Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum suffragia vivorum prosint defunctis

QUAESTIO PRIMA Vtrum suffragia viuorum prosint defunctis.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur. svtrum suffragia viuorum prosint defunctis. Et Larguitur quod non, quia mala facta per viuo non nocent defunctis, ergo bona facta per eos no prosunt defunctis, consequentia de se videtur manifesta, sed antecedens probatur per illud Ezech 16. Filius non portabit iniquitatem patris.

Item valor vnius suffragij debet esse vnus, si ergo suffragium alicuius viuentis prodesset defuncto sequeretur quod non ipsi facienti quod est contra illud Psalmistae. Oratio mea in sinu meo conuertetur.

Item secundum Gregor. in pastora, cum is qui displicet ad intercedendum mittitur saepe irati animus ad deteriora prouocatur, sed peccator deo displicet, ergo intercessio peccatoris addeum pro aliquo defuncto magis prouocat ipsum ad iram quam prouocet ad misericordiam, & sic suffragia viuorum saltem peccatorum non videntur prodesse defunctis.

IN CONTRARIVM est quod dicit secundi Machabaeor. 12. Sancta & salubris est cogitatio pro defunctis exorare, sed non est salubris nisi eis prodesset aliquid, ergo, &c.

RESPONSIO. Sciendum est quod suffragia viuorum valere defunctis potest intelligi dupliciter. Vno modo quantum ad remissionem culpae. Alio modo quantum ad diminutionem vel tot alem solutionem poenae. Primo modo suffragia viuorum non possunt prodesse defunctis, qui a culpa in qua aliquis deceditvel est mortalis vel venialis, si sit mortalis decedens in ea non est capax remissionis, talis enim cum sit simpliciter damnatus obstinatus est in malo, ita vt non sit capax reuersionis ad deum. Si vero culpa sit venialis decedens in ea non indiget iuuari, quia talis dimissio culpae consistit in reordinatione voluntatis, per quam bene displicet quod male placuit, talis autem reordinatio voluntatis est in decedentibus in gratia cum peccato veniali statim vt de corpore re cesserunt, quia sicut dictum fuit prius, sicut grauitas & leuitas ixli nant ad determinatum locum sic finalis charitas inclinat ad beatitudinem, sed decedentes in solo veniali habent finalem charitatem ergo statim vt decesserunt inclinantur per eam ad finalem beatitudinem, propter quod & eius dilatio est eis tristabilis & poenosa, ergo & causa dilationis, sed causa dilationis est non solum poendebita pro mortalibus prius commissis, sed etiam culpa venialis s quam tunc habeat, ergo omnis talis culpa displicet, in qua displicem tia reordinatur voluntas quae in complacentia fuit deordinata.

Restat ergo quod suffragia solum prosint defunctis, quant ad diminutionem poene vel totalem solutionem, & quantum ad hoc probabuntur duae conclusiones. Prima est quod suffragil viuorum prosint defunctis. Secunda quae & quot sunt illa suffragia. Primum paret, quia plus valet apud deum amor charssatis inter fideles quam valeat apud homines amor ciuilis inter conciues sed amor ciuilis valet tantum apud homines quod vnus ex amore potest apud iudicem alium liberare a debito poenae vel rogando vel satisfaciendo, ergo amor charitatis inter fideles tantum valet apud deum, quod vnus potest alium liberare vel in toto vel in parte a debito poenae orando vel satisfaciendo. Et etiam differet tia est inter illas duas vias, quia prima (scilicet via orationis) impetrat remissionem poenae ex sola liberalitate dei qui oratur. Sec secunda, scilicet, via satisfactionis impetrat idem per modum meriti quale meritum potest esse hominis ad deum supposita diui na acceptatione, & vtroque istorum modorum possunt viui prodesse defunctis, non autem defuncti viuis nisi sint beati nec vnu: defunctus alberi, quia status merendi de congruo vel de condigne solum est in hac vita, & quod suffragia viuorum prosint hoc modo defunctis, & confirmatur per auctoritatem Augustini in libro decura pro mortuis agenda vbi allegat consuetudinem ecclesia dicens, sic non parua est vniuersae ecclesiae quae in hac consuetudine claret authoritas vt in precibus sacerdotis quae domino ad altare offeruntur locum suum habeat commendatio mortuorum, & haec consuetudo ab ipsis Apostolis sumpsit initium, vt dicit Damascenus in quodam sermone, & Diony. in vltimo cap. coelestis Hierarchiae, & sic patet primum.

Quantum ad secundum sciendum est quod suffragia viuo rum prosunt defunctis ex duobus. Vnum est inquantum charitate vniuntur adinuicem. Aliud est secundum quod intentio viuorum refertur ad mortuos. ratione primi, illa opera viuorum nata sunt magis mortuis suffragari quae maxime ad communio nem fidei & charitatis pertinent, & illud est eucharistiae sacramentum quod est sacramentum ecclesiasticae vnionis continen: illud in quo omnes fideles vniuntur, sicut membra sub vno capite. post hoc praecipuus effectus charitatis videtur esse eleemosynarum largitio, & ideo ponitur inter suffragia quae ratione communionis charitatis prosunt defunctis, sed ex parte secundi (scilicet intentionis) directe ad mortuos praeualet oratio pe quam orans directe recommendat illum pro quo orat, propte quod illa tria, scilicet oblatio sacrificij altaris, & eleemosynae, & oratio tam publica quam priuata sunt principalia suffragia quibus defunctorum animae releuantur quamuis omnia alia bonquae pro eis fierent eis valere credenda sint.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod non es simile de malis viuorum & de bonis, quia auferre alicui quod debetur repugnat iustitiae, sed dare aliquid quod sibi non debetur non est iustitiae contrarium sed est liberalitatis, & virtus non contrariatur virtuti. & ideo si quis nolens puniretur pro peccato alterius auferretur ipsi aliquod debitum, cum punitio sit ablatio alicuius conuenientis, & sic esset iniustum, sed quando confertur ei aliquid ex facto alterius fit ei gratia propter quod primum non est apud deum qui nihil iniuste agit, sed secundum inquan tum ex gratia acceptat orationem viui pro defuncto vel satisfactionem.

Ad secundum dicendum quod valor vnius suffragij est vnius in vno genere, sed non simpliciter, valet enim vno modo quate nus est bonus & voluntarius, & sic valet soli operanti qui ex illo dicitur bonus & laudabilis & ob hoc acceptatur vt dignus vita aeterna, & per hunc modum actus vnius non potest valere alteri, qui a ex actu vnius alius non redditur bonus nec commendabilis Alio modo valet quatenus est poenalis, & sic valet per modum satisfactionis, & sic potest valere vel operanti vel alij si fiat pro eo Si tamen tale opus est aequatum reatui alterius pro quo fit tune satisfacit tantum pro eo & non pro satisfaciente, quia poena quae aequatur reatui vnius non aequatur reatui duorum. Satisfactio autem cum sit actus iustitiae consistit in quadam aequalitate.

Ad tertium dicendum est quod inter suffragia quae fiunt pe peccatores est distinguendum, quia si illud suffragium sit sacrificium altaris tantum valet si offeratur per bonum sacerdotem, sicut pe malum, illud enim quod habet efficaciam ex opere operato non vitiatur per demeritum operantis, sed tale est sacrificiu altaris, quare, &c. Si vero sit oratio, aut est publica aut priuata, si publica valedicet fiat per malum ministrum, quia oratio non innititur meri tis personae, sed meritis ecclesiae quae vna & eadem est qualiscunue sit minister, puto tamen quod plus valet quando fit a bono ministro, quia cum generalibus meritis ecclesiae concurrit deuotio specialis ministri, propter quod missa quae non solum includit sacrificium, sed orationes praecedentes & sequentes plus valet cum di citur a iusto sacerdote quam a peccatore. Si autem sit oratio priuata, sic non videtur valere quando fit a malo ministro, nec facienti ad meritum de condigno, nec ei pro quo fit ad suffragium, & sic est entelligendum dictum Gregor. Si autem illud suffragium sit eleemosyna, sic potest valere per accidens, sed non per se, per se non propter statum dantis, per accidens tamen valet tam danti quam illi pro quo datur, inquantum bonus cui datur, orat pro vtroque.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1