Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum virtute diuina corpus gloriosum possit esse cum alio corpore glorioso velnon glorioso
QVAESTIO VI. Vtrum virtute diuina corpus gloriosum possit esse cum alio corpore glorioso velnon glorioso.
DEinde quaeritur vtrum virtute diuina corpus gloriosum possit esse cum alio corpore glorioso vel non gloriosque Et arguitur quod non quia aequaliter videtur possibile quod idem corpus sit simul in diuersis locis circunscriptiue, & quod duo corpora sint simul in eodem loco, sed primum non potest fieri quocunque virtute, vt communiter ponitur, ergo nec secundum
. Item Boctius io lib. de rinie. dicit que si animo cuncta acci dentia a corporibus separemus, tamen locus est cunctis diuersus, quem vnum fingere nullo modo possumus, sed illud non est poslibile quacunque virtute quod non potest mente concipitale enim videtur implicare contradictionem, ergo videtur 9 nulla virtute possunt duo corpora simul esse in eodem loco.
Item sicut prius arguebatur, sicut se habent duo accidentia eiusdem ? speciei ad subiectum, sic duo corpora ad locum, sed duo accidentia eiusdem speciei non possunt simul esse in eodem subiecto, et go nec duo corpora in eodem loco. Minor probatur, quia duo accidentia elusdem speciei vel sunt aequalis gradus, vel inaequalis, puta quia vnum est intensius altero: si sint inaequalis gradus impossibile est quod sint simul in eodem subiecto, alioquin idem subiectum posset simul esse magis album, & minus album, quod videtur implicare contradictionem: & iterum, termini motus vel mutationis & remissionis non sunt compossibiles, sed huiusmodi accidentia possunt esse termini motus vel mutationis secundum alterationem intensionis & remissionis, quare &c. Si vero sint eius. dem gradus, idem sequitur, quia subiectum non est in potentia ad aliqua formam nisi mediante mutatione, sed subiectum habens ali quam formam non potest mutari ad consimilem eiusdem gradus priori manente: quia idem non potest simul esse tale formaliter in actu, & tale in potentia, sed illud sequeretur si subiectum habens aliquam formam posset mutari ad consimilem, ergo &c.
IN contrarium arguitur, quia sicut se habent duae naturae com pletae, quarum quaelibet est nata constituere proprium suppositum ad vtilitatem suppositi, sic se habent duo corpora quorum quod libet natum est occupare locum ad vnitatem loci, sed plures tales naturae possunt esse simul in eodem supposito diuina virtute, sicut fuit in Christo, ergo similiter duo corpora possunt esse in eodem loco simul diuina virtute. Ad idem est quod dicit Dam. in lib. 4. ca. vl. vbi dicit, quod corpus gloriosum erit spirituale quale fuit corpus dni post resurrectionem clausis ianuis pertransiens.
RESPONSIO. Circa illam quaest. est duplex modus dicendi. Primus est communlor, & magis concors dictis diuinae scripturae quantum ad superficiem literae, & secundum quod communius exponitur. s.quod quaecunque plura corpora possunt esse in eodem loco simul virtute diuina, & illud probatur primo quantum ad conclusionem. Et secundo datur modus possibilitatis. Primum probatur ex multis. Primo qga Christus natu est clauso matris vtero. Remasi enim virgo post partum sed istud non potuit esse nisi corpus Christi nascendo simul esseteum corpore matris, quare &e. Secundo qui a Christus ponitur surrexisse clauso sepulchro, quod similiter non potuit esse, nisi simul esset corpus Christi cum lapidibus sepulchri, & sic idem quod prius. Tertio qui a Christus post resurrectionem intrauit ad discipulos ianuis clausis, vt habet loam. 22. quare &c. Quario quia corpus caeleste non potuit diuidi salien quantum ad substantiam sphaerarum: vnde dicitur Iob 3. quod eae li solidissimi quasi aere fusi sunt. Si ergo corpus gloriosum non posset simul esse cum alio corpore, nunquam corps Christi ascendisset ad eaelum empyreum, nec corpora sanctorum post resurrectionem illue ascenderent, quod est erroneum Quinto quia corpus non impeditur esse cum alio corpore nisi ratione quamtitatis, vt patet ex praecedenti quae stione, sed virtute diuina fit quod in sacramento altaris corp Chr, sit simul cum quantitate panis ergo eadem virtute posset Feri quod esset simul tum substantia panis, & sic duo corpora essent simul.
Modus autem quo hoc est possibile est talis. Quantitas enim per quam corpus comparatur ad locum habet duo facere, scilicet reddere corpus quantum, & occupare locum: & primum est actus eius formalis. Secundum est actus eius quasi causae efficientis. Ex quo potest tripliciter argui. Et primo sic: sicut se habet calor ad calefaciendum, sic quantitas ad occupandum locum sed virtute diuina potest fieri quod calor praesens calefactibili non calefaciat ipsum, vt factum fuit in fornace Babylonis respectu trium puerorum, ergo eadem virtuse potest fieri quod quantitas praesens loco non occupet locum, & sic alia quantitas poterit esse cum ipsa. Secundo fici virtute diuina potest fieri quod prius maneat amoto posteriori, quum hoc non implicet aliquam contradictionem, seu aliquam repugnantiam intellectuum sed dare subiecto esse quantum per prius conuenit quantitat quam occupare locum, quia ille est actus formalis qui simul est cum forma in subiecto, alius autem est actus eius, vt efficientis, respectu alterius qui frequenter est posterior tempore, ergo vir tute diuina potest fieri quod corpus maneat quantum, & non occupet locum, & sic idem quod prius. Tertio sic: non videtur? duo corpora impediantur simul esse in eodem loco, nisi quia non appareret per quid distinguerentur sed illud non impedit, quis corpora suis quantitatibus non distinguuntur per loca, quamuis per distinctionem locorum appareat vel manifestetur distinctio corporum: dato etiam qued corpora distinguerentur per loca, Deus tamen potest facere se solo quicquid potest facere cum eau sis secundis, & ita potest distinguere corpora & distinctionem eorum seruare absque distinctione locorum, quare &c.
Secundus modus dicendi est huic contrarius, scilicet quod nulla virtute potest fieri quod plura corpora sint in eodem loco proprio, siue quod sint indistincta secundum situm, quod declaratur fic sicut acceptum fuit prius, corpus non impeditur esse in eodem loco cum alio corpore nisi ratione quantitatis, quia nihil potest prohibere quin corpus possit esse simul cum alio corpore in eodem loco, nisi illud per quod corpus vnum requirit distinctum situm ab alio. Nihil enim est impe limentu identitatis nisi quod est causa diuei sitatis, sed sola quantitas est illud per quod vnum corpus requirit distinctum situm ab alio, ergo sola quantitas secundum naturam impedit simultatem plurium corporum in eodem loco
Hoc supposito probatur quod duo corpora ex hoc quod haben. duas quantitates non possunt simul esse in eodem loco. Primo sie: non minus est necesse duo corpora distingui abinuicem situ & positione quam duas partes eiusdem corporis, sed partes quantitatiuae eiusdem corporis sic necessario distinguuntur situ seu positione quod impossibile est eas simul esse simultate opposita huic distinctioni, ergo similiter duo corpora adeo distinguuntur situ seu positione quod impossibile est ea esse simul simultate opposita illi distincti oni. Vtraque praemissarum probatur, & primi maior sie: qaactualis diuisio partium quantitatis non tribuit partibus diuisis quod possint esse pP simul quam ante diuisionem, sed vna quantitas efficitur duae sola diuisione, ergo simultas quae repugnat partibus quantitatis eiusdem, repugnat quibuscunque duabus quantitatibus, & iterum duae quantitates inter se diuisae possunt vniri & fieri partes eiusdem quantitatis, sicut econtrario partes vnitae possunt diuidi & fieri quantitates distinctae: ppter quod omnino videtur esse idem ludicium de quantitatibus inter se diuisis, & de partibus eiusdem quantitatis, praecipue quia quaelibet pars quantitatis est quantitas. Et sic patet maior videlicet qud quam impossibilitarem habent partes eiusdem quantitatis, vt sint simul, eandem habent quaecum que corpora. Minor probatur . s. quod partes eiusdem quantitatis sic distinguuntur situ seu positione quod nullo modo possant simul esse simultate opposita tali distinctio, qui a de intrinseca & essentiali ratione quantitatis sine qua non est possibile quantitatem esse vel intelligi est quod habeat partem extra pariem seu iuxta per. tem, quod vocatur ad praesens distingui positione vel situ, quae est ordo partium in toto, quae distinctio secundum positionem & ordo re puguat simultati partis in parte, vel partis cum parte: vn contra rationem quam itatis est quod partes eius sint simul, sed semper vna est extra aliam & non in alia, sed eum alia, alioquin duae non essent maiores vna, nec totum majus parte, quod est impossibile. & sic pater minor. Sequii ergo conclusio principalis . s. quod duo corpora vel duae quantitates necessario distinguuntur situ seu positione sic que impossibile est ea esse simul, sed necessario vnum est extra aliud & non in alio, nec cum alio positione vel situ indifferens.
Secundo probant idem sic, & est eadem virtus rationis cum praecedente: si duo corpora possunt esse simul, ita quod quantitates eorum sint indistinctae positione, modo quo expositum est per eandem rationem partes eiusdem quantitatis possunt super se replicari, ita vt sint indistinctae positionei, nec vna fit extra aliam, & tantum poterunt replicari, vt tota replicatio fiat super vnam minimam partem, ita quod extra eam non sint aliae sed in ea vel cum ea simul. Hoc autem videtur impossibile, quia tanc maximum corpus posset contineri localiter minimo loco, videlice a solo loco illius partis super quam esset facta replicatio, & sic maximus mons posset transire per foramen acus; & totum caelum esse posset in minima bursa saluata quantitate vtriusque moneis scilicet & caeli, quod non videtur istis possibile: quare &c.
Tertio probant illud fiersicut partes quantitaria successiua (vt sunt tempus, & motus) habent inter se ordinem durationis, sic partes quantitatis permanentis habent inter se ordinem positio. nis, sed nulla virture poss fieri qued partes quantitatis successiua vt partes temporis &t motus sint simul duratione, eum de ratione casi sit prius & posterius secundum durationem, ergo similiter nul lavirtute pos fierique partes quantitatis permanentis sint simul positione, & per consequons nec duae quantitates duorum corporum, cum vtrobique sit idem iudicium pro eo quod quaelibe pars quantitatis est quantitas (vt dictum fuiqquare &c. Nituntur etiam isti respondere ad rationes factas in oppositumms
Ad primam respondent, & dicunt quod verissimum est beatam virginem Mariam permansisse virginem in partu & post partum sicut an te: fuit enim virgo non solum ex carentia experientiae delectatio mavenereae per qua experientia virginitas proprie amittitur, sed giam propter integritatem membri corporalis, nec tamen propter hoc in natiuitate Christi fuerunt duo corpora simul scilicet corpus Chrisz; cum corpore marris, quia est alius modus possibilis. s.quod virtute diuina fuerit facta dilatatio menbrorum & meatuum ni turalium sine interruptione, vel aliqua fractione, sicut secundum An 14. de ciuitate Dei hoc factum fuisset in omnibus mulieribus si statui lonocentiae durasset, quia tunc perperissent sine dolore qui nunc est poena peccati, secundum sententiam diuinam, Genm 3. vnde prolei nata fuisset per dilatationem membrorum naturalium, & non per fractionem, vel diuisionem, quae in sentientibus non potest esse sine dolore. Et hanc opinionem videntur tenere Greg. & Ambro. supel illo verbo Luc. 2. omne masculinum, &c. Ibi enim dicit Greg sic: hoc autem legis decretum in solo incarnato Deo singulariter, & ab aliis differenter impleri videtur, ipse naque solus ineffabiliter conceptus ac incomprehensibiliter editus virginalem vterum aperuit, non autem connubio reseratum seruans & post partum mirabilem inuiolabiliter signaculum castitatis. Et Amb. dicit idem. Non enim rursus coirus vlulae virginalis secreta reserauitur, sed immaculatum semen inuiolabiliter vtero spiritus sanctus infudit. Et subdit quod pertinet ad propositum dicens: Qu ergovuluam sanctificauit alienam, vt nasceretur propheta, hoc est, qui aperuit matris suae vuluam, vt immaculatus exiret.
Ad secundum de resurrectione Christi clauso tumulo dicendi est quod in nullo textu sacrae scripturae habet quod Christ? resurrexi elauso tumulo, & id eo assertio contraria non praeiudicat fidei, nescripturae: quod si ex dictis aliquorum sanctorum habeatur. Christus resurrexit clauso sepulchro, accipiendum est pro opinione, & si hoc dictum esset approbatum per ecelesiam, tunrespondendum est, sicut in tertia solutione dicetur starim.
Ad tertium cum dicitur quod Christus intrauit ad discipulos post resurrectionem lanuis elausis, absolute dicendum est hoc esse verum. s. quod cum fores esse nt elausae venit lesus, sed non dicit quod intrauitper ianuas elausas: cum enim corpus gloriosum possit moueri per aerem. sicut per terram, & Christus virtute diuina potuit corpus suum ostendere & occultare proutvoluit, potuit enim intrare ad disei pulos per fenestras vel aliquem alium locum, & tunc primo se ostende re quando fuit coram discipulis, & sic verevenit clausis ianuis, sec non per ianuas clausas, & si per ianuas intrauit potuerunt lanuae per quam subito aperiri & subito claudi, ita vt apertio & clausio Iteret discipulos, & quia res non dicitr fieri quando non innotescit, idec dicuntur fuisse clausae qi apertio earum nulli apparuit, & hoc me posset dici surrexisse clauso sepulchro, si illud alicubi legeret.
Vel posset dici quod Christus rone qua Deus habuit in sua potestate corpus & figuram corporis sui, ita quod potuit figuram coporis mutare in angustâ & sic intrare per quancunque rimam ianuarum eis remanentibus clausis: & quamuis aliqui dicant honon fuisse conueniens, nullus tamen dicit quin fuerit possibile Christo inquantum Deus est, conuenientius autem videtur po nere modum qui ab omnibus conceditur possibilis, quam ponere illum qui a pluribus impossibilis reputatur. Beatus etiam At gustinus videtur hunc modum tenere. Pont etiam aliter responderi ad tres praedictas instantias, dicendo, quod si Deus potest facere, & facit quod idem corpus Christi fit simul in caelo & in sacramento absque hoc quod fit in medio, multo fortius poses facere. quod idem corpus sit successiue in locis distantibus, & non in me dio: & sic potuit Deus facere quod corpus Christi primo fuisse in vtero matris, & postea extra absque hoc quod fuisset in medio simul eum corpore matris. Et idem pos dici de egressu corporis Christi de sepulchro clauso, & de ingressu eius ad discipulos ianuis clausis, & istud est possibile Deo, quod prima facie apparet possibilius quam id quod fide tenemus de fimultate exstentiae realis corporis Christi in caelo & in sacramento, & de fimultate eiusdem in pluribus sacramentis, tunc praedictae instantia sumptae ex dictis scripturae sunt elare solutae, & omnes auctor, tates sanctorum & doctorum praedicta loca scripturae exponentium.
Ad quartum dicendum quod siue ponatur caelum diuisibile per naturam, sine per virtutem diuinam, non oportet corpur Christi in ascensu ad caelum fuisse simul cum corporibus sphrarum, sed cessit corpus corpori. Et fi dicatur quod omne diui sible est corruptibile: dicendum quod non oportet, quia diuisio non arguit corruptibilitatem illius in quibus est, sed addit facilitatem, quia corruptibile diuisum in plures partes facilius cor rumpitur quam si esset integrum, quia singulae partes minus possunt resistere corrumpent; quam totam integrum, diuisio tamen non dat eis corraptibilitatem, sed supponit: patet, quia si esset quantum mathematicum certe quamumcunque diuideretur non corrumperetur. Non enim corrumpetur a contrario, quia quantitas gontrarium non habet, nec corruptione subiecti quis subiectum non habet, vt ponitur, nec diuisione ad minima, quia tale quantum secundum se diuisibile est in infinitum, nee est possibile peruenire ad minimum, neque coniunctum toto, neque sep rarum a coto: patcet ergo quod diuisio non argnit corruptibilisatem satem illa quae fieret virtuto diuina, mec caeli dicunt solidissimi tal ter quin possintvircute diuina diuidi, & praebere fransitum co poribus gloriosis ad eaelum empyreum, sed dicuntur solidissimi quia naturaliter sunt incorruptibiles. Videtur etiam quod ronnabiliter oporteat hoc porere, quia nisi caelum sit secundum aliquisui diuisibile , ita ve cedat corpori glorioso, necessarium est quod corpora gloriosa nunquam possint esse in caelo, nisi semper sint simus cam alio corpore, quod forte reputarent aliqui satis absurdum.
16 Ad quintum dicendum qued corpus Christi prout spectat ad genus substantiae est vere in sacramento altaris, nec illud est cor tra dicta, nisi ponatur que in eodem sacramento sit quantita corporis Christi, quia sola quantitas impedit ccexistentiam plurium corporum in eodem loco: sicut aute ostensum fuit priu non est necesse quo quantitas corporis Christi sit in hoc sacra mento, nec ex vi conuersionis vt omnes concedunt, nec ex concomitantia aliqua, quamuis vnum ab altero non separaretur vi plenius fuet superius declaratum. Item secundum omnes corpu Christi uon est in sacramento altaris quantitatiue, sed sub qua liber parte hostiae, quantumcunque minima est totum corpur Christi. Vnde non potest ibi videri, nec a seipso, nec ab alio, v. declaratum fuit prius in praecedentibus; nec vt sic compereba sibi aliquis motus vel actio seu passio quando aute quaerimus, vtrum virtute diuina vnum corpus possit esse cum alio, intellig mus hoc de existentia quantitatiua vtriusque corporis, videlicet vtrum duae quantitates duorum corporum sibi inuicem quantitatine comparatae possint esse simul in eodem loco: sic enim videtur procedere declaratio primae opinionis quae dicit; quod sicu calor potest impediri ne calefaciat alterum, sic quantitas vniu corporis potest impediri ne occupet locum alterius, & ne pellai allud corpus ex eodem loco, qa hic est effectus quantitatis posterior ea & eius diffusione. Constat etiam quod motus localis non com petit nisi quanto & quantiratiue sumpto tam mobili quam medio natiuitas autem Christi & egressus eius ex vtero & ingressus eiu ad discipulos post resutrectionem, & ascensum eius in caelum fuerum per verum motum localem, ergo competebat Christo vt quanto, non sic autem competit ei esse in sacramento; & ideo non es simile hine & inde. Qui ergo vellet tenere viam istam, posset re spondere ad tones primae opinionis declatrantis modum quo sit pos sibile duo corpora quantitatiue sibi inuice comparata simul esse
Ad primam dicendum quod non est simile de calefactioni respectu caloris & de occupatioe loci respectu quaritatis, qui per calefactionem fit aliqua natura in calefacto (scilicet calor qui virtute diuina potest impediri ne fiat conseruando qualitati oppositam, propier quod calidum praesens calefactibili potest vir tute diuins impediri ne calefaciat, sed ad occupare locum non se quitur aliqua natura absoluta ex praesentia locati ad locum ve econuerso, sed ex hoc solo occupatur locus a locato, quod locati habet intra locum distensionem suarum partium: cum igitur ho fit essentiale locato prout est quantum (vt prius probatum est impossibile est quod locatum fit in loco & non occuper locum ac per consequens sit incompossibile alteri superoccupanti.
Ad secundam dicendum quod Deus potest facere quod corpus sit quantum & non occupes locem, quia potest facere corpusine loco: sed supposito quod corpus fit localiter in loco, non potest fieri quod non occupet locum, quia occupare locum est habe re in loco partes positione distantes a se inuicem; & ab omni alia quantitate, & illud non est aliquid aliud quam esse quantuim (vt declaratum fuit prius) nec in proposito facit difficultatem cor pus continens aliud in quo contentum dicitur esse in loco, quia si duo corpora ponerentur esse in eodem loco continente, & postea corpus continens toraliter annihilaretur non prpter hoc praecedentia corpora desinerent simul esse, & quanuis iita simultas non esset secundum locum, esset tamen secundum positionem partium quae semper est incompassibilis in quantitate, cum distantia partium quantitatis sic essentialites intrinseca quantitati.
Ad tertium dicendum quod Deus potest seruare distinctio nem partium sine distinctione locorum, quia potest facere plu ra corpora quorum neutrum sit in loco: non potest tamen faceti quod duo quanta sint distincta & partes earum sint pofitione indistinctae, cum hoc fit contra rationem intrinsecam quantitatis & quia hoc sequeretur si ponerentur plura corpora in eodem loco, ideo illud non est possibile. Ad formam ergo rationis dicendum, quod non prohibentur esse plura corpora in eodem loco, quia locus fit causa distinctionis corporum, sed quia distinctio corporum requirit distinctam positionem eorum quam non tompi titur vnitas loci: sic ergo videtur quibusda quod duo corpora quantitatiue sumpta nulla virtute possunt esse simul in eodem loco. Si autem alterum eorum non comparetur ad aliud quantitatiue sicut est de corpore Christi in sacramento, vel alio modo Deo possibili licet nobis ignoto, tunc vnum corpus posseresse cum a lio simul in eodem loco, sed alterum non esset ibi localiter seu quantitatiue. Vnde non est absolute & simpliciter dicendum. duo corpora nullo modo possunt esse simul virtute diuina, sec solum quando sibi inuicem comparantur quantitariue & ad locum: & huic conclusioni fie intellectae non obuiant dictae scripturae, nec auctoritares sanctorum quas vsque nunc vidimus. Et si quis contendat oppositum esse verum, ego salua fide & veritate melius iudico alieno intellectui cedere quam contentionibus deseruire: 8 tespondeo ad rationes veriusque partis sicut communiter rfidetur.
Ad primum dicendum est quod non est simile de existen- tia vnius corporis simul in pluribus locis, & de existentia plurium corporum in eodem loco. Primum enim implicat express? contradictionem; quia illud quod est circunscriptiue in distantibus locis oportet quod sit distinctum distinctione locorum: qa quiequid est circunscriptiue in loco aliquo torum continetur ab ipso, trae que nihil contenti est circunmscriptiue extra continentem. Propter quod illa quae sunt in distinctis locis circunscriptiue necessario distincta sunt; & quia est contra rationem vnius quod fit distinctum, ideo si vnum corpus esset in pluribus locis circunscriptiue, esset vnum & non vnum seu indistinctum quod implicat contradictionem, sed ponere plura corpora in eodem loco solum videt repugnare distinctioni eorum: non repugnat autem, quia prima distinctic corporum non est per loca, sed per seipsa vel per quantitates suas, & ita virtute diuina possn conseruari non obstante vnitate loci.
Ad secundum potest dici quod non potest per imaginationi fingi quod in vno loco sint plura corpora, quia imaginatio non transcendit quantum, & ideo per imaginationem semper capiumtur plura quanta, vt situ distincta, sed intellectus qui est aldor imaginatione potest concipere quod licet quantum in se habea partes positione distinctas, tamen comparando vnum quantum alteri non oportet quod sic distinguantur, adeo quod vnum expella aliud de eodem loco, vel situ, cum ille sit actus secundus quantitatis a quo quantitas potest virtute diuina priuari.
Ad tertium dicendum que non est simile de duobus accidentibus respectu vnius subiecti, & de duobus corporibus re spectu vnius loci: quia accidentia se habent informatiue ad sublectum, corpora autem se habent ad locum extrinsece. Item quanuit duo accidentia absolute forte non possint esse in eodem sub jecto (vt duae albedines) tamen ab aliquibus ponitur quod duo accidentia respectiua possunt esse in eodem subiecto, sicut in vno patre duae paternitates respectu duorum filiorum: nec est dubium quin in duobus subiectis sint duo accidentia relatiua per conparationem ad vnum, sicut in duobus filiis sunt duae filiationes per comparationem ad vnum parrem, & illud (vt videtur) potest sufficere ad proposirum, quia esse in loco dicit respectum corporis ad locum; propter quod nihil prohibet quin duo corpor simul habeant duo vbi, respectu eiusdem loci.
Ratio in oppositum quamuis fit ad communem conclusio nem, tamen solui potest, quia non est simile de duabus completis naiuris respectu vnius suppositi; & de duobus corporibus respectu vnius loci: quia natura constituit suppositum ratione modi essendi in se, qui cum non sit de intrinseca ratione naturae potest ab ea separari, & tuc talis natura non constituet suppositum, sed alia a qua non se parabitur dictus modus, & tuc erunt plures naturae in eodem supposito, sed occupare locum conuenit quante ratione eius quod est de intrinseca ratione quanti, scilicet ex eo quod habet partes positione distantes, propter quod illud non potest a quanto separari, nec per consequens potest separari qu non occupet locum in quo est. Ad auctoritatem Dam. esset re spondendum sicut ad dictum euangelij quod allegat.
On this page