Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum iustitia sit in deo

QVAESTIO PRIMA. Vtrum iustitia sit in deo.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur. vtrum iustitia sit in duo. Et videtur quod non, quisillud quod non est bonum, nisi vt medicina non jest bonum simpliciter, nec in deo ponendum, sed liustitia saltem vindicatiua non est bona, nisi vt Imedicina, ergo talis non est in deo ponenda. Maior patet, qui a quicquid est in deo formaliter videtur dicere bonum & perfectionem simpliciter, quod autem est bonum solum, vit medicina non est bonum, nisi secundum quid & propter aliud. Minor probatur quod poenae quas infligit iustitia vindicatius sunt medicinae respectu peccatorum, sicut dicitur 2. Ethicorum.

Item ridiculum est laudare deum secundum aliquam virtutem moralem, siue secundum actus virtutum moralium, vt dicitur 10. Ethicorum, sed iustitia est virtus moralis, ergo non est deo attribuenda. Et confirmatur, quia temperantia quae diuiditur contra iustitiam non est attribuenda deo.

Item domini ad seruum non est proprie iustitia, vt dicitur 5. Ethicorum, sed deus comparatur ad creaturam, sicut dominus ad seruum, ergo dei ad creaturam non est aliqua iustitia. constal autem quod non est aliqua iustitia dei ad seipsum cum iustitia semper fit ad alterum, ergo, &c

IN CONTRARIVM est scriptura in quam plurimis locis, quae deo iustitiam attribuit. Et arguitur per rationem, quia illud quod est nobilissimum est deo attribuendum, sed iustiria est nobilissima & praeclatissima omnium virtutum, vt dicitur 5. Ethicorum, ergo est deo attribuenda.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam primo videndum est in quo consistit ratio iustitiae, & quot modis dicitur. Et secundo apparebit quod quaeritur, scilicet per quem modum iustitia sit deo attribuenda.

QUANTVM ad primum sciendum est (vt dicitur 5. Ethicorum) qued iustitia proprie dicta constituit aequalitatem in acceptationibus & dationibus, hoc autem fit dupliciter. Vno modo secundum quod constituitur aequalitas inter dantem & accipientem, vt scilicet accipiens tantum accipiat a dante, quantum e conuerso, & in tali aequalitate consistit iustitia commutatiua quae ponit medium aequalitatis in emptionibus & venditionibus, & in omnibus retributionibus. Alio modo constituitur aequalitas in ter duos recipientes, ex hoc quod vterque aequaliter recipit a rer tio secundum quod dignus est, & in hoc consistit iustitia distributiua. In prima ergo iustitia, scilicet commutatiua requiritur aequ litas quantitatis, vt scilicet tantum quisque accipiat secundum valorem quamntum deditur, & ideo inter illos inter quos non potest esse aequalitas quantitatis in datis & acceptis non potest esse iustitia propridicta, sicut est inter illos, quorum vnus non potest reddere aliquid aequiualens beneficiis acceptis ab alio, sicut filius non potest reddere aliquid aequiualens beneficiis patris a quo accepit esse nutiuum & eruditionem, propter quod quantuncunque filius retribua patri in obsequiis nunquam est ibi perfecta aequalitas, propter quod non saluatur ibi proprie ratio commutatiuae iustitiae, sed tantum ali quis modus inquantum filius retribuit quod potest secundum modum suum, sicut pater dedit secundum modum suum, vt loco aequalio secundum quantitatem sumatur possibile & proportionale.

Sed iustitia distributiua non requirit aequalitatem quantitatis sed promportionis, non enim oportet quod distribuens bona communitatis distribuat aequaliter omnibus, sed vnicuique proportionabiliter secundum quod est dignus, ex quo apparet quod iustitia distributiua per quam bona communia distribuuntur primo attendit ad proportionem personarum, ex qua concludit proportionem rerum distribuendarum. Sed commutatiua iustitia econtrario primo respicit ad habitudinem rei ad rem, sicut patet in commutatiori bus, puta in emptione & venditione, vel ad habitudinem actioni ad passionem, vt in iniuriis vindicandis et puniendis, ad conditionem autem personae nunquam principaliter respicit. non enim bos debet magis vel minus vendi vni quam alij, si autem respicie conditionem personae, hoc non est nisi ex consequenti inquantum conditio personae facit aliquid ad quantitatem rei vel iniuriae, sicut maior est iniuria si percutiatur princeps quam aliqua alia priuata per¬ sona. Et videtur saluo meliori iudicio quod iustitia distributiua magis dependeat ex commutatiua quam econuerso, quia iustitia distributiua est in distribuente per quam tenetur bona communitatis distribuere proportionabiliter personis communitatis secundum vniuscuiusque dignitatem. Haec autem tentio ortum habet ex hoc quod ipse obligatus est communitati habens ex communitate & honorem regiminis & stipendia laboris ratione quorum ipse tenetur communitati quasi per quandam commutationi ad recompensandum bona quae recipit pro ipso quod facit, vt quand honores & officia communitatis dat vnicuique secundum quod est dignior & vulior pro communitati alioquin est vere iustus in non reddendo communitati id quod debet pro eo quod accepit.

Ex his ad propositum respondetur quando quaeritur est ne in deo iustitia. Dicendum est quod commutatiua iustitia non proprie est in deo, quia illa consistit in aequalitate rei datae & acceptae, sed beneficius diuinis non potest a creatura retribui aliquic aequale, multominus quam beneficiis patris carnalis. Et iterum per commutationem proprie dictam res vnius fit alterius qua prius non erat eius, sed nihil est in creatura quod non sit ipsius dei magis quam ipsius creaturae, ergo nulla iustitia commutatiua potest proprie esse inter deum & creaturam, potest tamen ibi esse quidam modus iustitiae commutatiue accipiendo pro aequali pos sibile vel proportionale inquantum creatura deo retribuit quod potest secundum suam paruitatem sicut deus dat superabundanter secundum suam excellentiam & hoc in bonis. In malis autem at tenditur iustitia commutatiua inter deum & creaturam inquantum creatura peccans tantum vel tantum contra deum ex sua malitipunitur a deo tantum vel tantum secundum condecentiam diuini & non praecise secundum quantitatem culpae, quia sicut in bonis decet quod ex parte dei sit excessus & ex parte creaturae sit defectus, sic in malis decet vt sicut ex parte creaturae est excessus:c peccando, sic ex parte dei sit defectus in puniendo vel in affligendo malum poenae quod idem est, quando autem dicimus nunc ex parte dei esse excessum vel defectum non intelligitur hoc prout illa sonant in vitium, sed prout dicunt eminentiam ex parte dei re spectu creaturae in plus conferendo de bonis quam creatura di gna sit vel in minus inferendo mala quam creatura peccans me reatur quod totum prouenit ex condecentia bonitatis diuinae.

Iustitia autem distributiua ponitur in deo respectu creaturari inquantum omnibus creaturis dat secundum vniuscuiusquisque dignitatem. Nam secundum quod creaturae tenent secundum suam naturam altiorem gradum in vniuersitate rerum sic deus eis confert nobiliores proprietates & nobiliores operationes quasi quaedam officia communitatis, vnde Dion. 8. cap. de diuinis nominibus dicit quod iustitia lau datur in deo inquantum omnibus secundum dignitatem distribuit quod est intelligendum de distributione immediate dicta, quia distribue re praemia pro meritis vel poenas pro culpis pertinet ad commuta tiuam iustitiam. Si tamen bene aduertamus, iustitia distributiua siaccepta in deo non proprie accipitur, quia iustitia proprie accepti semper includit debitum, sed distributio qua deus rebus naturalibus confert vnicuique secundum gradum dignitatis suae non prouenit ex aliquo debito sed solum ex eius liberalitate, ergo ibi non est proprie iustitia distributiua. Et confirmatur, quia iustiti adistributiu saltem proprie dicta ortum habet ex commutatiua vt dictum fuit, sed talis iustitia distributiua non potest in deo ortum habere ex commutatiua, ergo &c. Patet ergo quod iustitia in deo tam commutatiua quam distributiua non est aliud quam condecentia diuina in redditione praemiorum & poenarum, & in distributione proprietatum & principiorum agendi prout congruit substantiae vniuscuiusque rei¬

AD PRIMVM argumentum dicendum per interemptionem minoris quod vindicatiua iustitia non est solum bona vt medicina, quia eadem iustitia est qua praemiantur boni & puniuntur mali quamuis sit alius actus hic & ibi secundum diuersitates materiae, & quia bonum est non solum punire malos sed & praemiare bonos ideo iustitia non solum est bona in ratione medicinae, quatenus est punitiua malorum, sed est bona quatenus est praemia tiuvbonorum est etiam bona secundum se quatenus est rectitudo voluntatis ordinans aliquem ad illud vel ad alterum.

Ad secundum dicendum est quod ridiculum est ponere virtutes morales in deo per comparationem ad materiam ciuilem puta ad emptionem & venditionem, & sic non ponitur iustitia in deo, sed per comparationem ad distributionem bonorum naturalium vel ad redditionem praemiorum & poenarum potissime qua excedunt ciuilem vitam potest poni in deo iustitia. Nec est simi le de temperantia & iustitia, quia temperantia est circa passio nes innatas quae non possunt poni in deo, sed iustitia est circa actiones extrinsecas quae possunt deo attribui.

Ad tertium dicendum est quod bene probat inter deum & creaturam non esse iustitiam proprie dictam, sed quidam modus iustitiae prout inter eos inuenitur aliqua proportio sicut inter do minum & seruum, vnde Philosophus quinto Ethicorum distinguit iustum dominantium a iusto politico quod est proprie iustum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1