Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum generale iudicium sit futurum

QJAISTIO PRIMA. Vtrum generale iudicium sit futurum.

CIRCA istam distinctionem primo quaeritur, vtrum generale iudicium sit futurum. Et videtur quod non, quia executio sententiae non praecedit iudii cium, sed sententia omnium tam bonorum quam malorum decedentium statim mandatur exeE cutioni, ergo isti amplius non iudicabuntur.

Item Naum primo dicitur quod non iudicabit deus bis in idipsum, sed deus iudicat quemlibet in morte infligendo ei pro meritis poenas vel praemia, ergo post hoc nullum erit iudicium.

Item si iudicium generale esset futurum, tunc in eo omnes iudicarentur alioquin non essent generale, sed non omnes, neque boni neq mali iudicabuntur, ergo &c. Minor probatur, & primo de bonis qa Mat. 19. dicit Christus Apostolis. Sedebitis super se. iudi. &c. Ipsi ergo iudicabunt, non ergo iudicabuntur. De malis autem dicitur in Psalmo. Non resurgent impij in iudicio, neque peccatores &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Ioan. 5. Pro cedent hi qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicij.

Ad idem est quod dicit Aug. 20. de ciu. dei quod tota ecclesia expecta generale iudicium futurum, & est articulus fidei, vt patet in symbo.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est principaliter quaerere, scilicet an generale iudicium est futurum. Secundum est qualiter fiet mentaliter an vocaliter. Tertium est quando fiet et vbi.

QVANTVM ad primum tenendum est quod generale iudicium est futurum & hoc magis propter authoritatem sacrae scripturae quam propter aliam rationem, & nihilominus potest hoc persuaderi dupliciter. Primo sic, congruum est fieri finalem separationem bonorum a malis & ita fiet per generale iudicium, vt apparet Mat. 25. vbi dicitur quod separabunt bonos a malis sicut separat pastor oues ab hoedis, ergo congruum est quod tale iudicium fiat. Minor iam patet, sed maior declaratur, nam secundum Aug. ratio quare mali permittuntur esse cum bonis est vel vt mali conuertantur per exempla bonorum vel vt boni exerceantur in operibus patientiae & aliarum virtutum per ee quae habent pati a malis, sed post iudicium non erit tempus exercitationis iustorum in operibus patientiae & caeterarum vi tutum, quia tunc habebunt coronam, nec mali erunt corrigibiles ergo congruum est quod separentur abinuicem. Secundo, quia boni re munerabuntur & mali punientur non solum in anima, sed etiam in corpore, sed resurrectio omnium quo ad corpus erit in fine mundi, ergo tunc erit aliquod finale iudicium quo finaliter boni remunerabuntur, & mali punientur quo ad corpus, & sic patet primum

QUANTVM ad secundum est duplex opinio. Vna est o totum illud quod fiet in iudicio fiet mentaliter & non vocaliter. Cuius ratio est, quia sententia debet correspondere testimoniis ex quibus proceditur ad sententiandum, sed testimonia & accusationes malorum erunt solum mentalia secundum illud Ro. secundo, testimonium redde: illis conscientia ipsorum: & inter seinuicem cogitationum accusantium, aut defendentium in die quo indicabit deus occulta cordium, ergo sententia erit mentalis tantum. Ad ide est quod dicit beatus Aug. 20. de ciuitate dei quod liber ille de quo Apocal. 20. dicitur. intelligendus est quaedam vis diuina quae fiet vt cuique opera sua bona rel mala in memoriam reuocentur & mentis intuitu mira celeritate cernantur vt accuset vel excuset scientia conscientiam, itaque omnes simul & singuli iudicentur.

Alia opinio est quod licet discretio meritorum & demeritorum fiat tantum mentaliter sicut satis expresse dicit auctoritas statim allegata, tamen scientia proferetur vocaliter. Quod probatur, quia Christus iudicabit vt deus & vt homo, ergo iudicii eius fiet non solum diuino modo, sed etiam humano, fiet auten diuino modo per hoc quod merita & demerita, vniuscuiusque ad memoriam imperceptibiliter reuocabuntur, & sic discussio eorum erit mentalis. Modo autem humano fiet si sententia sit vocalis ergo vtroque modo fiet iudicium, scilicet mentaliter & vocaliter. Ite sententia debet aptari his contra quos fertur, ergo sicut nunc in iudicio particulari fertur sententia mentaliter vel spiritualiter contra animas exutas corporibus quae vt sic sunt mere spiritus, ita in iudicio generali debet ferri sententia contra animas resumptis corporibus partim spiritualiter, partim corporaliter, quod fiet si discussio meritorum sit mentalis (sicut omnino est probabile, quia si esset vocalis requireret longissimum tempus) Prolatio vero sententiae sit vocalis quae poterit ferri valde modico tempore, & haec opinio videtur satis probabilis, & sic patet secundum.

QUANTVM ad tertium dicendum est quod tempus iudici non potest esse alicui notum per certitudinem cum dependeat ex me ra dei voluntate, de cuius expressione scriptura nihil loquitur. Nec est probabile quod deus alicui reuelauerit cum reuelationem eius filius negauerit apostolis vt habetur Act. 1. Ratio autem quare deus voluit hominibus esse occultum potest esse, quia illudquod respicit immutationem totius vniuersi debet soli deo qui vniuerso praeest, esse notum, sed finis mundi sicut eius inceptio respicit immutationi cotius vniuersi, & ideo congruum est, vt finis mundi seu cessatio motus coeli, quo cessante statim erit iudicium, sit deo soli praecognita. De loco autem iudicij tenetur quod dominus descendet super vallem Iosaphat, qui est inter montem syon & oliueti posita, non quidem vsque ad terram, nec prope terram, sed vsque ad locum vbi apostoli amiserunt aspectum suum quando ascendit ad coelum, & nubes suscepit eum ab oculis eorum, vt dicitur Act. primo.

AD PRIMVM arg. dicendum quod scientia generalis iudicij erit vniuersalis separatio bonorum a malis & remuneratio bonorum, & punitio malorum non solum in anima, sed etiam in corpore, & executio huius scientiae non fit modo, sed fiet post generale iudicium, nunc tantum fit executio particularis iudicij quo quilibet iudicatur in morte per praemium, vel poenam pertinentem ad solam animam.

Ad secundum dicendum, quod deus neminem iudicabit bis in idipsum quia non infliget pro vno peccato duas poenas, quarum quaelibet sit proportionata culpae, poena enim quae infertur in iudicio parti culari non est aequata culpae, sed est pars poenae totalis quae postea erit in anima & corpore, quamuis in duplici iudicio hae poeng deterroinentur & rationabiliter, quia quilibet homo & est quaedam singula ris persona & est pars communitatis, & ob hoc debet ei duplex iudicium, vnum singulare quod de quolibet fit in morte, aliud vniuersale quani finaliter totum genus humanum, cuius quilibet est pars iudicabit.

Ad tertium dicendum quod ad iudicium duo pertinent, scilicet discus sio meritorum & retributio praemiorum, vel poenarum, & secundum hoc duplex dicitur esse iudicium, scilicet disceptationis & retributio nis, iudicio retributionis omnes iudicabuntur, quia omnes punientur vel praemiabuntur, sed iudicio discussionis non omnes iudicabuntur, sed solum illi quorum merita sunt permixta demeritis, vel econuerso. Propter quod sic dicitur communiter quod quidam sunt quorum mala sunt impermixta bonis meritoriis, sicut sunt illi qui caruerunt fide sine qua non est meritum, & ideo isti non iudicabuntur iudicio discussionis, sed sine discussione damnabuntur. De quibus intelligitur illud Psal. non resurgunt impij in iudicio, scilicet disceptationis. Alij sunt, quorum bona merita sunt impemixta malis vt sancti perfecti, quemadmodum fuerunt perfecti apostoli & pauperes eorum imitatores, & isti non iudicabuntur, sed regnabunt & alios iudicabunt aliquo modo, vt infra dicetur, & de his procedit argumentum in hoc sensu. Alij vero sunt quorum merita permixta sunt cum demeritis, quia quandoque peccauerunt mortaliter, vel venialiter, & tamen in charitate decesserunt, & isti iudicabuntur propter permixtionem bonorum cum malis, veruntamen saluabuntur. Alij vero sunt quorum mala pexmixta sunt cum bonis, sed decesserunt cum malis & extra charitatem, & hi iudicabuntur propter eandem rationem, sed damnabuntur propter defectum charitaris, & haec est quadrimembris distinctio quam ponit magister in littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1