Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum in generali iudicio quilibet cognoscat peccata sua omnia, et peccata aliorum

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum in generali iudicio quilibet cognoscat peccata sua omnia, & peccata aliorum.

SECVNDO quaeritur, vtrum in generali iudicio qui libet cognoscat peccata sua omnia, & pec Icata aliorum. Et arguitur quod non, quia crescente causa crescit effectus, sed causa quae facit nos do Ilere de peccatis quae ad memoriam reuocantur est charitas quae in sanctis resurgentibus erit maior quam sit in viatoribus, ergo si sancti post resurrectionem recolant de peccatis videtur quod doleant de eis. Hoc autem est falsum cum scriptum sit Apoc. 21. quod fugiet ab eis dolor & gemitus, ergo peccata propria ad memoriam non reuocabuntur.

Item omne quod cognoscitur vel cognoscitur in se, vel in sua causa, vel in suo effectu, sed peccata vel merita quae praeterierunt, vel quae sunt in conscientia alicuius non poterit alius cognoscere in seipsis, quia aut non sunt, aut in corde latent cuius solus deus est cognitor, nec in sua causa per eandem rationem, quia aut causa proxima inclinans voluntatem ad merendum vel demerendum, tunc non erit, & dato quod esset, cum non inclinauerit voluntatem ex necessitate, sed libere per eam non possent merita vel demerita alterius certitudinaliter cognosci. Item nec per effectus, quia multa demerita fuerunt in sanctis quae totaliter erunt abolita per poenitentiam, ita quod nullus effectus ex ipsis remanebit, ergo (vt videtur) vns non poterit cognoscere merita vel demerita alteri?.

IN CONTRARIVM arguitur per Aug 20. de ciui. dei qui dicit quod quaedam vis diuina aderit qua fiet vt cuncta peccata ad memoriam reducantur, ergo quilibet cognoscet omnia peccata sua, & eadem ratione omnia merita sua. Idem videtur de peccatis vel meritis aliorum per quandam glosam quae dicit super illud 1. Cor. 4. Illuminabit abscondita tenebrarum, quod gesta & cogitata bona & mala tunc aperta & nota erunt omnibus.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo quae tanguntur in argumentis. Primum est, vtrum in iudicio quilibet cognoscet omnia mala & bona quae fecit. Secundum est, vtrum quilibet cognoscet omnia bona & mala omnium aliorum.

QUANTVM ad primum est concors opinio doctorum quod quilibet cognoscet omnia bona & mala quae fecit, & hoc patet ratione & auctoritate. Ratio est, quia sicut se habet humanum iudicium ad testimonium exterius, ita se habebit diuinum iudicium ad testimonium interioris conscientiae, nam sicut dictum fuit prius: cogitatione vniuscuiusque tenebunt in generali iudicio locum testium accusantium vel defendentium, vt tangit apostolus Rom. 2. sed in iudicio humano si secundum veritatem debeat proferri sentem tia oportet quod testes omnia cognoscant de quibus est sententialiter iudicandum, siue ad absolutionem, siue ad condemnationem ergo in iudicio diuino quod est perfectissimum & in quo nullus poterit esse error, oportebit quod conscientiae singulorum quae tenebunt locum testium cognoscant omnia pro quibus feretur iudicium absolutionis quo ad bonos vel condemnationis quo ad malos, sed omnia illa erunt merita & demerita singulorum, quare &c. Ad idem est illud euangelij quod de omni verbo ocioso quod locuti fuerunt homines rationem reddent in die iudicij, sed illud est minimum peccatu, ergo fortiori ratione reddetur ratio de omnibus peccatis, sed non potest ratio reddi de illis nisi cognoscerentur, ergo &c. Pei quem autem modum ista cognoscentur? certum est quod non naturaliter, quia omne quod cognoscimus naturaliter, vel accipimus de nouo per sensum, vel educimus de thesauro memoriae, sed post resurrectionem nullus poterit per sensum accipere cognitionem meritorum vel demeritorum quae praeterierunt, nec cognitio omnium poterit haberi naturaliter per modum memoriae, quia multa eorum totaliter a memoria exciderunt, quare &c. Item nec cognoscentur cognitione beata non solum propter illud quod dictum fuit prius, quando quaerebatur, an sancti cognoscant orationes nostras, sed propter aliud scilicet quia talis cognitio erit communis bonis & malis vt iam dictu est. Cognitio autem beata non erit eis communis, quare &c. Relinquitur ergo quod hoc fiet per modum reuelationis, nec est inconueniens quod malis reuelentur mala ad eorum poenam, nam & malis angelis credibile est multa per bonos angelos reuelari

QUANTVM autem ad secundum est duplex modus dicendi, vnus quod quaelibet cognoscet omnia merita & demerita aliorum, quia illud iudicium cum sit generale & finale debet esse perfectissimum, ad perfectionem autem iudicij maxime facit quod appareat omnibus esse perfectum & iustum, non posset autem omnibus apparere iustum esse nisi cuilibet appareret causa damnationis vel remunerationis tam bonorum quam malorum, cum igitur ista causa sint singulorum merita vel demerita, videtur quod singuli cognoscant non solum bona & mala quae ipsi fecerunt, sed etiam omnium aliorum. Alius modus est scilicet quod non oportet ad hoc quod sententia iudicis appareat iusta quod quilibet cognoscat sigillatim omnia merita vel demerita aliorum, sed sufficit quod cognoscat illos qui erunt a dextris esse bonos & iustos quibus dicetur venite benedicti, &c. Illos autem qui erunt a finistris cognoscaesse malos & iniustos, quibus dicetur ire maledicti &c. Et sine dubio non occurrit aliqua auctoritas sacrae scripturae quae expresse dicat quod peccata alicuius in speciali fiant aliis nota quamuis si expressa auctoritas beati Aug. quod quilibet in speciali sua peccata cognoscet, dicit enim 20. de ciuitate dei quod omnia mentiintuitu enumerabuntur. Quod autem cognoscitur solum in generinon enumeratur. Quae istarum opinionu sit verior non potest sciri per certitudinem, vtraque tamen est possibilis quamuis sit multum. difficile videre qualiter mali possint singula peccata omnium cognoscere, vel vno intuitu, vel pluribus in tam breuissimo tempor quo creditur iudicium terminari, nihilominus tamen non est magis difficile de malis quam bonis, quia cum cognitio talium non pertineat ad visionem diuinam sic omnes illae cognitiones possunt esse communes bonis & malis, ideo idem iudicium est de vtrisque

AD PRIMVM argumentum dicendum quod beati habebunt memoriam peccatorum non ad poenam, sed ad gloriam. Recordabuntur enim quod euaserunt pericula in quibus alij re manserunt, & ex hoc gaudebunt & deum laudabunt, sed nisi pludicatur, argumentum non erit solutum, quia si beatus habebit me moriam de peccato mortali quod commisit, quaero quem actum voluntatis habebit circa illud, vtrum actum complacentiae an displicentiae? Non complacentiae, quia ille esset actus peruersus, ergo displicentiae, sed omnis displicentia poenam habet, quare &c. Dicendum ergo quod beatus recordabitur peccatorum quae fecit, 8 displicebunt ei, nec tamen tristabitur vel habebit poenam aliquam ex hoc, nam causa potest impediri a suo effectu producendo per causam contrariam efficaciorem, quamuis ergo displicentia nata sit causare & tristitiam & poenam, tamen ex praesentia dei in ratione summi boni beatificantis causabitur summum gaudium in voluntate quod propter sui magnitudinem excludet omnem tristitiam, non solum contrariam, sed etiam contingentem.

Ad secundum dicendum quod multis aliis modis cognoscitur aliquid quam in se, vel in sua causa vel in suo effectu, cognoscitur enim aliquid per suum simile, per suum contrarium, & per suum signum, & multis aliis modis quibus non erit deo difficile reuocare vnicuique ad memoriam peccata sua, talis enim cognitio (vt patet ex auctoritate Augustini prius allegata) fiet virtute diuina.

PRIMA auctoritas quae est in contrarium ab omnibus conceditur. Secunda etiam conceditur ab illis qui tenent quod omnia erunt omnibus nota etiam in speciali, qui autem tenent aliam opinionem exponunt eam de cognitione peccatorum aliorum in genere, & non in singulari, quare &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2