Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum diuinitas possit videri a malis sine gaudio
SECVNDO quaeritur vtrum diuinitas possit videri a malis sine gaudio. Et arguitur quod sic quia peruersa voluntas damnatorum non magis aduersatur humanitati Christi quam eius diuinitati: sed visio humanitatis cedet eis magis ad supplicium quam ad gaudium vt dictum est in quaestione praecedente, ergo & visio diuinitatis magis cedet eis ad tristitiam quam ad gaudium.
Item sicut se habet delectatio ad tristitiam, ita econuerso tristitia ad delectationem, sed superabundans delectatio excludit tristitiam non solum oppositam, sed contingentem, vt patet per philosophum 4. Ethic ergo sequitur similiter quod superabundani tristitia excludit omnem delectationem non solum oppositam sed contingentem, sed tristitsa damnatorum erit maxima, ergi excludet delectationem de visione diuina si deum viderent.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Io. 17. haec est vita aeterna vt cognoscant te. Ex quo patet quod essentia beatitudinis consistit in visione, sed gaudium est de essentia beatitudinis vel ad ipsam necessario sequitur, ergo impossibile est quod videns deum non delectetur in ipso.
RESPONSIO. Cum quaeritur an diuinitas possit vide ri sine gaudio vel sine delectatione, aut quaeritur de potestate dei aut dei natura rei. si quaeritur de potestate dei sic dicendum est quod deus de spotentia absoluta posset facere quod intellectus creatus videret ipsum nude & aperte, & tamen non delectaretur, nec gauderet. Cuius ratio est, quia quando duo actus sunt subordinati in ratione prioris & posterioris, priot actus potest esse sine posteriore absque aliqua conditione, sed visio diuinae essentiae, & quiae cunque cognitio se habet ad gaudium vel delectationem voluntatis vt prior, qui a voluntas non potest gaudere vel delectari in aliquo nisi praecognito, ergo non implicat contradictionem po nere visionem sine gaudio vel delectatione, sed deus potest face re quicquid contradictionem non implicat, quare &c. Si autem quaeratur de natura rei, sic dicendum est quod impossibile est quod ad visionem diuinae essentiae nudam & apertan non sequatur gaudium vel delectatio. Cuius ratio est, quia summum bonum praesens & cognitum, & nihil habens admixtum d ratione mali, necessario delectat, loquendo de necessitate rei siue ordinis naturalis in rebus creatis, vnde & diffinitur delectatiper causam suam quod est coniunctio conuenientis cum conuenient cum eius perceptione, sed deus visus est summum bonum nihil habens de admixtione mali, cum ipse in essentia sua sit bonitas e eius visio sit summa & conuenientissima hominis perfectio vt infra patebit, ergo ipse sic cognitus necessario causat delectationi in cognoscente. Et ad hanc intentionem procedit argumentum factum in contrarium, scilicet quod visio dei est beatitudo ad qua necessario sequitur gaudium vel delectatio, quamuis quidam dican quod per illud verbum lo. 17. allegatum, haec est vita aeterna, no intelligitur quod visio dei sit beatitudo, vel pertinens ad beatitudinem, sed sicut dicunt, actio & intellectus est quaedam vita ve dicitur 12. Metaph. & per consequens actio intellectus si sit aeterna est vita aeterna, sed non oportet quod sit beatitudo, quia nomine vitae aeternae, solum designatur ibi operatio vit alis aeterna, sed illud non solum est absurdum, sed valde periculosum, si enim nomine vitae aeternae non designasur nisi actio viralis aeterna, & non beatitudo ipsa tunc potest dici quod damnati habebunt vitam aeternam, quia habebunt aliquam operationem vitalem aeternam, put. dolorem, vel tristitiam mentalem de amissione beatitudinis, & dolorem sensualem de afflictione corporis per ignem, quod nullus dicit, scriptura etiam contradicit, quae vitam aeterna promittit solum bonis Matt. 25. Ibunt hi (scilicet mali) in supplicium aeternum, iusti vero in vitam aeternam, in loco etiam praeallegato (scilicet lo. 17.) aeterna vita promittitur iustis in praemium, vnde ante verba praedicta praemittitur, dedisti ei potestatem omnis carnis, vt omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam Et statim subiungitur, haec est autem vita aeterna, &c. Constat autem quod praemium bonorum est beatitudo, ergo visio dei vel est beatitudo, vel pertinet ad beatitudinem.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod non est simile de visione humanitatis & diuinitatis, quia visio humanitatis non est summa hominis perfectio, potest etiam secundum se habere aliquod adiunctum ratione cuius sit magis tristabilis quam delectabilis, sicut quum videtur aliquod excellens sensibile quod laedit organum, & illo modo nihil prohibet visionem humanitatis Christi ess. damnatis tristabilem inquantum excellens eius claritatis esset laesiua dispositionis organi, sed visio deitatis est summa perfectio hominis, nec habet aliquod adiunctum quod causet tristitiam propter quod impossibile est quod talem visionem non sequatur delectatio Ad secundum dicendum quod inter delectationes & tristitias illa quae est maior expellit aliam, vel saltem minuit. Delectatio autem quae sequitur diuinam visionem maior est quam quaecunque tristitia damnatorum, propter quod si viderent deum tristitia non excluderet delectationem, sed delectatio tanquam maior absorberet tristitiam.
On this page