Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum beatitudo consistat in bonis corporis
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur Vtrum beatitudo consistat in bonis corporis. E videtur quod sic, quia quanto aliquod bonum est communius, tanto melius est, sed bona corporalia sunt communiora quam bona spiritualia, quia corporalia extendunt se ad plantas & C ad bruta animalia, spiritualia autem non, ergo bona corpor alia sunt meliora quam spiritualia, sed in perfectioribus bonis est po nenda beatitudo, ergo &c.
Item beatitudo est bonum hominis sed homo constat ex anima & corpore, ergo beatitudo debet esse communis animae & corpori, sed nullum bonum spirituale est vtrique commune, bonum autem corporale est vtrique commune inquantum anima in bonis corporalibus delectatur, ergo videtur quod beatitudo consistat in bonis corporalibus.
IN CONTRARIVM arguitur, quia beatitudo es proprium bonum hominis, in quo non communicat cum brutis sed homines communicant in bonis corporalibus cum brutis ergo in eis non consistit beatitudo hominis.
RESPONSIO. Primo ponenda est quaedam distinctio de beatitudine. Et secundo respondebitur ad quaestionem.
QUANTVM ad primum sciendum est quod cum beatitudo nominet perfectum bonum illius qui dicitur beatus, sicut aliquid dicitur bonum alicuius dupliciter, sic beatitudo accipitur dupliciter. Aliquid enim dicitur bonum alicuius dupliciter. Vno modo solum extrinsece per modum agentis vel obiecti, sicut ignis dicitur bonus frigescenti per modum agentis vel efficientis, quia causat in eo calorem, qui est ipsi bonus formaliter & viro est bonus aspicienti per modum obiecti. Alio modo dicitur aliquid bonum formaliter & intrinsecê, sicut sanitas est bonum hominis quoad corpus, & scientia, & virtutes, & earum actus seu operationes sunt bonum hominis quoad animam quam perficiun formaliter. Similiter beatitudo dicitur dupliciter. Vno modo illud quod beatificat hominem solum extrinsece per modum agentis vel obiecti. Alio modo illud quod beatificat ipsum formaliter, & intrinsece tanquam perfectio ipsi inhaerens, & quum sic dicatur beatitudo dupliciter. Magis tamen proprie dicitur illud beatitudo hominis quod beatificat ipsum formaliter & intrinsece quam illud quod beatificat ipsum solum & extrinsece.
Cuius ratio est, quia illud magis proprie dicitur beatitude nostra quo magis proprie dicimur beati, sed per illud quod formaliter nos beatificat, magis proprie dicimur beati quam pe quodcunque extrinsecum, ergo illud quod nos formaliter beatificat magis proprie debet dici beatitudo nostra quam quod cunque extrinsecum. Maior patet de se, sed minor probatur tripliciter. Primo quia denominatio formalis semper est magis propria quam quaecunque alia. Cuius ratio est, quia sic denominatur est vere & proprie res nominis sicut animal propriissime dicitur sanum, quia in eo est sanitas a qua denominatur sanum, non autem ita proprie dicitur medicina sana vt animal sanum, rationt medicinae, sed homo denominatur beatus formali denominatione a beatititudine quae est perfectio in eo existens, ab obiecto autem vel efficiente non dicitur beatus formali denominatione quia beatitudo quae est in homine obiectum vel causa agens non est in homine sed est eius denominatio solum extrinseca, ergo per beatitudinem quae est in nobis formaliter magis proprie dicimur beati
Secundo, quia illud magis proprie dicitur nostrum quod no bis magis est vnitum, sed beatitudo quae est in nobis formaliter & intrinsece est magis nobis vnita quam beatitudo quae se habet ad nos solum obiectiue & extrinsece, quia illa non attingitur a nobis nisi mediante beatitudine formali, ergo illa est magis proprie beatitudo nostra.
Tertio, quia illo magis proprie dicimur beati qui posito & omnibus aliis circunscriptis essemus vere beati quam quodcunque aliud, sed posita beatitudine formali, in nobis, & excluso quocunque alio per possibile vel impossibile vere diceremur beati, quia forma semper denominat suum subiectum, exclusa autem formali beatitudine & positis quibuscumque aliis nullus pos set proprie dici beatus, ergo beatitudo formalis magis propridicitur beatitudo nostra qua sumus beati quam beatitudo obie ctiua. Dico autem quod magis proprie dicitur beatitudo nostra & non beatitudo absolute, quia deus qui est obiectum beatitudinis nostrae (vt infra patebit) magis proprie & vere est beatitudo quam sit nostra beatitudo formalis, sed non magis proprie dicitur beatitudo nostra, imo minus.
RELICTA ergo pro nunc beatitudine obiectiua quaerimus de beatitudine formali, vtrum consistat in aliqua perfectio ne corporali an spirituali. Dicendum primo quod non consistit in aliqua perfectione corporali, quod patet sic de ratione beatitudinis sic acceptae est quod ipsa sit optima perfectio hominis ad quam omnes aliae perfectiones ordinantur sicut ad finem, sic enim nomine beatitudinis vel foelicitatis vtuntur tam philosophi quam theologi, Dicit enim philosophus primo ethicorum quod foelicitas ess omnium operatorum summum bonum, & infra eodem dicit quod ipsam volumus propter se, alia autem propter ipsam. Ex quo potest sic argui illa perfectio quae non est summe bona nec propter se volita, sed propter aliam meliorem non potest habere rationem beatitudinis, sed omnis perfectio corporalis est huiusmodi, ergo &c. Maior declarata est, sed minor probatur, quia sicut se habet corpus ad animam, sic se habent perfectiones corporis ad perfectionem animae, quia sicut se habent perfectibilia adinuicem, sic se habent perfectiones eorum, sed corpus est propter animam, & vniuersa liter materia propter formam tanquam propter aliud melius vt dicitur secundo physicorum, ergo omnes perfectiones corpori: sunt propter perfectiones animae tanquam propter aliquid melius & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio. Ergo per idem patet qui perfectiones animae quantum ad partem sensitiuam quae est totius coniuncti non possunt habere rationem beatitudinis, quia sicul se habet sensus ad intellectum, sic se habet perfectio sensitiuae partis & appetitus correspondentis ad perfectionem intellectus & voluntatis, sed in homine sensus est propter intellectum tanquam propter aliquid melius & nobilius, ergo perfectiones sensitiuae partis sunt propter perfectiones intellectiuae tanquam propter meliores & nobiliores, ergo in eis non potest consistere beatitudo hominis. Ex quo sequitur quod (cum pars intellectiua prout distinguitur contra sensitiuam includat intellectum & voluntatem quibus nihil nobilius est in homine) beatitudo consistit in optima perfectione intellectus vel voluntatis, vel vtriusque simul.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod bonum communius est melius quam minus commune si sint eiusdem pationis, sed si sint diuersarum rationum nihil prohibet quod illud quod est proprium paucioribus sit melius quam illud quod est conmune pluribus, imo sic est necessarium, quod illa in quibus perfectiora differunt ab imperfectioribus oportetalla esse nobiliora quam sint illa in quibus communicant cum eis, quia ratione illorum in quibus communicant (vt sic) vnum non est perfectius altero, sed solum ratione illorum in quibus differunt, perfectiones autem corporales & spirituales non sunt vnius rationis, & ideo nihil prohibet perfectiones spirituales quae paucioribus conueniunt esse nobiliores perfectionibus corporalibus, quae conueniunt pluribus.
Ad secundum dicendum quod licet beatitudo sit perfectio hominis non oportet tamen quod sit perfectio eius setundum totum quod est in ipso, secundum illud quod est nobilius & perfectius. Et illud est anima secundum superiores eius patentias, quae sunt intellectus & voluntas. Et ideo in perfectione alicuius istarum potentiarum consistit beatitudo, & non in perfectione totius coniuncti immediate.
On this page