Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliquis intellectus creatus possit videre deum clare et manifeste visione intellectuali
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum aliquis intellectus creatus possit videre deum clare & manifeste visione intellectuali.
SECVNDO quaeritur vtrum aliquis intellectus creatus possit videre deum clare & manifeste visione intellectuali, sicut vnus homo videt alium in visione corporali. Et arguitur quod non quia si hoc posset intellectus creatus, aut hoc po set ex naturalibus nullo sibi superaddito, auhoc posset ad intus per aliquid supernaturale sibi additum, sed neutro istorum modorum potest intellectus creatus videre deu sicut probabitur, ergo &c. Minor patet, quia sicut vult Philosophus 3. de anima, sicut se habent sensibilia ad sensum, sic fantasmata ad intellectum, sed sensus nec virtute propria, nec aliqua virtute sibi collata potest cognoscere nisi sensibilia, ergo intellectus noster, nec virtute propria, nec aliqua virtute sibi superaddita potest cognoscere nisi fantasmata, vel ea quae ex fantasmatibus deducuntur, quia est virtus collatiua, & in hoc excedit sensum, sed ex nullo fantasmate potest deduci clara & manifesta cognitio dei, quare &c.
Item plus distat essentia diuina a quocunque intellectu creto, quam distet substantia separata a sensu nostro, sed nulla virture potest fieri quod sensus noster cognoscat substantias sepa ratas, ergo nulla virtute potest fieri quod intellectus noster videat diuinam essentiam.
Item infinitum secundum quod est infinitum est nobis ignotum, vt dicitur 3. physicorum, sed deus secundum omnem modi est infinitus, ergo secundum omnem modum est nobis ignotus Item super illud Io. 3. Deum nemo vidit vnquam, dicit Chry sostomus quod coelestes essentiae ipsa dico cherubin & seraphin deum vt est vnquam videre potuerunt, cherubin tamen & seraphin sunt ordines beatorum & supremorum spirituum, ergo multomi nus potest in visionem dei quicunque alius intellectus creatus.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Marth. 18. de beatis angelis qui semper vident faciem patris qui in coelis est: & Apostolus 1. Cor. 12. de nobis loquens dicit, videmus nunc per spi culum in aenigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem, & I. Ioan. 3. dicitur quod cum apparuerit, similes ei erimus quando videbimus eum sicuti est.
Et arguitur per rationem, quia omnis potentia per actum suum potest tendere in omne illud in quo inuenitur per se ratio sui obiecti, sed ratio formalis obiecti intellectus est ens secundum quodens (secundum Auicen.) quae ratio potissime inuenitur in deo, ergo videtur quod intellectus creatus propria virtute posse attingere ad intelligendum deum secundum se.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam procedetur sic, quia primo ostendetur quid est illud vnde causatur in nobis cognitio confusa, & secundo declarabitur propositum.
QUANTVM ad primum distinguendum est de cognitione confusa, quia vno modo dicitur cognitio confusa quando non peruenitur ad cognitionem rei quidditatiuam vel specificam Alio modo dicitur confusa cognitio illa quae est quidditatiua & specifica per comparationem ad cognitionem intuitiuam, sicut ille qui habet cognitionem quidditatiuam de rosa quam non vi det dicitur habere confusam cognitionem per comparationem ad illam quam habet de rosa quam praesentialiter videt.
Primo ergo reddetur causa cognitionis confusae primo modo dictae, & secundo reddetur causa cognitionis confusae secundo modo dictae. Causa cognitionis confusae dictae primo mode videtur esse ex hoc quod res cognoscitur per medium prius cognitum quod insufficienter repraesentat ipsam, quod fit maxime quando medium cognitum est inferioris gradus quam res repraesentata per ipsum. Et hoc patet sic, quum enim sit triplex medium in visione, scilicet medium quo sicut specles in oculo, vel in intellectu species intelligibilis secundum ponentes ipsas, & medium sub quo vt lumen corporale in visione corporali, intellectuale vero lumen intellectus agentis secundum Aristotelem & sequaces eius, neutrum istorum modorum impedit claram & manifestam cognitionem rei, nec quidditatiuam, nec intuitiuam: alioquin codor qui videtur mediante lumine & specie (vt dicitur communiter non videretur clare & manifeste, quod falsum est. Est autem tertium medium in quo dicitur res videri, sicut in visione corporali ponitur exemplum de speculo in quo vel mediante quo videt ali quis fac Ssuam, in visione vero intellectuali est tale medium quando cognoscitur causa per effectum, vel aliquid huic simile, tale autem medium non est solum ratio cognoscendi alterum, sicut de spe cie dicitur, sed est medium cognitum. Et hoc si sit inferioris gradus causat cognitionem confusam, vel si ex aliqua alia causa non sufficienter repraesentet alterum. Dico autem si fit inferioris gradus, quia medium superioris gradus non impedit claram cognitionem, alioquin deus qui per essentiam suam cognoscit alia a se, de illis non haberet claram cognitionem, quod falsum est. Causa autem huius est, quia inferiora perfecte continentur in superioribus saltem in causa prima, sed superiora continentur in inferioribus deficienter, & ideo per aliqua superiora (vt per essentiam diuinam) perfecte repraesentantur inferiora, & per consequens per eam perfecte cognoscuntur, sed ea quae sunt inferioris gradus deficienter repraesentant ea quae sunt superioris gradus, & ideo superiora cognoscuntur imperfecte & confuse per inferiora, quum igitur secundum cursum naturae inditum cognoscamus nunc solum deum, secundum quod repraesentatur nobis per creaturas quae sunt inferioris gradus, ideo cognoscimus ipsum confuse & in aenigmate, vnde causa eius quod dicit Apostolus I. Cor. 13. videmus nunc per speculum & in aenigmate, assignatur ROI. quum dicitur quod inuisibilia ipsius (scilicet dei) per ea ea quae facta sunt, id est, per res creatas quae sunt inferioris gradus intellecta conspiciuntur. patet ergo causa confusae cognitionis primo modo dictae.
Causa autem cognitionis confusae secundo modo dictae est quod res cognoscatur per aliam rem praecognitam, vel si non praecognitam, tamen illam cognitionem praecessit alia eiusdem rei verbi gratia, quod cognitio intellectiua quam habemus de rosa non sit intuitiua, hoc est pro tanto, quia rosam cognoscimus per aliquid aliud praecognitum, vel quia cognitio intellectu alis quam habmus de rosa non est prima cognitio simpliciter quam habemus de ipsa, sed eam praecessit cognitio sensitiua. His enim duobus exclusis scilicet quod aliqua res non cognoscatur per aliam, nec cognitionem talem praecedat alia eiusdem rei, talis cognitio necessario est intuitiua, nec oppositum videtur possibile secundum cursum naturae, quicquid sit de potentia diuina, & sic patet primum.
QUANTVM ad secundum, scilicet qualiter deus possicognosci a nobis clare & manifeste, non solum cognitione quid ditatiua, sed etiam intuitiua est triplex modus dicendi. Vnus est eorum qui dicunt quod deus tunc cognoscetur non per medium cognitum, sed per duplex medium, scilicet per speciem, diuinam essentiam repraesentantem, quae est medium quo, & per lumen gloriae quod eleuat intellectum. Secundus modus est eorum qui dicunt quod diuina essentia videtur a beatis clare & nude, quia non repraesentatur intellectui per aliquod medium cognitum nec per aliquam speciem, sed immediate per seipsam, requiritur tamen medium eleuans intellectum, & confortans ipsum quod est lumen gloriae propter imperfectionem intellectus nostri, & eius distantiam ab essentia diuina. Tertius modus est aliquorum qui dicunt quod ad videndum diuinam essentiam clare & nude a beatis non requiritur species repraesentans, nec aliquod lumen eleuans, sed solum mutatio naturalis ordinis cognoscendi.
Prima opinio probatur talibus rationibus. Primo quia nulli rei competit aliqua operatio, vt ipsa est in potentia, sed solum vt est in actu per aliquam formam. (Secundus enim actus qui est operatio praesupponit primum qui est forma) sed intellectus de se est in potentia ad intelligere, vt patet ex tertio de anima, ergo nullo modo potest in operationem intelligendi, nisi prius fiat in actu per aliquam formam, hoc autem non potest esse nisi species, quia essentia diuina non potest esse actus formaliter intellectum perficiens, quare, &c. Secundo quia nulla virtute potest fieri quod sensus cognoscat sensibile aliquod, nisi informatus aliqua specie rei sensibilis, ergo similiter nulla virtute fieri potest quod intellectus intelligat aliquod intelligibile nisi informatus specie rei intelligibilis. Tertio quia omnis cognitio fit per aliquam assimilationem cognoscentis ad cognitum, sed talis assimilatio est per speciem quae est in cognoscente, & est similitudo rei cognoscibilis, ergo &c. Et confirmatur per illud quod habetur I. Ioan. 3. Quum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est, & hoc modo dicunt isti quod intellectus creatus potest pertingere ad claram & intuitiuam cognitionem dei ratione speciei ipsum immediate repraesentantis, vt statim probatum est, & ratione luminis gloriae intellectum eleuantis & confortantis, vt deducetur in secunda opinione, quae habet illud commune cum ista.
Quantum ad illud quod est huic opinioni proprium, scilicet quod requiratur species repraesentans diuinam essentiam, non videtur quod hoc sit verum. Primo quia vt multi opinantur, nulla cognitio fit per talem speciem. Secundo quia dato quod aliqua cognoscerentur per speciem ea repraesentantem, nullo tamem modo potest hoc dici de deo in visione beata, quod patet ex natura speciei repraesentantis sic, Species repraesentans, & essentia per ipsam immediate repraesentata sunt eiusdem rationis secundum speciem, licet differant in modo essendi, sed nihil potest esse eiusdem rationis secundum speciem cum essentia diuina, ergo nulla species potest repraesentare essentiam diuinam. Minor de se patet, scilicetque nulla res potest esse eiusdem speciei vel generis cum diuina essentia, quia ipsa est extra omne genus, sed maior probatur in his quae sunt nobis notiora sicut sunt sensibilia, & maxime pertinentia ad visum ex quibus videtur emanasse prima origo po nendi species repraesentantes, propter hoc quod color videtur facere speciem suam in medio & in organo sicut sensibiliter nobi apparet in refractione quae est a speculo, nisi enim illud fuisse forsitan nunquam fuisset facta mentio de speciebus requisitis ac cognitionem. In his ergo sensibilibus probatur maior assumpta scilicet quod species est eiusdem rationis specificae cum natur. quam repraesentat. Primo sic, sicut se habet lux in corpore luminoso ad lumen causatum in medio, sic videtur se habere colo in corpore terminato ad speciem causatam in medio, quia sicu proprium subiectum lucis secundum perfectum suum esse es corpus densum (vnde & stella lucens dicitur esse densior pars sua sphaerae secundo coeli & mundi) sic proprium subiectum colori qui in se continet aliquid de natura lucis secundum perfectum suum esse est perspicuum terminatum per opacum, subiectum autem vtriusque secundum esse imperfectum est perspicuum nor densum, nec terminatum, propter quod sicut se habet lux ad lumen, sic color ad speciem, sed lux in corpore denso & lumer in medio sunt eiusdem rationis specificae, licet differant in modo essendi secundum rationem perfecti & imperfecti propte diuersitatem subiectorum recipientium, ergo similiter color in corpore terminato & species eius in medio sunt eiusdem rationis specificae, licet differant secundum perfectum & imperfecti propter diuersitatem subiectorum recipientium. Secundo probatur eadem maior sic, actio omnium sensibilium in medio 8 organo est vnica, calor enim distans ad hoc vt sentiatur oporte quod calefaciat medium vsque ad organum, & ipsummet organi vt experimur. Et idem est de sapore & de quocunque alio sensi bili, ergo a simili videtur quod actio coloris in medium & organum sit vniuoca, quod non esset nisi color & sua species essent v nius rationis specificae. Tertio patet idem sic, alio modo repraesentatur res per medium cognitum & alio modo per medium quo est ratio cognoscendi, quia medium cognitum potest ducere in cognitionem alterius ratione cuiuscunque habitudinis, siue vt simile, siue vt contrarium, siue vt causa, siue vt effectus, vel qualiter cunque aliter. Sed medium quod est solum ratio cognoscendi non ducit in cognitionem alterius (vt videtur) nisi ratione similitudinis, vnde vt similitudo dicitur per quandam expressionem, similitude autem non est differentium secundum speciem, ergo species qua est medium quo res cognoscitur, vt dicitur similitudo rei non differt secundum speciem a re quam immediate repraesentat & sic probata est sufficienter maior, sequitur ergo conclusio principa lis scilicet quod deus non potest cognosci immediate per speciem ipsum immediate repraesentantem, & idem oporteret dicere de quacunque re quae non potest habere speciem repraesentantem ipsam quae sit eiusdem rationis cum ea¬
Veruntamen contra hanc opinionem obiicitur. Rrimo, quiformae contrariae non compatiuntur se simul in eodem subiecto, sed si species repraesentans, & essentia repraesentata essent eiusdem rationis specificae contraria essent simul in eodem subiecto, ergo &c Minor probatur quia si species repraesentans & natura repraesentata essent eiusdem rationis specificae, cum album & nigrum causant species suas per totum medium tunc in eadem parte medij esset species nigri quae sunt contrariae sicut album & nigrum si sint eius dem rationis specificae cum albo & nigro vt ponitur. Secundo, quia omne accidens denominat suum subiectum, si ergo species colori: esset verus color quantum ad naturam coloris specificam sequer tur quod aer, & quodcunque medium in quo recipitur species con loris diceretur coloratum, hoc autem non dicimus, ergo &c. Tertiquia illud quod dicitur quod ex quo species repraesentat naturi rei specificae vt sola ratio cognoscendi, ideo videtur esse eiusdem speciei eum ipsa re, non valet, quia non oportet quod species repraesentans habeat conuenientiam specificam cum re repraesentata quantum ad esse naturae, sed solum in ratione repraesentandi, quia scilicet repraesentat naturam rei non solum secundum conditiones vniuersales sed etiam secundum rationem propriam, & specificam
Sed illa non valent. Primum enim argumentum est contra eos qui ponunt speciem albedinis differre specifice ab albedine sicut contra nos qui ponimus vnum conuenire cum altero in specie Culus ratio est, quia contrarium causarum immediatum & sufficientium sunt contrarij effectus, sed albedo & nigredo sunt contrariae formae, quarum immediati effectus sunt species eorum in medio, ergo species albedinis & nigredinis sunt contrariae, siue sint eiusdem rationis cum suis causis, siue non, ergo eadem difficultas qualiter possint esse simul in medio siue differant specifi ce a suis causis (vt illi dicunt) siue non differant, vt nos ponimus
Argumentum ergo non est pro eis, nec contra nos, nisi quatenus petit quandam difficultatem hic solui (scilicet) qualite duae species (scilicet albi & nigri) cum sint contrariae possint simul esse in eadem parte medij. Et ad hoc dicendum quod non sunt ibi distinctae naturae contrariae, nam sicut calidum & frigi dum in eodem subiecto non causant calorem, & frigus quae sunt contraria, sed causant tepidum quod est qualitas medio vno impediente puram actionem alterius, & econuerso, sic album & nigrum causant in eadem parte medij speciem mediam continentem virtualiter vtrumque, sicut tepidum continet calidum & frigidum
Ad secundum dicendum quod albedo & nigredo non nominant naturam speciei absolute, sed secundum potissimum eius gradum, quae solum reperitur in perspicuo terminato per opacum, sicut lux nominat formam dyaphani, secunduno potissimum gradum quae solum reperitur in dyaphano denso, & quia secundum illum gradum nullus color est in medio, ideo medium non proprie potest dici coloratum, quia nec illa species proprie potest dici color, licet sit eiusdem naturae specificae cum colore a quo cau satur, sicut medium non proprie dicitur lucens, quia non habet lucem secundum perfectum gradum, secundum quem nominatur lux, quamuis habeat lumen quod est eiusdem speciei cum luce, licet in gradu remisso, dicitur tamen illuminatum, quia illi de nominationi quam facit lumen est nomen impositum, sed denominationi quam facit species in medio non est nomen impositum.
Quod autem tertio additur quod sufficit quod species repraesentans sit eiusdem naturae specificae cum re repraesentata in repraesentando, & non in essendo, friuolum est & sola fuga difficultatis quoad hominem, si enim species repraesentans dicitur eiusdem speciei cum re repraesentata in repraesentando, aut intelligitur quod illa identitas attendatur quantum ad repraesentationem, ita scilicet quod sicut vnum repraesentat aliquam rem, ita aliud repraesentat eandem rem secundum speciem, & ista identitas non potest poni inter speciem representantem, & rem repraesentatam per ipsam, aut intelligitur quod vnum repraesentat, & aliud repraesentatur, sed dicere propter hoc esse identitatem secundum speciem inter repraesentans & repraesentatum est absurdum, quia causa repraesentat effectum, & econuerso etiam in aequiuocis, & in multis aliis quantumcunque genere vel specie differentibus, quae tamen propter repraesentationem non dicuntur vnius speciei cum eo quod repraesentant. Item repraesentatio cum sit habitudo rei repraesentantis ad illud quod repraesentatur habet aliquod fundamentum ratione cuius conuenit ei repraesentare, & illud non potest esse nisi natura speciei, non quatenus est effectus rei absolutae, quia multis effectibus non conuenit sic repraesentare, deducendo etiam in omnibus aliis nunquam inuenitur ratio & fundamentum talis repraesentationis, non enim inuenitur in omni re, sed in illa tantum quae est effectus vniuocus deficiens tamen in tantum a perfectione speciei quod non terminat actum potentiae, & ita non est obiectum cognitum, vt simile, sed est solum ratio & medium cognoscendi alterum, v similitudo, si enim talis species non esset eiusdem rationis cum re quam representat nullo modo posset esse ratio repraesentandi perfecte alterum cum ipsa sit quid imperfectissimum, quin potius res quae sunt naturae perfectioris essent perfectioris repraesentationis.
Et istam rationem assignat frater Thomas 4. lib. dist. 49 vbi expresse dicit quod similitudo secundum speciem requiritur inter repraesentans & repraesentatum, quamuis non sit idem modus essendi vtrobique & per totam deductionem illius rationis in qua fundat positionem suam. apparet quod ipse intendit de identitate specifica in essendo, & non in repraesentando, alioquir ratio eius non valeret vnam festucam. Dicit enim quod propter hoc diuina essentia non potest repraesentari per speciem, quia omnis similitudo creata differt abessentia diuina secundum genus, & non conuenit ei nisi secundum analogiam, si enim intelligat de differentia rei habetur propositum, si vero de differentia rationis in repraesentando petit principium, quia potest dici quod quantumcunque species differt secundum genus in essendo, conuenit tamen secundum speciem in repraesentando, quia repraesentat perfecte diuinam essentiam inquantum perfecte videtur ab intellectu creato: & sic patet primus modus quantum ad primam partem sui, quia secundam partem habet communem cum secenda opinione de qua statim dicetur. Haec autem quae dicta sunt de specie, quod non potest esse medium repraesentans diuinam essentiam in visione beata dicta sunt secundum opinionem illorum qui credunt aliquam cognitionem fieri per speciem quae non est medium cognitum, sed sola est ratio cognoscendi, quam opinionem non credimus esse veram, sicut ostensum fuit lib. 2. dist. 3. Sed quacunque opinione data nos habemus intentum, quia si nulla cognitio fit per talem speciem, ergo nec cognitio beata de qua nunc agitur, nec aliqua cognitio angelica, de qua actum est in 2. libi nec vniuersaliter aliqua alia. Si vero aliqua cognitio fiat per talem speciem hoc est possibile solum quando species repraesent Ins & res per ipsam repraesentata possunt esse eiusdem speciei inesse naturae, quod non est possibile in cognitione beata, nec in cognitione angelica, nec in aliqua cognitione intellectiua.
Secundus modus est eorum qui dicunt quod ad videndum deum clare & manifeste non requiritur meolum cognitum, nec medium quod est solum ratio cognoscendi vt species, sed repraesentatur intellectui creato ipsa essentia diuina secundum se. Requiritur tamen medium eleuant & confortans quod est lumen gloriae, & isti variantur. Quia quidam vocant illam eleuationem confortationem potentiae ad eliciendum actum intelligendi respectu talis obiecti. Alij autem vocant istam eleuatione vel confortationem dispositionem potentiae intellectiuae ad suscipiendum actum intelligendi, secundum duas opiniones quae currunde modo intelligendi. Quia quidam dicunt quod intelligere est exercere actiue operationem. Alij autem dicunt quod intellige re est esse perfectum quadam forma quae dicitur operatio vt re spicit obiectum. Vtriusque autem opinionis potest duplex ratiassignari. Prima talis est, nulla virtus naturalis potest secundun se in operationem supernaturalem nisi confortata per aliquod supernaturale sibi collatum, nec aliquod subiectum est susceptiuum formae supernaturalis nisi disponatur dispositione superna turali per quam eleuetur. Vitima enim dispositio ad formam & forma recipiuntur in subiecto secundum eandem rationem, itquod si vnum sit naturale & reliquum, sed visio diuinae essentiae vel est operatio elicita ab intellectu nostro, vel est perfectio recepta in ipso non quaecunque sed supernaturalis, ergo non potes elici ab ipso, nec recipi in ipso absque dispositione supernaturali eleuante & confortante intellectum ad eliciendum ipsam actiue vel ad suscipiendum ipsam passiue, illa autem dispositio vocatu lumen gloriae, quare & caetera. Secunda ratio talis est, maior es improportio cuiuslibet intellectus creati ad diuinam essentiam quam cuiuscunque potentiae sensitiuae ad suum obiectum, sed quaedam potentia sensitiua (scilicet visiua) non est apta elicere, vel suscipere actu videndi nisi recepta quadam forma extrinseca per quam ad talem actionem vel receptionem disponitur, visus enim non potest cognoscere visibile nisi prius recipiat lumen corporalab extrinseco, ergo multominus intellectus creatus potest elice re vel suscipere actum intelligendi diuinam essentiam nisi disponatur per formam supernaturalem quam vocamus lumen gloriae
Sed ista non videntur sufficere. Primo, quia neutra opinio dat possibilitatem cognoscendi deum clare & nude, sed solum ostendit quod talis cognitio non est possibilis per naturam, non sequitur autem, non est possibilis per naturam, ergo est possibilis per aliud additum naturae, alioquin posset dici de omni impossibili etiam si contradictionem includeret quod licet non est possibile per naturam, esset tamen possibile per aliquod super additum supernaturale. Neutra autem opinio, nec illa quae dicit quod lumen requiritur ad eliciendum actum nec illa quae dici quod requiritur ad recipiendum, ipsum declarat quod illud lumen supernaturale det possibilitatem videndi deum, sed solun dicit quod sine aliquo supernaturali superaddito non esset poss bile deum videre Secundo, quod nec illud quod vtraque opinio dicit sufficienter probatur: Quod patet de opinione quae ponii lumen gloriae requiri ad eliciendum actum intelligendi, quia quod intellectus noster confortetur per lumen gloriae, & confortatus eleuatur ad eliciendum actum intelli gendi visionis beata non potest intelligi nisi dupliciter. Vno modo quod per informationem intellectus nostri a lumine gloriae virtus eius intendatur & intensa eleuetur ad visionem essentiae diuinae, ad quam prius attingere non poterat. Alio modo quod intellectus noster & lumen gloriae tanquam duo imperfecta agentia suppleant vicem vnius perfecti agentis respectu talis visionis quemadmodum quando duo trahunt nauem quorum duorum neuter posset per se trahere, & duae candelae causant intensum lumen quod neutra pe se sufficeret causare. Primum non potest dici propter duo. Primum est quia intellectus noster non est forma suscipiens magis & minus. Secundum est quod omne intendens aliud per se est tale formaliter vel virtualiter sicut illud quod intenditur, verbi gratia, illud quod intendit calorem est calidum formaliter vt ignis. Vel vir tualiter, sicut sol intendit calorem aeris. Dico autem per se, quia contrarium per accidens confortat & intendit sicut calidum cir cunstans non comburit de quo nihil ad praesens, lumen autem gloriae non est tale formaliter qualis est intellectus noster, nec virtualiter, quia lumen gloriae non est causatiuum virtutis intellecti uae, ergo lumen gloriae non potest confortare intellectum nostru ipsum intendendo. Secundum etiam non potest dici, quia si intelectus creatus & lumen gloriae suppleretur vicem vnius perfecti agentis, tunc quodlibet eorum haberet similem virtutem respectu actus intelligendi sicut duo trahentes nauem respectu tractus nauis, & sic lumen gloriae esset quaedam potentia intellectiua sicut intellectus noster, quod est inconueniens.
Et si dicatur qoe lumen corporale confortat visum, & tamen visus non intenditur nec remittitur per ipsum, nec etiam visus & lumen corporale sunt duo imperfecta agentia supplentia vicem vnius agentis perfecti propter quod eodem modo vt videtur potest esse circa intellectum nostrum & lumen gloriae. Dicendum quod non valet, quia lumen corporale non requiritur tanquam con¬ fortans visum qui secundum se potest in obiectum sibi repraesentatum, sed requiritur vt dispositio medij & organi ad suscipiendum speciem coloris secundum ponentes visionem fieri per speciem, quia medium vel organum non reciperet speciem coloris nisi esset actu illuminatum, quia color non est aptus natus facere speciem suam in medio & in organo, nisi in illuminatis, igitur in visione beata non requiritur lumen gloriae, vt confortans intellectum, nec ex parte obiecti, quasi dans ei virtutem mouendi intellectum, cum essentia diuina posset hoc de se sine quacunque virtute creata, si ergo aliquo modo requiritur hoc erit ad disponendum intellectum ad suscipiendum actionem obiecti, quem admodum dictum est de lumine corporali respectu medij & organi, quod perenet ad sequentem articulum de quo statim parebit. Secunda etiam opinio quae dicit quod lumen gloriae requiritur ad suscipiendum actum visionis beatae, quae est forma super naturalis & Improportionata naturae, non valet. Quum enim di citur quod dullum subiectum est susceptiuum formae supernatu ralis, nisi disponatur per aliquam dispositionem supernaturalem non est verum, quia dispositio supernaturalis est quaedam forma supernaturalis, illa ergo aut recipitur immediate in natura, aut mediante alia dispositione, si immediate eadem ratione, & quaelibet alia forma supernaturalis, si mediate, aut dispositio medi erit naturalis aut supernaturalis, si naturalis habetur quod natur: ex naturalibus est capax formae supernaturalis, si supernatura lis, quaeram quomodo recipitur in subiecto aut mediante dispositione naturali aut supernaturali, & sic procedetur in infinitum, nisi sti tur in hoc quod forma supernaturalis recipiatur in intellectu absq dispositione supernaturali. Item contra vtramque opinionem com muniter potest sic argui, quia si requiritur dispositio supernatu ralis ad eligendum actum intelligendi, aut suscipiendum ipsum, honon est nisi propter excessum obiecti super potentiam, vt per ipsam potentia sit proportionata obiecto, quae secundum se distat il infinitum ab ipso, sed propter hoc non oportet quod requiratur dispositio supernaturalis, quia ea addita adhuc tantum distat potentia ab obiecto prius sicut scilicet in infinitum, ergo propte hoc non requiritur aliqua dispositio supernatur alis, per hoc patet responsio ad duas rationes probantes vtramque opinionem
Ad primam dicendum quod nulla forma seu dispositio super naturalis potest eleuare intellectum ad illud ad quod non potest secundum seipsum, nec ad recipiendum formam supernaturalem, vel actum, oportet semper ponere dispositionem supernaturalem, alioquin esset processus in infinitum. Ad secundum patet respor sio ex dictis in reprobatione opinionum vbi dictum est propte quid requiritur lumen in visione corporali. Et quicquid fit de fcto an tale lumen gloriae sit in intellectu beato, tamen de possibili tenet frater Thomas libro quarto, distinctione quadragesi manona, quod beata visio potest communicari homini existenti in puris dispositionibus viae, & ita non habenti lumen gloriae.
Tertius modus est quod ad videndum deum clare & manifeste non requiritur species repraesentans diuinam essentiam, vt dicit prima opinio, nec aliquod lumen creatum eleuans intellectum, vt dicit tam secunda opinio quam prima, sed sufficit quod diuina essentia immediate repraesentetur intellectui creato, quod vtique non potest fieri secundum ordinem naturae quam experimur, secundum quem nihil intelligimus nisi ex sensatis & imaginatis. Sed potes hoc fieri secundum ordinem diuinae gratiae, & illud potest patere sic, vbicunque natura & virtus potentiae se extendunt ad obiectum, praesentato obiecto per se & immediate, & excluso impedimente omni causante aenigma necessario sequitur cognitio clara & ma mfesta, qualis est possibilis inter talem potentiam & obiectum secundum quemcunque modum, sed noster intellectus de se potest in essentiam diuinam tanquam in obiectum, & totum impedimentum clare & manifeste cognitionis diuinae essentiae est, quia cognosc tur per medium inferioris gradus quod est essentia creata, quod medium potest excludi vt probabitur, ergo hoc excluso, & praesentata diuina essentia intellectui secundum se & immediate se quitur cognitio clara & manifecta qualis possibilis est intellectui nostro respectu diuinae essentiae. Maior patet, quia ex quo potentia potest in obiectum de natura sua potest ipsum cognoscere, & si impedimentum causans obscuram cognitionem excludatur consequens est, quod potentia cognoscat obiectum clare quantum est possibile. Minor probatur, quia intellectus noster de se potest co gnoscere essentiam diuinam. Nam & philosophi probauerunt deum esse quandam naturam subsistentem intellectualem, & habentem omnem perfectionem, quod autem huiusmodi cognitio esset nobis obscura & eis causa est, quia naturali ordine non cognouerunt, nec nos cognoscimus deum nisi ex creaturis, quae quum sunt inferiori gradus, non repraesentant ipsum clare & manifeste, hoc autem impedimentum potest amoueri virtute diuina, quae potest omne quod non implicat contradictionem, quod autem intellectus noster qui secundum ordinem naturae non consurgit in cognitionem dei nisi ex creaturis posset ipsum habere praesentem secundum se, & sic tradictionem implicat, quia in actionibus naturalibus videmus quod Deus potest modum agendi immutare. Hoc etiam attestatur omnis opinio circa materiam istam, quia omnes ponunt? Deus in visione beata immutabit illum ordinem quo nunc cognoscimus ipsum ex creaturis, & repraesentabitur intellectui nostro nullo alio praecognito: & haec fuit minor, sequitur ergo conclu lio. Et hanc viam necessario habent tenere illi qui dicunt quod Deus potest visionem immediatam suae essentiae communicare homini existenti in puris dispositionibus viae, quia isti excludumi speciem repraesentantem, & lumen gloriae a tali visione. Ex quo potest sic argui: quod essentia diuina sit praesens intellectui nostro in ratione obiecti quae prius non erat ei sic praesens, oportet quod hoc sit vel ex mutatione sui, vel ex mutatione intellectus, non ex mutatione sui, quia ipsa est omnino immutabilis, nec e mutatione intellectus per aliquod receptum quod est species, vel lumen, quia speciem negant, lumen autem ponitur vt dispositio patriae, ipsi autem dicunt quod talis potest communicari intellctui habenti solas dispositiones viae, oportet ergo quod per hoc solum mutetur intellectus, quia mutatur ordo naturalis quem habet in Intelligendo, secundum quem non cognoscit Deum ex creaturis
Insurgit autem hic duplex dubitatio. Vna de conclusione alia de ratione probante conclusionem. Contra conclusionem enim potest sic argui, quia vnus intellectus humanus est beatios alio: etiam intellectus humanus potest esse aeque beatus sicut intellectus angelicus, sed illud non potest esse nili ponatur in intellectu humano lumen gloriae, ergo &c. Maior patet per illud quod dicitur Ioannis decimoquarto: In domo patris mei mansiones multae sunt, per quod innuitur quod diuersi homines habebuni diuersos gradus beatitudinis. & Matthaei vigesimosecundo dicitur quod erunt sicut angeli Dei in caelo. in quo promittitur hominibus aequalitas beatitudinis cum angelis: igitur secundum d ctum scripturae, vnus homo potest esse beatior altero, & etiam aeque beatus cum angelo, & beatior quibusdam angelis: quia secundum beatum Gregorium, ad singulos ordines angelorum sunt aliqui de hominibus assumendi, & sic patet maior. Minor probatur: quia si non exigitur lumen gloriae ad videndum Deum, tune inter homines non poterit esse diuersus gradus visionis, nec ex parte intellectus, quia inter intellectus humanos non potest esse gradus maioris & minoris perfectionis, nec ex parte essentiae diuinae, quia ipsa eodem modo & aeque immediate repraesentatu cuilibet intellectui beato, nec ex parte medij, quia nullum medii ponitur secundum hanc opinionem, ergo non poterut esse diuesi gradus in beatitudine hominum. Item nec homo poterit pertingere ad beatitudinem angelorum: quia intellectus angeli excedit secundum naturam intellectum hominis. Ex quo ergo non ponitur aliquod medium eleuans intellectum nostrum, consequens est quod beatitudo intellectus nostri non poterit aequari beatitudini angelorum, cuius contrarium scriptura dicit.
Item contra rationem probantem conclusionem sic potess obiici: ad hoc quod potentia cognoscat obiectum clare & nudinon solum requiritur praesentia obiecti, & exclusio impedimenti (scilicet medij causantis confusam cognitionem) sed cum hoc requiritur proportio obiecti ad potentia, sed potentia intellectiua creata nullam proportionem habet cum essentia diuina a qua distat in infinitum, ergo alijs exclusis, & hoc solo remanente num quam poterit obiectum cognosci clare & manifeste.
Ad primum istorum potest responderi dupliciter. Primo quod sicut aliquibus quandoque visum est quantum ad visionem diuinae essentiae, & eorum quae in ipsa naturaliter videntur, nor erit differentia inter homines beatos, imo sic omnes accipieni vnum denarium, & erunt aequales in hoc primi nouissimis & nouissimi primis, quantumcunque portauerint pondus diei & aestus: sed differentia solum est quantum ad illa quae reuelat Deus voluntarie, quorum cognitio non pertinet ad beatitudinem essentialem, & etiam quantum ad dotes corporis, & quosdam gradus dignitatis, in quibus quidam excedunt alios, & beata virgo & Christus homo omnes angelos, & per idem patet? homo potest venire ad gradus angelorum, vel excedere aliquos quia ordines angelorum non distinguuntur penes visionem diuinae essentiae, sed penes modum recipiendi diuersas illuminationes, in quibus homines possunt aequari angelis, vel eos exceder pro voluntate Dei reuelantis.
Vel potest dici aliter & melius ac securius secundum opinionem illorum qui dicunt, quod intelligere est quaedam forina recepta in intellectu, quae nata est recipere magis & minus: posito enim quod non sit differentia ex parte intellectus recipientis nec ex parte obiecti praesentati, nihilominus tamen Deus potesi perfectiorem actum intelligendi influere vni quam alteri, & he mini quam angelo, & sic poterit bonus homo esse beatior altero & aeque beatus cum angelo, vel beatior ipso, secundum diuersitatem perfectionis actus intelligendi impressi huic vel illi.
Ad secundum dicendum quod nihil cadens sub formali ra¬ tione obiecti excedit proportionem potentiae per se, licet possit excedere per accidens: sicut claritas solis in se excedit visum noctuae, propter hoc quod organum visus in noctua laeditur, & dissoluitur a claritate solis in rota sua, & si hoc non esset, visus noctuae posset clare & manifeste videre solem, quod satis innuit Philosophus in quodam simili, quum dicit, quod si senex haberet oculum iuuenis, videret vtique sicut & iuuenis: igitur excessus obiecti supra potentiam non potest esse causa cognitionis confusae & obscurae, nisi per accidens, vel ratione organi, vt in potentijs sensitiuis, vel ratione modi cognoscendi, vt in potentia intellectiua, quae non cognoscit naturaliter Deum, vel substantias separatas, nisi per creaturas corporales, quae sunt inferioris gradus, nec perfecte possunt repraesentare eum: omnis enim potentia habet proportionem cum omni eo quod cadit sub ratione sui subiecti, Deus autem cadit sub ratione entis, quae est formalis ratio obiecti intellectus.
AD RATIONES principales dicendum. Ad primam concedo maiorem, & nego minorem. Et ad probationem quum dicitur, sicut se habent sensibilia ad sensum, &c. adhuc processus totus concedatur, quia non concluditur nisi quod intellectu: noster non potest intelligere nisi quod repraesentatur in phantasmatibus, vel deducitur ex praesentatis. Constat autem quod Deum cognoscimus ex repraesentatis a phantasmatibus, quia ex rebus creatis consurgimus in cognitionem Del. Si vero aliquis velit ex hoc concludere quod non possit alio modo cognosci quam illo modo quo cognoscitur ex creaturis, in arguendo esset fallaci: figurae dictionis, mutando quid in qualiter, & in eodem sensu al sumeretur falsum contra conclusionem, quia sensus potest cognoscere sensibile absque specie recepta a sensibili, si talis species fieret in ipso virtute diuina: & eodem modo potest intellectus noster diuina virtute cognoscere Deum sibi repraesentatum aliemodo quam per creaturas corporales, quamuis Deus non possit facere quod potentia feratur in aliquid quod non cadit sub ratione sui obiecti, sicut quod visus cognoscat sonum, quia hoc implicat contradictionem, potest tamen inter potentiam & obictum mutare modum reprae sentandi & cognoscendi.
Ad secundum dicendum quod essentia diuina non distat tantum ab intellectu creato quantum ad proportionem cognoscentis & cognoscibilis, quantum distat subllantia separata a sensu, quia essentia diuina cadit sub ratione formali obiecti intellectu: quae est ens secundum communem rationem entis, substanta vero separata non-cadit sub ratione formali¬obiecti intellectus, quae est ens secundum communem ationem entis, substantia vero separata non cadit sub ratione formali obiecti sensus, quae est qualitas sensibilis, quae non potest esse nisi in corpore. Per illud etiam argumentum, si valeret, posset ae qualiter probari quod Deus non potest cognosci ab intellectu nostro cognitione confusa, sicut probatur quod non potest cognosci cognitione clara & manifesta, quia cognitio sensus non se extendit ad cognitionem substantiarum separatarum quoquomodo: & causa est, quia illae non cadunt sub formali ratione obiecti sensus.
Ad tertium dicendum est quod infinitum priuatiue secundum quod huiusmodi est ignotum, si cognoscatur eo modo quiest infinitum, quia infinitum priuatiue secundum appositionem & diuisionem (vt determinatur libro tertio Physicorum) nunquam est totum acceptum, sed semper restat aliquid accipiendum: & si eo modo cognoscatur, semper restat aliquid cognoscendum, et quantum ad illud nondum est cognitum: & sicut quod acceptum est semper est finitum, ratione vero eius quod accipiendum est dicitur infinitum, sic quod cognitum est, est infinitum, quod autem restat cognoscendum est infinitum sed infinitum negatiue, cuiusmodi est Deus, qui non est infinitus, quia ei desit aliquid quod in posterum sit ab eo accipiendum, sed quia continet omnem perfectionem, vltra quam nihil est possibile accipere, tale secundum se est maxime cognoscibile & si non sit maxime cognitum, hoc est ex defectu potentiae qvel modi cognoscendi.
Ad quartum dicendum est quod illa auctoritas triplicite potest intelligi, sicut per beatum Augustinum patet in librde videndo Deum. Primo vt excludatus visio corporalis quia oculo corporali Deum nemo vidit vnquam, nec visurus est. Secundo vt excludatur visio intellectualis naturalis a nobis dum viuimus in isto mortali corpore: quia nullus vnquam ex naturalibus potuit attingere ad claram & manifestam visionem Dei per essentiam. Tertio modo vt excludatur visio comprehensionis ab omni intellectu creato: & sic exponit Ioannes Chrysostomus dicens: notitiam huius (dicit eu angelista) certissimam considerationem & comprehensionem tantam quantam habet pater de filio: per hoc tamen non excluditun quin beat tam homines quam angeli videant Deum clare, quamuis non comprehensiue.
On this page