Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO XLIX. Sententia huius distinctionis in generali & speciali.

POST resurrectionem vero. In praecedentibus, determinauit magister de pertinentibus ad iudicium. Hic determinat de finali remuneratione. Et primo specialiter agit de gloria bonorum Secundo de poenis damnatorum de quinquagesi Ema distinctione hic oritur quaestio. Prima est principalis lectionis, & diuiditur in tres. Primo enim tangis in generali fructum diuinae remunerationis futurae. Secundo specialiter inquirit de appetitu beatitudinis ibi, solet etiam quaeri de beatitudine. Tertio differentia modi beatitudinis ibi, solei quaeri vtrum aliud. Et haec diuiditur in tres. Qui a primo inquirit differentiam beatitudinis quoad obiectum. Secundo quoad gaudium. Tertio quoad statum. Secunda ibi, solet etiam quaeri an in gaudio. Tertia ibi, post hoc quaeri solet.

PROPONIT ergo magister post iudicium bonos in gloria, malos in poena collocari. Deinde quaerit quomodo intelligendum est quod omnes appetunt beatitudinem, quum non omnes cognoscant beatitudinem, & respondere videtur quod omnes sciunt quae sit beatitudinis ratio. Quum ratio beatitudini: non sit habere quod delectat, sed habere quod homo vult, & nihil mali velle. Deinde quaerit vtrum vnus beatus alio plus cognoscat. Et respondet quod non de pertinentibus ad beatitudinem sed in modo cognoscendi est differentia. In fine subdit quod sine dubio beatitudo sanctorum post iudicium maior erit quam an te, quia majus gaudium, & perfectior erit cognitio, quod proba auctoritate Augustini, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum