Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum poena aeterna debeatur peccato mortali
ECVNDO quaeritur vtrum poena aeterna debeatur peccato mortali. Et videtur quod non, quia duorum peccatorum mortalium vnum est grauius altero, ergo secundum iustitiam vnum debet puniri maiori poena quam alterum, sed nulla poena maTior potest esse quam aeterna, ergo non omne peccatum mortale est puniendum iuste poena aeterna.
Item poenae sunt medicinae, vt dicitur 2. Ethicorum, sed poena aeterna nullius est medicina, ergo nullum peccatum est puniendum poena aeterna. Minor probatur, quia poena aeterna non est medicina ipsi damnatis, quia sunt inemendabiles, nec beatis, quia sunt impeccabiles, & praeter istos non erunt alij, ergo &c.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Mat. 25. lbunt hi in supplicium aeternum deus autem nullum iniuste punit, quare &c.
RESPONSIO. Poena aeterna est poena infinita, & ideo sub dubio est qualiter culpa quae videtur esse finita cum sit temporalis potest puniri iuste poena infinita. Distinguendum est ergo de infinitate poenae, quia vel potest attendi secundum intensionem seu acerbitatem vel secundum durationem, primo modo non est possibile dare poenam infinitam,s. secundum acerbitatem seu intensionem, & si esset non infligeretur pro peccato mortali. Primum patet, quia in quacunmque natura specifica est dare terminum in minus in illa est dare terminum in majus, hi enim termini sibi inuicem correspondent, sed in omni qualitate est necessarium dare terminum in minus, alioquin nunquam posset corrumpi per contrarium remittens ipsum, ergo in omni qualitate est dare terminum in majus. Si sic, ergo non potest in infinitum intendi. Et confirmatur, quia sicut in quantitate secundum se & absolute non est dare terminum in minus, sed est diuisibilis in infinitum, ita in ea non est dare terminum in majus, imo quantum est de se semper posset augeri in infinitum successiue quare econtrario, quia in omni qualitate & in omni re naturali habente latitudinem graduum est dare terminum in minus, ergo necesse est dare terminum in maius, nec posse esse processum in infinitum etiam successiue, & multo magis impossibile est quod sit actu infinita, cum ergo acerbitas poen attendatur secundum intensionem qualitatis, vel formae quaecunque sit illa, patet quod nulla poena potest esse infinita secundum acerbitatem
Secundum patet, scilicet dato quod posset esse infinita intensiue non tamen infligeretur pro peccato mortali, quia pronior est deu ad reddendum praemium pro merito quam ad infligendum poenam pro peccato, sed pro nullo merito quantumcumque magno reddet deu praemium infinitum intensiue visio enim beata erit finita in quocunque erit, ergo pro nullo peccato seu demerito quantuncunque magna infligetur poena infinita intensiue. Si autem loquamur de infinitat. poenae, quantum ad durationem, sic peccato mortali debetur poeninfinita iuste, quia sicut est in ciuilitate mundana sic suo mode debet esse in ciuilitate diuina, sed in ciuilitate mundana sic est o ille qui ex culpa sua subuertit quantum in se est pace & amiciti. ciuium adinuicem vel obedientiam ad principem meretur totaliter extirpari a ciuitate per mortem, exilium, vel per perpetuum carcerem quae poena est perpetua secundum capacitatem subiecti, & secundum intentionem legis quo ad hoc, vt imperpetuum non reuocetur ad societatem communitatis contra quam deliquit, ergo eodem modo debet esse in ciuilitate diuina, in qua congregantur homines in lege fidei & charitatis quod ille qui subuertit, quantum est in se ordinem charitatis ad proximum vel subiectionis ad deum quod fit per quod libet peccatum mortale meretur totaliter extirpari a consortio dei et sanctorum per motem, exilium, vel carcerem. Hae autem poenae sunt simpliciter perpetu in ciuilitate diuina, scilicet mors secunda exilium a patria & carcer inferni, quia & subiectum istarum poenarum perpetuo durabit. Secundo patet idem quod manente culpa debet manere poena, sed in damnatis perpetuo manebit culpa propter obstinationem mentis eorum, ergo perpetuo remanebit poena. Tertio, quia magis est peccator dignus poena perpetua propter culpam suam quam iustus sit dignus praemio ppter quodcunque meritum, quia iustus quantuncunque bene operetu propter deum in nullo constituit deum debitorem, & ideo praemium non est ei reddendum secundum debitum stricte sumptum, sed peccator voluntarie diuertens se ab obedientia respectu dei vere debet puniri secundum iustitiam, vnde est vere debitor poenae, sed iustus prpte opus meritorium praemiatur praemio aeterno, ergo fortiori ratione peccator propter demeritum punitur iuste poena aeterna.
AD PRIMVM argu. dicendum quod quantitati peccati respondet quantitas poenae secundum intensionem, vt quanto peccatum est grauius, tanto poena sit acerbior, vtraque tamen poena tam maioris quam minoris peccati mortalis debet esse duratione aeternaAd secundum arg. dicendum est quod poenae quantum ad institutionem sui sunt ad correctionem, vt earum rimore homines retrahantur a malis, sed quantum ad earum actualem inflictionem non sem per sunt ad correctionem nisi poenae illae quae non sunt ad finalem exterminationem illius qui punitur, illa autem quae sunt ad exterminationem possunt pro nunc esse ad correctionem aliorum qui visa poena corriguntur, sed nunquam sunt ad correctionem illius qui punitur.
On this page