Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum per aliquam formam sibi inhaerentem corpus gloriosum possit simul esse cum alio corpore glorioso vel non glorioso

QUAESTIO V. Vtrum per aliquam formam sibi inhaerentem corpus gloriosum possit simul esse cum alio corpore glorioso vel non glorioso.

SEcundo quaeritur de dote subtilitatis, vtrum per alquam formam sibi inhaerentem corpus gloriosum possit simul esse cum alio corpore glorioso vel non glorio Iso. Et arguitur quod sic, quia dos subtilitatis quam habebit corpus gloriosum esset aliquis actus proprius, sed ille actus non potest esse alius nisi penetrare& esse simul cum alio corpore, ergo &c. Et confirmatur, quia si corpus gloriosum per dotem subtilitatis non posset esse simul cum alio corpore, sed solum per miraculum diuinae virtutis, sequeretur quod in eis subtilitas esset frustra: quia Deus potest per miraculum facere q corpus non gloriosumsit simul cum alio corpore.

Item quod competit alicui corpori per naturam potest competere corpori glorioso per dotem gloriae, sed alicui corpori conuenit per naturam esse simul cum alio corpore, ergo &c Probatio minoris, quia ferrum ignitur non solum in superficie sed etiam in profundo, ita quod non est seorsum fignare ignem sine ferro, & ferrum sine igne, sed oportet ferrum & ignem esse simul, quod patet per operationem: habet enim igniri aliud approximatum, & similiter panis & vinum videntur fimul esse quando panis est totaliter imbibitus vino,

Item corpus quod non potest esse simul cum alio corpore, porest in motu suo impediri per aliquod corpus, sed ad conditio nem bonorum pertinet quod non possint in motu suo impediri, alio quin posset eis accidere aliquid triste, ergo corpora glorioseo ipso quod sunt gloriosa, possunt simul esse cum alio corpore.

IN contrarium arguitur, quia sicut se habent duo accidem tia numero differentia ad idem subiectum, sic videntur se habere duo corpora ad eundem locum, sed nulla virtute creat. potest fieri quod duo accidentia solo numero differentia sint ingodem subiecto, ergo nulla virtute creata potest fieri quo duo corpora sint in eodem loco.

RESPONSIO. Circa quaest. istam videnda sunt duo. Primum est, quid sit subtilitas a qua corpora gloriosa denominabuntur subtilia. Secundum est, an propter subtilitatem sit ibi aliqua forma inhaereos corpori glorioso, per quam possit corpus gloriosum simul esse in eodem loco cum alio corpore.

QUANTVM ad primum sciendum est quod subtile in corporibus secundum generalem tationem nominis opponitur & quod est esse grossum, & vtrunque istorum reperitur in corporibus tam ratione quantitatis quam ratione qualitatis; ratione enim quantitatis illud dicitur subtile quod est paruum secundum latitudinem & profunditate, dato quod sit magnum secundu longitudinem. Grossum vero dicitur quod est magnum secundum latitudinem & profunditatem. Ratione veri qualitatis dicitur aliquid subtile, quia est rarum & paruum, vi aer, grossum vero dicitur quod est magnum densum & opacum vt terra. In subtili autem & grosso quocuque istorum modorum ac¬ cepto hoc est commune quod subtile est facile penetratiuum alterius, subtile quidem secundum quantitatem propter figuram acutam quam habe si non fit latum nec profundum, dato quod fit longum, vt stylus vel acus, talis enim figura est diuisiua & facile penerratius. Subtile autem secundum qualitatem est facile penetrariuum propter diuisibilita: en suarum partium in partes paruas aliorum corporum poros subintrantes, vt aer, aqua & huiusmodi, & propter hanc conditionem subtilitatis tractum est ad potentias cognitiuas. Ille enim dicitur habere subtilem visum qui penetrare potest ad videndum parua, vel longinqua quae alij non vident, & subtilem intellectum qui penetrat ad cognitionem occuleorum: iuxta etiam hunc modum substantiae spirituales dicuntur subtiles, quia maxime elongantur a grossitie corporali qualitercunque accipiatur, & quia maxime penetrant ad cognoscendum intima rerum.

Occasione autem istorum fuerunt duo errores circa subtilitatem corporum gloriosorum. Vnus quorundam dicentium quod post resurrectionem corpus vertetur in spiritum, occasionem sumentium ex dicto Apost. 1. Cor. 15. Seminatur corpus animale, surget cor pus spirituale. Et hic error primo conuincitur ex eo quod forte non est postibile quacunque virtute corpus conuerti in spiritum. Secundo quia si esset, & sic fieret, tunc homo non resurgeret, quia homo diest quid compositum ex anima & corpore & non alterum solum. Nec motiuum eorum est sufficiens, quia sicut dicit Apost. quod corpus resurget spirituale, ita dicit quod seminatur anima le, sed nuc corpus non dicitur animale, quia conuersum sit in animam, ergo nec tunc dicet spirituale, eo quod versum sit in spiritum.

Alius error fuit aliorum dicentium quod post resurrectionem corpora beatorum erunt subtilia, quia erunt rara ad modum aeris. Quod patet esse erroneum, quia talia corpora non sunt palpabilia, corpus autem Christi post resurrectionem fuit palpabile, vii dixit discipulis: Palpate & videte, &c. Item veritas humani corporis requirit carnes & ossa quae non compatiuntur talem raritatem. Et ideo hic error dannatus est a Gregor. vt patet moralium 14.

Dicendum est ergo aliter, quod post resurrectionem corpus erit plene subiectum animae vel spiritui. Comparatur autem aia ad corpus tripliciter. Primo quam um ad esse: quia aima est actus & forma corporis. Secundo quantum ad operationes quibus anima vtitur corpore vt subiecto, sicut sunt operationes sensitiuae. Tertio quantum ad motum localem, anime autem non solum est actus corporis, sed aliquo modo motor. Prima ergo subiectio corporis ad? animam quantum ad esse, pertinet ad dotem impassibilitatis, ronne cuius nihil potest accidere in corpore quod sit via ad separationem cor poris ab anima, sed perfecta subiectio corporis ad animam vt ad motorem pertinet ad agilitatem, vt postea dicetur, perfecta vero subiectio eiusdem ad animam quo ad operationes cognitiuas & appetitiuas videtur ptinere ad subtilitatem: & haec subiectio pont iocelligi vel quantum ad operationes sensitiuas praecise, vt nihil fit in corpore per quod puritas talium operationu impediatur, sicut nunc fit in nobis frequenter ppter grossitiem & impuritatem spirituum deseruientium operationibus sensitiuis. Omnis enim impuritas talis segregabitur a corporibus gloriosis. Vel potest intelligi talis subiectio propter obedientiam perfectam quam tunc habebunt vires sensitiuae ad rationem, quae obedi entia modo non est in nobis quando caro concupiscit aduersus spiritum, & ob hoc corpus nunc dicitur animale, ab animalitate, quia motus animales magis sunt in nobis secundum impetum sensualitatis quam secundum dictamen rationis: sed tunc dicetur corpus spirituale, quia omnes tales motus erunt plene subiecti spiritui, quamuis quidam intelligant quod corpus nunc dicatur ansmale quod indiget cibis, tunc vero spirituale, quia cibis non indigebit, quod quamuis sit verum, hoc tamen magis videtur pertinere ad impassibilitatem & incorruptibilitatem quam ad subtilitatem.

Quocunque autem dictorum modorum accipiatur subtilitas, non videtur necessarium qud dicat aliquam qualitatem supernaturalem inhaerentem corporibus gloriosis, quia subtilitas, primo modo accepta. s. pro puritate operationum sensitiuarum potest esse per solam puritatem humorum & spirituum seruientium operationibus sensitiuis. Secundo modo accepta potest esse per diuinam prouidentiam assistentem: nec apparet bene quo possit esse per aliquam qualitatem inhaerentem quia actus cuiuscunque qualitatis siue naturalis siue supernaturalis non est liber sed necessarius, & ideo semper ad idem inclinat, sed obedientia virium sensitiua rum ad intellectum non potest esse secundum inclinationem ad idem, quia quandoque secundum rectam rationem aliquid est appetendum, quandoque vero eius oppositum, ideo &c.

Et quamuis secundum hanc viam subtilitas non sit aliqua forma inhaerens, sicut nec impassibilitas, nihilominus tamen potest dici dos, quia dos sponsae (ex qua nomen illud tractum est) secundum doctores confistit non solum in his quae sponsam ornant & circunstant quasi intrinsece sed etiam in his quae assistunt extrinsece: vt si ad tuitionem eius daretur certa custodia militum. & sic patet aliqualiter primum.

11 QUANTVM id secundum, scilicet an per dotem subtilitatis possit corpus gloricsum simul esse cum alio corpore Dicendum est quod con siue dos subtilitatis sit aliqua qualitas na turalis superaddita, sine non quod probatur sic: dos subtilitatis consistit in puritate operationum sensitiuarum, & in subiectione e: rum ad rationem, vt dictum est. Ex hoc sic arguitur: Illud quod si cundum se nullam babiiudinem habet ad locum nihil facit ad hoc, quod vnum corpus possit vel non possit esse cum alio in eodem le co, sed dos subtilita. is cum consistat in puritate operationum sens tiuarum & appetitiuarum, & subiectione earum ad rationem secundum se nullam habitudinem habet ad locum, vt de se paret ego nihil facit ad hoc, quod vnum corpus possit vel non possit esse cum alio in eodem loco. Et cofirmatur, quia in statu innocentiae fuit & fuisset si durasset talis puritas operationum sensitiuarum, & subiectio earum ad rationem: & tamen non propter hoc poterat vnim corpus esse cum alio corpore in eodem loco, quare &c. Item probatur fic: illud quod non tollit a corpore glorioso quantitatem e lus, nec actum eius impedit, non tollit a corpore glorioso quir expellat aliud de loco suo, sed quaecunque qualitas naturalis seu supernaturalis non tollit a corpore glorioso suam quantitatem nec actum eius impedit, ergo subtilitas si nominet aliquam qualitatem non tollit quin corps gloriosum necessario expellat aliud de loco suo & sic non poterit esse simul cum alio. Maior patet, quia id quod facit corpus distare ab alio corpore secundum locum vel situm est sola quantitas, vnde 4. Physic. dicit Philosophus, quod si a corpore cubico circumscriberentur omnes qualitates & passiones adhuc occuparet locum, nec posset simul esse cum alio, sed necessario distaret secundum situm. Ex parte ergo qua titatis est distantia corporum quo ad locum. Quod ergo non to lit quantitatem, nec eius operationem, non tollit quin corps vnum expellat aliud de loco suo Minor probatur, scilicet qued nulla qualitas tollat a corpore glorioso quantitatem, nec eius actionem De quantitate patet, quia si tolleretur, corpus maneret indiuis bile. Item non haberet qualitates sensibiles, quae requirunt quam titatem pro immediato subiecto, quae sunt absurda. Nec tolli actum eius, quia illud quod nullam habiiudinem habet ad Io cum nisi mediante quantitate non tollit habitudinem quantitatis ad locum, sed potius accipit ex ea habitudinem ad locum, sed omnis qualitas est huiusmodi, ergo &c.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod actus dori subtilitatis non eris facere quod corpus gloriosum possit esse cum alio, sed erit vel puritas operationum sensitiuarum vel subiectioearum ad rationem, vel vtrumque simul, & ideo non erit frustra & quod additur quod Deus potest facere quod corpus non gloriosum sit cum non glorioso, & ita per miraculum tam um est, de non glorioso, sicut de glorioso, concedaturqued nulla gloria cor poris si sit qualitas inhaerens potest circa hoc aliquid.

Ad secundum dicendum per interemptionem minoris o in ferro ignito non sunt simul ignis & ferrum. Cuius ratio est. quia forma ignis non compatitur in materia quam perficit tantam denfitatem, quantam requirit forma ferri, nec forma ferri conpatitur raritatem quam requirit forma ignis. Quid ergo dicendi est quum ferrum ignitur? Dicendum vtique quod ignitio ferri non est nisi vehemens eius alteratio a qualitatibus ignis, ratione cuius potest aliud ignire, & sic vbi ferrum est, non est ignis, sed ar dor, vel cauma: si quae tamen sint porositates in ferro, nihi prohibet quod ibi fit ignis verus generatus, vel in materia ac ris prius ibi existentis, vel in subtilibus partibus, quae resoluuntur a ferrosDe pane autem intincto in vino vel aqua, dicendum est quod vbi est porositas panis, ibi est solum vinum vel sola aqua. Vbi autem est panis solidus nihilominus humecta tus, ibi est solus panis alterat? cum qualitatibus vini vel aqua quorum substantia corrupta est, & sic nunquam sunt simul ferrum & ignis, panis & vinum.

Ad aliud dicendum quod corpus gloriosum non potest impediri a motu suo per aliud corpus, non propter aliquam virtutem sibi inhaerentem, sed propter virtutem diuinam sibi ad nutum adsistentem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5