Praeambulum
Praeambulum
SED QUAERITVR hic. In praecedentibus determinatum est de statu animarum ante iudicium, hic determinat consequenter de pertinentibus ad iudicium. Et primo intendit determinare diuinae iustitiae & misericordiae modum Et diuiditur in duas. Primo enim determinat de iustitia & misericordia diuina, quantum ad damnatos. Secundo quantum ad omnes in vniuersali ibi, Sed quo modo iustitiam. Prima remanet indiuisa. Sed secunda diuidit in duas. Primo ei comparat eas adinuicem. Secundo respectu operum diuinorum. Prima ibi, Dei iustitiam. Secunda ibi, Post hoc considerari oportet.
PROPONIT ergo magister quandam quaestionem, vtrum circa damnatos sit aliqua dei misericordia. Et opponit quod non pe multas authoritates. Deinde subdit poenas damnatorum nunquam finiendas. Deinde ponit quod circa damnatos est misericordia in poenae mitigatione, non tamen in totali relaxatione, nec in occulta peccatoris reuocatione. Deinde quaerit quo modo in omni opere diuino concurrit misericordia et bonitas. Et respondet qu hoc ideo dicitur quod cum sit duplex aduentus Christi, vnus misericordiam, alius iustitiam recipit, vel hoc pro tanto dicitur que ad deum minus mala declinando per iustitiam, & bona opera per misericordiam faciendo, vel in primo aduentu est misericordia in secundo erit iustiria, in fine ponit duas opiniones circa hoc &c.
On this page