Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XLVII. in generali & speciali.

JOLET etiam quaeri. Superius determinaui magister de misericordia & iustitia, hic determinat de iudicij modo. Et habet tres partes. Primo enim inquirit de iudicij modo. Secundo de ministris ibi, Non autem Christus solus iudicabit. Tertio de iudiciis. Prima dist. 48. Solet etiam quae ri. Duae primae partes sunt praesentis lectionis, quarum secunda habet tres. Primo enim determinat de iudicis assessoribus. Secundo de iudicandorum conditione. Tertio de iudicij ministris. Prima ibi, Non solum autem Christus. Secunda ibi, Erunt autem quatuor. Te tia ibi, Cum autem in euangelio. Et ista habet duas secundum duas quaestiones, quas incidenter mouet. Secunda ibi, Solet etiam quaeri.

PROPONIT ergo primo magister quod quidam ponunt iudicium non voce vel scriptura proferendum, quia Apost. dicit illuc fieri in ictu oculi, sed diuina virtute manifestabuntur conscientiae singulorum, qui poena vel praemio digni sunt. Alij vero ponunt? verba praemissa Apostoli de resurrectionis statu plusquam de in dicio intelliguntur, iudicabit etiam non solum Christus, sed cum eo vniuersitas perfectorum. Quattuor autem erunt ordines in iudicio. Aliqui iudicabuntur & peribunt. Aliqui non iudicabuntur & peribunt. Tertij iudicabuntur & non peribunt. Quarti non iudicabuntur & regnabunt sicut per exempla declarat in littera Deinde quaerit, a i angelorum officio exercebuntur aliqua in iu dicio. Et respondet quod per eorum ministerium congregabuntur omnes ad iudicium, quorum ministerium ignis praecedet & diuinsententia sequetur. In fine subdit quod secundum quosdam in infer no homines non punientur nisi in ministerio diuino, quia secundum eos post iudicium cessabit omnis praelatio, secundum alios vero qui fuerunt intentiores in culpa erunt tortores in poena.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum