Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in inferno sit tantum poena ignis

QVAESTIO PRIMA. Vtrum in inferno sit tantum poena ignis.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum in inferno sit tantum poena ignis. Et arguitur quod sic, quia varietas poenarum praestat refrigerium, vt cum aliquis multum aestuans transfertur ad locum frigidum, sed in inferno non erit aliquod refrigerium, ergo non erit ibi varietas poenarum.

Item purgatorium dicitur quaedam pars inferni, sed in purgatorio non est nisi ignis, ergo nec in inferno. Minor probatui per Apost. 1. Cor. 3. Qui dicit omnia peccata venialia per igni purgari, vniuscuiusque opus qualis sit ignis probabit.

IN CONTRARIVM est qud dicitur Iob 33. Transibunt ab aquis niuium ad calorem nimium.

Item Esaias vltimo dicit de damnatis quod vermis eorum non morietur & ignis eorum non extinguetur, igitur in inferno non solum erit poena ignis sed & vermis.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam sunt duo videnda principaliter. Primum est de pluralitate poenarum inferni. Secundum est de comparatione earum ad inuicem secundum grauitatem vel acerbitatem.

Quantum ad primum sciendum est quod quaestio potest dupliciter intelligi. Vno modo vtrum in inferno praeter poenam ignis sit absolute alia poena corporalis vel spiritualis. Alio modo potest intelligi specialiter de poena corporali, an aliqua talis si in inferuo praeter poenam ignis, intelligendo primo modo quaestionem. Dicendum est quod praeter poenam ignis & quamcunque poenam corporalem est in inferno quaedam poena spiritualis qui dicitur poena vermis. Quod patet sic, poena debet corresponde re culpae, sed culpa consistit non solum in actu exteriore vel in delectatione sensuali, sed potius & principalius consistit in interiore actu voluntatis, vt patuit in 2. lib. ergo poena damnatorum debet consistere non solum in afflictione corporali & sensibili, sed etiam in afflictione spirituali seu mentali, qualis autem sit talis poena, aduertendum est quod poena seu punitio est perceptibilis priuatio boni conuenientis, nam si quis non percipere priuationem boni conuenientis sibi non esset proprie punitus, bonum autem conueniens proprie creaturae rationali & intellectuali est duplex in genere, scilicet bonum honestum & bonum commodi. Bonum enim honestum intellectualis creatura est virtus seu gratia. Bonum autem commodi est beatitudo secundum Ansel. qui dicit de casu diaboli 4. cap. quod omnis beatitudo consistit ex commodis, vtroque autem bono priuatur home propter peccatum mortale, in praesenti quidem priuatur bonc honesto quod est gratia, quia gratia non stat cum peccato mortali, in futuro quidem priuabitur bono commodi, quod est beatitudo quae non datur, nisi habenti gratiam, secundum illud Ro. 6. gratia Dei vita aeterna, priuatio autem primi boni non est perceptibilis ab eo cui abstrahitur nisi fide, & ideo non habet proprie rationem punitionis, sed priuatio secundi boni, scilicet peatitudinis est maxime perceptibilis a damnatis, & ex hoc sequitur in eis maxima tristitia, quia sicut maxime appetunt beatitudinem, ita maxime dolent de carentia eius, vt est bonum commodi, & quia non priuantur bono diuino nisi propter culpam suam, ideo valde dolent de culpa sua, non quidem vt fuit actus deordinatus, & contra praeceptum Dei, sed vt est impeditiua sui commodi, & haec tristitia de carentia visionis diuinae propter culpam commissam vocatur vermis conscientiae inquantum oritur ex putrefactione peccati & animam affligit, sicut vermis corporalis oritur ex putrefactione carnis, & carnem affligit, vnde vermis dam¬ natorum non est vermis corporalis sed spiritualis, vt patet per August. 20. de ciuit. qui dicit sic, in poena malorum inextinguibilis ignis & viuacissimus vermis, ab aliis aliter atque aliter est expositus, alij vtrumque ad corpus, alij vtrumque ad animam retulerunt, alij proprie ad corporis ignem, tropice autem ad animam vermem quod est credibilius.

Intelligendo autem secundo modo quaestionem, dicendum est quod praeter poenam ignis erunt in inferno aliae poenae corporales, quod patet sic, sicut se habet gaudium ad bonos sic poena & miseria ad damnatos, sed omnis creatura erit baatis materia gaudij, ergo omnis creatura erit damnatis materia poenae & afflictionis, & non solum materia, sed causa aliquo modo effecti. ua, cui concordat illud Sapi. 5. Pugnabit orbis terrarum contra insensatos. Poenae autem illae corporales erunt in duplici genere, quia affligent ab extrinseco & ab intrinseco. Ab extrinseco erit quadruplex poena, scilicet ignis, aquae, aeris, & terrae, de primi duabus dicitur in Iob vt allegatum est in arguendo. De tertia in Euangelio vbi praecipiuntur proiici in tenebras exteriores tenebra autem est passio aeris, hae autem non sunt intelligenda per carentiam omnimodam luminis, sed per carentiam vt visio eius est delectabilis, vnde tales tenebrae erut in inferno, quia ibi nihil perspicue videbitur, sed solummodo videbunt ibi sub quadam tenebrositate illa quae afflictionem cordi possunt ingerere, vnde damnati videbunt poenas suas & illos quos secum per malum exemplum traxerunt de mundo quod totum cedet eis ad augmentum supplicij, poenam etiam habebunt ex elemente terrae ratione situs vbi infernus collocatus est scilicet circa centrum terrae vbi est locus infimus & vilissimus. Sufficientia auti illarum poenarum potest haberi sic, omnis creatura corporalis erit damnatis ad poenam (vt dictum est) sed post resurrectionem (vt dictum est) non remanebunt creaturae corporales quae possent hominem contingere & ipsum affligere nisi praedicta quatuor elementa, ergo solum ab eis patientur homines, patientur autem secundum praedictas poenas, ergo &c. Minor declaratur, quia cum post resurrectionem cesset generatio & cor ruptio nulla corporalia remanebunt nisi quae habent ordinem ad incorruptionem, talia autem sunt primo & principaliter corpora coelestia, quae secundum quodlibet sui sunt incorporalia sed ab istis non affligentur damnati poena corporali, quia non contingentur ab eis, elementa autem sunt incorruptibilia secundum se tota, sic intelligendo quod nunquam aliquod elementum secundum se totum fuit simul corruptum, nec vnquam sic corrumpetur quantumcunque mundus duraret, quamuis quodlibet elementum posset corrumpi & quotidie corrumpatur secundum aliquid sui, scilicet secundum extremitatem qua contingit alterum elementum sibi contrarium. Omnia auten mixta praeter hominem sunt secundum se tota. & secundum quodlibet sui corruptibilia, & ideo nihil eorum remanebit post resurrectionem nisi quae dicta sunt scilicet corpora coelestia, elementa, homo, & sic solum ab elementis poterit homo affligi secundum praedictas poenas.

Quod autem dicitur in Psalmo, Sulphur & spiritus procellarum pertinere ad poenam damnatorum intelligendum est per adoptationem, quia locus inferni erit foetidus et turbulentus, affligentur nihilominus damnati ab inferiori, quia secundum Euangelium ibi erit fletus & stridor dentium, de stridore dentium qualiter posset esse ibi non est difficile, sed de fletu aduertendum est quod cum in fletu sint duo, scilicet resolutio lachrymarum & conturbatio capitis & maxime cerebri & oculorum proptehumorum commotionem. Quantum ad primum non erit fletus in damnatis, quia cum corpora eorum sint finita si ab eis continue resoluerentur lachrymae tandem totaliter consumerentur cum non fiat in eis aliqua restauratio per sumptionem alimenti, sed quantum ad secundum erit in eis fletus perpenu& perpetua perturbatio capitis, cerebri, & oculorum exinordinata humorum commotione, & sic patet primum.

Quantum ad secundum, scilicet de comparatione illarum poenarum dicendum est quod si comparemus Joenam spiritualem quae dicitur poena vermis poenis corporalibus sic ipsa est maior simpliciter & grauior caeteris, quia quanto bonum aliquod est majus & delectabilius tanto priuatio eius est peior & tristabilior, sed bonum quod priuator per poenam vermis (sulicet, visio Dei) est majus & delectabilius quocunque bono corpora & ad hoc sunt auctoritates Chrysostomi prius positae in quaestione qua quaeritur de passione animae ab igne quamuis nobis nunc existentibus in carne contrarium videatur, propter hoc quod magis nunc iudicamus secundum sensum quam secundum intellectum. Si autem comparemus poenas corporales adinuicem sic inter eas poena ignis est maior, quia quod est magis actiuum est magis afflictiuum, sed ignis est maxime actiuus, ergo maxime afflictiuus, & propter hoc caeterae poenae Corporales frequenter tacentur in scripturis expressa sola poena ignis, quia in ea tanquam in grauissima, omnes aliae intelliguntur.

Ad argumenta in oppositum. Ad primum dicendum quod varietas poenarum corporalium non praestat refrigerium, sed auget supplicium, & tales sunt omnes poenae damnatorum excepta poena ignis respectu poenae aquae & econuerso de quibusdicendum est quod varietas talium poenarum non praestat refrigerium nisi quando paulatiue receditur ab vna & transfertur ad alteram. Si autem subito vel quasi subito transeatur de summe vnius poenae ad summum alterius poerae tunc non est refrigerium, sed notatio supplicij in supplicium

Ad secundum dicendum quod non est simile de purgatori & de inferno, quia poena purgatorij ordinatur solum ad purgam dum per satisfactionem poenae, quae purgatio optime porest fier per ignem, quia maxim e puigatiuu:, sed poena inserni est ad affligendum camratos propter executionem institiae, qui sicut peccauerunt contra dominum omnium nec poenituerunt, ab omnibus debent aliquo modo a ffligi quod fit per poenas supradictas

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1