem, quia quum passio proprie dicta sit via ad corruptionem (vt patet ex secundo de generatione) si aliqua forma prohibere cotruptionem in damnatis, prohiberet etiam passiopem in eis, quia ad vtrunque se extendit virtus eius, nec ageret libere vt vnum prohiberet, alterum vero permiteret. Cum igitur in damnatorum corporibus non prohibeatur passio proprie dicta, patet quod non prohibetur corruptibilitas per aliquam formam inhaerentem Teriio patet idem per Ang. in epist. ad Consent. vbi dicit sic: Sicut Ib igne fornacis Chaldaeorum abstulit Deus virtutem comburendi quantum ad aliquid, quia scilicet ibi corpora puerorum illaesseruata sunt, sed mansit quantum ad aliquid, scilicet quia ille ignis comburebat ligna, ita auferet ab humoribus corporum corruptionem, & dimittet naturam modo praedicto impediedre excessum actionis, & praeseruando ab omni nociuo & extrinsceo. Equo patet quod intentio Augustini est quod impassibilitas & incorruptibilitas erunt in corporibus bonorum, per hoc quod virtus di uina beatis assistens prohibebit actionem cuiuscunque extrin seci inferens passionem vel corruptionem: & secundum hanc opinionem potest responderi ad rationes ante oppositas.
AD PRIMAM cum dicitur quod gloria corporis correspondet gloriae animae: dicendum quod verum est quantum ad hoc quod corpus glorificabitur prout est animae conueniens pro statu illo quo corps perficietur ab anima beata, sed non oportetr quod perfectiones animae & corporis correspondeant sibi quo ad numerum vel quo ad modum, sed perficietur vnunquodque secundum quod congruit suae naturae. Naturae autem animae quae est de se incorruptibilis & impassibilis non congruit quod perficiatur per abltionem talium, vel consimilium defectuum, quia natura sua carei talibus defectibus, sed perficietur collatione donorum superna turalium: corpus autem quod natura sua subiacet corruptioni & passibilitati indiget perfici ablatione istorum defectuum, & quia hoc solum potest fieri per solam virtutem diuinam assistentem beatis ad votum, ideo non oportet quod fiat per formam inhaerentem
Ad secundam dicendum quod impassibilitas status innocentiae non erat per aliquam formam inhaerentem, quia iustitia originalis de qua arguebatur, si erat aliqua forma inhaerens erat rectitudo voluntatis ad Deum, quae non perficit corpus, vel erat obedientia virium sensitiuarum ad rationem per quam non apparet quomodo ex hoc redderetur corpus impassibile: praeseruabatur ergo homo in statu innocentiae a passione & corruptione, partim per propriam scientiam, qua praeditus erat, per quam cauere poterat a nociuis, partim vero & per diuinam prouidentiam prohibentem, ne ex improuiso aliquod nociuum hominem laederet.
Ad tertiam dicendum quod nobilior est potentia qua aliquid potest non pati, quam illa qua aliquid potest pati, &t vtraque est aliquid positiuum inhaerens si sumantur proportionabiliter: quia sicut potentia qua aliquid potest pati est potentia qua aliquid potest transmutari a dispositione conuensenti secundum naturam in dispositionem contrariam, sic potentia qua aliquid potest non pati si sit per priuationem potentiae passiuae est aliquid positiuum & nobilius potentia passiua, non quantum ad formalem rationem priuationis, sed quantum ad fundamentum quod vocamus potentiam non patiendi: sicut dicimus angelum immortalem, vel impassibilem, quia est talis naturae, quae non habet in se potentiam passiuam, per quam possit sic transmutari, nec talem potentiam secum compatitur: nec dubium est quod natura angeli est positiua & potentior seu perfectior quacunque potentia passiua. Sed illo modo corpora gloriosa non erunt impassibilia, scilicet per priuationim principij passiui, sed solum per impedimentum passionis, ne actualiter inferatur, & adhuc illud impediens erit nobili? quam sit poter tia passius in corporibus, sed non oportet quod sit inhaerens: quia passiimpediri potest non solum per indispositionem patientis, sed per omne extrinsecum, quod potest resistere agenti, vel suspendere eius actionem
Ad quartam dicendum quod corpora gloriosa assimilabuntur caelestibus corporibus in incorruptione & impassibilitate quo ad effectum, sed non quo ad causam illius effectus, quia in corporibus caelestibus est incorruptibilitas & impassibilitas per raturam, in aliis autem erit per gratiam: & ideo impassibilitas & incorruptibilitas corporum caelestium inest eis ex eo quod natura eorum caret principiis corruptibil itatis & passibilitatis, sed corpora gle riosa non sic erunt impassibilia, sed solum per impedimentum actualis passionis, quod non oportebit esse per aliquam formam, vel naturam in eis existentem subiectiue, quia totum poterit fieri per solam diuinam prouidentiam eis continue assistentem.
Tenendo hanc opinionem potest responderi ad rationes opinionis oppositae. Ad primam quum dicitur, quod corpus post resi rectionem erit subiectum animae nunc aliter quam prius verum est, sed non oportei quod sit per nouam formam inhaerestem sed sufficit quod fiat per diuinam prouidentiam assistentem, qua probibebit quod ea quae immutant corpus ad corruptibnem non fiant tunc, sicut nunc, & ita aliter se habebit corpus ad animam tunc quam nunc
Ad secundum dicendum, illa perpetua sanitas & vigor in corporibus resurgentibus poterit esse per solam phibitionem vel impedimentum cuiuscumque extrinseci corrumpentis, vel passionem inferentis.
22 SECVNDVM vtranque opinionem oportet respondere ad duo argumenta in oppositum facta in arguendo principaliter ad quaest. quia vnum eorum probat quod corpora gloriosa non erunt impassibilia passione proprie dicta. Aliud vero probat quod dato quod sint impassibilia, illud tamen non erit pealiquam causam positiuam, neque snhaerentem, vel assistentem quorum vtrunque negatur a qualibet dictarum opinionum Videndum ergo ad primum quum dicitur quod effectus priuatiuus non requirit causam positiuam, verum est formalem, imo nullam talem habet, sed necessarium est quod habeat causam positiuam tam eeficientem quam fundamentalem: nunquam enim aliquid habet rationem causae nisi sit positiuum, sed causa positiua influit in effectum positiuum, & sic causat ipsum, sed effectum priuatiuum non causat influendo directe, sed per subtri ctionem influentiae propriae, vt esset de Deo si res annihilaret, & de nauta si inter pericula maris nauem non regeret, vel impediendo influentiam alterius, sicut obstaculum positum in fenestra causat tenebras impediendo illuminationem solis, & eodem modo interposita terra inter solem & lunam causatur eclipsis, similiter impassibilitas non potest alicui conuenire nisi per naturam ad quam sequitur priuatio principiorum mediantibus quibus inest alicui passibilitas, vel per naturam impedientem passionem quae ab aliquo posset inferri, & vtroque modo impassibilitas est a causa positiua vel inhaerente vel assistente.
Ad secundum dicendum quod boni nunquam scient per experientiam in se quid est malum, nec hoc pertinebit ad imperfectionem, alioquin Deus esset valde imperfectus, qui nunquam sciuit malum per experientiam in seipso: experientia enim quatenus importat cognitionem pertinet ad perfectionem, & sic est in Deo, & sic erit in beatis, sed quatenus importat passionem non erit in eis, &c.
On this page