Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum suffragia facta pro aliquo ipsi soli valeant et non aliis pro quibus non fiunt
QUAESTIO TERTIA. Vtrum suffragia facta pro aliquo ipsi soli valeant & non aliis pro quibus non fiunt.
TERTIO quaeritur, vtrum suffragia facta pro aliquo ipsi soli valeant & non aliis pro quibus non fiunt. Et videtur quod non, quia in littera di citur ex verbis Aug. quod suffragia prosunt ilIllis mortuis, qui cum viuerent meruerunt, vt taAlia possent eis prodesse post mortem, sed multi pro quibus suffragia non fiunt magis meruerunt, vt suffragia possent eis post mortem prodesse quam meruerint multi pro quibus suffragia fiunt, ergo videtur quod suffragia magis prosint aliquibus, pro quibus non fiunt quam illis pro quibus fiunt.
Item spiritualia sunt magis communicabilia quam corporalia, sed aliqua corporalia exhibita pro aliquo specialiter, tantum vel magis prosunt aliis, pro quibus non exhibentur (sicut lectic quae legitur pro aliquo speci aliter prodest non solum illi, sed omnibus audientibus, & magis illis qui habent meliorem intellectum Similiter lumen positum in mensa ad reuerentiam alicuius prodest omnibus astantibus & magis illis qui habent meliores oculos, ergo fortiori ratione suffragia quae sunt quaedam spiritualia prosunt, non solum illis pro quibus fiunt, sed omnibus aliis qui sunt capaces suffragiorum & magis illis qui sunt melius dispositi.
Item Hieronymus dicit quotiens pro centum animabus psalmus vel missa cantatur, tantum prodest cuilibet, quantum si pro quolibet caneretur, sed missa vel psalmus non amittit valorem suum, per hoc quod vno specialiter dicitur; ergo non solum prodest illi pro quo dicitur, sed pluribus aliis.
IN CONTRARIVM arguitur, quia nihil sit frustra in ecclesia, sed si suffragia facta specialiter pro aliquo tantum prodessent aliis quantum illi pro quo fiunt frustra fierent pro aliquo specialiter & tamen fiunt secundum consuetudinem ecclesiae, ergo, &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam sunt tres modi dicendi, quorum duo primi sunt adinuicem oppositi, tertius autem nititur cocordare vtrumque Primus modus est quod suffragia facta pro aliquo specialiter, non solum valent ei, sed etiam aliis, & plus illis qui magis sunt dispositi ad suscipiendum fructum suffragij & rationes huius opinionis positae sunt in arguendo ad quaestionem
Secundus modus est quod suffragia solum prosunt illis pro quibus fiunt & non aliis. Et ratio huius est duplex. Prima est quia iustitia humana exemplata est a diuina, sed secundum iustitiam humanam si aliquis soluat debitum pro aliquo alio ille solus liberatur pro quo debitum soluitur & nullus alius, ergo secundum iustitiam diuinam ille pro quo fit suffragium ad soluendum debitum poenae solus liberatur & non alius, ergo illi soli, & nulli alij prodest. Secunda est, quia sicut satisfacit viuens pro viuo ita viuens pro mortuo, sed quando viuens satisfacit pro viuo satisfactio illa solum prodest illi pro quo fit, ergo similiter quando viuens satisfacit pro mortuo satisfactio solum prodest illi pro quo fit & don aliis, ergo.
Tertius modus concordans vtrumque est talis quod valor suffragiorum est duplex. Vnus est gaudium vel consolatio quam habent omnes existentes in charitate de aliquo bono opere, quia charitas congaudet omni veritati, vt dicitur I. Cor. 13. Et sic suffragim plus valet illi qui plus habet de charitate dato quod pro eo non fiat, quia ratione maioris charitatis magis congaudet. Alius valor est per modum satisfactionis & recompensationis alicuius poenae, & sic suffragium non valet nisi ad quem applicatur per intentionem satisfacientis, quia fructus alicuius operis cuius operani est dominus & qui totus cederet in vtilitatem operantis nisi per eius intentionem in alium transferretur non prodest nisi illi in quem operans ipsum transfert, sed opus suffragij est huiusmodi, quia procedit ex libero arbitrio per quod homo est dominus suorum actuum totus etiam eius fructus esset operantis nisi in alium ipsum transferret, ergo tale suffragium non prodest ad satisfactionem ponae nisi illi cui applicatur per intentionem facientis
Et hic modus nihil continet dubium nisi vnum, hoc, scilicet, quod ille qui est in maiori charitate plus gaudeat de suffragic facto pro aliquo quam gaudeat ille pro quo fit, hoc enim vno modo est verum & alio modo est falsum, suffragium enim est bonum facientis inquantum est actus eius bonus reddens ipsum bonum & laudabilem & deo acceptum, & est bonum eius pro quo fit inquantum pro eo satisfacit, quantum ad primam bonitatem plus gaudet de suffragio ille qui est in maiori charitate quam ille pro quo fit, quia cum illo modo suffragium non sit magis bonum vnius defuncti quam alterius, sed sit bonum solius facientis de eo tanquam de aequali bono plus gaudet ille qui plus habet de charita te, sed quantum ad secundum valorem, cum ille valor sit bonum illius solius pro quo fit & vnicuique est magis amabile bonum proprium quam alienum, ideo quantum ad illam considerationem plus gaudet de suffragio illo pro quo fit existens in minori charitate quam ille pro quo non fit dato quod ille sit in maiori charitate
AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod dictum Augustini est intelligendum conditionaliter, scilicet, quod suffragia illis prosunt post mortem qui meruerunt in hac vita quod eis possent prodesse, si tamen pro eis fiant, si autem non fiant pro eis, sed pro aliis non oportet quod eis magis prosint quamuis magis meruerunt, quia non meruerunt quod eis prodessent nisi proeis fierent.
Ad secundum dicendum quod lumen corporale & vox doctoris agunt ex necessitate naturae & non secundum intentionem applicantis lumen vel proferentis vocem, & ideo quilibet praesen fructum vtriusque recipit plus vel minus secundum quod est magis vel minus dispositus & non solum ille pro quo talia applicantur vel ponuntur, sed valor suffragij quantum ad expiationem poena non transfertur in aliquem nisi secundum quod applicatur per in tentionem operantis. & ideo solum illi prodest cui applicatur. Et si dicatur quod pauperes pro quibus non fiunt talia suffragia secundum hoc sunt deterioris conditionis quam diuites pro quibus dicta suffragia fiunt, quod videtur esse contra illud Lucae 6. beati pauperes quoniam vestrum est regnum coelorum. Dicendum quod nihil prohibet diuites quantum ad hoc esse melioris conditionis quam pauperes, sed simpliciter pauperes propter Christum sunti melioris conditionis, tum propter majus meritum vitae aeternae quod incomparabiliter excedit expiationem poenae, tum quia caminus paupertatis hic eos ieiunus purgat quamuis multo tempore? quaecunque poena purgatorij purget diuites etiam pauco tempore
Ad tertium dicitur quod illud Hierony. potest intelligi quam tum ad effectum acceptationis & congratulationis seu consolationis quam habent omnes defuncti in charitate existentes de missa vel alio suffragio inquantum est bonum opus ipsius facienti: & ad honorem dei, sed non est aequalis valoris quantum ad effectum satisfactionis vel liberationis a poena, quia cum valor vnius missa finitus sit impolbssile est quod pluribus distribuatur ita quod quilibet habeat totum, sed oportet necessario quod valor diuidatur in plures, ex quo pro pluribus fit propter quod missa dicta pro pluribus non tantum prodest cuilibet sicut si fieret pro ipso specialiter.
On this page