Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum beati videntes diuinam essentiam, videant in ipsa omnia alia

QVAESTIO III. Vtrum beati videntes diuinam essentiam, videant in ipsa omnia alia.

TERTIO quaeritur vtrum beati videntes dinam essentiam, videant in ipsa omnia alia Et videtur quod sic: quia Deus videndo suam essentiam videt in ipsa omnia alia, ergo simi liter beati videntes diuinam essentiam vident in ipsa omnia alia. Antecedens patet. Probatio consequentiae, quia in vtraque visione non est differentia ex parte essentiae in se, nec ex parte rerum quae in ipsa repraesentantur, ex parte vero vi dentium, scilicet intellectus diuini & intellectus creati non ess differentia quin ab vtroque totum possit videri: & de intellectu quidem diuino constat, de intellectu autem creato similiter patet, quia si intellectus crvatus potest in essentiam diuinam, fortiri ratione potest in omnia creata per diuinam essentiam repraesentata, cum illa non excedant nec aequentur essentiae diuinae, ergo non est differentia, nisi in claritate intellectuum, sed illa non ponit in intelligendo nisi diuersitatem intensionis, & non in pluralitate intellectorum, ergo &c.

Item Isidorus dicit in libro de summo bono, quod angeli in verbo dei omnia sciunt antequam fiant: & Gregorius quarte dialogo, dicit quod illi qui in elaritate Deum conspiciunt, quid est quod illi nesciant vbi scientem omnia sciunt. Videtur ergiquod beati tam angeli quam homines videndo diuinam essentiam videant in ipsa omnia alia.

IN CONTRARIVM arguitur secundum Dionysium in sexto caelestis Hierarchiae: angeli superiores purgant inferiores a nescientia, angeli autem inferiores diuinam essentiam vident, ergo angeli videntes diuinam essentiam possunt aliqua ne scire, & fortiori ratione animae separatae videntes Deum.

RESPONSIO. Quaestio ista non est vtrum intellectus beatus videns diuinam essentiam videat alia a diuina essentia quacunque visione, quia visio beata non excludet a beatis cognitionem naturalem quam habent de rebus, nec cognitionem reuelationis de aliquibus sciendis quae fit tam hominibus quam ange lis: & ideo constat quod beati videntes diunam essentiam quadam alia visione vident res creatas. Nec rursus est quaestio vtrum intellectus videns diuinam essentiam possit miraculose impediri quod non videat aliquid in ea praeter ipsam: hoc enim videtur quibusdam possibile, quia obiecto repraesentato potentiae creata stante illa dispositione qua vnum est cognoscibile & reliquum est cognitiuum adhuc Deus potest suspendere actum potentiae respectu sui obiecti, sicut & in naturalibus videmus quod combusti uum praesens combustibili potest impediri diuina virtute nec burat, sicut factum est de tribus pueris existentibus in caminiignis, vt legitur Dan. 3. Et eodem modo potest Deus facere quod praesentata diuina essentia intellectui nostro disposito siue ex se, siue per lumen gloriae non videatur: & similiter dato quod essern tia videatur & res creatae per essentiam diuinam repraesententur, potest Deus facere quod actus intelligendi non impeditus respectu essentiae diuinae impediatur respectu rerum repraesenta tarum in essentia. Intelligitur ergo quaestio tertio modo, scilice vtrum intellectus beatus videns essentiam diuinam, eadem visione & ex natura eiusdem visionis videat omnia alia in ipsa

Et sic de hac quaestione sunt tres opiniones. Prima est quod intellectus videns diuinam essentiam ex natura talis visionis vi det ea quae sunt realiter in ipsa, vt sunt personae diuinae, & relationes personarum, & modi emanationum, sed res creatas non videt. Primum quidem supponitur tanquam clarum, quia vis clare aliqua natura videntur ea quae sunt naturaliter in ipsa, sed in essentia diuina sunt personae & relationes earum, & origines & modi emanationum, quare &c. Secundum autem quod est priacipale quaesitum probatur sic: intellectus finitus & limitatus potest aliquid sub ratione absoluta cognoscere absque hoc quod cognoscat ipsum sub ratione relata, sed essentia diuina est ratio cognoscendi seipsam sub ratione absoluta, est autem raticognoscendi alia sub ratione relata, ergo essentia diuina potest cognosci secundum se & absolute absque hoc quod cognosca. tur in habitudine ad creaturas vt ratio cognoscendi eas, & ita ex natura visionis diuinae essentiae non est qud in ipsa videantur res creatae. Item essentia diuina non ducit in cognitionem alicuius rescreatae nisi accepta sub ratione sdeae, sed non oportetintellectus videns diuinam essentiam videat ipsam sub rationi ideae, ergo non oportet quod in ipsa videat aliquam rem creatam Maior patet, quia idea ponitur ratio cognoscendi rem, & fiendi. Minor Emiliter probatur, quia essentia diuina non habet rationem ideae nisi vt est a Deo apprehensa obiectiue, vt apparet ex primo libro, sed non oportet quod intellectus videns diu¬ nam essentiam in se videat eam, vt apprehensam a se, ergo non oportet quod videns diuinam essentiam in se videat eam sub ratione ideae. & haec fuit minor. Item secundum Augustinum libro de videndo Deum: Deus est speculum voluntarium, sed spe culum voluntarium non necessario repraesentat in se aliud a se alloquin non esset voluntarium, ergo essentia diuina non necessario repraesentat in se aliud a se, sed nihil cognoscitur in diuina essentia nisi quod repraesentatur per ipsam, ergo in essentia diui na non necessario videtur aliud ab ipsa.

Sed illud non videtur, quia perfectior est cognitio quam habet beatus de diuina essentia clare & manifeste visa quam illa quam habemus ex naturalibus de quacunque substantia creata, vel saltem de ipsa essentia diuina, sed ex naturalibus cognoscimus substantias creatas, & etiam Deum non solum in se & cognitione absoluta, sed etiam sub ratione causae quae est ratio re spectiua, ergo fortiori ratione beatus non solum cognoscit essentiam diuinam in se & absolute, sed sub ratione causae: sed sic intelligendo ipsam intelligit alia ab ipsa, quia non est causa sui ipsius, sed aliorum, quare &c. Item si beatus intelligeret diuinam essentiam solum sub ratione absoluta, talem intellectionem non sequeretur delectatio, sed hoc est falsum, ergo & primum. Probatio consequentiae, quia voluntas non delectatur iu aliquo nisi sit apprehensum sub ratione boui, sed ratio boni est ratio respe ctiua cum sit ratio conuenientis, & per hoc delectatur vnusquis que in re apprehensa, quia apprehendit eam in ratione boni conuenientis, ergo si res aliqua apprehenderetur solum absolute non sequeretur delectatio, quod est falsum de apprehensione diuinae essentiae.

ET AD rationes patet responsio. Ad primam: quia verum est quod aliquid potest apprehendi sub ratione absoluta absque respectu ad aliud, sed illa est imperfectissima cognitio quae potest haberi de re, quod non est ponendum de visione diuinae essentiae.

Ad secundum dicendum, quod essentia diuina sub ratione ideae non ducit in cognitionem rerum creatarum, sed sequitur cognitionem earum: ille enim est processus secundum rationem in cognitione diuina quod Deus primo cognoscii essentiam suam, deinde res creatas repraesentatas per essentiam diuinam, vt effectus per causam, deinde cognoscit essentiam suam, vt vario modo imitabilem a creaturis, & sic cognoscit eam sub ratione ideae, propter quod cognitio essentiae diunae sub ratione ideae sequitur cognitionem creaturarum, posterius autem non est ratio prioris: & haec manifeste declarata sunt libro primo, distinctione trigesimaquinta.

Ad tertium dicendum quod essentia diuina in hoc potest habere rationem speculi voluntarij quod potest se ostendere intellectui creato vel non: sed supposito quod ostendat se clara & nuda visione non est in potestate ipsius quod nihil repraesentetur in ipsa sicut patebit magis infra.

SECVNDA OPINIO est huic totaliter contraria: pouit enim quod beati videntes diuinam essentiam vident omnia io ipsa ex natura talis visionis. Et probatur primo: quia quando plura repraesentantur aequaliter per vnum & nullum repraesentatorum excedit facultatem intellectus cui fit repraesentatio, nec omnia simul, qua ratione vnum cognoscitur eadem ratione & omnia. Et hoc patet, quia non potest esse differentia ex parte repraesentantis cum aequaliter repraesentet omnia simul, & singula per se, nec ex parte intellectus cui fit repraesentatio: quia nec aliquid eorum per se, nec omnia simul excedunt eius facultatem, sed omnia creata et creabilia repraesentantur in diuina essentia, alioquin Deus qui non cognoscit nisi per essentiam non cognosceret omnia alia a se quod falsum est; repraesentantur etiam aequaliter quo ad hoc quod clare & distincte repraesentantur, alioquin distincte non cognoscerentur a Deo. Item non excedunt facultatem intellectus diuinam essentiam videntis, quia non excedunt, imo nec attingunt ad infinitatem diuinae essentia quae clare & nude videtur, ergo qua ratione vnum eorum videtur, eadem ratione & omnia, aut nullum: ergo cum non sit dicendum q nullum eorum videatur, oportet quod videantur omnia alia. Nec valet si dicatur qued majus est videre diuinam essentiam & creaturam simul quam solam essentiam diuinam, & ideo licet essentia diuina per se vel omnes creaturae per se non excedant intellectu nostru beatum quin ab ipso possint clare videri, tamen essentia diuina cum vniuersitate creaturarum excedit ipsum: & ideo intellectus videns diuinam essentiam non poterit videre omnem creaturam.

Istud autem est falsum, quia ex quo est idem medium viden di vtrunque, vel magis vnum est ratio videndi alterum, vtpote essentia diuina est sufficiens ratio videndi creaturas, si essentia diuina quae est medium cognitionis non excedit facultatem intellectus, quin ab eo possit clare videri, ipsa cum quocunque repraesentato per ipsam non excedet facultatem eiusdem: vbi enim vnum propter alterum vtrobique tantum vnum. Secundo probatur idem sic: in beatitudine quae consistit in visione diuinae essentiae terminatur campacitas intellectus, alioquin intellectus beatus remaneret imperfectus, quod est contra rationem beatitudinis, quae secundum Boetium est status omnium bonorum aggregatione perfectus, sed intellectus noster est capax cognitionis, omnium: est enim quo possibile est omnia fieri, vt dicitur tertio de anima, ergo intellectus beatus videns diuinam essentiam videbit & omnia. Ex hoc tamen non sequitur quod intellectus beatur videndo diuinam essentiam & omnia alia in ipsa, comprehenda ipsam sicut intellectus diuinus, quia quantumcunque aequatur in multitudine intellectorum non tamen aequatur in lympiditate intelligendi, & penes hoc principaliter attenditur comprehensirei intellectae ab intellectu. Et sic ponit haec opinio quod quilibe intellectus beatus videndo diuinam essentiam videt in ipsa omnia alia, sicut intellectus diuinus, non tamen aequali lympiditate

Sed nec ista opinio videtur vera: primo, quia non est concorscripturae sacrae quae habetur Matthaei secundo, vbi dicitur de diiudicij. De die autem illa nemo scit, neque angeli caelorum. & idi habetur Matthaei decimotertio. & si angeli beati nesciunt de diiudicij, eadem ratione multa alia sunt quae nesciunt, licet videam essentiam diuinam. Item nec concordat dictis sanctorum qui dicunt reuelationes fieri sanctis angelis, & animabus beatis, maxime beatus Dionysius in libro caelestis Hierarchiae, frustra autem fierent eis reuelationes si omnia scirent. Apparet etiam idem per rationem, quia non plus potest beatus videndo diuinam essentiam in cognitionem illorum quae dependent ex libertate arbitrij diuini quam possit viator cognoscendo hominem cognoscere e: quae dependent ex arbitrio hominis quantum est ex natura vtrius que cognitionis, sed homo cognoscendo naturam alterius hominis quantumcunque perfecte, ex hoc tamen non cognoscet ea quae dependent ex libero arbitrio eius, sicut habetur primae Corinthic rum secundo: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nis spiritus hominis qui in ipso est? ergo fortiori ratione beatus vi dens diuinam essentiam non propter hoc scit ea quae dependenex libero arbitrio diuino: talia autem sunt omnes euentus rorum, ergo intellectus beatus videns Deum non propter hoc scit quid sit futurum. Ad rationes opinionis patebit postea responsio.

Tertia opinio est media inter duas praecedentes quae poniquod beati videntes diuinam essentiam ex natura illius visionis vi dent aliquas res creatas & aliquas non: vel vt magis proprie dicatur, vident omnes res creatas aliquo modo & aliquo modo non Ad culus intelligentiam sciendum est quod res creatae possunt cognosci dupliciter. Vno modo quid sint. Alio modo an sint: & illae du cognitiones sunt separatae, quia vna potest esse sine alia: potes enim cognosci de re quid sit, ignorando an sit: sicut de rosa potest sciri in hyeme quid est, & tamen ignoratur an est, & econtrario sc tur de aliqua re an sit, & tamen ignoratur quid sit in speciali, sicut est etiam de multis rebus inuisis si offerantur his qui alias eas non viderunt, nec audierunt, tales scient quia res illae sunt, sed nescient quid sunt. Ponit ergo haec opinio quod intellectus beatus videns diuinam essentiam cognoscit in ipsa omnes res creatas & creabiles cognoscendo quid sunt, sed de nulla cognoscit an sit quantum est ex natura cognitionis essentiae diuinae: ad cuius probationem praemittendum est qualiter res creatae repraesentantur intellectui per diuinam essentiam, quo viso probabitur intentum.

QVANTVM AD PRIMVM sciendum est quod recreatae non repraesentantur in diuina essentia sicut res obiectae ripraesentantur in speculo: nec sicut conclusio determinata in prir cipio vniuersali syllogistico, sed solum sicut causale in suo principio causatiuo. Primum patet, quia illud quod repraesentatur in speculo repraesentatur in ipso quia ab alio impressum, vel ab alic reflexum secundum duas opiniones, quae sunt de imaginatione speculi: nam quidam dicunt quod in speculo est vere imago impressa ab obiecto. Alij vero dicunt quod solum ab ipso reflectitur imago, vel species ad oculum, sed in diuina essentia nihil es impressum a creaturis, vel quocunque alio, nec ab ea est aliquio reflexum, vt sic per talem impressionem, vel reflectionem aliqui res creata possit videri, ergo res creatae non repaesentantur in diuina essentia sicut in speculo accipiendo proprie speculum: quia large aliquando vocatur speculum omne illud in quo aliquid spe culatur qualitercunque, siue clare vt in filio cognoscitur pater vnde & filius speculum patris dicitur Sapientiae septimo: cando est enim lucis aeternae & speculum sine macula, siue obscure sicut in creaturis speculamur Deum, de qua speculatione primae ad Corinthios decimotertio: Videmus nunc per speculum in aenigmate. sed proprie accipiendo speculum prout distinguit contra alia repraesentatiua verum est quod in essentia diuina non repraesentantur res creatae sicut in speculo. Secundum patet, scilicet quod in ipsa non repraesentantur res creatae sicut conclusio in principio vniuersali syllogistico, quia per principium vniuersale & syllogisticum non representatur aliqua particularis conclusio non determinate nisi facta applicatione & assumptione sub ipso, sed solum in vniuersali & in potentia, sed in essentia diuina reprae sentantur res aliae determinate sine quacunque deductione & applicatione, ergo non sic repraesentantur res in diuina essenti: sicut conclusiones repraesentantur in principio vniuersali. Ei quo sequitur quod licet clarius videns principium syllogisticum possit per ipsum cognoscere plures conclusiones, quia scit facere plures applicationes & deductiones, quam videns minus clare, tamen illud locum non habet in videntibus diuinam essentiam, quae actu & determinate repraesentat alias res absque qua cunque applicatione & determinatione.

Restat ergo tertium, scilicet quod diuina essentia repraesentat res creatas, sicut causa repraesentat effectum: & illud plenius probatum est in primo libro, distinctione trigesimaquinta. Ehoc autem patet quod dictum est, scilicet quod intellectus beatus videns diuinam essentiam videt in ipsa omnes res creatas, & crea biles quantum ad illud quod sunt. Quod probari potest sic: intellectus beatus videns clare & nude diuinam essentiam, videt in ij sa omnia quae per ipsam naturaliter & ex necessitate repraesentantur, sed diuina essentia repraesentat naturaliter, & ex necessitate omnes res creatas & creabiles quantum ad id quod sunt, ergo &c. Maior patet, quia ex parte repraesentantis non est impedi mentum quum repraesentet naturaliter & ex necessitate & determinate, nec ex parte intellectus cui fit repraesentatio: quia ex quo potest in essentiam repraesentantem potest in omnes res per eam repraesentatas, vt dictum est prius. Minor probatur. Quod enim essentia diuina determinate repraesentet omnes res essentiales & possibiles quantum ad illud quod sunt non est dubium, quia aliter Deus non cognosceret per essentiam suam omnes res existentes & possibiles, sed o repraesentet eas naturaliter & ex necessitate probatur sic: quia diuina essentia repraesentat res creatas, sicut causa repraesentat effectum, sed diuina essentia est causa secundum potentiam omnium rerum quantum ad id quod sunt naturaliter & ex necessitate, licet non sit causa actu producens nisi libere, est enim in potestate diuinae voluntatis producere quamlibet rem, sed non est in libertate diuinae naturae habere potentiam producendi quam libet rem, imo ex naturali perfectione essentiae diuinae est habere potentiam omnia producendi. Sicut autem causa secundum actum producit effectum quo ad eius existentiam, ita causa secundum potentiam respicit effectum secundum essentiam, vel quantum ad id quod est: quia sicut ex parte causae est productiuum & pro ducens, ita ex parte effectus est producibile & productum, quorum primum respicit essentiam absolute, secundum respicit essentiam sub actuali esse, sicut ex parte causae productiuum respicit essentiam absolute, producere auteim respicit potentiam eandem cum actione actuali. Res ergo causales quantum ad id quod sunt essentialiter repraesentantur necessario per esseutiam diuinam, v est virtus productiua, sed quantum ad existentiam actualem repraesentantur libere per essentiam diuinam vt est actu volens pre ducere, & producens. Patet ergo minor, igitur sequitur conclusio scilicet quod intelectus videns diuinam essentiam videt in ea omnia alia quantum ad illud quod sunt: scit enim de quolibet ente possibili, siue sit naturale, siue sit supernaturale quid est perfecte, vt quid est homo vel asinus, gratia vel gloria, cogitatio vel affectio, & sic de singulis non solum in generali, sed etiam in speciali imo in singulari: scit enim quilibet beatus non solum quid est homo, quia est aliquid compositum ex anima & corpore, sed etiam quid est hic homo, hoc est, quia est quoddam compositum ex hac anima & hoc corpore, non tamen scit an homo vel hic homo sit in rerum natura, quia hoc dependet ex voluntate diuina, nec repraesentatur necessario in essentia diuina. Deus tamen sciem, esseatiam suam non solum scit de rebus causatis quid sint, sed an sint, vel futurae sint.

Et causa asaignatur a quibusdam, quia Deus non soium noui essentiam suam, vt repraesentat res necessario quantum ad id quod sunt, sed etiam nouit plene voluntatem suam, per quam res actu sunt, vel futurae sint, vel praeterierunt. Sed contra hoc instatur quia voluntas non fertur nisi in praecognitum, ergo voluntas duina non vult aliquid esse vel fore nisi sit praecognitum ab totel lectu diuino, igitur intellectus diuinus non accipit cognitionem de rebus ex hoc quod cognoscit actum voluntatis, sed potius ve luntas exit in actum volendi rem aliquam fore vel non fore ex praecognitione intellectus, quod concedend sin est: intellectus enim diuinus nouit plenissime essentiam diuinam, & ideo noui de rebus creabilibus non solum quid sint vel quid esse possint, sed qualiter se habent vel habere possint ad condecentiam bonitatis diuinae, & ideo seipso vt practicus est, dictat quid & quando aliquid sit producendum ad manifestationem diuinae bonitatis & perfectionis. Ad cuius dictamen secundum nostrum modum intelligendi voluntas diuina inclinatur, & potentia exequitus, & sic intellectus diuinus scit quid volutas dinina vult fore vel non fore, & quid erit vel non erit, sed talem cognitionem de existentia rerum non habet ex hoc quod cognoscit actum voluntatis, sed seipso prius dictat quid erit vel non erit secundum decentiam bo¬ nitatis diuinae, & illud idem voluntas diuina vult, & potentiexequitur: & quamuis beati ex natura visionis beatae non videam res creatas, ita vt sciant de eis an sint vel non sint, tamen hoc sciunt per aliam cognitionem, scilicet per cognitionem naturalem, vel per reuelationem quantum ad eos attinet, & ita cognitio pertinet ad beatitudinem eorum accidentalem.

Per hoc patet responsio ad primam rationem scetundae opinionis, quia res non repraesentantur in essentia diuina necessario quantum ad suam actualem existentiam, sed solum quantum ad suam essentiam: & ideo non oportet quod per eam cognoscantur quantum ad suum existere, sed solum quantum ad suas quidditates

Ad secundum dicendum quod in beatitudine appetitus intellectiuus erit perfectus & terminatus per hoc quod cognitione beata cognoscet omnes res quantum ad id quod sunt, & de quibusdam cognoscet vtrum sint vel non, quantum pertinebit ad quemlibet beatum, sed hoc erit per aliam cognitionem pertinentem ad beatitudinem accidentalem: nec oportetque quicquid pertinet ad beatitudinem hominis habeatur in visione diuinae essentiae, sed sufficit quod eam concomitetur, vt patet de dotibus corporis, & pluribus aliis quae pertinent ad beatitudinem accidentalem

ADRATIONES principales dicendum. Ad primam quod inter visionem quam habet Deus de essentia sua, & de rebus creatis, & quam habet intellectus beatus de eisdem hoc interest, quia Deus scit essentiam suam non solum vt est poteni producere res alias, sed etiam vt est actu volens eas producere propter quod cognoscit actu omnes res quid sint & an sint: sed intellectus creatus, quia non cognoscit diuinam essentiam, vt es actu volens producere, sed solum vt est virtus potens produce re non cognoscit de eis an sint vel non, sed solum quid sint, nisi inquantum vnicuique bono reuelatur de existentia rerum prout ad ipsum pertinet.

Per illud patet responsio ad secundam: quia auctoritater Isidori & Gregorij sunt intelligendae de cognitione rerum quantum ad essentias earum, non autem quantum ad actualem existentiam nisi modo supradicto, scilicet per reuelationem eorum quae ad vnumquenque beatum pertinent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3