Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XLVIII. in generali & speciali.

SOLET etiam quaeri. In praecedentibus determinauit de iudicij modo. Hic determinat de iudicantis persona, Et diuiditur in tres. Primo lenim determinat de iudicantis persona. Secunido de iudicij loco ibi, putant quidam. Tertio de Audicij circunstantiis ibi, veniente autem. Circa primum tria facit. Primo enim inquirit formam. Secundo qualitatem ibi, sed cum in forma. Tertio proposita declarat per similitudinem ibi, & sicut dicitur. Secunda pars in qua determinat de circunstantiis iudicij habet tres. Primo enim determinat de praesentia iudicis. Secundo de praecedentibus. Tertio de sequentibus. Prima ibi, veniente autem. Secunda, ante diem. Tertia, cum autem fuerit.

PROPONIT ergo magister quod Christus secundum formam hominis iudicabit, quia deitas a malis videri non potest ideo iudicabit in forma gloriosa, in qua a malis & bonis videbitur, iudicabit autem virtute diuinitatis vnitae, sicut & corpora resuscitabuntur virtute diuinitatis, mediante tamen humanitate, iu dicabit in valle Iosaphat, quia in spacioso loco illius aeris sedebit, vel quia ad literam ibi, cum multis deceptabit. Deinde subdi quod in iudicio sol & luna dicuntur obscurari propter claritati iudicis superuenientem, & virtutes coelorum moueri ex admiratio ne visorum, post iudicium vero maiorem claritatem recipient sicut enim per peccatum hominis sunt omnia deteriorata, sicut econtrario post reparationem meliorabuntur, & si aliquae auctoritates dicant solem & lunam cessare, intelligendum est quanti ad motum, & quia beati eorum lumine non indigebunt, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum