Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum punitione malorum concurrat diuina misericordia et iustitia
TERTIO quaeritur, vtrum in punitione malorum concurrat diuina misericordia cum iustitia. Et vi detur quod non, quia lac. 2. dicitur, quod iudicium sine misericordia fiet ei qui non fecerit misericordiam, sed nullum iudicium grauius est punitione malorum, ergo in punitione eorum non est misericordia.
Item Aug super Psal. Misericordia autem hic, & iudicium erit in futuro, ergo in iudicio futuro erit iustitia sine misericordia.
Item in praemiatione bonorum erit misericordia sine iustitia proprie dicta, quia gratia dei vita aeterna. Rom. 6. Et ibidem cap. 8. dicitur quod non sunt condignae passiones huius temporis, &c ergo in punitione malorum erit iustitia sine misericordia.
IN OPPOSITVM est quod dicitur in Psal. Vniuersae viae domini misericordiae & veritas. Et Cassiodorus super Psa50. dicit, & habetur in littera quod hae duae res iustitia & pietas in omni iudicio dei adiunctae sunt.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, an in deo sit misericordia. Secundum est, vtrum misericordia sit in punitione malorum.
QUANTVM ad primum, sciendum est quod misericordia accipitur dupliciter. Vno modo pro passione, per quam compatitur aliquis alicui patienti, quasi partem passionis alterius in se ferens. Alio modo accipitur pro habitu vel actu voluntatis quo aliquis vult subleuare miseriam alterius, accipiendo primo modo misericordiam ipsa non est in deo, quia misericordia, vt dicit passionem includit in se rristitiam & poena, sed nec tristitia nec poena potest esse in deo, ergo nec misericordia, vt est passio, sed accipiendo secundo modo misericordia pro voluntate releuandi miseriam alterius sic est in deo, quia deus nihil facit circa nos nisi volens, sed deus per sua beneficia miserias nostras frequenter subleuat, ergo in ipso est voluntas tales miserias subleuandi, & per consequens misericordia secundo modo dicta. Item omne commendabile simpliciter est deo attribuendum, sed in potente misericordia maxime est commendabilis (vt patet per Aug. 9. de ciui. del, cap. 5. vbi commendat Ciceronem qui in laudem Caesaris sic locutus est dicens, nulla de virtutibus tuis nec admirabilior, nec gratior est misericordia, ergo ipsa est in deo ponenda. Aduertendum est tamen quod cum nullus actus sit laudabilis, nisi quatenus a ratione regulatur, ideo misericordia vel actus misericordiae non est deo attribuendus, nisi secundum ordinem sapientiae suae, propter quod sicut homo misericors non repellit laudabiliter, nec virtuose miseriam alienam, nisi quantum ratio iudicat, sic deus non repellet miseriam nostram, nisi secundum quod ordo sapientiae suae iudicat eam repellendam, quae si secundum ordinem sapientiae diuinae totaliter repellatur, vocatu misericordia liberans, si vero non totaliter repellatur, sed aliquid de ea minuatur, vocatur misericordia relaxans, & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum dicendum est quod misericordia & iustitia accipiuntur quandoque large, vt misericordia dicatur omnis voluntas faciendi bene alicui. Iustitia vero dicatur condecentia diuinae bonitatis, & sic non solum in punitione malorum, sed in omni opere dei cocurrunt misericordia &t iustitia, quia quaecunque deus facit, facit secundum condecentiam diuinae bonitatis & ex voluntate bene faciendi creaturae, vel illi circa quem agit, vel alij vel communitati, & hoc modo ex iustitia nascitur misericor. dia secundum Aug. quia ex condecentia diuinae bonitatis, vult deus facere aliquod bonum creaturae. Secundo modo accipitur misericordia & iustitia magis stricte, prout misericordia dicit voluntatem subueniendi miseriis aliorum praeter merita, iustitia vero dicit voluntatem retribuendi secundum exigentiam meritorum, & hoc modo misericordia et iustitia non concurrunt ad omne opus diuinum, concurrunt tamen in retributione iustorum & punitione malorum. De retributione bonorum patet sic, qa reddere praemium excedens meritum est opus iustitiae & misericordiae, quatenus enim redditur praemium pro merito opus iustitiae est, sed inquantum meritum excedens est, est opus misericordiae, sed in praemiatione iustorum redditur praemium excedens meritum cum non sint aequalis valoris opera meritoria, & gloria seu vita aeterna, ergo, &c. De punitione malorum patet idem sic, quia secundum rigore iustitiae propter vicium ingratitudinis meretur aliquis priuari omnibus beneficiis gratis acceptis, sed quicquid sumus & quicquid habemus totum a deo accepimus, secundum illud Apost. 1. Cor. 4. Quid habetis quod non accepistis, ergo per ingratitudinem quae committitur in omni peccato mortali meretur peccator amittere secundum rigorem iustitiae quicquid a deo accepit, hoc est quicquid est in se, & quicquid habet in se, quo facto esset homo annihilat, cum ergo in punitione malorum non siat annihilatio eorum, patet quod est ibi misericordia aliquid relaxans, vt vere possint dicere illud Tren. 3. Misericordiae domini, quia non sumus consumpti, quare, &c.
AD PRIMVM argumentum, dicendum quod authoritas beati Iacobi intelligitur de misericordia totaliter liberante quae non est in condemnatione malorum, est tamen ibi misericordia aliquid relaxans de poena, vt dictum est.
Per idem patet ad secundum, quia quamuis hic & in futuro sit iudicium & misericordia, differenter tamen, quia hic est iudicium cum misericordia totaliter liberante quae est perfecta misericordia, sed in futuro erit iudicium sine misericorda liberante, non tamen sine misericordia relaxante, & quia illa non est misericordia perfecta, sicut est misericordia liberans, ideo hic dicitur esse misericordia per excellentiam, ibi autem iudicium.
Ad tertium dicendum quod non est simile de punitione bonorum & punitione malorum, quia meritum bonorum non potest esse meritum simpliciter de condigno, qa tale meritum includit simpliciter iustum quod non potest esse inter deum & hominem in acceptatione & retributione bonorum, sed demeritum malorum est proprie & simplicite demeritum, imo tanto amplius demerentur quanto deo sunt magis obligati quam obligetur homo homini, & ideo poena quae eis pro demeritis infligitur, debetur eis secundum iustiriam proprie dictam
On this page