Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus iudicabit in forma humana
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur. Vtrum Christus iudicabit in forma humana Et videtur quod non, quia aut iudicaret in forma infirma, aut gloriosa, non infirma, quia illam deus non habebit de caetero, nec gloriosa vt videtur, quia illa non posset videri a malis, quum oculus non glorificatus non habeat proportionem cum claritate corporis gloriosi, & quia visio humanitatis Christi gloriosae parit gaudium. Vnde & promittitur sanctis in praeminm, vt dicit Augustinus super illud Ioan. 10. ingredietur & egreditur, & pascuinueniet, ergo Christus nullo modo iudicabit in forma humana
Item iudex debet habere potestatem inuincibilem secundum illud Ecclesiastic. 7. Noli velle fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, sed potestas inuincibilis non est in Christo secundum humanitatem, sed secundum diuinitatem, ergo non iudicabit secundum quod homo.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Ioan. 5. dedit ei potestatem iudicium facere, quia filius hominis est, sed est filius hominis solum secundum naturam humanam, ergo &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est, an Christus sit iudicaturus in forma humana Secundum est, supposito quod sic, vtrum in forma infirma an gloriosa. Tertium est, an solus Christus sit iudicaturus, an alij homines cum ipso.
QUANTVM ad primum sciendum est quod differt quaerere vtrum Christus sit iudicaturus in forma humana, & vtrum sit iudicaturus secundum formam humanam, quia ad hoc vt dicatur iudicare in forma humana, sufficit quod iudicet habens talen formam, & in ea apparens, sed ad hoc quod dicatur iudicare secundum formam humanam, requiritur quod non solum appareat in ea, sed quod sit ei causa vel ratio habendi auctoritatem iudicandi, vnde multae propositiones verificantur de Christo primo modo, quae non verificantur de ipso secundo modo, demonstrato enim Christo in humana natura verum est dicere quod ille homo creat animas, & gubernat mundum, sed non est verum dicere quod ipse secundum quod homo creat animas, vel gubernat mundum, quia humanitas non est ratio seu causa quare tales actus ei conueniant ergosi sic quaeratur an Christus iudicabit in forma humana, non est dubium quin sic. Quod patet auctoritate scripturae, & probabili ratione. Auctoritas scripturae habetur Ioan. 19. videbunt in quem transfixerunt, sed illud non posset verificari nisi viderent illum, & nisi Christus appareret in forma humana in qua transfixus fuit, ergo &c. Ratio autem est ad hoc, quia iudex debet apparere principaliter iudicandis maxime quando in eo praetenduntur insignia iustae condemnationis malorum, sed Christus secundum diuinitatem non apparebit malis, quum in eius visione consistat beatitudo, vt infra patebit, ergo apparebit secundum humanitatem in qua apparebunt insignia passionis quam pro omnibus sustinuit, & cuius beneficiis mali per suam culpam se reddiderunt indignos
Si vero quaeratur an Christus debeat iudicare secundum humanam naturam, dicendum est quod ly secundum potest designare auctoritatem primariam respectu iudicij, aut secundariam, & quasi delegatam. Si primo modo sic Christo non competit iudicare secundum humanam naturam, sed solum secundum diui nam cum parte & spiritu sancto. Cuius ratio est, quia illius solius est iudicare secundum primariam auctoritatem, qui potest efficaciter praemium reddere bonis, & infligere poenam malis, sed Christus secundum quod homo per potestatem humanae naturae non potest reddere bonis praemium, puta visionem beatam, nec malis infligere poenam damnationis, quia sola virtute diuina potest conmunicari visio diuinae essentiae intellectui creato, & per eam solam potest fieri quod spiritus a corpore separatus (vt sunt angeli) puniantur ab igne inferni, vel quod corpora damnatorum semper affligantur, & nunquam corrumpantur, ergo Christus secundum suam naturam non iudicabit per primariam auctoritatem, sed solum secundum diuinitatem.
Si vero ly secundum dicat auctoritatem secundariam, & quasi delegatam, sic Christo competitiudicare secundum humanam naturam. Primo quia per iudicium boni admittentur ad regnum, mali vero repellentur, sed admissio bonorum ad regnum erit meritorie per beneficium redeptionis, quod perceperunt & tenuerunt. Repulsio vero malorum a regno erit per hoc quod beneficium redemptionis contempserunt, vel eo abusi sunt. Et quia Christus est redemptor ratione humanae naturae, in qua opus redemptionis exercuit, ideo secundum eam pertinet secundaria auctoritas iudicandi, & hoc est quod dicit quaedam glosa super illud Iob 36. causa tua quasi impij iudicata est (glo. a Pilato) ideo iudicium causamque recipiens (glo. vt iuste iudices) Secundo quia eodem modo competit alicui legem condere, & secundum eam iudicare, sed Christus secundum humanam naturam fuit conditor legis euangelicae non quidem primaria auctoritate, sed secundaria, & quasi delegata, ergo eodem modo competit ipsi secundum eam obseuatores & transgressores iudicare, & istum ordinem iudiciariae po testatis tangit expresse scriptura Dan. 7. vbi dicitur sic, aspiciebam donec throni positi sunt, & antiquus dierum sedit, per antiquum dierum intelligens deum, & maxime patrem, qui est fons totius deitatis, cui appropriatur primaria auctoritas iudicandi, & quia ab eo deriuatur potestas iudiciaria in filium, non solum ab aeterno, & secundum diuinam naturam, sed etiam in tempore secundum humanam, in qua potestatem iudicandi meruit, sed non eandem, ne aequalem, ideo subiungitur, aspiciebam in visu noctis, & ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat, & vsque ad antiquum dierum peruenit, & dedit ei potestatem & honorem, & regnumIn quo innuitur potestas iudiciaria Christo homini delegata.
QUANTVM ad secundum dicendum quod Christus iudicabit in forma humana gloriosa. Quod patet primo, quia in illa forma veniet ad iudicium in qua ascendit coelum, vnde Actuum I. dixerunt angeli apostolis, hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum, sed Christus ascendit in coelum cum humanitate gloriosa, ergo in tali veniet ad iudicium. Secundo, quia iudicare & iudicari sunt actus oppisiti, maxime cum aliquis iudicatur iudicio condennationis, quia iu dicare est potestatis, iudicari vero infirmitatis, sicut autem Christus in primo aduentu venit ad iudicandum passiue, sic in secunde aduentu veniet ad iudicandum actiue, ergo sicut venit in forma in firma sic veniet in forma gloriosa. Item iudex non debet esse ignobilioris conditionis quam iudicandi, sed aliqui iudicandi erun glorificati secundum corpus, scilicet omnes boni, ergo multo magis Christus, & hoc est quod dicitur Lucae 21. videbunt filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna & maiesta te. Potestas autem & majestas ad gloriam pertinent, quare &c
QUANTVM ad tertium sciendum est quod iudicare potest competere alicui multipliciter. Primo per modum primaria auctoritatis, & sic comperit soli trinitati. Secundo per modum de legatae auctoritatis, & sic competit soli Christo secundum humanitatem, de quibus duobus modis iam dictum est. Tertio per modum assessoriae dignitatis & sic iudicabunt sancti perfecti, & eorum imitatores sicut promittitur eis Mat. 19. Quarto per modum approbationis & sic iudicabunt omnes sancti. Sap. 3. iudicabum sancti nationes. Quinto per modum comparationis & sic iudicabunt. vel dicuntur minus mali iudicare magis malos inquan tum eorum comparatione condemnabiliores apparent, & sic dicitur Matt. 12. quod viri Niniuitae surgent in iudicio cum gene ratione hac et condemnabunteam.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod Christu iudicabit in forma humana gloriosa, & cum dicitur quod oculu non glorificatus non potest videre claritatem corporis gloriosi Dicendum est quod omnis oculus potest videre omnem claritate eiusdem generis cum claritate naturali nisi sit defectus eius ex complexione organi quod propter sui debilitatem resoluitur ab excellenti claritate, ita vt non possit in eam fixe intendere, potes tamen eam in transitu percipere, & secundum hoc potest dici quod cum oculus damnati post resurrectionem fit incorruptibilis quamuis fit passibilis poterit in quodam transitu perpendere claritatem corporis Christi, licet non possit in eam fixe intende re. Vel potest dici quod corpus gloriosum propter diuinam vir tutem sibi ad nutum assistentem potest moderari actionem claritatis suae in visu ita vt possit perpendi ab oculo tam glorificato quam non glorificato. Quod autem subditur quod damnati de tali visione gaudebunt. Dicendum est quod non, quia sicut gloria amici est delectabilis, ita potestas & gloria eius qui odio habetur maxime contristat: propter quod sicut visio humanitatis Christi erit beatis in praemium, ita damnatis ad supplicium.
On this page