Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum suffragia prosint existentibus in inferno
SECVNDO quaeritur vtrum suffragia prosim existentibus in inferno. Et videtur quod sic, quia bea tus Aug. dicit & habetur in littera quod quibus prosunt suffragia ad hoc prosunt, vt plena fit remissio, vel tolerabilior sit eorum damnatio, sedamnati non dicuntur nisi illi qui sunt in inferno, ergo suffragia ecclesiae prosunt illis.
Item sicut se habent beati ad gloriam, sic damnati ad poenam, sed beatis saltem vsque ad diem iudicij possunt prodesse suffragia ecclesi ad gloriam augmentandam, ergo damnatis possunt prodesse ad poenam minuendam. Minor probar per illud quod dicit Greg. in collect. sicut sanctis tuis prosunt ad gloriam, ita nobis proficiat ad medelam.
Item Dam. recitat in quodam sermone quod Traianus qui per multos annos fuerat in inferno, quia multorum martyrum necem amaram instituit, ad preces Greg. veniam consecutus est, & caput cuiusdam sacerdotis gentilis dixit Machario se & alios iuuari precibus Macharij, vt dicit idem Damas. & habetur similiter in vitis patrum, ergo videtur quod damnati in inferno possint per orationes sanctorum iuuari.
IN CONTRARIVM est, quia in inferno nulla es redemptio, secundum quod dicitur Iob 7. qui descendit ad infernos non ascendet, nec reuertetut vltra in domum suam, & Dion. dicit 67 cap. ecclesiasticae Hierarchiae quod summus sacerdos pro immudis non orat, quia in hoc auerteretur a diuino ordine, vbi dicit commentator quod propeccatoribus non orat remissionem, quia non audiretur pro illis, igitur suffragia ecclesiae non prosunt damnatis.
RESPONSIO. Quaestio ista non est dubia pro tempore quo damnati erunt in inferno post generale iudicium, qui a pro tunc non fient aliqua suffragia quae possint quoscunque iuuare, sed finem habebuni ciuitates duae, vna Christi, altera diaboli (scilicet paradisus & infernus) sed solum dubia est de his quae sunt in inferno ante diem iudicij
De quibus quidam dicunt quod aliqui eorum iuuantur per suffragia viuorum, non tamen omnes. Distinguunt enim de mortuis iuxta sententiam beati Aug. in Enchirid. Quidam enim eorum sunt valde boni, alij valde mali, alij mediocriter boni, & alij mediocriter mali, pro valde bonis non est orandum, quia non indigent sicut sunt beati, vnde Aug. iniuriam facit martyri, qui pro martyre orat, & idem habetur extra de celebratione missaru, cap. cum marthae. Item nec valde malis psunt suffragia, sed mediocriter bonis posunt, vi citius liberentur ab igne purgatorio, mediocriter malis psunt ad hoc, vt minus puniant in inferno, a quo tamen nunquam liberabuntur
Haec est sententia aliquorum iuristarum, quae expresse ponitur in glosa 12. quaest. 1. super illud cap. tempus. Et arguunt isti contra seipsos sic, pone quod aliquis dat eleemosynam pro eo qui decessit in mortali peccato, qui secundum eos est mediocriter malus, talis eleemosyna prodest ei ad diminutionem poenae, aliquid ergo de poena eius est sublatum, ponatur quod centesima pars, tunc si dentur tales centum eleemosynae, tota poena erit dimissa, & ille totaliter liberatus quod ipsi negant. Ad hoc respondent dicentes quod si eleemosyna tollat centesimam partem poenae, secunda tollet tantam poenam non in quantitate, sed in proportione, & sic ibidem semper aliquid remanebit de poena, sicut in diuisione contingit aliquid semper remanebit diuidendum cum diuisio non fit semper in partes eiusdem quantitatis, sed eiusdem proportionis.
Quicquid sit de conclusione, de qua postea dicetur, solutio tamen ad obiectionem nulla est. Primo, quia non est aliqua ratio, quare secunda eleemosyna si sit aequalis valoris cum prima & ex aequali deuotione data diminuat minus de poena quam prima, & ideo fiet diminutio poenae secundum aequalitatem quantitatis prout in talibus possumus loqui, & non secundum aequalitatem proportionis. Secundo, quia si diminutio poenae fieret secundum partes eiusdem proportionis, quemadmodum diuisio lineae, adhusequeretur idem, quia diuisio lineae tantum potest procedere quod peruenietur ad partem lineae insensibilem, ergo similiter tot eleemosynae poterunt dari pro damnatis quod peruenietur ad partem insensibilem vel imperceptibilem, sed talis poena non ess poena, cum omnis poena sequatur cognitionem, ergo nullo modo potest dici quod poena damnatorum potest minui per suffragis quin sequatur quod possit tolli totaliter quod isti negant.
Alij tamen hoc concedunt, vt Praepositus & eius sequaces, qui dixerunt quod damnati per suffragia ecclesiae possunt totaliter fieri immunes a poena vsque ad diem iudicij, sed post diem iudicij re sumptis corporibus detrudentur in ignem aeternum side spe cuiuscunque veniae. Istud autem cum non probetur eadem facilitate potest contemni qua dicitur. Ipsum etiam dictum est valde irrationabile, quia plus debet valere vnicuique illud quod ipse facit pro seipso dum viuit, vel alius pro ipso quam illud quod facit scilicet viuens pro mortuo, sed id quod facit viuens in peccato mortali, de quo non poenitet nec poenitere proponit, aut quod facit alius pro ipso nihil omnino valet ad diminutionem poenae tali peccato debitae, quamuis possit valere ad hoc, vt talis disponatur ad poenitendum de illo peccato, ergo fortiori ratione, illud quod faciunt viuentes pro mortuis damnatis, qui de peccatis suit non poenitent nec poenitere proponunt, sed in eis obstinati sunt non prodest eis ad aliquam poenae diminutionem, & absque dubio contra omnem iustitiam & rationem videtur esse quod impoenitenti perseueranti in impoenitentia remittatur aliquid de poena debita
Dicendum est ergo quod suffragia ecclesiae nullo modo pro sunt damnatis, cuius ratio licet statim assignata sit, alia tamer potest adduci, quia suffragia vnius prosunt alteri, quatenus sunt membra vnius corporis, sed damnati qui iam obstinati sunt in malo, iam non sunt membra corporis ecclesiae, cum sint praecisi irreuocabiliter per finalem sententiam, ergo suffragia ecclesiae ve cuiusque membri de ecclesia non possunt eis prodesse. Nec vale illud in quo iuristae fundant se, quia illa distinctio beati Augusti ni licet sit quadrimembris quo ad vocem, est tamen solum trimen bris quo ad rem, mediocriter enim boni & mediocriter mali iidisunt, scilicet illi qui decedunt in gratia cum peccato veniali, ve cum debito poenae pro peccatis mortalibus, de quibus statim ante mortem poenituerunt. Et quod ita sit probatur sic, quia mediocriter bonus vel omnino non est malus, vel est valde malus, vel est mediocriter malus, non potest dici quod omnino non sit malus, ita quod nihil malitiae habeat, nec secundum actum, nec secundum reatum, quia talis quando decedit statim euolat ad gloriam, quia non habe culpam secundum actum, nec reatum poenae culpae debitae, qui autem statim euolat ad coelum est valde bonus & non mediocriter bonus, nec potest dici quod sit valde malus, quia valde malis secundum istos non prosunt suffragia, prosunt autem mediocriter bonis, igitur mediocriter boni non sunt valde mali, nec omnino mali, vt probatum est, ergo sunt mediocriter mali. Simili modo potest probari quod mediocriter mali sunt mediocriter boni, quia mediocriter malus. aut omnino nihil habet de bonitate, aut est valde bonus, aut est mediocriter bonus, non potest dici quod nihil habeat de bonitate, quia sic esset valde malus, cum malum non sit nisi priuatio boni, & ideo valde malus est qui nihil boni moralis vel merito rij habet, isti etiam mediocriter malos dicunt esse illos qui fidem habuerunt, sed alia peccata mortalia commiserunt, licet non maxima nec enormissima, igit mediocriter mali non omnino nihil habent de bonitate. Nec potest dici quod sunt valde boni, quia illi non indigent suffragiis, mediocriter autem mali indigent. Relinquitur ergo quod mediocriter mali sint mediocriter boni, & econuerso, vnde B Aug. vtrisque idem attribuit, s. quod possint iuuari suffragiis viuorum
Magis autem absurdum est quod ipsi dicunt per valde malo illos intelligi, qui fidem non habuerunt. Constat enim quod paruuli decedentes in solo originali non habuerunt fidem, & tamen absurdum est dicere eos esse magis malos quam sint damnati, qui fidem habuerunt, & multa peccata mortalia habuerunt & commiserunt, quia cum poena correspondeat culpae, ille est magis malus cui debetur poena damni & poena sensus quam ille cui debetur poena damni tantum. sed damnatis fidelibus debetur poena damnni & poena sensus, decedentibus vero solum in originali non debetur nisi poendamni, quae secundum Aug. est mitissima omnium poenarum, ergo fi deles damnati sunt magis mali quam decedentes solum in originali
Quod si quis dicat quod per valde malos intelliguntur nor omnes infideles, sed solum adulti, qui cum infidelitate sua multa peccata mortalia commiserunt, igitur decedentes in solo originali non sunt valde mali, sed non valde malis prosunt suffragia secundum Aug. ergo talibus debent suffragia ecclesiae prodesse Istud autem est falsum, quia cum poena eorum non sit nisi carentia visionis beatae, quae carentia non potest minui aliquo modo, nisi aliquid oppositae visionis eis conferatur, quia priuatio non tollitur nisi per habitum, sequeretur quod si iuuarentur per aliquod suffragium quod per illud conferretur eis aliquid visionis beatae & sic vnico suffragio expedirentur de inferno, quod est erroneum, cum nec per vnum suffragium, nec per multa possint a limbo libera ri, vel diuinam visionem pertingere. Intentio ergo beati Aug. est quod "illi soli sunt mediocriter boni & mediocriter mali, qui sine peccato mortali decedunt, sed tamem habent vel peccata venialia, vel sunt debitores poenae pro peccatis mortalibus, de quibus ante motem poenituerunt, & istis solis prosunt suffragis & non damnatis in inferno, & quod haec sit intentio Aug. patet per illud quod dicit in littera quod qui sine fide operante per dilectionem eiusque sacramentis de corpore exierunt frustra illis a suis huiusmodi pietatis officia impenduntur. Constat autem quod omnes qui decedunt in peccato mortali, decedunt absque fide operante per dilectionem, ergo talibus suffragia non prosunt secundum Aug. Ad idem est quod scripsiGregorius Bonifacio archiepiscopo vbi dicit, quod pro impiis quamuis christiani fuerint tale quid scilicet oblationes & suffragis facere non licebit, liceret autem si talia suffragia possent eis prodesse, ergo, &c. Idem etiam dicit 34. moralium sic, sancti de his vtique quos aeterno iam damnatos supplicio cognouerunt ante illum iudicis iusti conspectum orationis suae meritum quassari refugiunt
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod ibi accipitur damnatio large pro quacunque punitione, vt si includat etiam poenam purgatorij, dicitur etiam aliquis quandoque damnatus ad certam poenam pecuniariam soluendam, vel ad aliquod supplicium sustinendum, quamuis talis damnatio non sit ad mortem.
Ad secundum dicendum quod non est simile de damnatis & beatis. quia beati bene participant cum viuentibus in charitate in qua fundatur valor suffragiorum, sed existentes in inferno tali communicatione praeclusi sunt, & iterum quamuis beati de bonis quae viuentes faciunt laetentur, & sic aliquid gloriae accidentalis eis accrescat, illud tamen non est propter aliquem fructum suffragij quem percipiunt, sed propter perfectam charitatem quam habent, per quam congaudent omni homini beato.
Ad tertium dicendum quod aut Traianus fuit vitae miraculose restitutus, & tunc remissionem peccatorum consecutus est nec prius erat sententia finali damnatus, sed conditionaliter. Vel dicendum quod illud fuit singulare priuilegium diuinae gratiae quod non est contrahendum ad consequentiam, quia de lege conmuni fit oppositum. Ad illud de Machario, dicendum quod non aliter iuuabantur damnati per preces Macharij, vt ibidem dicitur, nisi quia mutuo se videbant in tormentis, de hoc non poterant habere verum gaudium nisi falsum & fantasticum, sicut solatium miserorum est socios videre in poena, sicut daemones gaudere dicuntur, quando homines ad peccata pertrahunt, poena tamen inflicta tam hominibus damnatis quam daemonibus in nullo minuitur.
On this page