Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum motus coeli cessabit

QUAESTIO TERTIA. Vtrum motus coeli cessabit.

TERTIO quaeritur vtrum motus coeli cessabit Et videtur quod non, quia gloria non tollit perfectionem naturae, sed motus videtur dicere ali(quam perfectionem mobilis cum sit actus eiugergo non tolletur quando alia glorificabuntur.

Item cessante fine debent cessare ea qua sunt ad finem, sed omnia luminaria coeli facta sunt finaliter, vt diuidant diem & noctem (vt habetur Gen. 1.) ergo cessante illo sine luminaria coeli desinerent, sed illa nunquam desinent, erge nec ille finis propter quem sunt esse, sed ille finis non potest esse nisi per motum, ergo &c.

INCONTRARIVM est quod dicitur Esaiae. 66. Non occidet sol tuus & luna non minuetur, sed si motus coeli durares sol tenderet ad occasum, & luna minueretur quoad nos secundum maiorem & minorem approximationem ad solem, ergo motui coeli cessabit.

Item Apoc. dicitur quod angelus iurauit per viuentem in secula seculorum quod tempus non erit amplius, sed si motus coeli non cessaret, tempus semper duraret, ergo oportet dicere quod motus coeli quandoque cesset.

RESPONSIO. Tenendum est absolute quod motus coeli cessabit post resurrectionem, quamuis illud non posset clare pro bari, nec per auctoritatem scripturae, nec aliqua necessaria ratione, auctoritates enim inductae in arguendo, quae videntur expressius loqui de illa materia, possunt aliter intelligi quam de cessatione motus coeli Prima enim auctoritas quae est Esaiae forte intelligitur secundum literam de prosperitate quam habituri erant filij Israel redeuntes de captiuitate Babilonis, vt per solem intelligatur maior prosperitas, per lunam vero minor, vt sit sensus, non occidet, id est, non amittetis prosperitatem maiorem & minorem vel si intelligatur de statu post resurrectionem non est sensus quod sol materialis non tendat ad occasum, vel quod luna non minuatur in lumine, sed est sensus quod sol & luna non lucebunt beatis ad aliquam necessitatem, quia Christus secundum diuinitatem erit eis spiritualis lux. Secundum vero claritatem humanitati illuminabit corporaliter locum bonorum perfectius quam sol Quod patet per id quod praemittitur ante verba praedicta, no erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi dominus in lucem sempiternam, & id habetur Apoc. 21. Quod ciuitas illa non eget sole neque luna, quiclaritas dei illuminabit eam, & lucerna eius est agnus, sequens vero auctoritas quae est Apoc. 10. est intelligenda quod non erit tempus amplius ad implendum prophetias & mysteria praenunciat. per prophetas. Vnde subditur in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere consummabitur ministerium dei sicut euar gelizauit per seruos suos prophetas. Ex illo autem non sequitu quod tempus absolute non sit amplius, sed solum quod tempus implendi prophetias erit tunc totaliter transactum. Et nihilo minus quamuis praedictae auctoritates possent sic exponi, com munis tamen doctrina ecclesiae tenet quod motus coeli cessabit.

Et ad declarandam hanc opinionem procedetur sic, quia primo pr nentur quaedam rationes propter quas Aristoteles videtur negasscessationem motus coeli & soluentur, & secundo ponentur quaedi persuasiones ad probandum directe cessationem motus coeli. Ei respondebitur ad quasdam instantias quae fiunt contra eas.

QUANTVM ad primum sciendum quod Aristoteles nigans cessationem motus coeli videtur fundasse se super duas rationes, quarum prima sumitur ex 12. metaphysicae, & est talis, In conueniens est ponere nobilissimam substantiam non sortitam optimum finem, sed intelligentiae sunt optimae substantiae & nobilissimae. Optimus vero finis est communicare esse rebus, ergsubstantiae separatae semper esse rebus communicant, sed hoc non possunt nisi per motum, ergo semper causant motum. Secunda talis est, Inter perpetua & semper permanentia non potest esse difformis habitudo, quia difformitas non est sine mutatione, saltem ex parte alterius, vbi autem est mutatio non potest esse perpetuitas, saltem quoad illa inter quae mutatio attenditur. Sed tam angelus quam coelum sunt perpetua secundum ipsum, erge inter ea est semper similis habitudo, ergo si semel causant motum in coelo oportet quod semper causent motum in eo.

Sed illae rationes non cogunt, prima non, eo quod falsum assumit, scilicet quod optimus finis substantiae separatae sit dare es se rebus. Hoc enim non est verum, quum enim sit duplex finis, sci licet finis cuius gratia & finis quo, finis cuius gratia est intelligem tia non est nisi ipse deus. Finis vero quo est operatio per quam sinis cuius gratia potissime acquiritur. Constat autem quod potiu attingitur deus ab intelligentia per intelligere & velle quae tendunt in deum, sicut in obiectum, & sunt nobilissimae perfectione ipsius intelligentiae quam attingatur per actionem, quae dat esse rebus per quam non attingit ipsum deum secundum se, sed secundum quandam assimilationem extrinsecam. Et si dicatur quod velle & intelligere sint optimae perfectiones intelligentiae, ex istis tamen sequitur secundum, scilicet dare esse rebus, nam per hoc quod intelligentia intelligit & amat deum, per hoc desiderat ei assimilari in hoc quod est esse causam rerum, & ideo mouet coelum mota a deo in ratione amati & desiderati, sicut dicitur duo decimo metaphysicae, sed illud non valet, quia ille finis secundus non necessario sequitur ad primum, nec ponit aliquam perfectionem in intelligentia, quum transeat in materiam exteriorem, ex nulla enim tali actione accrescit agenti aliqua perfectio, quamuis per eam declararetur perfectio praeexistens.

Secunda vero ratio non cogit, quia duorum perpetuorum approximatorum adinuicem non potest esse difformis habitudo quum vnum agit in aliud ex necessitate naturae, sed si vnum igat in aliud voluntarie potest quandoque agere, & quandoque non absque sui mutatione, quia voluntate aeterna potest velle aliu? nouum, & sic in passo potest esse noua habitudo ex noua actione agentis, quae non est in ipso, sed in passo, non per nouam voluntatem, sed per antiquam.

NVNC restat probare conclusionem principalem directe, & primo probabitur quod possibile est motum coeli cessare, & secundo quod de fecto cessabit. Primum patet sic, omne mo uens voluntarie & libere potest quum voluerit a mouendo cessare, sed intelligentia mouens coelum mouet voluntarie & libere, cum ergo voluerit potest a mouendo cessare. Maior patet, quia libertas arbitrij est ad opposita. Minor patet similiter quantum ad alteram partem, scilicet quod intelligentia mouet voluntarie, quia mouet vti amans & desiderans, sicut causa prima mouet vt amarum & desideratum, sed quod moueat libere probatur, quia voluntas non necessitatur ad volendum nisi respectu finis, vel eorum quae habent necessariam connexionem adinuicem, & cum fine, quatenus finis non potest sine his haberi vel conseruari, sed motus coeli non est finis intelligentiae mouentis, sed sola causa prima cum qua motus coeli non habet necessariam connexionem, quin sine eo intelligentia possit hunc finem consequi per cognitionem & amori & in eo permanere, ergo nullo modo necessarium est intelligentiam velle mouere. Secundum sic patet, habito fine cessant ea quae sunt ad finem ordinata quantum ad acquisitionem finistantum sed motus coeli tam primus quam secundus qui est solis & planetarum, in aliquo circulo est propter continuationem & alternationem generationis & corruptionis, vt probatur in fine secundi de generatione, ergo completa generatione (quod fiet quando erit completus numerus electorum) cessabit omnis motus coeli

Sed contra hanc rationem instant aliqui dicentes quod motus coeli non est propter generationem & corruptionem istorum inferiorum tanquam propter finem, quia finis est nobilior his quae sunt ad finem, sed nihil inferiorum est nobilius coelo, ergo motus coeli non est propter ista inferiora tanquam propter finem. Dicendum quod haec instantia non valet propter duo. Primum est quia dato quod coelum secundum suum substantiam esset nobilius omnibus istis inferioribus, & ob hoc posset dici quod non esset propter haec inferiora tanquam propter finem, tamen motus coeli non est perfectior istis inferioribus, imo est quid minus perfectum, & ideo potest esse propter ea tanquam propter finem, sicut approximatio agentis ad passum, quae est per motum localem est finali ter propter actionem vel propter ea quae per actionem producuntur. Et ob hoc in arguendo est variatio medij per comparationem ad conclusionem, quia in minori assumitur quod coelum non est minus nobil. imo magis quam haec inferiora, & ideo deberet concludi quod coelum quantum ad suam substantiam non est propter haec inferiora, & non de motu coeli, de quo nihil assumptum fuit in minori, & si assumptum fuisset, falsum fuisset assumptum, quimotus coeli ignobilior est istis inferioribus.

Secundus defectus est etiam de assumpto, scilicet quod sub stantia coeli sit nobilior istis inferioribus, & ob hoc non sit propter ea tanquam propter finem, conclusio enim falsa est, vt patet Deuteron. 4. vbi dicitur sic, custodite igitur solicite animas vestras. Et subditur, ne forte oculis eleuatis ad coelum videas solem & lunam & omnia astra coeli, & errore deceptus adores ea & co las, quae creauit dominus deus in ministerium cunctis gentibus Medium etiam quod assumitur est falsum, quia omne animatum & cognoscens maxime cognitione intellectiua, est nobilius omni non cognoscente, coelum autem non ponitur animatum, & pe consequens non est cognoscens, homo autem est animatus & co gnoscens cognitione intellectiua, ergo est nobilior coelo. Nec ob stat quod coelum est incorruptibile, quia diuturnitas, vel etiam perpetuitas non arguit maiorem perfectionem in gradu naturae, & de diuturnitate patet, quia plus durat quercus vel elephas quam homo, & tamen sunt minus nobilia. De perpetuitate patet idem, quia secundum Philosophum materia est ingenerabilis & incorruptibilis, totum autem compositum est generabile & corruptibile, & quaelibet forma in composito praeter animam rationalem, & tamen tam forma quam compositum sunt secundum gradum naturae perfectiora quam materia, quare patet quod ex hoc quod coelum est diuturnius vel incorruptibile, non potest ai gui quod sit perfectius secundum gradum naturae quocunque corruptibili, & hoc ipsum dicit Philosophus primo Ethicorum contra Platonem, quod nihil est melius propter hoc quod est diuturnius, quod est verum de bonitate essentiali.

AD PRIMVM argumentum dicendum est quod motus localis non ponit aliquam perfectionem in mobili, imo forte quies est maior perfectio quam motus, non quidem prout quies importat priuationem motus, sed prout dicit vniformitatem esser di. Et quum dicitur quod motus est actus mobilis, verum est, sec addendum est illud quod addit Philosophus, scilicet quod est actus entis in potentia, secundum quod huiusmodi non est actus absolutus, sed modus se habendi, & ideo tam ex parte sui quam ex par te mobilis magis sonat in imperfectionem quam in perfectione.

Ad secundum argumentum dicendum quod corpora coelestia quantum ad substantiam suam non sunt facta, vt diuidant diem & noctem nisi mediante motu, & ideo cessante alternatione dierum & noctium cessabit motus, sed non propter hoc cessabunt luminaria coeli quoad substantiam, & entitatem suam, quia ex eis sine motu proueniet aliud ministerium seu alia vtilitas homi¬ consideratione eorum consurgent in laupriam dei, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3