Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum viatori manenti in statu viae possit communicari visio dei intuitiua quae non sit beatifica
QUAESTIO SEXTA. Vtrum viatori manenti in statu viae possit communicari visio dei intuitiua quae non sit beatifica.
SEXTO quaeritur vtrum viatori manenti in statu viae possit communicari visio dei intuitiua quae non fit beatifica. Et arguitur quod sic, quia cui potest communicari visio dei intuitiua absque hoc quod communicetur ei dilectio dei vel delectatio, illi potest communicari visio dei intuitiua quae non est beatifica, sed viatori potest communicari visio dei intuitiua absque hoc quod communicetur ei dilectio vel delectatio, ergo &c. Maior probatur, quia ad beatitudinem non solum requiritur cognitio dei intuitiua, sed dilectio & delectatio sequens illam cognitionem quae se habet in beatitudinem ex aequo cum visiore (vt quidam dicunt) vel principalius quam visio (vt alij sentiunt vel minus principaliter quamuis essentialiter (vt tenent sic arguentes) igitur cui communicaretur visio sine dilectione ve dilectatione talis visio non esset beatifica cum nulla res maneat subtracta quacunque essentiali parte sui, & haec fuit maior, minor similiter probatur, quia in habentibus ordine deus potest facere prius sine posteriore, sed visio se habet ad dilectionem & delectationem sicut prius ad posterius, ergo deus potest communicare alicui visionem sui intuitiuam absque dilectione & delectatione, & haec fuit minor, sequitur ergo conclusio.
Item cuicunque potest communicari visio dei per vnum instans illi potest communicari per totum aeternum, sed visio dei intuitiua non beatifica potest communicari, & communicata fuit alicui per vnum instans sicut Paulo in raptu qui vidit deum intuitiue, nec tamen fuit beatus, sed mansit viator, ergo illa visio potuisset ei communicari per totum aeternum, nec fecisset eum beatum Maior patet, quia breuitas vel diuturnitas non facit possibilitat. vel incompossibilitatem aliquorum, sed oppositio vel repugnantia quae si non sit pro vno instanti non erit pro toto aeterno. Mino declarata est. Et confirmatur haec ratio, quia propter maiorem vel minorem permanentiam vel durationem non est aliquid melius essentialiter sicut arguit Aristoteles primo Ethicorum contra Platonem & ideo si visio quam habuit Paulus in raptu fuisset semper in eo continuata non propter hoc fuisset essentialiter perfectior, & ideo si non fuit beatifica in raptu non fuisset beatifica si ipsi semper fuisset continuata.
Item cui potest communicari visio dei intuitiua absque hoc quod ei communicetur visio aliarum rerum quam habent beati conmuniter illae isio non est beatifica, sed alicui viatori potest communicari talis visio & fuit communicata, ergo &c. Minor probatur vt prius in Paulo cui communicata est visio diuinae essentia in raptu & tamen non suit ei communicatum quod sciret an fuisset in corpore an extra corpus sicut dicitur I. Cor. 12. quod tamen omnes beati communiter sciunt, quare &c. Et si dicatur quod vi sio beatifica consistit in visione diuinae essentiae & non in cognitione aliarum rerum secundum illud Augustini li. confes. Infoelix homo qui illa scit te autem nescit, foelix autem qui te scit etiam si illa nesciat, qui autem te scit & illa non propter illa, sed proptete solum beatior, non valet, quia illud solum intelligendum est de beatitudine viae & non patriae, & dato quod intelligeretur de beatitudine patriae intelligendum esset secudum quod ly propter dicit causam vt sit sensus quod causa beatitudinis non sit nisi visio dei sed illa visio non est beatifica sine cognitione creaturarum, quia licet cognitio creaturarum non sit causa propter quam aliquis est beatus, est tamen causa sine qua nullus esse beatus.
IN CONTRARIVM arguitur, quia illud non potest communicari viatori propter quod status patriae distinguitur a statu viae, sed status patriae distinguitur a statu viae per hoc quod cognitio patriae est intuitiua, cognitio vero viae est enigmatica secundum illud I. Corin. 13. Videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem, visio ergo dei intuitiua non potest communicari viatori quin sit beatifica, & per consequens viator non erit simpliciter viator.
RESPONSIO. Sicut fuit prius dictum beatitudo accipitur dupliciter. Vno modo pro statu comprehendente omnem perfectionem homini possibilem, & sic definitur a Boetio quod beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, & hoc modo beatitudo non consistit in aliquo vno bono vel in aliqua vna perfectione, sed in omnibus simul. Alio modo accipitur beititudo pro summa & optima hominis perfectione, & sic beatitudo confistit in optima hominis operatione quae est optimae potitiae respectu optimi obiecti. Hoc supposito dicendum est quod aliud est quaerere vtrum visio dei intuitiua posset communicari alicui ab que hoc quod sit beatu? beatitudine primo modo dicta prout dicit statum omnium bonorum aggregatione perfectum, & aliud est quae rere vtrum potest communicari alicui absque hoc quod fit beatu beatitudine quae dicit potissimum actum & potissimam perfectio nem, si primo modo intelligatur quaestio nullo modo est dubia, quia constat quod visio dei intuitiua potest communicari alicui absohoc quod habeat dotes corporis & multa alia quae requiruntur ad statum beatitudinis, sic enim factum est in Christo, & in Paulo & in Moyse, sicut dicit Aug. super. Gen. ad literam, oportet ergo si quaestio sit dubia sicut debet esse omnis quaestio, quod intelligatur secundo modo, scilicet, vtrum visio dei intuitiua possit communica ri alicui viatori absque hoc quod sit beatifica, hoc est, absque hoquod beatificet ipsum formaliter vt supremus actus in quo consistit beatitudo, & sic intelligendo quaestionem, dicendum est quod non. Cuius ratio est, quia quando duo actus sunt eiusdem rationis specis cae & aeque perfecti in illa specie necessarium est quod perficiant sui subiectum aequaliter perfectione formali & specifica, & oppositi huius videtur implicare contradictionem, sicut contradictionem implicat quod duarum albedinum vna faciat subiectum suum album & alia non, & si sint aeque perfectae albedines implicat contra dictionem quod non aequaliter faciant subiecta sua alba, sed omnis cognitio dei intuitiua quae potest communicari homini est vna secundum speciem, & per consequens vna potest aequari alteri in perfectione, ergo cum aliqua earum sit beatifica (in aliqua enim eorum consistit beatitudo secundum omnes) necesse est quod quaelibet talis fit beatifica & beatificet subiectum suum formaliter. Maior iam patet, sed minor declaratur, quia si non omnis visio dei intuitiua esset eiusdem speciei hoc esset vel ex parte subiecti, vel ex parte obiecti, vel ex parte habitus scilicet luminis gloriae secudum ponentes ipsum, non potest esse ex parte subiecti vel obiecti, quia idem subiectum vel obiectum eodem modo repraesentatum supponitur vtrobique, nec ex parte luminis gloriae, quia vel tale lumen est necessarium ad visionem dei intuitiuam vel non, si sit necessarium tunc oportet quod sit in qualibet visione, & sic ex parte eius nulla est differentia, si vero non sit necessarium, sed potest adesse & abesse tunc non variat speciem.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod maio est falsa, quia nos loquimur de beatitudine prout dicit supremam & perfectissimam operationem homini possibilem, talis autem non potest esse nisi vna, quia plures operationes specie differentes non possunt esse eiusdem gradus, & ita impossibile est quod dilectio seu delectatio pertineant cum visione ad beatitudinem prout de beatitudine nunc loquimur. Et iterum dato quod concurrerent simul ad beatitudinem adhuc maior esset falsa, quia visio & delectatio non concurrem ad beatitudinem tanquam partes vnius perfectionis, sed concurrerent solum per modum cuiusdam aggregationis ita quod perfectior esset beatitudo aggregans vtrumque actum quam continens vni solum. veruntamen siue hae duae operationes sint simul siue quaelibet per se maxime visio quae potest esse sine delectatione, dummodo permaneant in sua natura & in sua intrinseca perfectione tantum perficit quaelibet earum suum subiectum si per se fit in subiecto quantum perficit quando est ibi cum alia, vnde videns deum & non diligens ita perfecte videt Deum, & ita perfecte beatificatur beatificatione visionis sicut beatificatur beatificatione visionis videns Deum & diligens, quamuis videns Deum & diligens pluribus beatificetur . s.visione & delectatione, sed non plus intensiue ipsa visione.
Ad secundum argumentum dicendum per interemptionem mi noris, quia visio quae fuit communicata Paulo in raptu, fuit betifica beatitudine quae est per actum in quo principaliter & essentialiter consistit beatitudo: vnde Augu. dicit quod ipse vidit Deum sicut & beati vident ipsum. Et si dicatur quod non fuit betifica, quia non fuit mediante lumine gloriae, non valet, quia sicut dictum fuit prius, si lumen gloriae esset necessarium ad visio nem diuinae essentiae intuitiuam illa responsio non haberet locum, quia oporteret dicere quod illa visio fuisset mediante illo lumine: si vero lumen gloriae requiratur propter permanentiam actus propter quam Philosophus dicit ad beatitudinem natur: lem requiri habitum, non valet, quia vbi obiectum secundum se semper est praesens potentiae, & potentia nata est ferri in obiectum frustra poneretur aliquid causans permanentiam actus, quia illo excluso adhuc semper esset actus permanens ex praesentia obiecti ad potentiam, vnde si in nobis pro statu vlae semper esset obiectum praesens potentiae cognitiuae, non oporteret ponere habitum ad cognoscendum vel considerandum obiectum, quia propter facilitatem considerationis ponitur habitus quo quis potest vti cum voluerit, & ratione cuius intellectus faciliter conuertitur ad phantasmata quae repraesentant ipsi obiectum suum. Cum igitur in visione Dei intuitiua obiectum secundum se sit praesens potentiae, & si esset absens in ratione obiecti lumen gloriae nihil faceret ad hoc vt obiectum haberetur principaliter, patet quod tale lumen non est ponendum propter permanentiam actus: esset etiam repugnantia in dictis, quia secundum hoc visio quae fuit in raptu Pauli sine lumine, & quae est in beatis cum lumine non differret quantum ad aliquam intrinsecam perfectionem, sed solum differret sicut transiens & permanens, exclusa ergo hac differentia idem esset iudicium de vtraque. Si ergo visio Pauli fuisset conseruata in sua permanentia fuisset beatiica sicut est visio beatorum, cuius contrarium ipsi dicunt: & quia breuitas vel diuturnitas durationis non auget vel minuit essentialem perfectionem rei (vt ipsimet dicunt) sequitur quod visio Pauli quae fuit in rapti Pauli fuit aeque beatinca sicut si fuisset semper continuata, & si lumen gloriae non requiritur nisi propter continuationem operationis non potest poni sine contradictione quod propter lumen gloriae aliqua visio intuitiua sit beata quae sine ipso non esset beata & quod diuturnitas operationis nihil faciat ad perfectionem eius
Ad tertium dicendum quod maior est falsa, & minor simili ter. Maior quae dicit quod cuicunque potest communicari visio Dei intuitiua absque hoc quod cognoscat alia quae beati cognoscant illa visio non est ei beatifica, falsa est, quia quilibet viden: Deum dato quod non videret alia, esset beatus beatitudine esset tiali, quod patet auctor itate beati Aug. & Philosophi auctoritate Philosophi qui dicit primo & 10. Ethicorum quod felicita consistit in operatione respectu obiecti, obiectum autem optimum est solus Deus & non alia ab ipso. Item auctoritate Augustini prius allegata ex 5. lib. confes. Infelix homo &c. Nec valent duae responsiones prius datae. Prima quae dicit quod illa auctoritas intelligitur de beatitudine viae & non patriae, non valet, quia proportionabiliter videtur se habere cognitio Dei in via ad beatitudinem viae, & cognitio Dei in patria ad cognitionem patriae si ergo secundum expositionem istam ad beatitudinem viae sufficeret cognitio Dei in via sine cognitione aliorum, videtur quod visio Dei est in patria sufficiens ad beatitudinem patriae absqui hoc quod alia cognoscantur in Deo. Ipsa etiam ex positio secundum se est falsa, quia cognitio aliorum a Deo magis est necessaria in via ad cognitionem Dei in qua consistit naturalis beatitudo quam sit necessaria in patria: & si loquamur de beatitudine viae non solum naturali, sed etiam supernaturali quae est secundum fidem & spem vt faciunt ad meritum adhuc expositio nulla est, quiad illam beatitudinem magis est necessaria aliorum cognitio? Deo quam ad beatitudinem patriae, quia sola cognitio Dei in via sine cognitione aliorum quae facienda sunt propter Deum circa seipsum & proximum non sufficeret ad meritum. Secunda etiam responsio quae dicit quod si intelligatur de beatitudine patriae tunc ly propter dicit causam, & sic propter visionem diui nae essentiae homo est beatus, sed non sine visione aliorum, non valet, quia verba Augustini contradicunt. Dicit enim sic: Beatus autem est qui te scit etiam si illa nesciat. ex quo patet quod ad beatitudinem non requiritur cognitio creaturarum neque sicut causa propter quam, neque sicut causa sine qua non Minor etiam est falsa, quia nulli videnti Deum communicatur visio aliorum in Deo quae non communicetur omnibus videntibus Deum etiam si in raptu & in transitu videant? quia visio Dei & aliorum in Deo non est nisi eorum quae ex necessitate repraesentantur in diuina essentia, siue sint intrinseca (vt relationes) siue extrinseca (vt quiddi¬ tates rerum) & haec nullum videntem Deum latent, nec forte latere possunt, quamuis quibusdam videatur contrarium, vt dictum fuit prius. Cognitio vero de euentu rerum vtrum sint vel non sint, fient vel non fient variatur in diuersis videntibus Deum absque prae iudicio beatitudinis, quia cognitio talium non pertinet ad cognitionem beatam per quam quilibet beatus videt a principio quicquid videre potest, sed pertinet ad aliud genus cognitionis quae est per reuelationem per quam vnusquisque beatus cognoscit illud quod ad se pertinet: & talis reuelatio non oportet quod fiat viatori si rapiatur ad vssionem diuinae essentiae, quia nec fuit facta Paulo vt arguebatur. Responsio ad maiorem propositionem sufficit, & nihil dubij includit: sed responsio ad minorem vnum dubium includit (hoc scilicet) quod videns Deum non possit non videre ea quae ex necessitate in diuina essentia representantur.
On this page