Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum beatitudo sanctorum sit futura maior post resurrectionem quam sit modo
QVAESTIO. VII. Vtrum beatitudo sanctorum sit futura maior post resurrectionem quam sit modo. Them. 12. q. 4. 4r. 5.
SEPTIMO quaeritur vtrum beatitudo sanctorum sit futura maior post resurrectionem quam sit modo. Et videtur quod sic quia sicut se habet miseria ad damnatos reprobos, sic gloria ad bonos, sed miseria reproborum non solum hominum sed etiam daemonum Verit maior post resurrectionem quam modo, ergo & gloria bonorum.
Item gloria perficit naturam, igitur natura existente perfectio re erit gloria perfectior, sed natura animae erit perfectior post resurrectionem quam sit modo, qa perfectiori modo existet in toto quam separata a toto: tunc vero existet in ea & in toto cum sit naturaliter pars totius hominis, ergo elus gloria erit perfectior.
IN CONTRARIVM arguitur, quia operatio quae in nullo indiget corpore non perficitur in aliquo ex praesentia corporis, sed operatio in qua consistit beatitudo in nullo indiget corpore, ergo nullo modo perficietur gloria per resumptionem corporis. Maior de se patet, sed minor probatur, quia operatio in qua consistit beatitudo non indiget corpore vt subiecto: quia nulla operatio intellectualis indiget corpore illo modo, nec indiget corpore vt obiecto, quia non fit mediante phatasmate sicut fiunt operationes naturales, quare &c.
RESPONSIO. Circa istam quaestionem intelligendum est quod beatitudinem sanctorum augeri post resurrectionem potest intelligi dupliciter. Vno modo extensiue quia erit in pluribus. Alio modo intensiue ita scilicet quod anima beata quae nunc videt Deum videat ipsum clarius & diligat eum intensius resumpto corpore: si loquamur de beatitudinis augmento extensiue, sicclarum est quod augebitur beatitudo post resurrectionem, quia tunc homo beatificabitur non solum in anima quo ad vires superiores quaesunt intellectus & voluntas, sed etiam quo ad vires inferiores sensitiuas, & etiam in corpore quantum ad dotes suas; sicut econtrario damnati affligentur non solum in anima quo ad intellectum & voluntatem, sed etiam in corpore quo ad sensualitatem; & sic loquitur glosa super illud Apoc. 6. Vidi sub altare Dei animas interfectorum, quae dicit quod animae sanctorum modo sunt in minori dignitate quam futurae sint post resurrectionem, & Hieronymus qui dicit quod peracto finali iudicio Deus ampliorem gratiam monstrabit sanctis, haec enim maior dignitas vel amplior gratia erit secundum extensionem quae erit quo ad plura.
Si vero loquimur de augmento beatitudinis intensiuo modo quo expositum est, sic est duplex modus dicendi. Primus est quod beatitudo essentialis quae consistit in Dei visione augebitur intensiue post resurrectionem. Quod probatur dupliciter. Primo sic, & est ratio in arguendo tacta: operari supponit esse, ergo quod habet perfectius esse habet perfectius operari, sed anima resumpto corpore habebit perfectius esse quam nunc habeat separata. cum sit pars quae semper habet perfectius esse ir suo toto quam separata ab ipso, ergo habebit perfectius operari, sed in operatione consistit beatitudo, ergo &c. Secundo sic: delectatio sequens visionem Dei proportionatur visioni, sed delectatio augebitur resumpto corpore, ergo & visb. Probatio minoris, quia sicut se habet tristitia ad minuendum delectationem, sic delectatio ad augendum eam: sicut enim vnumquodque minuitur per suum contrarium, sic augetur per suum simile, sed omnis tristitia adueniens delectationi minuit eam, ergo omnis delectatio adueniens praeexistenti delectationi auget ipsam, sed ro sumpto corpore delectationi quae est de visione Dei adueniente corpore adduntur complures aliae de beatificatione corporis, ergo per eas augebitur praecedens delectatio de visione Dei, & sic delectatio & visio.
Sed illud non videtur valere, primo quia manente eodem principio formali aeque intenso & in subiecto proximo manet aeque perfecta operatio excluso subiecto remoto: sicut videmus quod manente calore vel colore in quantitate exclusa substantia aeque potest calor calefacere, sicut & color seu albedo disgrega re si maneret subiectum remotum, sed potentia intellectiua & lumen gloriae manent aeque intensa & perfecta in anima separata sicut post resurrectionem: nullum enim istorum intendetur, sunt etiam in anima separata vt in subiecto proximo, ergo manet in anima separata aeque intensa & perfecta operatio. Secundo, quia videmus quod conditio subiecti remoti non variat operationem, nisi variaetur in aliquo immediatum principium operationis. Quamuis enim natura humana sit perfectior quam natura aquilae, intensius tamen videt aquila quam homo: videmus enim quod variato principio operationis immediato variatur & operatio, dato quod non varietur subiectum, & multiplicato multiplicatur absque multiplicatione subiecti, propter quod tota conditio operationis videtur sequi conditionem principij immediati secundum se: cum igitur immediata principia operationis in qua beatitudo consistit sint secundum se aeque perfecta in anima separata, sicut in ea erunt resumpto corpore, sequitur quod eorum separatio est aeque perfecta prius vi est postea.
AD RATIONES opinionis patet responsio. Quod enim primo dicitur quod anima habet perfectius esse resumpt. corpore quam separata: dicendum quod ly perfectius potest es se nomen vel aduerbium: si sit nonmen, tunc falsum est quod anma coniuncta habet perfectius esse quam separata, quia perfectius esse habere, est habere esse quod in se & in sua natura es magis perfectum, anima autem coniuncta non habet esse quod in se sit magis perfectum quam quando est separata, sed habet omnino idem esse nec intensius nec remissius, & si haberet intensius bene sequeretur quod intensius operaretur, sed non habet vt dictum est. Si vero ly perfectius teneatur aduerbialiter, sic virum est quod anima coniuncta habebit perfectius esse, id est perfectiori modo quam separata, quia pars perfectiori modo existit in toto quam separata ab ipso: & simili modo potest dici quod habet perfectius operari non intensiue, quia nec sic habet perfectius esse, sed perfectiori modo, quia est operatio perfectio ris, scilicet compositi quod est perfectius qualibet sui parte, sed de hac perfectione non quaerimus, sed de illa quae est per intensionem.
Ad secundum dicendum quod delectatio de visione Dei non augebitur resumpto corpore. Et cum probatur quod imo, quia omnis tristitia minuit delectationem, ergo omnis delectatio auget eam. Dicendum quod nou sequitur: causa enim quare tristitia minuit delectationem non semper est contrarietas vnius ac alteram, quia non omnis tristitia contrariatur delectationi, sed hoc est, quia omnes potentiae animae radicantur in vna essentia propter quod quando intentio animae vehementer trahitur ac operationem vnius potentiae, retrahitur vel minuitur ab operatione alterius: manifestum autem est quod omnis tristitia maxime trahit ad se intentionem animae, quia vnumquodque naturaliter tendit ad repellendum contrarium, & ideo in omni tristitia attrahitur intentio animae a quacunque alia operatione, propter quod minuit ipsam: & sic est in delectatione, quia enim intentio animae tendit in id quod delectat, per consequens retrihitur ab aliis operationibus, & ex hoc minuitur, & ideo delectatio minuit omnem aliam delectationem nisi quando est de eodem obiecto & secundum eandem operationem, vel quando vna ordinatur ad aliam vt in proposito.
Secundus modus dicendi est quod beatitudo erit perfectioresumpto corpore quam ante, non quidem intensiue (vt ponipraecedens opinio) sed quia magis prompte seu expedite exercebit anima suam operationem resumpto corpore quam ante Et ratio huius opinionis est, quia in anima separata videtur esi.t se quidam naturalis appetitus vt reuniatur corpori, & hic naturalis appetitus videtur animam impedire, ne ita libere & prompte feratur in Deum tota intentione sicut resumpto corpore: confirmatur per Augustinum duodecimo super Genesim ad literam: cum enim ibi quaereret vtrum spiritibus defunctorum sine corporibus possit summa beatitudo illa praeberi. Responde quod non possunt ste videre illam incommutabilem essentiam siue alia latentiore causa, siue ideo quia inest naturalis appetitu corporis administrandi, quo appetitu retardantur ne tota intentione pergant in summum Deum, hoc est in trinitatem per cognitionem & amorem.
Sed nec illud valet, quia sicut statim dictum est, distractiintentionis circa vnum minuit operationem circa alterum, sed secundum illam opinionem anima separata non ita expedite & libere fertur in Deum, sicut coniuncta propter hoc solum, quia intentio eies distrahatur ad alterum, scilicet ad administrationem corporis, vt patet plane ex verbis Augustini per eos alleg tis, ergo propter hanc distractionem remittitur eius operatio cir¬ ca Deum, & ita minor est eius beatitudo, quod tamen isti negant. Item anima resumpto corpore non magis expedite feretur in Deum quam ante, nisi vel quia habebit plura adiuncta, vel quia non habebit tot impedimenta: non quia habebit plura adiuncta, quia corpus & vires corporeae nihil conferunt ad visionem diuinae essentiae, nec subiectiue, nec obiectiue, potentia etiam intellectiua & volitiua supponuntur aeque perfectae. Si vero dicatur quod non habebit tot impedimenta sicut separata, non stat cum principali conclusione, quia illud quod est impedimentum nunquam aeque intense operatur nisi magis conetur, si ergo anima separata habeat plura impedimenta quam coniuncta sequitur quod non ita intense videat Deum sicut coniuncta nisi magis conetur: fingere autem in ea malorem conatum non est facile, ergo nullo modo stant simul quod anima coniuncta liberius feratur in Deum quam separata & non intensius. Tenendum est ergo quod sicut anima separata aeque intense fertur in Deum vt coniuncta, sic fertur aeque expedite & libere.
NEC ratio in oppositum cogit, quia appetitus animae sepa ratae de amando corpus in nullo impedit vel minuit visionem vel fruitionem diuinae essentiae: quia vel ille appetitus est naturalis qui competit animae vt est forma, & talis non impedit, aut distrahit cognitionem, quia nec cognitionem exigit (est enim similis appetitus in rebus cognitione carentibus) vel est appetitus se queos cognitionem, vtpote quia anima separata cognoscendo suam naturam quo ad aliquid imperfectam, quia nondum beatificatam quo ad vires sensitiuas quae corpus perficunt appetit vniri corpori vi in ipso perficiatur plenius, sed nec ille appetitus minuit in aliquo aut retrahit visionem diuinae essentiae nec fruitionem de visione quia duorum quorum ratio vnius sumitur ex altero vnum non est impedimentum alterius, sicut cognitio rerum in verbo non impedit aut distrahit cognitionem verbi, quia verbum est ratio cognoscendi caetera in verbo: similiter appetitus animae videntis Deum de administrando corpore regulatur secundum appetitum videndi Deum & fruendi Deo, sicut ea quae sunt ad finem, rationem & regulam sumunt a fine, vnde anima non appetit reuniri corpori, nisi sicut placere videt diuinae voluntati & diuine bonitati quam intuetur & qua fruitur, propter quod vnum non est. di stractiuum vel impedimentum alterius. Aug. autem in auctoritate allegata magis loquitur inquirendo, quam asserendo, vt patet ex ve bis suis: dicit enim siue ex Deo siue ex alia latentiore causa, &c.
Tertius modus est quod anima resumpto corpore non intensius videt Deum nec expeditius quam separata, & licet hoc satis pateat ex reprobatione duarum opinionum praecedentium tamen adhuc potest alia ratio adduci quae est communis, & est satis efficax quae est talis: si animae beatorum resumptis corporibus intensius aut liberius viderent Deum quam ante, hoc esset vel ex parte potentiae cognitiuae, vel ex parte luminis gloriae ipsam eleuantis, vel ex parte obiecti repraesentantis, vel ex parte alicuius impedimenti in anima separata existentis: non ex parte potentiae cognoscentis, quia illa remanet penitus eadem non intensa neque remissa, neque ex parte luminis propter eandem causam, neque ex parte obiecti, quia tunc non repraesentabitur aliter, nec ex parte alicuius impedimenti, quia nullum est in anima separata plusquam in coniuncta, vt deductum est, ergo anima resumpto corpore non videbit Deum expeditius vel intensius quam ante.
Ad rationes in oppositum patet responsio, solum enim probant quod beatitudo augebitur resumptis corporibus extensiue & non intensiue: miseria enim reproborum de qua procedit primum argumentum non erit intensior resumptis corporibus quantum ad dolorem quem habent de carentia visionis diuinae, qui dolor correspondet visioni & fruitioni diuinae essentiae, sed erit in pluribus, quia torquebuntur non solum in anima sed etiam in corpore, & proportionabiliter augebitur beatitudo in electis, miseria vero daemonum non augebitur post iudicium quantum ad dolorem quem habent de amissione visionis diuinae essentiae, qui dolor correspondet praemio essentiali bonorum angelorum, sed augebitur accidentaliter in quibusdam accidentibus, sicut beatitudo bonorum augebitur accidentalite post iudicium propter meritum accidentale quod habent procurando hominum salutem, sicut & simile demeritum habent daemones procurando hominum damnationem.
Sub eodem sensu procedit secundum argumentum, quia na tura humana resumpto corpore erit perfectior ro quod consistet in omnibus suis partibus & in omnibus glorificabitur: sed non erit perfectior quantum ad animam intrinsece, nec secundum eam glorificabitur magis intensiue. Et sic patet responsio ad obiecta in oppositum.
On this page