Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis L. in generali & speciali.

HIC ORITVR quaestio. Determinato de gloria sanctorum: hic determinat de poena malorum. Et primo quantum ad effectum. Secundo quantum ad cognitionem ibi, Hic quaeri potest. Tertio determinata recapiti lat ibi, De pedibus. Prima habet duas. Primo enim mouet dubitationem intentam Secundo soluit ibi, Quidam autumant. Secunda pars principalis in qua determinat de poena damnatorum quantum ad cognitionem habet tres. Primo inquirit quomodo se habeant quantum ad cognitionem Dei. Secundo quomodo ad cognitionem eorum quae sunt in mundo. Tertio quomodo se habeant quantum ad cognitionem sanctorum. Prima ibi, Hic quaeri potest. Secunda ibi, Praeterea quaeri solet. Tertia ibi, Quaeri etiam solet.

PROPONIT ERGO primo magister quaestionem, scilicet vtrum damnatis non erit facultas peccandi cum continue malam habeant voluntatem. Et respondet secundum aliquos quod illa mala voluntas non erit culpa sed poena: secundum alios culpa erit, sed secundum eam nihil demerebuntur. Magister tamen primam opinionem approbat, quia sicut sanctis cedet ad gloriam quod non poterunt habere malam voluntatem, ita malis erit in poe¬ nam quod bonam voluntatem habere non poterunt. Deinde quaerit, quare mali in tenebris exterioribus dicuntur esse. Et respondet quod hoc ideo erit, quia omnino penitus exclusi erunt a luce Dei, tum propter perfectam malitiam voluntatis, tum propter obliuionem Dei quam in eis causabit grauita tormentorum. Deinde quaerit, vtrum damnati cognoscant ea quae in mundo geruntur. Et respondet quod habent tamen aliquam curam de suis notis, quia non vident eos in tormentis secum, nec in gloria cum beatis. Ibi etiam incidenter se bdit quod animae separatae a corporibus in locis corporalibus possunt detineri a poena, ponit exemplum de diuite damnato, licet quidam aliter intelligant. Deinde subdit quod boni videbunt malos ante iudicium, & econuerso mali bonos. Quaerit etiam quomodo boni possunt videre malos fine compassione. Et respondet quod ratio est, quia vita eorum perfecta & conformis erit diuinae iustitiae. Vitimo quaerit vtrum poena damnatorum cedat in gaudium bonorum. Respondet quod sic, inquantum vident se ab illis malis liberatos, & in sine recapitulat quae dixerat, & in hoc terminatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum