Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum mundus sit purgandus per ignem eiusdem speciei cum igne nostro

QUAESTIO TERTIA. Vtrum mundus sit purgandus per ignem eiusdem speciei cum igne nostro.

TERTIO quaeritur vtrum mundus sit purgamdus per ignem eiusdem speciei cum igne noro. Et videtur quod non, quia purgatio quae fit secundum diuinam iustitiam respicit immundiciam culpae, sed in elementis huius mundi non potest esse aliqua culpae infectio, ergo ipsa purgatione non indigebunt.

Item corpora simplicia quae sunt eiusdem speciei habent eunlem motum, sed ignis ille non habebit talem motum qualem elentum ignis, quia ignis elementum mouetur sursum, ille aunis mouebitur circumquaque ve totum possit purgare, ergo non erit ignis eiusdem speciei cum igne nostro.

IN CONTRARIVM arguitur, quia omnis innouatio fit per aliquam purgationem, sed elementa innouabuntur v dicitur Apoc. 21. Vidi coelum nouum & terram nouam, ergo illa purgabuntur, & non nisi per ignem, secundum quod dicitur secundae Petri vlt. Elementa ignis ardore tabescent, ergo &c.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est, an mundus, sit purgandus. Secundum est, vtrum ista purgatio facienda sit per ignem, & qualis erit ille ignis. Tertium est, an illa purgatio praecedat iudicium an sequatur

QUANTVM ad primum dicendum est quod mundus purgabitur & innouabitur circa tempus iudicij, & illud magis tenetur auctoritate scripturae & sanctorum quam ratione, nihilominus tamen potest ad hoc talis persuasio adhiberi: quia finis & ea quae sunt ad finem debent proportionari, sed homo est quodammodo finis omnium corporalium saltem generabilium & corrupti bilium, ergo illa debent homini proportionari, sed homo in re surrectione innouabitur & immutabitur in meliorem, puriorem & nobiliorem dispositionem, ergo congruum est vt mundus corporalis qui factus est propter hominem innouetur, & immutetur in meliorem & puriorem, & nobiliorem statum.

Haec autem purgatio vocatur innouatio mundi, quae consistit in duobus secundum duplicem impuritatem quae reperitur in rebus corporalibus. Vna est impuritas commixtionis per mutuam actionem elementorum et aliam rerum adinuicem, & haec est impuritas naturae. Alia est impuritas proueniens ex culpa, quamuis enim res corporalis non possit esse subiectum infectionis culpae, tamen ex culpa relinquitur in rebus corporalibus quaedam incongruitas ad hoc vt spiritualibus dedicentur, vnde videmus quod loca in quibus aliqua crimina sunt commissa non reputantur idonea ad aliqua sacramenta in eis exercenda nisi quadam purgatione praemissa, & secundum hoc pars mundi quae in vsum nostrum ex peccatis hominum contraxit quandam inidoneitatem respectu sacramentorum, propter quod indiget purgari non solum a prima impuritate, sed etiam a secunda. Ex quo patet quod non purgabitur totus mundus quantum ad quamlibet sui partem, sed solum quantum ad illam quae cessit in vsum hominum, vel ad quam facta hominum quoquomodo pertingere potuerunt, & haec est pars illa ad quam aquae diluuij attigerunt propter eandem causam & ideo coeli superiores non purgabuntur, nec sphera ignis, nec superior pars aeris, sed tantum inferior, vnde dicitur in Psal. quod coeli peribunt, & 2. Petri 3. dicitur quod coeli ardentes soluentur. quod intelligendum est de coelo aereo, vnde beatus Petrus exponit se de quibus coelis intelligatur, praemittit enim ante verba quod coeli prius, & terra per aquam perierunt, coeli autem qui nunc sunt & terra eodem verbo repositi sunt seruati igni in diem iudicij. Illi igitur coeli per ignem purgabuntur, qui prius per aquam diluuij sunt purgati, scilicet coeli aerei: & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum dicendum est quod illa purgatio fiet per ignem conuenientissime, qui a per illud quod est purius debent impuriora purgari, sed ignis inter omnia corporalia est purior puritate opposita duplici impuritati in elementis purgandae, ergo per ignem debent illa purgari. Minor declaratur quia ignis non recipit permixtionem extranei propter suam maximam virtutem actiuam, sicut caetera elementa, & sphera ignis est etiam magis remota a nostra habitudine, & si apud nos inueniatur eiu: vsus, tamen non est ita communis sicut aquae, aeris, & terrae: & idec non tantum inficitur, propter quod congruentissime per eum fiet purgatio caeterorum. Qualis autem debet esse ille ignis aduertendum est, quod si est verus ignis compositus ex materia & forma, tunc de nouo creabitur, vel ex praeiacente materia generabitur, & quicquid horum detur oportet dicere quod vel duo corpora sini tunc simul, scilicet ignis & aer, vsque ad locum ad quem aquae diluuij ascenderunt, scilicet quindecim cubitis super altitudinem montium, vel quad tantum de aere corrumpatur, & quicquid sit de primo, secundum conceditur ab omnibus tanquam possibile, veruntamen non concordat cum auctoritatibus sanctorum, dicitur enim in glosa super illud. 1. Cor. 7. praeterit figura huius mundi, quipulchritudo non substantia huius mundi praeterit, sed constat quod substantia elementorum pertinet ad perfectionem huius mundi ergo elementa non consumentur quantum ad suam substantiam Et iterum, sicut purgabitur aer per ignem, ita aqua & terra, seconstat quod substantia aquae & terrae non peribit in aliqua sui parte, ergo nec aeris. Propter quod videtur quibusdam & probabiliter, quod ille ignis non erit nisi quaedam ignitio elementi purgandi sicut ferrum ignitur non recipiendo formam substantialem in ie, sed vehementem calorem, quae quidem eius est ignitio, & 2d hoc videtur communis doctor declinare, qui dicit quod manebunt elementa quantum ad substantiam, nec efficientur mater in ignis, ita vt a propria specie corrumpantur, sicut patet in ferro ignito. Si autem teneatur quod sit verus ignis, & non solum ignitio, oportet dicere quod sit eiusdem speciei cum igne notro. Quod persuade¬ tur sic, futura purgatio mundi erit per ignem sicut prima fuit per aquam, & haec corrumpantur adinuicem 2. Pet. 3. sed aqua illa fuit eiusdem speciei cum aqua elementari, ergo ille ignis erit eiusdem speciei cum igne nostro.

QUANTVM ad tertium, scilicet an illa purgatio prae cedat iudicium dei an sequatur, dicendum quod praecedet secundum illud Psalm. Ignis ante ipsum praecedet, & hoc patet sic: Re surrectio mortuorum praecedet iudicium, simul autem erit resurrectio mortuorum, & glorificatio corporum sanctorum, resurgent enim cum corporibus gloriosis, simul etiam glorificabuntur corpora canctorum, & renouabuntur elementa, cum ergo purgatio mundi per ignem sit dispositio vel actio ad praedictam re nouationem manifeste sequitur quod haec purgatio praecedit iudicium. Quid autem fiet de illo igne? dicitur quod terminato iu dicio inuoluet reprobos, & descendet cum eis in infernum. Sed hoc est valde dubium, quia secundum hoc oportet dicere quod ille ignis duret ab ante iudicium vsque post, & cum occupet totum spacium terrae habitabilis, & vicinam partem aeris vsque ad altitudinem quindecim cubitorum super montes, consequem est vt videtur, quod omnes iudicandi qui erunt in inferiori parti aeris erunt in igne illo, quod licet non sit deo impossibile, non apparet tamen qualiter sit conueniens.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod licet creatura corporalis non sit subiectum culpae, contrahit tamen quandam incongruitatem ex culpis in ea commissis propte quam indiget purgari.

Ad secundum dicendum quod ignis ex propria natura fertur sursum, sed sequitur quandoque materiam quam incendit & per hunc modum non est inconueniens quod moueatur cir cunquaque iuxta terram, maxime cum ille motus eius sit quate nus est instrumentum diuinae iustitiae, & hic motus potest poni in illo igne si sit aliquis paruus ignis qui habeat totum mundum purgare, si vero sit ignis vel ignitio simul occupans tantum spacium quantum occupauerunt aquae diluuij, non oportet po nere in eo aliquem motum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3