Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum sancti cognoscant orationes nostras quas ad eos dirigimus
QVARTO quaeritur vtrum sancti cognoscani orationes nostras quas ad eos dirigimus. Et vi detur quod non, quia sancti perfectiores sunt in charitate quam essent dum hic viuerent, sed quanto quis est in charitate perfectior tanto magi zzi subuenit proximo in necessitatibus suis, ergo si sancti cognoscerent necessitates nostras & defectus quos in ora tisne exprimimus magis essent parati nobis subuenire quam amici viuentes, hoc autem non experimur, ergo videtur quod non cognoscant nostras orationes.
Item orationes nostrae sunt quandoque solum mentales, sed solus deus nouit occulta cordium, ergo videtur quod saltem tales orationes sancti non cognoscant.
Item super illud Fsaiae 34. Abraam nesciunt nos, dicit glos. August. quod mortui etiam sancti nesciunt quid agunt viuentes etiam eorum filij, nesciunt igitur orationes viuentium. Et idem videtur dicere Aug. in libro de cura pro mortuis agenda.
INCONTRARIVM est quod dicit Raphael Thobiae 12. Quando orabas cum lachrymis & sepeliebas mortuos ego obtuli orationem tuam domino,
Item si sancti orationes nostras nescirent per consequens nescirent necessitates nostras, & ita pro eis amouendis non orarent, hoc autem falsum est & contra scripturam secundi Machabeo. 15. Vbi dicitur, hic est qui multum orat pro populo & pro ciuitate sancta Hieremias propheta & 2. Petri 1. cap. vbi dicitur, Dabo operam frequenter habere vos in memoriam post obitum meum &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam facienda sunt duo. Primum est vtrum debeamus orationes nostras ad sanctos dirigere. Secundum est vtrum sancti illas orationes cognoscant.
QUANTVM ad primum dicendum quod conueniens est quod orationes nostras dirigamus ad sanctos. Cuius ratio es quia secundum Dionysium lex diuinitatis est infima per media ad suprema reducere, sed quantum ad dona gratiae beati sunt medi inter deum et viatores, ergo eis mediantibus viatores debent re duci in deum, & quia illa reductio non est per actiones nostras coactas, sed liberas, quae solae sunt deo acceptae vt remunerandae per beatitudinem, ideo decet vt viatores vota sua & orationes di rigant ad sanctos, vt eis mediantibus & sua intercessione iuuamtibus bonitas diuina refundatur in viatores, sunt autem sancti orandi a nobis non solum maiores sed etiam mediocres & minores propter quinque rationes. Prima, quia aliquis quandoque habet maiorem deuotionem ad minorem sanctum quam ad maiorem, ex deuotione autem dependet effectus orationis. Secundo ad tollendum fastidium, quia assiduitas eiusdem rei fastidium parit, per hoc autem quod alternatim diuersos sanctos oramus quasi in singulis nouus feruor deuotionis excitatur. Tertio, quia quibusdam sanctis datum est in aliquibus spiritualibus casibus patrocinari, vt sancte Antonio ad extinguendum ignem qui dicitur infernalis, & quibusdam aliis sanctis in aliis spiritualibus infirmitatibus. Quarte vt omnibus exhibeatur a nobis honor debitus. Quinto, quia orationibus plurium quandoque impetratur quod non impetraretur, oratione vnius. Valet autem nobis sanctorum intercessio, quia quanuis non sint in statu merendi nec pro se nec pro nobis proprie, sunt tamen in statu impetrandi aliquid nobis ex liberalitate eius quem orant scilicet dei cui sunt acceptissimi, vnde non bene apparet a sanctis aliquis valor redundet in nobis per modum satisfactionis, vel meriti proprie dicti quia illa satisfactio vel meritum no potest esse per opera quae nunc faciunt dum sunt in beatitudine quia nec sunt in statu merendi, nec facit opera poenalia per quae sola proprie fit satisfactio, vt visum est prius, nec illa satisfactic vel meritum potest esse per opera quae fecerunt dum viuerent, quia opus bonum quod non transfertur per operantem in alterum dum actualiter operatur non est postea transferibile, quia iam translatum es in aliquem puta in facientem, igitur opera quae fecerunt sancti dum viuerent non possunt postea transferri in nos ita vt valeant nobis per modum meriti vel satisfactionis. Restat ergo vt orationes sanctorum solum nobis valeant per modum liberalis & gratae impetrationis & hoc modo nobis semper valent quotienscunque orant pro nobis postulando simpliciter aliquid fieri pro nobis, quia cum voluntas eorum sit totaliter conformis voluntati diuinae, nihil volunt fieri circa nos nisi quod deus vult fieri. Illud autem quod deus vult fieri voluntate consequente quae est voluntas simpliciter semper fit. Nec tamen frustra orant pro nobis, licet non orent nisi illud quod sciunt deum velle, quia sicut effectus naturales qui volente deo eueniunt non eueniunt nisi mediantibus causis secundis, non propter inefficaciam potentiae diuinae sed propter ordinem rebus diuinitus institutum, sic beneficia diuina descendunt in no mediantibus beatis tam angelis quam animabus sanctis non propter defectum diuinae misericordiae, sed propter ordinem diuinum considerandum quo deus vult bonitatem suam communicare inferioribus per superiores, & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum vtrum sancti cognoscant orationes nostras quas ad eos dirigimus, intelligendum est quod in beatis tam hominibus quam angelis ponitur triplex cognitio,s naturalis, beatifica & quaedam media quae est reuelatoria. si quaeratur de prima cognitione an per tales beati cognoscant orationes nostras. Dicendum est quod non, saltem animae separatae, quia de angelis dictum fuit in secundo libro quid cognoscant de cogitationibus nostris, & hoc patet dupliciter. Primo quia naturali cognitio animae separatae, non est perfectior quam naturalis cognitio eiusdem animae coniunctae, alioquin fugiendum esset animam vniri corpori si ex eius vnione ipsa efficeretur imperfectior, sed anima coniuncta corpori non cognoscit naturali cognitione cogitationes cordium, nec exteriora facta absentium, ergo similiter anima se parata non potest cognoscere cognitione naturali orationes no stras mentales, nec vocales viuorum absentium. Secundo, quia naturalis cognitio animae separatae communis est bonis & malis, sed malnon cognoscunt, nec cogitationes, nec facta viuorum, sicut dicit bea tus Greg. sumens argumentum de anima diuitis epulonis, qui ignorabat statum & facta fratrum suorum, ergo nec animae beatorum cognoscunt cognitione naturali facta vel cogitata viuentium. Si autem quaeratur, an beati cognitione beata cognoscant orationes nostras mentales vel vocales. Dicendum est quod non, quia illa quae quandoque cognoscuntur & quandoque non, non pertinent ad cognitionem beatam, sed cognitio si quam habent beati de orationibus nostris mentalibus, vel vocalibus non semper est in eis, quia antequam oremus eas non praecognoscunt, nec aliquis ponit quod talis coguitio sit semper in eis, quia si cognitio talium esset semper in eis eadem ratione & cognitio omniu aliorum particularium contingentium, & sic non indigerent quod aliquid eis reuelaretur quod falsum est cum angeli qui non sunt animabus inferiores per reuelationem purgentur a nescientia multarum rerum, vt patet per Dionysii 6. cap. coel. Hierar. ergo talis cognitio non est beata. Minor ian patet, sed maior probatur, quia cognitio beata est vna cognitisemper manens & respectu vnius principalis obiecti semper eodmodo se habentis, & ideo impossibile est quod per eam aliquid di nouo cognoscatur, nisi sit aliqua mutatio in obiecto representam te, vel in ipsa operatione, vel in vtroque. Constat autem quod in obiecto nulla potest esse mutatio, nec in actione, quin sit alia secundum numerum, nisi forte secundum intensionem mutaretur. in simplicibus enim formis non inuenitur aliquod genus mutationis, mutatio autem secundum intensionem non est in beatitudine, alioquin beatitudo essentialiter augeretur quod nullus ponit, & si esset, nor sufficeret ad hoc quod aliquid de nouo cognosceretur, sed solum ad hoc quod prius cognitum intensius cognosceretur. Restat ergo quod ir actione beata non est mutatio, nisi sit alia secundum numerum, & sic non esset eadem beatitudo qua semper aliquis esset beatus quod est inconueniens. Relinquitur ergo quod ea quae non semper cognoscuntur a beatis, non cognoscuntur cognitione beata, & haec fui maior. Minor autem declarata est, sequitur ergo conclusio. Si autem loquamur de cognitione reuelationis. Sic dicendum est quod omne beati cognoscunt nostras orationes siue mentales, siue vocales quae ad eos diriguntur, quia secundum beatum Aug. & habetur in litera dist. 49. ad beatitudinem requiritur quod vnusquisque habeat quicquid vult, nec velit aliquid inordinate, sed quilibet recta voluntate vult cognoscere ea quae ad ipsum pertinent, & ideo beati quibus nulla rectitudo deest volunt cognoscere ea quae ad ipsos pertinent & cognoscunt, sed orationes quas ad eos dirigimus eo ipse ad ipsos pertinent tanquam ad mediatores inter nos & deum, ergo beati illas orationes cognoscunt, & cum hoc non sit cognitione naturali vel beata vt probatum est, relinquitur ergo quod hoc sit cognitione reuelatoria, quae pertinet ad beatitudinem accidentalem.
AD PRIMVM argumentum dicendum est quod quam uis sancti sint in maxima charitate, habent tamen voluntatem suam plenarie conformem voluntati diuinae, propter quod quamuis habeant affectum charitatis ad viuentes, tamen non eis auxiliantur nisi secundum quod vident in dei scientia & voluntate esse dispositum, frequenter tamen auxilium ferunt viuentibus sua intercessione apud deum quamuis non lateat.
Ad secundum dicendum quod cogitationes cordium solus deus noui per seipsum, sed beati nouerunt quatenus eis diuinitus reuelantur
Ad tertium dicendum quod Augu. loquitur de cognitione naturali, per quam mortui nesciunt facta viuentium & multominus cogitata, beati tamen talia cognoscunt quando ad eos diriguntur, & si non cognitione naturali vel beata, cognitione tamen reuelationis ea cognoscunt. Abraham autem de quo loquitur beatus Aug. & ex quo sumit argumentum non erat beatus, quando illa verba dicta fuerunt per Esaiam, cum ante passionem Christi nullus ad beatitudinem admissus fuerit.
On this page