Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum deus posset esse immediatum obiectum delectationis
QVINTo quaeritur de hoc quod suppositum es in quae stione immediate praecedente, vtrum deus posset esse immediatum objectum delectationis Et arguitur quod sic, quia si immediatum obiecti delectationis non esset deus, sed visio dei sequertur quod inter visionem & delectationem caderet actus medius reflexus, hoc autem est falsum vt probabitur, eigo &c. Maior patet, quia delectatio non est nisi de obiecto cognito, si ergo visio dei esset immediatum obiectum delectationis sequeretur. ipsa esset cognita, sed visio non potest esse cognira, nisi per actum reflexum quo videmus nos videre, ergo &c. Minor probatur, quia bonitas dei summa & infinita est prius visa a beato quam be nitas visionis quae est finita, sed voluntas non potest non ferri acti desiderij in summum bonum sibi praesentatum per modum al sentis in via, ergo similiter ipsa non potest non ferri actu delectationis in summum bonum sibi praesens in parria, prius ergo dek ctatur voluntas in deo quam cognoscatur ipsa visio, ergo cognitio visionis non cadit media inter visionem dei & delectationem sequentem, & haec fuit minor.
Item in omni actu dilectionis & delectationis alicuius habiti & habitionis quando habitum est magis dilectum quam eiu habitio tunc ipsum habitum est obiectu immediatum tam dilectionis quam delectationis & non habitio eius, sed in delectatione & dilectione patriae quae sunt de deo habito ipsum habitum (scilicet deus) est magis diectus quam habitio eius scilicet visio eigo est immediatum obiectum dilectionis & delectationis & non viio per quam habetur. Maior probatur dupliciter, scilicet ratione & exemplo. Ratione sic illud quod magis amatur immediatius amatur sicut finis magis amatur quam ea quae sunt ad finem, ideo immediatius amatur quamuis in assecutione sit omissum. Idem patet per exemplum, quia enim magis diligo gustum vini quam ipsum vinum, quia non diligo vinum nisi vt gustem, ideo immediarum obiectum huius dilectionis est gustus vini & non vimum, econtrario quando habeo amicum prae sentem ipse amicus est magis dile& quam eius habitio vel praesentia, & ideo immediatum obiectum dilectionis & delectationis & sic patet major, minor etiam patet, quia nisi deus habitus magis amaretur quam habirio eius talis amor esset peruersus qui in patria locum non habet, in deo &c
Item illud quod est immediatum objectum summae cognitionis & summae dilectionis est immediatum obiectum summa delectationis, sed deus est huiusmodi & non aliquod causa tum, ergo &c. Maior patet, quia voluntas & omnis appetitus delectatur in eo quod amat & summe in eo quod summe amat. Mino similiter patet, scilicet quod deus fit immediarum obiectum summae cognitionis scilicet beatae & summae dilectionis. Item illud est immdiatum obiectum fruitionis quod est immediatum obiectum charitatis a qua fruitio elicitur cum idem sit obiectum mediatum vel immediatum habitus & actus, sed immediatum obiectum charitatis est solus deus & hon aliquid treatum tam in via quam in patria, ergo immediatum obiectum fruitionis vel delectationis est solus deus.
IN CONTRARIVM arguitur, quia actus ille quo axtinnitur finis extra videtur esse immediatum obiectum fruitiotis vel delectationis, sicut enim finis est obiectum fruitionis sic sinis extra qui est finis mediatus est obiectum mediatum, finis verintra qui est nobis immediatius est obiectum immediatum; tali autem finis est actus quo finis exra attingitur, ergo ipse est in mediatum obiectum fruitionis sen delectationis, sed visio dei est actus quo actingitur finis extra, scilicet ipse deus; ergo visio est immediatum obiectum delectarionis & non ipse deus.
RESPONDENDVM est ad quaestionem istam quod immediatum obiectum delectationis quam habent beati de dec viso non est ipse deus secundum se, sed est visio, & vniuersaliter immediatum obiectum cuiuscunque delectationis est operatio ali- qua vel perectio sormalis peroperatione acquitti, &lodus de delectatione quae est de re actualiter habita, quamuis etiam prae portionabiliter sit verum de dele ctatione quae sequitur spem ve memoriam, & quamuis illud aliâs fuerit probatum, adhuc tamen pont probari aliis rationibus quarum prima talis est. Ad delectationem duo requiruntur scilicet consecutio proprij boni & cognitio boni consecuri. Ex hoc sit arguitur, illud solum potest esset proprium bonum & inmmediatu obiectum delectationis quod est vel potest esse proprium bonum illius qui delectatur, sed de? & quaecunque res supposito distincta ab homine non potest esse proprium bonum eius, imo non potest esse aliquod bonum eius nisi ratione operantis per qua attingitur, ergo nec deus nec aliqua res subiecto distincta ab homine, potest esse immediatum obiectum delectationis humanaz. Maior patet, quia nullus delectatur in quocunque bono nisi quatenus existimat ipsum esse aliquo modo suum, vnde Philosoph. 8. Ethic. dicit quod amabile quidem bonum vnicuique autem proprium, ad cognitionem autem boni secundum se quae est speculatiua nulla affectio sequitur. Hanc etiam positcionem omnes doctores tenent & scribunt. Minor probatur, quia quando aliquis dicitur talis pedenominationem extrinsecam, & alius dicitur talis per denominationem formalem, illud quod dicitur tale per denominationem extrinsecam nullo modo potest conuenire alicui nisi ratione formalis denominationis, verbi gratia, sanum dicitur de medicina & dieta per denominationem extrinsecam, de animali vero per praedicationem formalem, & ideo nec medicina nec dieta potest dici sana homini nisi ratione sanitatis quae in ipso est formaliter, similiter aliquod potest dici bonum homini per denominationem extrinsecam, quia est causa alicuius bonitatis in homine, sicut sol est bonus frigescenti quia causat in eo calorem qui formaliter est ei bonus nec vnquam posset dici sol bonus frigescenti nisi ratione caloris qui est ei bonus formaliter. nunc est ita quod deus non potest dici esse bonum hominis formaliter, neque quaecunque res ab homine subiecto distincta, sed solum perdenominationem extrinsecam qualiscunque sit illa, ergo esse bonum hominis non potest competere deo nisi ratio ne bonitatis formalis quae est in homine formaliter, imo plus quod sicut est alia sanitas numero sanitas quae est in homine formaliter & sanitas a qua denominatur medicina sana, sed est vna & eadem, sic non est alia bonitas qua deus dicitur bonus beato homini, vel ignis bonus frigescenti quam bonitas per quam beatus est bonus formaliter & boniras qua frigescens dicitur bene se habere formaliter, & sic patet minor, sequitur ergo conclusio principalis,s. quod deus secundum se non est immediatum obiectu delectationis & in hoc confirmatur prima ratio posita ad hoc primo libro prima dist. quae erat quod immediatu obiectum amoris concupiscentiae ad quam pertinet delectatio non potest esse res subiecto distincta a concupiscente. Contra tamen rationem ista opponuntur multa quae sunt soluta in primo. libi dist. prima. Item quod delectatio pertineat ad amorem concupiscentiae probatur sic, amor. habens pro formali ratione obiecti bonum delectabile vel vtile est amor concupiscentiae, sed delectatio est huiusmodi, ergo &c.
Contra hoc instatur quia delectatio non solum habent pro obiecto bonum vtile vel delectabile imo etiam bonum honestum; sed haec instantia nulla est quia sufficit ad propositum nostrum quod ille amor qui habet bonum delectabile vel vtile pro obiecto si amor concupiscentiae, & voco bonum delectabile non quod de lectat formal. ter, quia hoc est delectatio, sed illud quod delecta vt immediatum obiectum de quo habetur delectatio siue ips efficiatur ab obiecto siue non. Item dato quod obiectum delectationis esset bonum honestum adhuc habemus propositum, quia bonum honestum non est aliquid bonum per se subsistens, sed est bonum & perfectio alteri inhaerens si cut virtus vel aliquid tale, sic redibit quod res subiecto distincta concupiscente & maximi subsistens non potest esse immediatum obiectum delectationis bonum enim vtile, delectabile, & honestum sunt obiectum cocipiscentiae secundum vnam communem rationem repertam ixeis quae est ratio commodi, & quia nihil extrinsecum & maxime per se subsistens potest esse commodum alteris nisi ratione aliculus actus per quem attingitur qui est commodum nostrum formaliter, ideo nohil extrinsecum & maxime per se absistens potest esse immediate bonum nostrum vtile, delectabile vel honestum
AD RATIONES principales. Ad primam dicendum est per interemptionem minoris, & cum probatur, quia bonitas dei est prius visa quam bonitas visionis, concedatur, sed non est prius visa vt bona nobis in patria quam bonitas visiois ratione cuijdeus est primo bonus beatis, & quia bonitas dei absolute nec de sideratur a nobis nec in ea delectamur, nec in via, nec in patria ideo visio bonitatis diuinae absolute in patria vel cognitio eius in via non sufficit ad desiderium vel delectationem
Ad secundam dicendum quod maior propositio est falsa, quia quando bonum habitum est magis dilectum quam eius habitiom ulud quidem bonum potest esse immediatum obiectum amoris amicinae ficunt est de deo vel de amico cui bonum volumus, sed eius habitio t non ipsam habitum est immediatum obiectum amoris concupiscentiae siue quantum ad desiderium siue quantum ad delectationem, verbi gratia in exemplo eorum amicus praesens est immediatum obiectum amicitiae, sed eius praesentia quam desideraui dum esset absens & in qua delector dum est praesens est immediatum obiectum concupiscentiae & non ipse amicus qui es amic? siue sit praesens siue sit absens, & quia quod amatur amo re amicitiae magis amatur quam illud quod amatur amore concupiscentiae, ideo tale amatum quamuis sit illud simpliciter magis quod amatur quam eius habitio, tamen non est immediatius amatum amore concupiscentiae, sed eius habitio, si autem tam habitum quam habitio pertineant solum ad amorem concupiscentiae, tunc est vniuersaliter verum quod dicunt, quia illud quod est plus amatum, est immediatius amatu, vt patet in cibo & in potu, non autem quando alterum pertinet ad amorem amicitiae scilicet bonum habitum alterum vero ad amorem concupiscentiae scilicet habitio eius.
Ad tertiam patet responsio, quia illud quod est obiectum summae cognitionis & dilectionis non est immediatum obiectum summae delectationis, quia obiectum summae dilectionis 8 summae delectationis quae est dilectio amicitiae est summum bonum secundum se, sed obiectum summae delectationis est illud quod est summum bonum ei qui delectatur, illud autem non est deus secundum se vt probatum fuit, sed visio eius quae est summe bona inter ea quae sunt nobis bona formaliter.
Ad quartam dicendum quod maior propositio est falsa, quia cum charitas pertineat ad amorem amicitiae obiectum ejus est deus secundum se inquantum deum diligimus propter se, fruitio autem non pertinet ad amorem amicitiae sed concupiscentiae cuius deus non potest esse immediatum obiectum cum non sit immediate bonum nostrum, & tamen fruitio beata dicitur elici mediante habitu charitatis, quia & visionem dei quae erit immediatum obiectum fruitionis & nosipsos referemus in deum tanquam in finem vltimum.
On this page