Praeambulum
Praeambulum
PRAETEREA sciendum est. Determinat. in praecedentibus de resurrectione, hic determinat de finiali omnium remuneratione. Et primo de remuneratione iudicium praecedente. Secundo de praecedentibus ipsum iudicium distinctione quadragesimasexta ibi, Sed quaeritur hic Prima pars est principalis lectio, & habet duas partes. Primo enim proponit intentum. Secundo agit de suffragiis mortuorum ibi. Sed forte quaerit. Prima habet tres. Primo enim ostendit mortuos suffragiis adiuuari. Secundo incidenter agit ad quid prosunt exequiarum pompae. Tertio mouet incidentes quaestiones, circa modos sepultorum. Secunda ibi, De pompis vero Tertia ibi, solet moueri, & ista habet duas, secundum duas quaestiones mouet duas. Secunda pars principalis in qua agit de suffragiis viuorum habet tres. Primo enim proponit intentum. Secundo confirmat. Tertio confirmationem ad propositum applicat. Prima ibi, Sed forte quaeris. Secunda ibi, Sicut enim angelis Tertia ibi. Si autem angeli.
PROPONIT ergo primo magister quod animae posmortem diuersa receptacula habent iuxta meritum vsque ad diem iudicij, post etiam iudicium earum poena vel gloria augebitur. Deinde subdit mortuos viuorum suffragiis posse adiuuari Si tamen hoc dumvixerunt meruerunt. Et subdit quod summe malnon iuuantur, pompae autem quae fiunt ad viuorum sunt solatium non autem ad suffragium mortuorum. Deinde quaeritur vtrum suffragia communia & spiritualia facta pro bono diuitis plus prosint ei quam suffragia communia quae fiunt pro paupere. Et respondet dupliciter. Primo quod tantum prosunt sola generalia pauperi quantum generalia & spiritualia diuiti, quia ex pluribus causis iuuatur diues quam pauper. Secundo dicit quod diues citius liberatur sed non plenius. Deinde quaerit de illo qui suffragiis indiget & morietur in consummatione seculi, & respondet quod talis per ignem futurum & suffragia ecclesiae saluabitur. Deinde quaerit vtrum sancti preces nostres audiant. Et respondet quod sancti angeli diuinam faciem videntes ea quae apud nos aguntur cognoscun quantum ad eorum gaudium pertinet & nostrum auxilium, & angeli dicuntur orationes deo offerre, non quod deum instruant, quid circa nos agendum sit, sed preces offerunt, ideo preces nostrae dicuntur exaudiri, quia curiae coelesti innotescit eorum exauditia.
On this page