Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

Utrum animae damnatorum ante resurrectionem corporum patiantur ab igne

QVAESTIO XI. Vtrum animae damnatorum ante resurrectionem corporum patiantur ab igne.

TErtio quaeritur verum animae damnatorum ante resurrectionem corporum patiantur ab igne

Et arguitur quod non, quia nullum corpus ponitur immediate pati passione proprie dicta a spiritu, ergo spiritus non porest immediate pari passione proprie dicta ab vllo corpore, quare nec ab igne. Consequentia patet, quia corpus magis natum est pati a spiritu quam spiritus a corpore. Probatio antecedentis, quia passio propridicta fit per ablationem qualitatis conuenientis & per introductionem qualitatis disconuenientis, vt patet ex praecedentibus sed nullus spiritus potest aliquam formam seu qualitatem immediate causare in aliquod corpus: vt ostensum fuit in lib. 2. ergo nullum corpus potest pati a spiritu passione non solum proprie dicta, sed etiam quacunque, cum omnis passio sit receptio alicuius formae. 2 Item Aug. 12. super Gen. ad literam dicit & ponitur in literasque non sunt corporalia, sed corporalibus similia quibus animae corporibus exutae afficiuntur siue bene siue male, sed dicuntur affici dolore, ergo aliud non fit ab igne inferni qui est corporeus vt visum fuit.

dtem secundum eundem & ibidem agens est nobilius patiente sed nullam corpus nobilius est spiritu, ergo nullus spiritus potest patio corpore, sed tam anima separata quam angelus spiritus sunt, ignis autem inferni est corporeus; sicut paruit supra, ergo anima vel angelus non potest pati ab igne inferni.

Item corpus non agit in distans nisi mediante propinquo, sed tam daemones quam animae separatae sunt quandoque extra locum inferni circa nos, cum quandoque hominibus appareamt nec tamen sunt sine poena sibi debira, quia sicut gloria bonoru nunquam interrumpitur, ita nec poena dannatorum: nec tamen videmus quod omnia intermedia ab igne inferni paiantur, ei go non videtur quod poenae quas patiuntur daemones vel animae damnatorum fiant ab igne.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Lucae 16. & allegatum fuit prius de anima diutis epulonis quae dicit se cruciari in flamma, & Matt. 15. dicitur. Ite maledicti in ignem aeternum, qui patatus est diabolo & angelis eius.

Ad idem est quod dicit Aug. 21. de ciui. dei. adhaerebunt spi . ritus (licet incorporei) corporeis ignibus eruciandi, accipientes ab ignibus poenam, non dantes ignibus vitam.

RESPONSIO, Tenendum est sine vlla dubitationeq tam daemones quam animae sepatatae punientur in igne inferni, sed modum totalem punitionis: puto latere omnem hominem cui Deus non reuelauit. Procedetur ergo sic circa quaestionem istam quia primo ponetur vnus modui secundum quem non est dubium alicui docto fideli daemones & animas damnatorum pol se pati, sed quia istum modum non credo esse toralem & perfectum quo daemones & animae patiuntur, ideo illo posito ponetur quidam alij modi qui tanguntur a doctoribus secundum quos daemones & animae separatae ponuntur pati ab igne.

QUANTVM ad primum modum non excludendo alios, dicendu est quod aliter patitur anima separata ab igne corporeo & aliter daemon. Cuius ratio est, quia ignis inferni non ponitur corporeus nisi quia afflicturus est corpora dannatorum post resurrectionem. Si enim post mortem praemiaretur hon vel solum puniret in anima & nullo modo in corpore, nulli ignem inferni posuisset corporeum, sed adhaesissent omnes illi rationi quam fecimus prius, qualis lingua talis flamma, &c. Propter resumptioni enim corporum ponit Aug. Et habetur in litera. Etiam Grego. 4. Dialogo. ca. 24. dicit ignem illum esse corporeum, congruum est ergo vt spirit? qui corpori ad poenam reumuntur quales sunt animae damnatorum aliter ab igne corporeo patiantur, aliter demon qui nunquam corpori vnitur, vt forma, Illi quidem secundum veritatem, hic autem secundum adaptationem. Primum patet sic: sicut se habent spes & delectario ad bonum sic se habent tristitia & timor ad malum (sicut enim delectatio est de bono praesenti, spes vero de futuro, sic tristitia est de malo praesenti, timor vero de futuro) sed secundum quantita: est delectationis quae aestimatur esse de bono praesenti praecedit gaudium spei de futuro, ergo secundi quantitae est tristitiae quae aestimatur de malo cum praeses fuerit prcedit dolor timoris de ipso futuro: hinc est quod adiudicati moti ex consideratione futurae mortis quandoque mortem incurrunt. Cum igitur animae damnatorum sciant infallibiliter qued resumptis corporibus igne cruciabuntur per veram immissionem ex ipsa consideratione ignis nociui futuri, verissime cruciantur mentaliter, & hoc quidem plus vel minus secundum quod maiori vel minori afflictioi corporali sciunt se resumptis corporibus adiudicatas. Et confirmatur hoc, quia poenae reproborum per oppositum se habent ad praemium beatorum, sed praemiam beatorum ante resumptionem corporum consistit in gaudio rei de diuina visione, & gaudio spei de corporis glorificatione, ergo poena reproborum consistit in vehe menti tristitia de amissione visionis diuinae, & vehementi timore de afflictione corporis futura: sic igitur paret quod animae damnatorum quae corporibus reunientur ad poenam patientur ab igne corporeo secundum veritatem, quia ille ignis ante resurtectionem vere timorem & horrorem, & per consequens tristitiam animae ingerit, qui post resurrectionem corpora cum animabus vere exuret.

Secundum patet, scilicet quod spiritus, angelicus qui nunquam vultur corpori, vt forma affligitur ab igne per quandam similitudinem & adaptationem: spiritualis enim tristitia & delectatio eum sint ignotae multitudini, oportet quod per delectationes & trilli ias corporales figuraliter exprimamtur, & sic cum summus dolor sensibilis sit ab igne qui est maxime actius, tristitia & dolor spiritualis in angelis propter suam vehementiam si non esset ab igne secundum rem, diceretur in ab igne esse per quandam similitudinem & adaptationem Et hoc potest probari dupliciter. Primo quia afflictio daemonum sumenda est per oppositum ad delectationem beatorum spirituum quame est in consecutione sui finis, & non in aliqua re corporali, & si aliqua de eorum delectatione dicantu quae videantur ad delectationem corporalem pertinere (sicut quod ref ciantur aut rideant) per similitudinem debet intelligi, ergo afflictio demonum consistit in tristitia quam habent de separatione a sine in quo summe perficerentur & delectarentur, si ipsum attinge rent & non in aliqua re corporali: & si aliqua de eorum afflictione videantur sonare in corporalem punitionem, debent intelligi per quandam adaptationem & similitudinem, sicut quod igne ardeant, vel soetoribus affigantur. Secundo poena debet respondere culpi sed culpa daemonum non fuit cum aliqua delectatione sumpta ex rebus corporalibus, sed ex inordinata complacentia sui cum inter pretatiuo comtesmplu Dei, ergo poena eorum debet esse in tristitia aquam hibent de carentia visionis diuinae quam incurrunt propter contemptum Dei, & indisplicentiam sul: haec autem poena grauissima est & maior quacunque poena sensibili, sicut & de lectatio a qua se excluserunt maxima est et masor oni delectatione sensibili. Vnde dicit Aug. & habetur in. 4. sententiarum di. 46. alienari a regno Dei, carere magna multitudine dulcedinis Deitam grandis poenest vt nulla possint el tormenta quae nouims comparari. Et Chr sostom sup Mat. Ponamus (inqt)ante oculos quanti daloris est excludi et piici a regno caeloru, quia vt mihividetur, ipsa grauior est gehenna. ltem multdi gehennam horrent, ego vero easum illius gle riae multo maiorem esse autumo. Item mille gehennas ponat quis nihil tale dicet quale excludi a gloria & odio haberi a Xpo

Nobis autem videtur conttarium propter tria. Primo, quisensibilia sunt nobis magis nota. Secundo. quia delectationes ser sibiles cum sint passiones appetitus sensitiui sunt aliqua corporis trasmutatione, & ideo fortius hic sentiuntur. Tertio, qadlectationes corporales appetuntur tanquam medicinae conua tristitias corporales quibus superuenientubus magis sentiuntur & a ceptantur. non sic autem est de delectationibus spiritualibus, ettami simpliciter sunt maiores, vnde homines a maximis delectationibus abstinent, & maximas tristitias corporales sustinent ne perdant honorem qui est quoddam bonum intellectuale: digns enim he nore regis, prius vellet quancunque poenam sensibilem extra motem & quandoque mortem sustinere quam honorem amittere propter vehementiam igitur poenae quam habent de amissione visinis diuinae dicuntur per quandam similitudinem affligi ab igne

Hic autem occurrit quaedam dubitatio. Si enim carentia visic nis diuinae maxima poena est qua praecipue daemones affligur tur eum decedentes in originali visione diuia careant, sequitur? peccato originali debeatur maxima poena & par poenae quae debetur daemonibus pro peccato actuali quod est inconuensens, quia poena decedentium in solo originali est mitissma secundum Augi stinum & alios sanctos. Et dicendum ad hoc quod ficut non delctat bonum nisi cognitum, sic malum non affligit nisi cognitum decedentes autem in solo originali nullam cognitionem habuerunt nehabere potuerunt de beatitudine cum fidem non habuerint, nec sacramentum fidei susceper int, nec ad eam cognoscendam se extendat cognitio naturalis, & ideo de eius carentia non tristantur: daemones vero qui gratiam habuerunt & fidem sine qua impossibile fuit eos gratiam habere, cognitionem habent de illo fine quem suc demerito amiserunt, & ideo summe de hoc tristantur. Et si dicatur vltra quod decedentes in originali saltem in iudicio, & per consequens post iudicium habebunt de beatitudine aliquam cognitionem, quia vt infra dicetur, omnes cognoscent iudicium Dei iustum esse quo ad poenas damnatorum & praemia beatorum & quantum ad meritum & demeritum vtrorunque, & ideo scient quare ipsi ad beatitudinem sanctorum non admittentur.

Dicendum quod tales cognoscent quod boni qui per baptismum vel per propriam meritum tum gratia Christi meruerunt, habebunt pro praemio aliquod donum a Deo & aliqua cognitionem maiorem quam sit illa quam possint habere ex naturalibus, S de se scient quod ad illud praemium non pertingent, quia scient se non fuisse baptizatos nec Christi gratiam percepisse: non oportet tamen quod se sclant illo dono priuatos esse propter culpam originalem, & ideo non dolebunt, quia in eis non erit aliqua obliquitas voluntatis ita vt irrationabiliter doleant de quocunque dolerent autem irrationabiliter de earentia visionis diuinae, sec solum cognoscent quod ad eam non admittuntur, quia non fuerun participes gratiae Christi nec per baptismum rec proprium meritum. Si autem cognoscerent quod ab ea deficerent propter demeritum primorum parentum, forte possent de hoc rationabiliter dolere, non tamen oportet quod sciant, vt dictum fuit in secundo libro: patet igitur quod daemones affliguntur ab igne pe quanda similitudinem & adaptationem, animae vero damnatorum per veram tristitiam quam concipiunt de hoc quod sciunm se resumptis corporibus in illo igne aeternaliter eruclandas

De animabus vero quae dicuntur esse in purgatorio, quae quidem corporibus in resurrectione vnientur, sed non ad poenam, quia post resurrectionem purgatorium non erit, idem tenendum est, scilicet quod affligantur per hoc quod retardantur a diulna visione, quaedam plus quaedam minus: ficut enim poenale est ab ea excludi, sic ab illa recardari, & tan o plus quamto diutius ab illa retardantur. Iti sicut grauitas & leuitas inclinant ad suum locum naturalem, sic finalis charitas ad beatitudinem, sed su i graui impedito a loco naturali esset cognitio, poenale esset el ipediri a loco suo naturali, erge similiter est poenale animae separatae existenti in charitate & cognoscenti se propter culra prius commissam & poenam ei debitan a beatitudine retardari. Propter ergo vehementiam huius poena possunt secundum quandam similitudinem & adaptationem dici parab igne: & huic consonat dictum Apost. 1. Cor. 3. Saluns erit, sitamen quasi per ignem. In quo innuitur similitudo & adaptatio

Sed dicet aliquis, animae sanctorum patrum qui praecesserunt aduentum Christi retardabant a visione Dei, & tamen erant in chaiitate nec affegebantur sicut ponim? animas in purgatorio affligi, qud tamen oportuisset si dictus modus esset verus. Et dicer dum ad hoc quod ante aduentum Christi non erat iempus guensendi ad visionem diuinae essentiae, cum non esset solurum debitum naturae qui in morte Christi solutum est, nunc autem post mortem Christi est tempus peruensendi ad eam nisi propria culpa, vel obligatiad poenam impediat, & ideo non puenire nunc est poenale, prius auiem non fuit: & ponitur exemplum, quod enim filius regis ad honorem non perueniat viuete patre non est ei poenale, quia nondum est tempus quod perueniat, sed si mortuo patre impediatur, ad tempus ne ad regnum perueniat, valde dolorosum esset ei, & hoc secundum plus & minus secundum quantitatem impedimenti. Pato ergo vnus modus qualiter animae damnatorum & daemones & animae quae sunt in purgatorio dicuntur affligi ab igne infern existente corporeo. Sed quia vt prius dictum fuit ille non es praecisus modus quo daemones & animae separatae affliguntur, ideo tangendi sunt alij modi qui traduntur a doctoribus

Et est vnus modus quo daemones & animae separatae affii guntur ab igne inferni per vera immissionem, & isti variantur Quidam enim eorum dicunt sic, quod ignis inferni potest considerari dupliciter. Vno modo secundum se, & sic non potest agere in spi ritum. Alio modo vt est instrumentum diuinae iustitiae, & sic potest agere in spiritum, & ipsum vere afligere per immissioni veram, quod probant per rationem & per simile. Ratio talis est instrumentum praeter suam virtutem naturalem videtur habere aliquam aliam virtutem a principaliagente, sicut calor naturalis qui est instrumentum animae praeter suam virtutem calefactiuam quam habet a se habet ab anima (cuius instrumentum est virtutem conuertendi in substantiam aliti alimentum, sicut de labra habet ab artifice virtutem introducendi formam arcae, ad quam non posset ex se attingere, ergo similiter ignis inserui vt instrumentum est diuinae iustitiae habet aliqua viriutem per qua pont attingere ad aliquid vltra virtutem propriae naturae. Tunc arguitur sic: quicquid Deus pos facere mediantibus causis secundis potest facere sine eis, sed Deus porest affligere animam mediante corpore sicut nuc affligitur sensibiliter dum est in corpore, ergo potest eam consimiliter assligere sine corpore, si sic ergo & ignis vt est instrumentum diuinae iustitiae, cu in instrumentum (vt dictum est) sit aliqua virtus principalis agentis per quam potest in aliquid in quod non posset ex conditione suae naturae. Per simile probatur idem sic: sicut sacramenta sunt instrumenta dininae misericordiae lustificantis, sic ignis inferni est instrumentum diuinae iustitiae punientis; sed sacramenta quatenus sunt instrumenta diuinae misericordiae agunt iustificando animam per aliculus immissionem, ergo ignis vt est instrumentum diuinae justitiae affligit animam per veram immissionem.

Haec autem opinio non videtur posse stare. Primo quia nullum instrumentum potest agere circa aliquid in virtute alterius nisi possit circa illud ponere suam propriam actionem, sicut calor agens vt instrumentum animae potest de se ponere sua actionem naturalem, scilicet calefactionem circa alimentum quod con nertit virtute animae in carnem, & securis suam actionem naturalem habet circa lignum in quo vt mora ab artifice inducit formam arcae, sed ignis de se non potest aliquam habere actionem4 circa animam vel daemonem vt aestimet confitentur, ergn non potest circa eam habere actionem vt instrumentum diuinae iustitiae.

Secundo: quia principium passionis quae est per immissionem semper est aliqua forma ipsins agentis, sicut enim passio per immissionem fit per receptionem alicuius formae in patiei te, sic principium talis actionis est aliqua forma in agente, illud ergo quod non dat alicui nouam formam, non daret ei quod pos sit affligere per immissionem formae, sed quod ignis agat vt instrumentum diuinae iustitiae non potuit in eo aliquam nouam formam neque accidentalem neque substantialem; ergo per hoc non potest animam affligere, quia dicitur agere vt instrumentum dininae iustitiae.

Tertio: quia si anima vel daemon affligeretur per veram immissionem, tunc forma immissa aut esset corporalis aut spiritualis, non corporalia, quo a anima separata non est susceptiua alicuius formae corporalis. Nec spiritualis, quia illa non poses affligere, quinihil adiicit quod sit naturae conueniens, eo quod non habet contrarietatem ad aliquam formam naturalem; ergo nullo modo affligitu daemon vel anima ab igne per immissionem. Si dieatur quod igai non immittit aliquam formam nisi afflictionem, hoc non potest esse aquia afflictio vel dolor non est aliud quam renisus appetitus contra nociuum praesens & cognitum: obiectum ergo afflictionis es nociuum praesens & cognitum, sed obiectu praecedi dactum ordine naturae, oportet ergo quod pri? ordine naturae ignis sit animae nociuus, & deinde cognoscatur vt nociuus quam sequatur afflictio in anima, si ergo ignis affligit animam separatam per veram immissionam per quam est ei nocinus, oporcet quod prius ali¬ quid immittat quod nocet, quod cognitum causet afflictionem Item afflictio verius consistit in abiectione formae couenientis aquam in receptione cujuscumque farmae: quia receptio cuiussoe formae non est disconseniens nec per consequens afflictiua nisi qui tenus abiicit aliam formam naturae conuenienten. In assignand ergo quomodo anima patitur ab igne vera & reali passione immissionem, potissime deberet dici quae est forma vel efectis animae separatae conueniens, quae aufert per formam ab igne in missam. hoc autem non sit nec est facile hoc fingere, quare &c

Ad rationes eorum respondendum est, & primo ad illud in quo fundstur prima ratio. Dicunt enim quod omne instrumentum praeter suam naturalem virtutem habet aliam virtutem a prin espali agente per quam potest in vlteriorem effectum quam po set ex conditione suae naturae. Istud enim non est verum si inte ligatur quod ab agente principali fiat noua forma in instrumento vnde in calore qui est istrumetum animae nulla forma est ab anma, & tamen conuertit instrumentaliter cibum in carnem alterduorum modorum: aut quia disponit, & anima cui color est coniunctus formam carnis inducit, aut (vt alij dicunt) calor & animi se habent sicut vnum agens perfectum quod inducit formam carnis ad quam inducendam alterum solum non sufficeret, sicut in secri acuties & durities sunt vnum principium secandi, nec alteri sufficeret. Simili modo non est dicendum quod in dolabra sit aliqui forma influxa a principali agente praeter motum localem, que dolabra mouetur ab artifice: quia forma arcae vel culuscunque a tificiati non est nisi determinatus ordo partium qui potest fier per solum motum localem diuisionis vel incisionis, prout conp tit tali vel tali ordini partium seu dispositioni. Cum ergo primi arguitur, quo Deus potest agere sine causis mediis quicquid facit med iantibus eit, verum est de causis agentibus vel sinalibus sunt causae extrinsecae: de causis vero formalibus vel materia libus non est verum, non enim potest Deus facere hominem sinanima, aut sine corpore, quia hoc implicat contradictionem, an ma autem non patitur ab igne mediante corpore vt a causa agen non enim ignis agit in corpus, & corpus in animam, in o illud quod immediate ab igne patitur est corpus animatum includenm intrinsece corpP & animam, & istud patitur a Deo mediante igos inquantum virtus per quam ignis agit in corpus ansmatum, cau satur a Deo & conseruatur, propter quod bene sequitur quo sicut Deus mediante igne vt causa efficiente affligit corpus an maru, sic potest affligere ipsum sine igne, sed quod Deus vel igni possit animam separatam a corpore affligere fimili afflictione sicut affligebatur totum compositum a Deo mediante igne ve sine igne non probatur quia aflictionem animae dum est ir corpore non se habet corpus nec totum compositum vt agens dato etiam quod Des posset animam separatam affligere sicui affligitur in corpore, non oporteteamen quod hoc possit compere igni quantumcunque diceretur instrumentum, quia non omnoe quod Deus facit per seipsum potest facere per instrumentum

Ad secundum dicendum sicut aliqui dicuntque sacramenta ni causant aliquid in anima nisi sicut causa sine qua non, sed totum faci virt? diuina assistens. Et iterum: perfectio consistit in sola receptio ne, vera autem passio non, & ideo non sufficit ad assignandum cama flictionis animae dicere quod aliquid immittit ei ab igne vt instrmentum diulnae institiae, sed oportet vlterius dicere quae est Ill forma conneniens quam per illud immissum abiicitur. Adhuc non es simile de sacramentis & de igne qa sacramenta non agunt in animi separatam, sed in totum coniunctum circa quod possunt ponernsuam operationem naturalem prout pertinet ad agens instrument; le, ignis autem nollam actionem naturalem potest habere circa animam separatam quam dicitur affligere, & ideo non est simile

Secundus modus eorum qui dicunt animam separatam affligi per veram immissionem est talis: dicunt enim isti quod virturtm, diuina superadditur, & infundit animae separatae aliqua quali tanseu habi? supernaturalis ratione cuius anima separatave daemon potest pati ab igne inferni, quamuis secundum se non posse ab eo pati. Ratio istius opinionis est sola fuga inconuenientium quia cum isti non possint ostendere qualiter anima separara posse secundum se allud recipere per quod affligeretur, adinuenerum quod hoc poterat fieri mediante aliquo sibi diuinitus addito

Istud autem dictum est minus probatum quam primum, quiillud additum animae, aut est corporeum, aut spirituale: si spiritus le aequalis dubitatio est qualiter anima separata quae est spirit posest pati ab igne corporeo mediante illo sicut sine illo, quia vtrobique? est eadem ratio. Si autem istud additum sit corporeum, aut faci vnd suppositum cum anima aut non. Si non, tucratione ipsius anima non poterit pati, quia distinctorum secundum suppositum sunt distinctae actiones & passiones. Si vero sint vnum secundum suppo situm, aut illud est subiectum animae, aut anima est subiectam illius non potest dici quod fit subiectum animae quia subiectum animae ni est nisi sua materia vel suum corpus ex quibus eoniunctis resultat homo, & sic non esset anima separata de qua loquimur. Si v. ro dicatur quod anima sit soblectum illius additi quod ponitur eor porale, tunc aequalis dubitatio est quomodo aniina posset recipere illud corporale accidens, sicut dubitamus qualiter posset te cipere caliditatem vel quancunque qualitatem corpoream, & ideo ista positio in nullo declarat propositum, sed assumit aequale dubium

Alius modus est quod in anima separatavirture diuina pos sunt remanere potenriae sensitiuae, quod probatur: quia virtute dinina accidens absolutum potest separari a suo subiecto, sed secum dum istos potentiae sensitiuae sunt quaedam accidentia absolutaergo virtute diuina possunt separari a composito in quo sunt tam quam in subiecto, & remanere in ansma separata. Tunc arguitur sic: ver? dolor sensibilis perficitur in actu appetii? sensicdui pula cognitione sensitiua, sed remanentibus potentiis sensiciuis in anma separata possti eis esse sensitiua cognitio et appetitus consequems, ergo in eis posest esse vers dolor sensibilis & vera afflictio.

Sed nec istud valet, quia dato quod De posset separare accidens absolutum a subiecto, non tamen posset ipsum ponere in quocunque alio subiecto: sicut quantiratem separatam a substantia panis in sacramento non posser ponere subiectiue in angelo, & eodem me do potentiam sensitiuam quae est accidens organi corporei non posset ponere i anima separata. Dato etiam quod posset ponere adhunon sufficeret ad hoc quod anima sensibilis pateretur ab igne, q obiectum huius passionis est aliquid nocens, sed non potest dari modus quomodo ignis noceret animae separatae etiam si habi ret porentias sensitiuas plusquam si non haberetinon enim noce ex hoc solo quod cognoscitur quacunque cognitione, & ideo modo non potest assignari causa passionis animae ab igne.

Alius modus assignatur quod spirit incorpore scilicet anima separata vel angelus patitur ab igne solum per detentioni per hunc modum, quia spiritus incorporei secundum istos diffiniuntur loco, ita quod existunt sic in vno loco quod non in alio. Res igitur corporea habet ex natura sua quod spiritum diffiniat, sed non habet ex natura sua quod spiritum detineat quis alibi spiri:? possit diuertere, sed hoc superadditur: igitur igni corporeus inquantum est instrumentum diuinae iustitiae habe quod detineat spiritum sic quod alibi non diuertat, & ita efficitur poenalis retardando ipsum ab exccutione propriae voluntatis ne operetur vbi vult & secundum quod vult, & tanto amplius cruciatur quanto superior est.

Hec autem opinio probabilis est ponendo quod anima se parata vel angelus sit in loco secundum suam essentiam: qui ruc potest virture diuina detineri in loco ne moueatur ad alii ad quem vellet, non bene tamen appatet quomodo virtus detenti ua fit in igne. Hoc tamen non obstance posset dici detineri ab igne quia detinetur in igne & sic ab eo patitur eo modo quo desid ras mortem & fastidiens vitam dicit quod anima sua patitur a sucorpore in quo detinetur. Et nihilominus graue videtur aliq bus quod iste totus modus quo anima vel daemon patium urequia se cundd hanc modum aequaliter pateretur anima vel demon si detineretur in pulcherrima camera & optime ornata, sicut patij tur ab igne, quia non ponitur pati, nisi quatenus detinetur, Hoautem non reputatur communiter adeo graue seu poenale, sicut pera dicamus grauem esse poeuam damnatorum hominum vel daemonum. Et confirmatur, quia ficut animae dannatorum decinentur in inferno sic animae puerorum decedentium in originali detinentu in limba. Si ergo sola detentio est afflictio sequitur quod animae decedentium in solo originali tantum affliguntur quantum da mones vel animae dannatorum, quod non videtur conueniens

Si vero spiritus ponatur esse in loco solum per operatio nem, mne non bene apparet qualiter patiatur a loco per deientio nem, quis operationum quaedam manent in agente: vt intellig re & velle, & per istas non poss spiritus magis esse in loco quam per essentiam. Aliae vero sunt quae transeunt in materiam exterie rem, vt mouere, & per has solas potest spiritui competere esse in loco quatenus mouet vel facit aliquid circa locum vel cirea cor pus existens in loco haec autem operatio licet posset conuenire angelis, non conuenit tamen animabus separatis, quia anima se parata nec mouet ad formam quod est sibi commune & angelis nec potest mouere aliquod corps ad locum, quia eum habeat de terminatum mobile, scilicet corpus cui vnitur vt forma media te quo monerqequid mouebideo separata ab ea nihil aliud pe test mouere Si ergo spirits non est in loco, nisi per operationem & nullam talem potest habere anima separata, sequitur quod ipsa ni fit in loco, & per eonsequens quod ibi non detineatur, nec per de tentionem affligatur. Item probatur de anima separata & ange lis simul, quod esto vtrique conueniat operari circa locum quo tamen non affligantur per detentionem in loco, quia si esse in le co est operari in loco, ideo esse & detineri violenter in loco sei contra voluntatem est operari in loco violenter seu contra voli tatem, sed illud non potest competere animae separatae vel agelo, quare &c. Maior de se patet, minor probat, quia magis potest homo togi ad operandum quam angelus vel anima separa ta, sed homo non potest eogi coactione simpliciter ad operandum ea quae dependent ex libero arbitrio, quamuis possit impediri ne faciat quod vellet facere, nam si per violentiam manus alicuius hominis applicetur ad percutiendum alium talis non percutit actiue, quia principium actiuum percussionis non est in ipso sed mere passiuum, & multo magis videtur quod anima separata vel angelus non possit cogi ad aliquam actionem dependentem a libero arbitrio, talis autem est omnis actio quam habet ve habere potest anima separata vel angelus circa locum, ergo an gelus vel anima separata non potest cogi ad operandum in loc vel circa locum, quare si esse in loco est operari in illo, patet quod nec angelus nec anima separata possunt violenter detineri in loco, nec per consequens affligi per violentam detentionem.

Si vero dicatur quod non sunt in loco, nec detinentur in loco per actionem suam in loco, sed potius per actionem quam recipiunt a loco. Contra, detineri a loco supponit esse in loco, si ergo passio spiritus in loco est per detentionem in loco, sequitur quod passio in loco supponit esse in loco, sed posterius supponem suum prius non est causa eius, ergo pati a loco non est ratio an gelo vel animae quod sit in loco, igitur. Isti sunt modi quibus doctores nituntur ostendere qualiter anima separata, vel angelu patiatur ab igne, & tamen vt visum est nullus satisfacit intellectui. Nec mirum, quia vt dictum fuit in primo libro, quod prima ea quae sunt fidei non possunt scientifice probari, nec ratio nes in contrarium scientifice solui, pro eo quod fides est de hiquae excedunt omnem rationem naturalem.

Tenendum est ergo absque vlla dubitatione quod anima separata patitur ab igne secundum modum primum assignatum, sed totalem modum nullus adhuc docuit, nec puto quod docere possit nisi ei reueletur.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod sicut nullum corpus potest pati a spiritu passione proprie dicta, qua est abiectio formae conuenientis, & receptio formae disconuenientis, sic nullus spiritus potest pati a corpore consimili passione, & ideo ille modus passionis qui ponitur esse per immissionem non tenetur communiter.

Ad secundum dicendum est quod Augustinus loquitur inquirendo, vnde & alium modum ponit vigesimoprimo de ciuitate dei, vbi dicit quod sicut in conditione hominis anima iungitur corpori vt dans ei vitam, quamuis vnum sit corporale 8 aliud spirituale, & ex tali coniunctione concipit anima vehementem amorem ad corpus, sic anima separata ligatur igni, vt accipiens ab eo poenam, in quo innuit poenam animae esse per detentionem in igne. Vel dicendum quod Augustinus intelligit quod ea quibus immediate anima afficitur ad dolore vel poenam sunt spiritualia, quatenus ignis non affligit animam nisi mediante apprehensione, vel se ipso vt apprehenso quod est quoddam esse spirituale, quamuis illa responsio non videatur multum efficax, quia per hunc modum posset dici quod quicquid affligitur, affligatur non per corporalia, sed per similitudinem corporalium, quia nihil affligit nisi vt appraehensum.

Ad tertium dicendum quod principale agens oportet esse nobilius patiente, sed non oportet quod instrumentale agens sit nobilius, nullus autem ponit quod ignis sit principale agens in afflictione animae, & ideo non oportet quod sit nobilior anima

Ad quartum dicendum quod argumentum illud bene probat quod ignis ille non afligit daemones vel animas separata per immissionem, sed non probat quin affligat per detentio nem. detenti enim in carcere non solum affliguntur dum actualiter detinentur, sed etiam dum exeunt scientes se iterato retrudi, ita quod afflictio semper est per detentionem vel deputatio nem ad locum detinentem, sicut econtrario electi gaudent de coelo empyrio, quod quodam modo in eorum cedit gloriam, non solum quando sunt ibi, sed etiam quando recedunt scientes illum locum sibi deputatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11