Liber 2
Commentum 1
IDest hoc, quod dixit, cum non sit ex elemento, duobus modis intelligitur, aut ilquia non componitur ex materia, & forma, sicut alia corpora simplicia, aut, quia non componitur ex elementis in actu. Compositio autem prima non est in eo per id, quod dictum est in primo libro, scilicet quod corpus coeleste non habet contrarium, & ex fine eiusdem scilicet quod in corpore coelesti non est potentia secundum substantiam. quoniam, si esset, posset fieri transmutatio secundum eam: quapropter esset generabile, & corruptibile. compositio vero secunda non est in eo, quoniam est simplex. Et etiam quia est non generabile, neque corruptibile: compositum vero ex simplicibus est compositum ex contrariis: & conpositum ex contrarijs est generabile, & corruptibile. &, si esset ex contrariis, non moueretur naturaliter circulariter. nam omnia ista determinata sunt prius. Et intentio in maiori parte istius tractatus praesentis est perscrutari de accidentibus huius, cor¬ poris, & aliorum quatuor. v. g. declarare quod habet dextrum, & finistrum, & sursum, & deorsum, & ante, & retro, & quod sphaerica sit eius figura, & alia, quae quaeruntur de eo. Et dixit, si ne principio, & sine fine. id est quod suum esse non habet principium in tempore, neque finem, cum ipsum sit causa temporis, & continens ipsum. & ideo dixit, continens ipsum, quia tempus non addit super ipsum, nec tempus est supra ipsum, sed, quia est causa temporis, est qua si terminans ipsum: quapropter id, quod est extra corpus coeleste, non est in tempore, vt Deus, & intelligem tia.
D. d. Consyderans autem, &c. intem dit declarare hoc sermone quod coelum non est generabile, neque corruptibile, quoniam, cum aliquis intuebitur sermo nem Aristo. & aduersariorum eius in hac quaestione, & inuenerit sermonem aliorum sequi plura impossibilia, & inuenerit sermonem Ari. non sequialiquod impossibile, acquiret fidem maiorem, quam habuerit prius ex ratione. Et ideo dixit Alex. nos autem non sumus sustentati super sententiam huius homins inter omnes alios, nisi, quia videmus ipsam minoris ambiguitatis, & remotiorem a ptradictione,
Commentum 2
Testatur supra suum sermonem per sermones Chaldeorum Antiquorum, uonium, hoc, quod dicunt, quod aliquid est mobile velocis sime, aeternum, non corruptibile, idem est cum opione Ari¬ de corpore coelesti, & quod hoc demonstratum est firmiter in Octauo Phy. declaratum est enim illic quod iste motus est aeternus, non corruptibilis, neque generabilis. Quoniam autem est velocis simus motuum declaratum est ex praedictis, & etiam ex mathesi. Et etiam declaratum est in primo tractatu quod est continens omne continens, quoniam extra ipsum non est locus, neque tempus, & quod est perfectum. Et hoc, quod dixit aliorum autem motuum quidam sunt, &c. intendit quod motuum aeternorum quidam sunt facientes motus generationis entium, & quidam sunt conseruantes eius esse, cuius generatio perficitur. & hoc intendebat per quietem. motus enim generationis quiescit, cum ens perficitur id est quod motuum aeternorum quidam sunt generantes entia, & quidam conseruantes. Et hoc intendebat, cum dixit recipiens, quia mouens, cum receperit motam rem, quiescit a motione, & tunc conseruabit ipsam. Deinde d. quod omnes Antiqui faciunt, &c. id est & testatur hoc, quod omnes leges conueniunt in hoc, scilicet Deum esse in Coelo, & Deum esse aeternum: locus autem aeterni est aeternus.
Commentum 3
Vult demonstrare quod hoc, quod dixit, conuenit pluribus actionibus, quae in eo apparent, & d. Ratio autem, &c. intendit per rationem syllogismum, ex quo scimus quod motus eius est aeternus, & syllogisimum, ex quo scimus ipsum esse simplex, & non habere contrarium. ex istis ergo scimus quod non generatur, neque corrumpitur, neque senescit.
D. d. Et cum hoc, quod diximus, non fatigatur etiam id est & apparet etiam ex hoc, quod declaratum est ex sua natura, quod in hoc motu, non cessanti non accidit ei labor, neque fatigatio. & causa illius est, quia causa fatigationis, quae est in animalibus, non est in eo. causa enim fatigationis in animalibus est, quia in eis est principium motus, contrarium motui animae, scilicet pars grauis, quae est in eis. hoc autem mouet nos multum ad contrariam partem illi, qua intendimus moueri ex anima nostra, quapropter accidit nobis labor, & fatigatio.
Et hoc est, quod d. non enim habet alium motum, nisi suum. id est quia coelum non habet motum naturalem, alium a motu voluntario: & iste motus in ipso non prouenit a natura, sicut motus ellitorum: quoniam, si eset naule, contingeret quod esset compositum ex mamr, & forma: ergo ganabile, & corruptibile. Et virtus, quae est in hac natura, est similis formae naurli, & similis formae abstractae. assimilatur enim formae materiali, quia ipsa dat huic corpori motum circularem, & est in corpore, quod mouetur per ipsam. & assimilatur formae abstractae, quia non diuiditur per diuisionem corporis, in quo est: quapopter non habet subiectum, neque contrarium, sicut de claratum est superius. Recipiens autem istam formam, & quod adunatur cum ea, est corpus coeleste incorruptibile, ad quod sequuntur dimensiones corporales, & alia accidentia, quae in eo inueniuntur: & ideo forma, & formatum sunt in eo idem numero, sed secundum dispositionem magis diminutam, quam sit adunatio recipientis, & recepti in forma abstracta. Et causa istius adunationis inter istam formam, & suam materiam est, quia non cohaeret suae materiae mediantibus dimensionibus, sicut formae gnoabiles, & corruptibiles. quapropter haec materia caret potentia. Et iam declarauimus hoc in tractatu, quem fecimus so lum propter hoc. & propter hoc, quod iste formae non sunt diuisibiles se, cundum diuisionem corporis, recis piunt intellectum. Tquapropter haec orpora sunt intelligentia, & anima ta secundum vniuersum. & propter hoc non recipiunt laborem, neque faigationem. & propter hoc illud, quod in sua actione est minus fatigatum, est nobilius, & melius: bonum autem, simpliciter est illud, cui non accidit in sua actione fatigatio.
Commentum 4
Dicit: & signum, quod opinio nostrade substantia coeli est vera, est quod non sumus coacti in dando causas eorum, quae apparent in coelo, dicere imposuibilia, quae dicunt multi Antiquorum per coactionem. v. g. quod dicentes coesum esse graue, oportebat dicere esse aliquid deferens ipsum, ne caderet, quod diciter Athlas.
D. d. quod serr io istorum est similis sermoni dicentis, quod coelum habet animam, qua mo¬ uetur hoc motu. Et intendebat dicere quod qamuis sermo istorum sit verus scilicet quod caelum est animatum, tamen raotio eorum non est vera. Isti ant non diauent caelum hiabe animam, nisi quia est graue. & d. non vera rsitione, quaa, propositiones eorum sunt falsae, quoniam melius est dicere caelum esse leue, quam graue: & iam declatum est quodcelum neque est graue, neque leue, sed naturae tertiae. Et intendebat quod quod opinatur caelum esse tertiae naturae, non indiget vt ponat ferens, aut animam, aut aliquid extrinsecum: tamen quis ponatur hferere animam, non bene sentit quod sit graue, hauns animam: quam uis anima sustentet ipm, & deferat, tamen in diget alio extrinseco, deferente ipsum.
Commentum 5
Dicit, & signum veritatis hostraeopinionis est etiam, quoniam non sumus coacti dicere causam stabilitatis coeli, quam Empedoc les dixit: ille enim dicit quod caus, qua caelum non cadit, est velocitas suimotus. apparet enim quod res velocis motus scilicet circularis, permanent in suis locis.
D. d. Nos autem dicimus, &c. id est quod, si cam stabilitatis caeli in eodem loco, essendo graue, esset velocitas motus, non duraret in infinitum, stando in vno loco, neque motus eius esset infinitus. D. declarauit hoc, & dixit: quoniam iste est motus, &c. id est velocitas motus non est caus sustentationis caeli, quia est motus violentus: motus autem violentus, impossibile est vt sit aeternus, aut perfectus: & iam declarauimus quod motus iste est perfectus, & aeternus. Et sylls quidem sic componitur in. secunda figura. Motus coelestis est aeternus, & per fectus: motus, qui est caum stabilitatis moti, non est aeternus, neque perfectus: ergo motus, qui est catuma rei motae stabilitatis, non est motus coelestis.
D. declarauit propositionem, dicentem quod motus, qui est caum prmanentiae rei motae in eodem loco, non est aeternus in prima figura sic. Motus, qui est caus prmanentiae rei motae in eodem loco, est violentus, sed motus violentus non est aeternus: ergo motus, qui est cam prmanentiae rei motae in eodem loco, non est aeternus.
D. declarauit, propositionem maiorem sic. Quod violente mouetur, contrarium est suomotori: & omnis motor habens contrarium non semper mouet: ergo omnis motio motoris violente non est aeter na, &, cum huic coniuncta fuerit quod omne, cuius motio non erit aeterna, illud, quod ab eo mouetur non erit aeter num, concludetur quod illud, quod mouetur a motore violento, non est aeternum.
Commentum 6
Quia aliqui dicunt quod permanentia coeli, & permanentia sui motus est propter animam, vult contradicere eis, ciisti sermoni contingat impossibile quia motio corporis ab anima, quod est hmoni, est motus violentus, & similiter suum esse viuum. & similiter qued mouit dicentem hoc ad credendum, hoc est, quia apparet quod causa perma nentiae istorum, quae sunt apud nos in vita quodam tempore, non est, nisi coniunctio animae cum corpore: & viversatler generale hoc est in omnibus entibus, quae sunt apud nos scilicet quod formae eorum sunt causae suae permanentiae in aliquo tempore. Isti igitur, cum credebant hoc, & videbant quod entia sunt durabiliora aliis scilicet quod quanto magis forma fue¬ rit perfectior, tanto magis remanebit ens, dixerunt cum anima coeli sit nobilissima animarum corporum, & corpus est nobilissimum omnium corporum, quod anima eius est causa permanentiae eius aeternae. & ipse vult contradicere eis. &, quia contradictio intrat eos, qui ponunt hoc corpus habere contrarium motum motui animae, dicit, & iste sermo est impossibilis, &c. id est secundum modum alium a suo motu naturali. & non debemus intelligere ex hoc motum tantum, sed etiam durabilitatem essentiae illius entis animati, scilicet quod durabilitas essentiae in eo secundum modum, quo est recipiens animam, est propter animam.
D. d. si ergo est sic erit semper in negocio, &c. id est & si motus coeli est propter animam, & habet in se mobilitatem contrariam motui animae, tunc coelum, quia motus eius est aeternus, caret omnino non veratione, existente in omni, quod mouetur ab intellectu, & erit semper in negocio, & labore: quanon inuenitur in eo quies, quae inuenitur in animalibus scilicet somnus, & quies. somnenim & quies in animalibus necessario sunt in eis propter laborem: labor autem non est, nisi quia in eis existit princ pium contrarium motui animae. Ideoque dicit. &, cum ita fuerit, non habebit non vexationem omnino, &c.. in & necessario est vt non habeat quietem, quia non habet dispositionem similem illi, quae est in animalibus apud somnum. & est sermo eorum in coelo similis sermoni Antiquorum dicentium aliquid esse motum motu violento sine pricipio, & sine fine, quod vocabitursioc sequisor.
D. d. Et dico quod sermo illo rum de isto motu aeterno est sine ratione. id est quod hec, quod dixerunt C hoc ente ipsum esse huiusmodi, est sermo dictus fine ratione, sicut dicebant quod Dij sunt plures sine ratione. Et, quia omnia ista sunt apologi, quos ponunt ponentes leges ad rectificatio nem ciuium, a veritate autem sunt valde remota, & ab intellectu huma no, dicit volumus igitur fugere, &c.
Commentum 7
Omne, quod praedixit, est quasi prologus istius tractatus, & mon incaepit dicere vtrum coelum habeat dextrum & sinistrum, & dixit quod, si oportet attribuere, &c. id est quod, si necessarium est vt ista duo principia sint in coelo, necesse est vt habeant alia principia, quae sunt, priora istis naturaliter. videtur enim quod omne huus dextrum, & sinistrum etiam habeat ante, & retro, & sursum, & deorsum, & non conuertitur omne autem habens anm, & retro videtur habere dextrum, & sinistrum, forte praeter animalia immobisia, quae non habent dextrum, & sinistrum, & hit anm, & retro, sursum, & deorsum. Et quod est manifestius, est quod hoc existit in eis, quae habent sursum tantum: Et, quia haec principia sex sunt valde manifesta in animalibus, & locus perscrutandi de his est, cum fuerit perscrutatio de motibus animalium: ideoque dixit: Et haec quidem principia iam distincta sunt in libro, &c. id est quod consyderatio de eis non est, nisi apud consyderationem de animalibus.
Commentum 8
Dicit: & manifestum est quod, si posuimus in coelo dextrum & finistrum, necesse est ponere alia. & hoc, quod dixit vetificatur inductione: & verificatur etiam ex definitionibus harum partium.
D. d. & dicamus etiam quod, si istae dispositiones sunt tres, &c. id est manifestum est quod, si istae tres dispositiones existant, quod quaelibet earum distiguitur a succompari in hoc, quod sint principia metuum diuersorum. & intendit prtres dispositiones nobiliores earum scilicet dextrum, & ante, & sursum. & propter hoc posuit eas tres: tamen in explanatione inducit sex.
D. narrauit quod istae partes non in ueniantur naturailiter, nisi in perfectis corporibus scilicet animatis, & dixit: & necesse es vt omnes istae mensurae sint in corporibus perfectis & intendit per mensuras, sex superficies existentes in corporibus, cum fuerint habentia virtutes distinctas in natura, sicut in animalibus.
D. incoepit describere eas ex motibus propriis, & dixit quod superius est principium longitudinis scilicet principium motus, qui est in longitudine, & est motus rei, scilicet crementum, dextrum autem est principium latitudinis. id est principium motus, qui est ex vno duorum extremorum latitudinis. principium enim motus animalium in loco est ex dextro deide ex finistro: quoniam primo mouet animal dextrum pedem, deinde finistrum, vt super hoc sustentetur: pes autem motus essentialiter est dexter, sinister autem non est motus, nisi motu accidentali: & non est dubium quod principium duorum motuum pedum est ex duobus extremis latitudinis corporis. ante autem est pars, in qua sunt sensus, & ad quam est motus, & retro est oppositum huic. Et hoc intendebat, cum dixit: Et voco principium, illud, ex quo incipit motus in corpore moto, principium longitudinis, & latitudinis, & principium ante.
D. incoepit narrare quis motus cui primo principio appropriatur, & dici. quoniam principium motus crementi est superius. id est quod superius est principium motus: quia superius est principium motus crementiin plantis, & animalibus.
Commentum 9
Propter hoc, quod declarauit quod in partibus istis sunt principia, propriorum motuum, d. Propter hoc igitur, &c. & hoc, quod dicit manifestu est, quoniam cum non appareat in corporibus in animatis principium motus in longitudi ne, neque in latitudine, neque pars proria, qua fit motus, manifestum est quod haec principia non sunt in eis quaerenda. & non est dubium in aliquo eorum vtrum in eo sit aliquod principium istorum, aut non in animatis autem forte est dubium, aut in omnibus partibus, aut in quibusdam id est & quia intendebat dicere quod corpus caeleste est animatum, oportet dubitare in eo, & quaerert hanc quaestionem. Et hoc intende bat, cum dixit: quoniam non videmus in corporibus, &c. id est & diximus quod corpora inanimata non habent partem quia non inuenimus in aliqua parte eorum principium motus, proprij illi parti. Et signum quod corpora in auimata, quae naturaliter mouentur, non habent partem, est, quia in uenimus ca moueri motu suo natu¬ rali ex omnibus partibus aequaliter id ist ex quacunque sit parte. ignis enim secundum quemcunque situm fuerit positus hic, mouebitur ad superius. principium ergo istius motus non est ex parte, proptia & similiter de terra¬
Commentum 10
Quia istarum partium quaedam inuenium, tur essentialiter, & vere, quaedam in respectu, & non vere, dicit: Et dicamus etiam quod corpora inanimata habent superius, & inferius, & dextrum, & sinistrum quo ad nos. vocamus enim quae sunt ex sinistro nostro sinistrum, & ex dextro dextrum, vt faciunt augures.
D. d. & sicut res positae, &c. id est & dicunt habere partes secundum similitudinem nostram, vt est in imaginibus. quoniam, sicut sinistrum Socratis, cum fuerit oppositum nobis, est oppositum nostro dextro, & nostrum dextrum opponitur suofinistro, sic dicimus de nostris imaginibus. & hoc non accidit in ima ginibus, nisi quia assimilantur formis hominum. & similiter iste modus est non ex respectu, sed ex similitudine. & magis, quod dferensuperius, & inferius in corporibus non animatis, dicitur in respectu ad superius, & inferius, quae sunt naturaliter in mundo, scilicet ad locum ignis, & terrae. Et, quia istae partes non vere sunt in imagine, demonstrauit hoc, & dixit: & viversatle dico, &c. id est & non ima ginamur istas partes esse in imagi ne, nisi quia assimilantur hoi: &, quia non est, nisi tantum in sigura, non est illic pars, nisi in figura tantum:
D. dedit super hoc rationem, & d. imago enim non conuertitur, &c. & istae partes, quas dicit, non sunt partes in respectu in magine, sed sunt secundum similitudinem partibus hoinum. Illae eni partes non diuersantur secundum diuersitatem situs imaginis, quemadmodum partes hominum non diuersantur propter diuersitatem situs eo rum adinuicem. & quasi voluit innuere per hoc quod habentia veras partes non at tribuuntur partibus, quae stur in respectu. si igitur imago, cuius partes assimilantur veris partibus: habet partes veras, non attribueretur partibus in respectu,
Commentum 11
Hoc quod inuenitur in Pythagoricis, manifestum est. ponunt enim in contrariis, quae opinantur esse principia omnium dextrum, & finistrum, & dimittunt alia, uae non minus habent contrarietatem, quam ea, Si ergo contrarietas, quae est inter dextrum & finistrum, praestat eis esse principium, necesse est eis vt contrarietas inter anm, & retro sit catum eorum, quae sunt principia.
D. d. quoniam finistrum, & dextrum tantum, potentia differunt, &c. id est declat quod comtrarietas inter ante, & retro est mani¬ A festior ea, quae est inter sinistrum & dextrum, quoniam dextrum differt a sinistro in hoc, quod virtus dextri differt a virtute finistri non in figura: eandem enim habent figuram: ante autem, & retro differunt & in potentia, & in figura, scilicet quia figura ante differt a figura retro in habenti ante, & retro: & etiam differunt virtute.
Commentum 12
Pythagorici peccant in hac quaestione in duobus, quorum alterum est, ro quia ponunt in omnibus dextrum, & finistrum, & scum est, quia non ponunt in eis sursum, & deorsum. In primo autem simpliciter peccant, quia manifestum est ex definitione dextri, & finistri. In secundo autem errant, quod modo vult declarare Et d. Et dicamus etiam quod sursum, & deorsum, &c. id est dicam quod sursum, & deorsum necessario est vt sint in omni habenti dextrum, & finistrum. videmus enim quod omne habens dextrum, & sinistrum habet sursum, & deorsum, & non conuertitur. sola autem animalia habent dextrum, & finistrum in quibus inuenitur sursum, & deorsum: planta autem habet sursum, & deorsum, sed non dextrum, & finistrum. Et vult declarare hoc, quod sursum, & deorsum sunt priora natura dextro, & sinistro. &, cum posterius inuenitur, necessario est etiam vt anterius inueniatur.
D. incoepit declarare hanc rationem, dando causam, qua superius, & inferius sunt priora natura dextro, & sinistro, & dicit: reuertamur ergo, & dicamus. id est & apparet quod sursum est ante dextrum, quia, si longitudo est prior latitudine, necesse est vt motus in longitudine sit prior motu in latitudine. &, cum alter duorum motuum fuerit prior altero, necesse est vt principium motus prioris sit prius principio motus posterioris: sed principium motus prioris est superius, & principium posterioris est dextrum: ergo superius est prius dextro.
D. d. & dico in generatione, &c. id est non de bemus intelligere ex hoc priori, nisi prius in natura. Et, cum dedit hanc causam, dedit etiam aliam rationem, & dixit, quod superius est vbi est principium motus. id est & dico quod man: festum est ex praedictis quod superius est principium motus, & quod dextrum est locus exitus motus a corpore, non principium. Et voluit per hoc quod declaratum est ion libro motuum animalium, scilicet quod principium motus animalium est a corde.
D. d. & quod antie est locus finis motus. potest intelligi per hoc finis motus visus a visibilibus: visibilia autem mouent media, quousque motus eorum perueniat ad virtutem corporalem. & potest intelligi quod ante est pars, secundum coius rectitudinem, & dispositionem erit finis motus localis. & potest intelligi quod ante est finis motus, prouenientis a corde.
Et, cum posuit has, propositiones, dixit: Et, si ita. sit, necessario, &c. & intendebat per hoc quod principium motus sursum est aliud a principio motus dextri, & aliud a principio motus ante. & est manifestum per se, & iam positum est in sermo ne pdicto. Et, si per hoc intendebat declarare quod principium motus sursum est prius principio motus dextri, & principio motus ante, habet aliquam difficul tatem, quoniam, si motus esset vnicus, necessario esset vt locus sui principij esset prior loco sui exitus, & loco sui finis, nisi aliquis ponat quod principium motus alicuius rei, in qua est principium motus animalium in loco, sit in ea ante principium motus localis scilicet quod principium rei in corde, est prius principio motus animalium scilicet motu locali. Et, cum declarauit ex omnibus istis modis quod praincipium sursum debet esse prius dextro, d. Oportet igitur nos inuehi, &c. & intendebat per priora principia sursum, & deorsum. & inuehitur in eos, sicut dixit, propter illa duo padicta.
Commentum 13
Quia hae partes non distinguuntur, nisi propter distinctionem motuum: diuersitas enim motuum in rebus animatis ostendit nobis diuersitatem illorum principiorum: & diuersitas illorum principiorum ostendit nobis diuersis tatem illarum partium. &, cum ita sit, necessario est, si coelum habeat principium motuum diuersorum in partibus diuersis, vti habeat istas partes: & maxinie cum posuerimus coelum esse animatum. Et hoc intendebat, cum dixit: Dicamus etiam quod, si coelum, &c. idest, quod si coelum habet animam, & ap paret in eo principium motus ex parte propria, necesse est vt habeat dextrum, & sinistrum, ergo sursum, & deorsum, vt declaratu est superius, & etiam ante, & retro. Et hoc, quod dixit, quod mouetur ex parte propria, manifestum est per se. & hoc. quod posuit ipsum esse animatum, manifestabitur in alio loco. & forte, si mouebitur ex parte, propria, necesse est vt habeat dextrum, & sinistrum, & quod sit animatum. Sed tamenArist. vult in isto loco accipere proconstanti causam, propter quam habet dextrum, & sinistrum scilicet esse animatum, &, cum habet dextrum, & sinistrum, necesse est vt. habeat alias partes: & pars, ex qua coelum mouetur, proprieest pars orientis.
D. dedit quaestio nem super hoc, & d. Et non debet aliquis, &c. id est & non debet aliquis fugere hoc, quod diximus, quod coelum habet dextrum, & finistrum, dicendo quod figura coeli est sphaerica: & dumo possemdicere quod quaedam partes sphaerici sunt dextrae, & quaedam sinistrae, cum omnes sint similes. & ista principia non distinguuntur nisi in eo, quod post quietem mouetur: in eo autem quod semper mouetur, quomodo distinguitur pars propria: Deinde dat solutionem, & dvt imaginetur hom, &c. id est & imaginatio nostra, quod orbis habet partes istas, est, sicut imaginatur quod aliquis homo, cum circundaretur orbe in se, & inciperet mouere orben ex oriente in occidentem, & cum hoc aut ipse rotabitur cum eo orbe, aut erit iste homo fixus, & mouet ipsum per suum dextrum, & finistrum. Iste ergo homo necessario habebit caput suum apud posum meridionalem, & pedes apud polum septentrtonalem, & eius facies ad superiorem partem tertae habitabilis, sed dextrum est in oriente, & sinistrum in occidente, quoniam, si homo iste ponatur, in alio situ, impossibile est vt moueat orbem ex oriente in occidentem, ita, quod motus eius sit versus superius terrae. quoniam, ponendo in hoinc istas duas conditiones, oportet, si moueat orben ex oriente ad occidentem, quod motus eius primo sit ad, superius terrae scilicet quod sit prior natura motu sub terra. Et, cum istae duae dispositiones ponuntur in orbe, scilicet quod motus eius ex oriente est absque eo, quod sit ad occidentem, & quod motus eius sub terra est propter motum supra ter ram, cum esse supra terram sit nobilius, necesse est vt in orbe sint omnes istae sex virtutes. &, sicut homo, cum reuolueretur essendo fixus in eodem loco, inciperet motus eius ex dextro ad partem propriam, ita est in orbe. & hoc manifestum est, sicut vides.
D. d. Et ita debemus imaginari etiam in initio motus orbis. id eest quia in orbe apparet principium motus ex parte propria, & ad partem propriam. &, si nos reuolue remus orben super hominem, & moueretur ab homine, contingeret vt moueret ipsum a parte propria, & ad partem propriam: quoniam iste mouens habet dextrum, & finistrum, & ante, & retro: ita debemus credere in orbe, scilicet quod habet virtutes diuersas in partibus diuersis: quamuis istae virtutes non sint in partibus diuersae figurae, aut copulatae cum partibus non diuersae figurae. & diximus aut copulatae, quia istae virtutes non sunt materiales, vt forte visum est, secundum quod post perscrutabimur.
D. d. & si motus eius non est in tempore, &c. id eest quamuis motus orbis non habet principium temporale, tamen non sequitur ex hoc vt non habea t principium in magnitudine. principium enim secundum magnitudinem est aliud a principio secundum tempus, & dixit hoc, ne aliquis putaret quod, vbi non est principium temporale, non est principium in magnitudine. & hoc intendebat, cum dixit quod mot eius habet locum, ex quo incoepit id est quod hoc, scilicet quod non habet principium temporale, non, phibet quin habeat principium in parte, propria, & in loco, proprio. & pscrutabimur post, quae est differentia inter partem, & locum: & vtrum sint synonyina, an non.
Commentum 14
Cum declarauit quod orbis habet dextrum, & sinistrum, quapropter habet sursum, & deorsum, ante, & retro, & propter hoc habet longitudinem, & latitudi¬ nem, & profunditatem, incoepit demonstrare quae sit longitudo orbis, & quod extremum est superius longitudinis, & quod inferius, & d. Dicamus etiam quod longitudo orbis. id est dicamus etiam quod lon gitudo orbis est dimensio, quae est ex vno duorum polorum ad alterum, quoniam, cum principium motus est extremo, proprio, necesse est vt locus principij motus sit extremum latitudinis. &, cum ita sit, necesse est vt longitudo sit ex meridie ad septentrionem, quia necessarium est, cum habeat dextrum, & finistrum, vt non tantum, habeat longitudinem, sed sursum, & deorsum, quae sunt principia longitudinis.
D. d. orbium enim quidam sunt, &c. & ipse fundauit suam demonstrationem super hoc, quod habet dextrum, & finistrum: & intemndit per dimensionem, in qua sunt orbes, axem orbium, secundum quem reuoluuntur.
D. d. Et iste locus scilicet remotio orbium, &c. id est & iste locus orbis, cuius remotio a medietate orbis est aequalis, & diuersus in sua potentia. & intendit. pr istum locum polos. polorum enim remo tio a medietate orbis est eadem. & est dicere medietatem orbis circulum secantem axem per duo media super angulos rectos. & intendebat quod locus vnius poli est super orben, & locus alterius in fra orbem.
D. d. quoniam orbes, quae sunt in medietate istius orbis, non mouentur id est quoniam pars orbis, quae habet talem dispositionem ex medietate orbis scilicet quod remotio eius ab ea ex omnibus partibus est aequalis, non mouetur omnino, sed est quiescens & intendit. per hoc polum. polus enim dicitur quiescens Geometrice, & non vere: nulla enim substantia est in orbe in actu, quae non moueatur. sed ille punctus, quia est indiuisibilis, & non existens in moto, quod mutat locum per mam, non dicitur motus neque essentiailiter, neque accuntamiliter punctus enim dicitur esse motus accntaiter, quando fuerit in re¬ mota, & similiter iciter quiescens, quaae est in requiescente. &, quama descriptio moti est famusa, scilicet illud, quod mutat suum locum: &, quia pars orbis, in qua est iste puctus non mutat suum locum per maum, nisi mutatione non sensibili: &, quaa, si mutatio eius esset per formam, diceretur esse quiescens: uonim partes orbis praeter partem, in qua est polus, mutant locum in forma, & mam, vt videtur: pars autem, in qua est polus, quia magis apparet quod mutat locum in forma, non in maur: quod autem mutat locum in forma, sicut est orbis, secundum quod declaratum est in Phyncis, dicitur esse quiescens secundum totum: propter hoc dicitur in parte orbis, quae non sentit mutare locum in ma, scilicet quia mouetur super axem, esse quiescens: ista autem, est pars, in qua est polus. & manifestum est quod ista pars est diuisibilis, quamuis in sensu non diuisibilis. secundum hoc igrtur debemus intelligere quietem polorum, non quia illic sit pars quiescens in rei veritate, neque: essentiailiter, neque accintailiter: quoniam quiescens accidentaliter non est, nisi propte quiescens naturaliter, siue essentialiter
D. d. Et assueti sumus appellare loca orbis, quae mouenturid est quae mutant loca in mamr, & forma, partes quatuor mundi, dextrum scilicet & finistrum, & ante, & retro, & non sursum, & deorsum. ista enim sunt tantum loca in longitudine.
D. d. Et dicamus etiam quod illud, quod ex orbibus idetur, &c. & intendit per illud, quod non vivetr polum meridionalem: & per primum orbem, orben stellarum, qui mouetur in motu diurno. & intendit per illud, quod videtur, polum septentrionalem. & posuit septentrionalem, inferius, & meridionalem superius, quiae, cum imaginati fuerimus hominem, cuius dextra sit in oriente. & sinistra in occidente, & facies ad partem coeli, quae est super terram, necesse est, vt caput eius hois sit in poso meridionali, pedes ant in septentrionali. Et haec imaginatio est necessaria in orbe: quaia motus eius: est ab oriente ad occidentem, non econuerso. &, quia motus eius primo est ad supra terram, & secundo ad sub terram, necesse est vt virtus, quae est in polo meridionali, sit silis virtuti, quae est in superiori homis: & quae est in septentrionali similis virtuti, quae est in inferiori hoins. &, quia nos non habitam, nisi in medietate orbis, in qua est polus septentrionalues necesse est vt hintatio noatra sit in parte inferiori orbi& hoc intendebat declare in hoc caplo¬
Commentum 15
Vult declarare quae pars est dextra in orbe, & quae sinistra, & dicit: Dicamus etiam, &c. id est manifestum est per se quod vocamus dextrum in habente dex tram partem, ex qua incipit moueri in loco. & hoc manifestum est in animalibus,
D. d. &, cum ita sit, &c. id est &, cum dex trum est pars, ex qua incipit moueri in loco: pars autem, ex qua coelum incipit moueri, est pars, ex qua ascendunt, stellae fixae: ergo illa pars est dextrum coeli: oppositum autem sinistrum caeliSed habet quandam quaestionem. iim, si intelligit dicere per hunc locum, qui est dextrum coeli, aliquem locum orbis, in quo est principium potentiae istius motus, propter quam motus est ex orientem in occidentem, & sinistrum est pars orbis, in qua est potentia opposita illi potentiae, necessario illa pars mutabitur. aliquando igitur erit in occidente, & aliquando in oriente, & aliquando super terram, & aliquando sub terraquomodo igitur dicitur quod oriens est locus dextri coeli, & occidens est locus finistricoeli: Et visum est mihi dicere in hoc quod dextrum coeli attribultur orientis quia est locus, in quo, cum fuerit dextrum coeli scilicet locus, in quo est potentia principij motus, erit pars coeli, in quaest potentia ad ante super terram. cum vero dextrum coeli fuerit in occidente, tunc pars, quae est sub terra, est postrius coeli. & hoc est vnum de his, quae possumus intelligere quod oriens est dextrum coeli. & intendit hic per orientem, primum eorum, quae ascendunt super primum orizontem istius habitabilis ex oriente, & per occidens vltimum oecidens, ex occidentibus habitabilis. & totum hoc erit, cum posuerimus quod locus habitabilis terrae est habitatio naturalis, & quod impossibile est transmutari ad alium locum. & forte hoc putauit Albumasar. Sed contingit, huic vt in orbe sint infinitae virtutes, & materiales. &, si materiales, ergo corruptibiles. &, si non corrumpuntur, tunc possibile redditur impossibile. Et iam ostensum est quod aeternum non habet potentiam ad corruptionem: quapropter credendum est quod istae potentiae non sunt materiales: & quod non dicuntur dextrum, & sinistrum, nisi per similitudinem. & modus assimilationis est, quia apparet in orizontibus terminatis. erit ergo locus ortus solis primiinhabitabilis locus, in quo primo ap paret virtus motionis: sicut si imagi naueris in isto loco locum extrinsecum, quamuis illic neque sit extrinsecum, neque intrinsecum. Et hoc simile est illi, quod dicit Aristo. in vltimo Octaui Phy. quod mouens orben est in maximo circulo, qui est in eo: quia est velocissimus circulorum, qui sunt in orbe. & similiter dicit hic quod mouens orben est in oriente: & sic non mutabitur dextrum, quamuis partes orbis mutabuntur: quem admodum, si mouens esset extrinse cum: & est sine dubio in medio orientis. In Physicis igitur determinauit circulum, in quo est mouens scilicet circulum, in quo apparet potentia eius, hic vero determinauit locum circuli, in quo apparet potentia mouendi. & in respectu istius loci dicitur locus oppositus ei finistrum, & locus, circa quem est iste motus, qui incipit, dicitur ante coeli, & eius oppositum diciter retro: & similiter dicitur alter duorum polorum superius coeli& alter inferius. & per hanc explanationem remouentur omnes obiectiones contra Aristo.
D. d. Si igitur coelum incipit, &c. & in hoc propalauit quod in tendebat per dextrum orizontem, orientale primum, non propriam partem orbis. & ideo d. incipit in dextro, & reuertitur in dextrum id est incipit a loco, ex quo apparet potentia mouendi, & appropriatur mouens parti propriae, donec reuertitur ad ipsum. & hoc impossibile est imaginari, sicut diximus, nisipotentia, quae est in illo loco, sit separabilis a corpore orbis. & declaratur per hoc quod locus oppositus ei est sini¬ strum, & quod posus latens est superius, & apparens inferius. & est dicere in hoc loco superius, & inferius, nobile, & ignobile. Et non sequitur ex hac positione quod in orbe sit pars nobilior alia, vt sit compositus ex virtutibus diuersis: stellae enim sunt partes nobiliores coeli. & iam manifestum est quod non componitur ex contrariis: & non sequitur vtus remissio sit semper ex mixtione contrarij, sicut dicit Alex. in multis locis.
Commentum 16
Quod dicit manifestum est ex praedictis: & est quod medietas orbis, in qua est polus meridionalis, est supra orbem, vel superius orbis: & quod habitantes illic sunt in medietate superioris orbis. Et ex hoc apparet quod ipse opinatur illic esse habitationem, sicut declarauimus. & intendit per partem orientalem partem dextram.
D. d. nos autem habitamus in medietate inferioris orbis in finistro. Et hoc, quod dicit, consyderandum est. locus enim habitabilis terrae diuiditur in duo aequalia, quorum vnum est orientale, & alterum occidentale. qui enim habitat in orientali est in parte dextra: & quae dam pars eius est superius, & quaedam inferius. si igitur sit in quarta se ptentrionali, est in inferiori, si in meri¬ dionali, est in superiori. qui vero habitat in occidentali, est in sinistro, & quaedam superius, quaedam inferius. habitatio autem in parte meridionali, in qua eleuatur polus meridionalis, est econuerso, scilicet quod quidam habitant in dextro, & in superius, quidam in finistro, & in inferius. &, cum ita sit, quomodo ergo dicit Arist. absolute quod habitantes in septentrionali sunt in inferiori, & in finistro coeli: & quod habitantes in meridionali se habent ecomuersor, Torte ergo intentebat dicere. nos autem habitamus in medietate inferioris orbis in finistro, idest Grae ci, & habitantes istam medietatem terrae, sed tamen illi, qui sunt in ista medietate partis, quae est sub polo meridionali, sunt etiam in finistro coeli, quamuis sint superius. illi autem qui opponuntur istis, sunt illi, qui sunt in opposito loco in medietate orientali, & habitabili illi, scilicet qui sunt sub polo septentrionali sunt in dextro coeli, quamuis sint inferius. Et ideo in hoc sermone est ambiguitas, nisi sit secundum quod dixit Themistius. dixit enim quod hoc, quod dixit, fuit per consuetudnem Pythagoricorum. vocant enim Pythagorici superius partem dextram, & inferius sinistram. Et forte medietas orbis, quae est superior, est dignior vt sit dextra, & medietas orbis, quae est inferior, vt sit sinistra. & si non, in rei veritate est secundum quod diximus. Et, quia Pythagorici dicunt hoc in istis partibus contrarium ei, quod ostensum fuit hic, demonstrauitu hoc. Pythagorici enim dicunt quod habitantes sub polo septentrionali, scilicet nos, sunt supra coelum, & in dextro, & narrauit quod sermo eorum non est verus. Et forte Pythagorici non credunt quod iste locus est superius. nisi quia eredunt ipsum habitabilem naturaliter propter illud, quod apparet in hac medietate ex multitudine stella rum fixarum. Aristo. enim declarauit in alio loco quod stellae sunt nobiliores partium totius orbis. &, cum ita sit, pars ergo, in qua sunt plures stellae, est nobilior. nisi aliquis dicat quod pars meridionalis facit illud, quod facit pars septentrionalis per pauciores stelias, propter magnitudinem suae potentiae. & ideo non, prouenit obiectio super Arist. ex hoc. Et, quia motus aliarum stellarum erraticarum, contrarius est motui stellarum fixarum in parte, narrauit quod necesse est vt simus secundum motum erraticarum in sursum, & dextrum, & quod habitantes in polo meridionali in respectu istorum orbium sunt in deorsum, & sinistrum, ita, quod natura non congregat in aliqua parte vt habitantes eam sint in deorsum, & sinistrum secundum omnes orbes. Et est locus huiusmodi magnae consyderationis, quae pars sit nobilior. quoniam illi, qui sunt sub polo meridionali, sunt secundum orbes erraticos in deorsum, & sinistrum, & secundum fixum in sursum, & dextrum, nos autem econuerso. Si ergo motus stellarum fixarum sit nobinor omnibus istis motibus: ergo & locus earum est nobilior. & forte sunt nobiliores propter magnitudinem eatum, & velocitatem motus earum: sed intellectus humanus non potest comprehendere verificationem istius comparationis.
D. d. Iam ergo declarauimus, &c. & intendit per dimensiones partes coeli, scilicet dimensiones, quae diuersificantur secundum diuersitatem potentiarum, quae in eis apparent, dextrum scilicet & sinistrum, & alia. Et intendit per loca, ea, quae copulantur cum istis partibusus orientalibus scilicet loca ter¬ rae, quae respiciunt istas dimensiones coeli. & videtur mihi quod non vocauit illas dimensiones, nisi quia sunt in vna forma, transmutatae secundum partes: quemandmodum diximus de dextro, & finistro, scilicet quod virtutes, propter quas ista loca coeli nominantur hac nominatione, sunt virtutes separabiles.
Commentum 17
Vult perscrutari hic de causa finali, qua coelum habet plures motus, & vult dare causam ex eis, quae hic apparent: apparet enim quod proportio eorum, quae sunt, ad corpora coelestia est sicut proportio facti ad faciens. &, quia factum est de operationibus facientis sicut finis, incoepit dare causam multitudinis eorum ex factis hic. &, quia natura factorum non sequitur, nisi ex necessitate a corpore coelesti, & corpus coeleste ex necessitate a mouente ipsum, incoepit declarare quomodo consequuntur se adinuicem, & d. Modo igitur volumus perscrutari, &c. id est dare causas omnium accidentium, quae in eis apparent, & primo causam finalem in multitudine motuum ex eis, quae hic apparent, & non ex ipsa re. in Diuinautem scienia perscrutabitur de hoc, quoniam ibis declaratur quod haec non sunt propter ea, quae sunt hic, nisi secunda intentione, non prima: & quod sunt duo fines, vna, scilicet secundum primam intentionem, & altera secundum securdam. sed, quia hoc non declarabitur in hac scienia, incoepit dare illud, quod est aequiualens in hac scenia: & est illud, quod apparet hic ex sollicitudine circa res generabiles, & corruptibiles, quae est finis secunda intentione: quamuis hoc non apparet hic, sed ipsum esse finem tantum: Et incipit dicere: & iam diximus multotiens quod motus circularis, &c. iam declaratum est superius quod nulla contrarietas est inter motus circutares: ergo impossibilem est vt causa eius sit contrarietas suarum substantiarum: ergo causa eius est causa finalis, non efficiens, nec materialis. Perscrutemur igitur quare sunt sic, ita, quod illud, quod quaeritur, sit hoc genus causarum, & non aliud. Et, cum dixit: quare sunt, intendit causam finalem. Et, cum dixit: in quo sunt, in tendit res subiectas huic fini: quia in illis rebus sit hmoni, & propter illas res fit. sic & modus, in quo fit, in eis est alius a modo, ex quo fit: quamuis duo modi sint vnum subiecto, quoniam omne, quod facit aliquam actionem propter aliquid, facit illam actionem propter aliam rem: & hoc est, cum finis fuerit passio, & non actio, fines enim aliquando sunt actiones tantum, & aliquan do actiones in passiuis. &, quia fines istorum motuum sunt actiones in pas siuis, dixit quare sunt, & in quo sunt.
D. d. quod causa multitudinis motuum, idest quod haec quaestio habet multas causas diuersas secundum prius, & posterius: & a quacunque extremitate incoeperit sequuntur aliae causae adinuicem se, scilicet quod si incoeperit ex extremitate principii, sequetur secunda, & ex secundatertia, quousque perueniat ad causam propinquam. & similiter, si incoeperit ex vltima extremitate, perueniet ad primam causam. & propter hoc incoepit Aristo. a prima causa, deinde descendit ad causam quaesitam. & possibile esset facere econuerso. v. g. quare motus coelestes sunt plures scilicet propter generationem: & generatio propter quid est: propter contrarietatem elementorum: & elementa contraria quare: quia sunt propter motum coeli: & motus coeli quare quia est propter actionem diuinam aeternam. & hic quiescit desyderium humanum. &, si incoeperimus ex prima extremitate, facie mus, sicut fecit Aristo. & dicemus quod motus coeli est ex necessitate propter actionem rei aeternae diuinae: cum omne ens habeat actionem, & elementa sunt propter motum coeli, & sic donec perueniatur ad vltimam causam, quae est generatio, si cut fecit Arist. Et hoc, quod dicit, quod omne hahens actionem est propter suam actio nem, est, propositio vera. sed, si actio rei in alterum fuerit prima intentione, erit propter alterum, & si actio eius fuerit prima intentione iulem, erit propter se, & erit actio eius in alterum secunda intentione. omne enim habens actionem in se habet actionem in alio: & quod habet actionem in se, est spirituale, non corporeum. sed, quia haec diuisio non est manifesta hic, locutus fuit vniversaliter
Et postquam posuit quod omne ens est propte suam actionem, d. d. & quod actio rei diunae est aeternitas. id est sequitur ex istis propositionibus quod res diuina non inuenietur, nisi propter aeternitatem. & necessario est vt actio rei diuinae sit aeternitas: actio enim rei diuinae est ipsa, & suum esse, cum non sit propter aliud. &, quia appropriatur ab aliis entibus, & distinguitur in esse. contingit quod actio eius, quod est suum esse non est, nis propter aeternitatem scilicet aeternitatem sui esse, actio autem aliorum entium, quae non sunt aeterna, non est primo, nisi propter esse aliorum entium tantum: quamuis illorum esse sit propter aliud. V. g. quod actiohominis prima intentione non est propter suum esse: & ipse etiam non est nisi propter complementumus diuisionis huius esse. & secundum hoc erit actio huius prima intentione propter aliud, secunda propter se. In rebus autem diuiuis est econuerso scilicet quod actio eorum prima intentione est propter suum esse, & secunda propter aliud. & hoc est, quod ponendum est, & declarandum in scientia Diuinali.
D. d. &, si ita sit, necessario res diuina habet motum aeternum id est & cum res diuina non sit, nisi propter aeternitatem suae actionis: & posuimus quod necesse est vt ex esse rei diuinae, cuius actio ipsa fuerit etiam res diuina, scilicet eterna, cuius actio est aliud ab ipsa, necesse est vt haec res habeat motum aeternum, & quod non inueniatur, nisi propter motum aeternum.
D. d. coelum autem est hmoni. id est ergo oportet vt actio eius sit aeterna, vt propter aeternitatem sit prima intentione, non propter aliud. Et, cum posuit has, propositiones, d. Dicamus etiam in eo, quod totum corpus coeli non mouetur vno motu id est &, cum ita sit, benepossumus dare causam multitudinis motuum coeli. Et, cum posuit quod coeum non iuenitur, nisi propter actionem suam aeternam, incoepit quaerere illud, quod ex necessitate sequitur a coelo, & d. quia corpus, quod circulariter mouetur, &c. id est necesse est vt motus coeli sint diuersi ex hoc, quod dicam: & est, quia coelum mouetur circulariter, necesse est corpus fixum esse in medio, circa quod mouetur. declara tum est enim in libro de Motibus animalium quod omne, quod mouetur, mouetur, supra quiescens: & quod potentia uiescentis addit super potentiam mouentis, nisi quiescens moueatur a mouente.
D. d. & nulla pars partium corporis rotundi, &c. id est & hoc corpus, quod debet esse quiescens, impossibile est vt sit coeleste: corpus enim coeleste impossibile est quiescere, vt declaratum est superius.
D. d. & nihil ex eo mouetur ad medium. potest intelligi quod hoc corpus quiescens, quod apparuit raitione, necesse est, si ponatur extra medium, vt moueatur ad ipsum, quoniam, si quieuerit extra medium naturaliter, impossibile est moueri ad medium, aut quiescere in eo: & corpus coeleste impossibile est moueri ad medium: ergo corpus quescens in medio non est coeleste. Et potest intelligi quod, propositio, dicens quod corpus, quod est in medio, mouetur ad ipsum naturaliter, sit accepta a sensu. uoniam non apparet in medio corpus quie scens, conueniens ei, quod apparuit rsitione, nisi terra. Et, cum posuit quod corpus, quod est in medio mouetur ad medium, & corpus coeleste non mouetur ad medium, ad concludendum quod illud, quod est in medio non est coeleste, incoepit declarare, propositionem, dicentem quod corpus coeleste non mouetur ad medium. & dici quoniam, si aliquid ex eo moueretur ad medium, &c. id est & necesse est vt motus corporis coelestis non sit ad medium. quoniam, si ita esset, oporteret vt motus eius esset naturalis ad medium: & iam declaratum est quod est circulariter: igitur impossibile est moueri ad medium: cum impossibile sit vt aliquid habeat duos motus naturales.
D. incoepit declarare quod motus circularis naturalis est, & dici. quoniam, si esset econtrario, non esset motus aeternus idest quia impossibile est vt violentus sit aeternus.
D. dedit causam in hoc, & d. quoniam illud, quod est extra nausam, non est aeternum, &c. id eest quia illud, quod est extra nausam, est accidentale: accidentale autem est post naturale: & est recessio rei naturalis ad rem accidentalem extra naturam. &, si aliquid inueniretur, in aliquo accidentailiter, & aeterne, esset possibile vt aliquid extra natusam inueniretur in aliquo absque eo, quod inueni retur naturale. quod est impossibile
Commentum 18
Cum declarauit, & posuit quod, si necesse est vt sit coelum motum, necesse est vt sit fixum corpus, circa quod est motus in medio, d. quod necesse est ex ista positione quod hoc corpus sit terra:¬ nullum enim corpus est huiusmodinisi terra, scilicet corpus quiescens in medio. Et hoc intendebat, cum d. hoc igitur quiescens est terra. &, quia indiget in hac declaratione declarare quod necesse est vt terra habeat contrarium, quod indiget sermone per se, & similiter hoc, quod dixit, quod coelum indiget in suo motu terra, d. sit hoc igi tur, secundum quod diximus, &c. idest sit modo positum nobis quod terra habeat contrarium, & quod elementasunt plura vno, quousque determinemus quot sunt elementa, & quam naturam habet vnumquodque. Et innuit per hoc, quod dixit, quod coelum indigetu aliquo fixo, quod est terra: quoniam sermo in hoc magis indiget diuisione, & distinctione. &, quia ponit in sermone quod terra habet contrarium, quod non leclarabitur perfecte, nisi consyderando de elementis, d. post loquemur de terra, & de aliis elementis. id eest quia sufficit nobis in hoc loco ponere quod habet contrarium.
D. d. Modo autem dicam quod, si alterum contrariorum fuerit naturale, &c. id est & postquam concessum est quod terra habet contrarium, dicamus quod, si forma, quae habet contrarium, fuerit naturalis forma, necesse est vt forma contraria illi sit naturalis suo formato. v. g. quod, si grauitas erit forma terrae, & fuerit naturalis terrae, necesse est vt corpus sit leue, in quo leuitas sit naturalis. Et hoc quod dixit, quod materia contrariorum sit eadem, est causa esse vtranque formam naturalem. quoniam, cum recipiens duo contraria fuerit idem, habebunt ad ipsum eandem proportionem. ergo, si alterum fuecit naturale subiecto, & reliquum.
D. d. Et, quia habitus est ante priutionem, vt calidum, & frigidum. id est ne cesse est si alterum contrariorum fuerit vt fit alterum: quoniam alterum contrariorum est habitus, & forma, aliud autem priuatio istius formae: sed forma est ante priuationem, vt calidum & frigidum: frigidum enim est priua tio calidi: sicut est graue priuatio leuitatis, & quies priuatio motus. Et intendebat quod, si contrarium, quod est m priuatio, fuerit, dignius est vt fit comtrarium, quod est prius. & hoc quidem est dispositio terrae cum igne: terra enim grauius est, ignis vero leuius. si igitur graue est, dignius est vt sit leue: quemadmodum, si quies est, dignius est vt sit motus: &, si frigidum est, dignius est vt sit calidum,
Commentum 19
Cum declarauit quod, si necesse est corpus, quod circulariter mouetur, esse, quod necesse erit corpus graue semper quiescens esse, scilicet terram, &, si terram, & ignem, &, quia haec duo sunt in fine contrarietatis, contingit vt sint in fine remota in loco, & contingit quod inter easint alia elementa. Et propter hoc d. Reuertamur modo, &c. id est &, cum ita sit, ne¬ cesse est vt inter ea sint alia corpora, aut plura, aut vnum: & oportet vt haec omnia corpora sint contraria: quoniam quod libet elementorum necesse est vt sit comtrarium alteri. &, quia hoc non est manifestum in hoc loco, dixit: ergo hoc, secundum quod diximus, &c.
D. d. modo autem dicamus, &c. id est & non dixit hoc, nisi quia in hoc loco non apparet quod contraria sunt plura vno perfecte. quasi ergo dicit: &, si non concedatur nobis quod comtraria sunt, nisi duo tantum, manifestum est quod necessitas est vt sit generatiocorpora enim contraria impossibile est vt non agant, & patiantur adinuicem: quapropter generantur adinuicem. ex his entia media necessario.
Commentum 20
Hoc, quod dixit, est quasi rememoratio de consequentia, quam narrauit. quasi ergo dicit, & manifestum est ex hoc, quod diximus, quod, si motus aeternus est, necesse est vt sit motum aeternum: nisi motus aeternus inueniatur non aeternus. &, cum motum aeternum sit, igitur quiescens aeternum. &, cum haec duo contraria sunt, generatio ergo erit, & corruptio. quapropter dicit: manifestum est igitur quod generatio est necessario.
Commentum 21
Cum omnia ista declarauit, potuit, dare causam, propter quam motus coeli fuerunt plures, & vtitur in hoc sermone conuersione paodictae consequentiae, & incoepit ex multitudine motuum corporuem coelestium, & peruenit ad primum principium, & d. Modo vero volumus dicere, &c. id est &, cum declaratum est hoc, possumus dicere qua de causa motus coelestes sunt plures, &c qa necessarium est vt sit generatio: & contingit diuinitus vt inueniatur secundum ordinem: quia non perficitur, nisi ex multitudine motuum coeli, qui prarstant ordinem, & continuationem generationis. necesse est igitur propter hanc solicitudinem vt corpora caelestia sint plura: quoniam manifestum est quod generatio cuiuslibet speciei istius mundi non perficitur, nisi per aggregationem motuum conporum coelestium: quod, nisi essent plures motus eorum, essent ociosi. quod est impossibile. Et debes scire quod esse pluremotus iper ordinationem in genoratione non est prima intentione, sed secundacorpora enim coelestia nobiliora sunt, his: & propter quod aliquid inuenitur esse est nobilius eo prima intentione: & declaratum est in scienia Diuinali quod ist non inueniuntur, nisi propter se prima intentione. sed illud, quod inuenitur propter se prima intentione, necesse est vt inueniatur propter aliud secunda intentione nisi illic non esset natura inna ta ad largiendum.
D. d. generatio enim impossibile est vt sit, nisi per ignem, & alia elementa. idest, &, si aliquis quaerat quare est generatio, dicemus quoniam ex necessitate est, quia ignis, & alia elementa sunt. ita est intelliget dum, non secundum quod apparet ex suis verbis, quod generatio impossibile est vt sit nisi per ignem: quoniam hoc manifestum est falsum. sed ipse non intendebat inducere illud, quod sequitur ad generationem, sed illud, ex quo sequitur generatio: sed accipit illud, quod sequitur ad generationem in loco eius, a quo sequitur generatio. quasi ergo dicit necesse est vt generatio sit, quia ignis est, & alia elementa, quoniam consequertia conuertit. scilicet quod, si generatio est, ignis est, & alia elementa, & econuerso. Et intendebat per hoc, secundum quod reputo, demonstrare quod a priori in istis sequitur posterius: & quod a posterio ti sequitur prius. & dixit hoc, quia, cum posterius in rebus generabili bus inueniatur, inuenietur prius: &, si prius inueniatur, non est necesse vt inueniatur posterius. v. g. si domus, ergo lapides: &, si lapides non est necesse vt domus sit. Quare ergo aliquis potest dicere quod hoc, quod dixisti hic, est econuerso de generabilibus: cum enim generatio est, erunt elementa: & non sequitur quod, si elita sint, quod sit generatio: tu autem posuisti econuerso scilicet quod, si elementa sint, generatio est. &, quia hoc est addendum, voluit declarare quod conuersio in istis est ex duobus extremis. &, quia ipse non posuit consequentiam, nisi ex vno extremo tantum, in quo apparet consequentiam esse impossibilem scilicet consequentiam posterioris ex priori: aduersarius enim potest inuehi dicendo, quod illud, quod est notum est consequentia prioris ex posterio ri, non posterioris a priori: tu autem posuisti quod posterius in generatione sequitur a priori, non prius a post¬ riori: & propter hoc respondit quod comsequentia hic inuenitur in duabus partibus.
D. d. & terra non est, &c. id est motus coelestes sunt plures propter generationem. generatio. enim est ex necessitate propter ignem: ignis autem necessario sequitur a terra: terra vero a corpore circulariter moto. & tacuit comsequentiam residuam, quia est nota per se: & est quod corpus, quod circulariter mouetur, est propter illud, quod mouet ipsum, cum sit impossibile in eo, in cuius substantia est vt semper moueat, vt non moueat, nisi suum esse esset ociosum, quoniam in substantia ignis est vt comburat, necessario est vt aliquid recipiat combustionem: nisi ista potentia esset ociosal¬
Commentum 22
Quamuis declaratum est ex praedictis quod figura coeli est rotunda, qua motus circularis non existit natura liter, nisi in figura rotunda, tamen in hoc loco vult ponere hoc quaesitum per se: quoniam declaratio eius superius non fuit prima intentione, sed consequebatur ex illo, quod intendebat declarare & propter hoc reuersus est ad perscrutandum iterum de hac intentione, & dDicamus etiam quod figura coeli, &c. id est & volumus modo declarare quod figura coeli est rotunda: & haec figura est conueniens naturae, & substantiae eius. proportio enim istius figurae ad alias figuras est proportio substantiae coeli, aut corporis coeli ad omnia corpora. Et, cum hoc intendebat, dixit: Volumus modo perscrurari defiguris, &c. id est & hoc declarabitur ex duabus propositionibus. Quarum altera est quod corpus primum habet primam figuram. Secunda est quod figura rotunda est prima figurarum. Et quia prima propositio est manifesta, dimittit eam, & incepit declarare secundam, & d. Volumus igitur per scrutari, &c. & dicit hoc, quia sunt, consimiles, quia, scilicet proportio circula ris ad figuras superficiales est sicut fi¬ gurae sphaericae ad figuras corporeas: & quia hoc magis apparet in superficialibus. & etiam videtur propter hoc, quia esse huiusmodi intentionis in circulo est causa sui esse in figura sphaerica: quoniam superficies est prior corpore, & linea prior suprficie: propter hoc posuit declarationem in superficiebus & d. omne supeficiale, aut est u linea, &c. id est omnis superficies continetur, aut linea recta, aut circulari.
D. d. figura autem circularis continetur ab vna linea, & superficies, quae contine tur a linea recta, continetur a pluribus duabus.
D. d. Et, cum ita sit, &c. d est &, cum posuimus quod figura, quae continetur ab vna linea, est in genere figurarum, sicut vnum in numero, & simplex in genere omni: & quod figurae, quae continentur a pluribus lineis, sunt sicut multitudo in numero, & sicut composita in aliis generibus: &, cum posuimus quod vnum in quolibet genere est prius multitudine, & quod simplex est prius composito, necesse est vt figura superficialis rotunda sit prior figura superficiali multorum laterum. &, cum hoc sit necesse in superficiebus, necesse erit in corporibus. figura ergo sphaerica est prior. & intendit per hoc quod figu ra rotunda est prior triangulo: quia figura rotunda est vnius lineae, & triam gulus trium. &, quia triangulus est prior caeteris figuris, quarum lineae sunt rectae, necesse est vt illud, quod est prius eo, sit istis prius. Et videtur quod, cum dixerimus quod superficies rotunda sit prior non rotunda, sit alio modo, quam cum diximus quod simplex est prius composito. superficies enim rectorum laterum nec componitur ex rotundo, neque dissoluitur in ipsum, sicut aliae figuras dissoluuntur in trian¬ gulos. Sed inuenitur in ea simile dissolutioni, & compositioni in eo, quod triangulus componitur ex tribus lineis, & circulus ex vna. si igitur linea, ex qua componitur circulus, esset eius dem speciei cum ea, ex qua componitur triangulus, tunc prioritas circuli ad triangulum esset sicut prioritas simplicis ad compositum: sed in rei veritate circulus est prior triangulo, sicut linea circularis est prior sinea recta: quia circulare est perfectum, & rectum diminutum. & propter hanc diminutionem accidit ei vt recta non possit continere figuram. sed tamen Aristo. non accepit prius in demonstratione ista secundum hunc modum, sed secundum prioritatem simplicis ad compositum non vere, sed per similitudinem: quoniam linea circularis non est de genere rectitudinis. secundum hoc igitur est intelligenda ista propositio. Propositio autem, dicens quod figura prior debet esse in corpore priori, est manifesta, cum posuimus quod prius secundum substantiam de bet esse prius secundum accidentia essentialia propria, scilicet accidentibus eius, quod est posterius, sicut est prius eo per substantiam corporis, & cum: posuim quod figura est accidens, quod sequitu ad substantiam corporis. &, cum ita sit necesse est vt figura celi sit prior aliis figuris, quoniam figura caeli non est in eo accidentaliter, sicut in elementis, in quibus intendebatur receptio multarum figurarum, cum esse elementorum sit propinquius ad esse materiae quam a id in esse formae: corpus autem coeleste econtrario, quoniam suum esse est propinquius formis.
Commentum 23
Haec est alia demonstratio, quod figura circularis est prior natura non circulari, & quod ipsa sola est perfecta. & declarat quod figura circularis est per fecta duabus propositionibus, quarum vna est, quod in figura rotunda impossibilis est additio, & diminutio: & secunda est, quod perfectum est il lud, in quo est impossibilis additio &, cum hoc conuertatur, quia haec est definitio perfecti, concludetur in secum da figura (quamuis sit ex duabus iffirmatiuis, quia maior conuertitur, quod figura circularis est perfecta, sic. in figura circulari impossibilis est additio, & diminutio: & quod est huiusmodi est perfectum: ergo figura circularis est perfecta. Praeterea non cireulare est diminutum: & declaratur dua pus propositionibus in secunda figura sic. In eo, quod non est circulare, possibilis est additio, & diminutio: & quod est tale, est imperfectum: ergo illud, quod non est circulare, est imperfectum: ergo illud, quod non est circulare, est imperfectum.
D. d. & sicirculare est perfectum id est secundum quod manifestum est ex hoc sermone Tquod perfectum est ante diminutum, erit necessario propter has, propositiones, &c, & intendit per propositiones primam demonstrationem, & secundam, cum in vtraque demonstraret quod figura circularis est ante rectam: in prima qui dem, quia est simplex, in secunda autem, quia est perfecta.
D. d. Erit igitur corpus sphaericum, &c. mutauit demonstrationem de superficie rotunda ad cerpus rotundum, cum haec esset sua intentio. id est & per demonstrationem, ex qua apparet quod circulus est prima figurarum superficialium, apparet quod sigura sphaerica est prima caeterarum figurarum corporalium. quoniam sicut circulus est prior, quia est simplex ex vna linea, aliae autem figurae superficierum sunt compositae, ita es de sphaera cum aliis figuris corpora libus.
D. incoepit declarare quod illud, quod sequebatur in figuris superficierum, sequitur etiam in figuris corporum ex proportione: & iste modus declarationis in corporibus alis est a declaratione, qua fuit vsus ante mutationem. & d. & dicamus etiam quod, sicut circulus est in superficie bus, ita est sphaera in corporibus: sed notum est quod proportio circuli ad alias superficies est sicut proportio sphaerae ad alias figuras: & declaratum est quod circulus est prior aliis superfificiebus: ergo & figura sphaerica est prior aliis corporibus.
Commentum 24
Non intendit per hoc quod sermo illo rum sit verus: ipse enim contradicit in Tertio tractatu istius libri illis: sed vult demonstrare quod ipsa natura rei cogit dicentes corpora esse composita ex superficiebus, vt non componant corpus sphaericum. & hoc quidem non accidit eis, nisi quia figura eius est simplex.
D. d. & non est disselutio corporum, &c. potest intelligi quod velit dare differentiam inter dicentes quod corpus componitur ex partibus indiuisibilibus, & dicentes quod ex super ficiebus. Dicentes enim corpus componi ex indiuisibilibus, non est apud eos corpus simplex: componentes at tem ex superficiebus possunt dicere corpus esse simplex. compositio. enim corporum ex superficiebusl, vt diunt, est multis modis. dicunt enim quod figura ignea componitur ex quatuor triangulis: & quod octoedron componitur ex octo triangulis, & icosiedron componitur ex viginti triangulis. Et, quia apud eos causa compositionis corporum est multitudo superficierum necesse est eis dicere quod corpus sphaericum est simplex, cum sit ex vna superficie. &, quia compositio corporum ex supficiebus fit multis modis, possibile est inueniri corpus sphaeri cum, carens omnibus istis modis, & quia compositio ex partibus eiusdem modis est in omnibus corporibus, impossibile est secundum suam existimatio nem inueniri corpus simplex. Hoc igi tur intendebat, secundum quod puto, cum dixit quod dissolutio corporum in super ficies erit in formas diuersas id est quod difsolutio corporum in superficies imaginatur. diuersis modis secundum numerum modorum compositionis: dissolutio autem corporis in partes est eiusdem modi in omnibus corporibus.
Commentum 25
Intendit per terminum definitionem. & quasi dicit, quod figura sphaeri ca est similis vno. &, quia vnum est prius in definitione, & numero, necesse est vt figura sphaerica sit prior figuris numero, & definitione. Et hoc manifestum est, quoniam in definitione numeri accipitur vnum: sed non in definitione vnius accipitur numerus: definitio ergo vnius est prior de finitione numeri. In figura autem sphaerica non inuenitur hoc, nisi secundum si militudinem, sicut diximus: quemadmodum non inuenitur in eo simplicitas, & vnitas, nisi secundum similitudinem. &, quia prioritas definitione, & numero est alia a prioritate secundum simplicitatem, & vnitatem, propter hoc est ista demonstratio alia a praedicta demonstratione. Et hoc, quod dixit. quod orbis habet vnam lineam, nutendebat circulum id est quod figura sphaerica assimilabatur vni: in vno autem inueniuntur tres modi prioritatis, scilicet quia est vnum simplex, & quia est prius definitione, & quia est prius numero, scilicet in ordine numeri, necesse est vt figura sphaerica sit prior his tribus modis caeteris figuris cum mo quarto prioritatis, quem habet proprie, scilicet prio ritatem perfecti respectu diminuti. & haec quidem prioritas est magis propria: quia non dicitur in eo secundum similitudinem. & propter hoc videtur mihi quod haec demonstratio est firmior inter istas.
Commentum 26
Cum declarauit quod figura sphaeri ca est prima figurarum, & intentioeius fuit declarare quod figura coeli est sphaerica, coniungit huic propositioni, quam declarauit, propositionem notam per se, & est quod prima figura debet esse in primo corporae. & cum coniungatur huic quod coelum est primum corpus, sequitur necessario quod figura coeli est prima figura: sed prima figura est sphaerica: ergo figura coeli sphaerica est. quod autem coelum est primum corpus manifestum est per se. Et, cum dicit, quod corpus primum est in orizonte totius, potest intelligi orbis stellatus. Et potest intelligi totus orbis, qui continetur a superficieorbis stellati, & a superficie ignis, quod viversiter mouetur motu diurno. Et d. Igitur & corpus, quod sequitur ipsum, est etiam rotundum. &, si intellexerimus ex hoc totum coelum, intendit per illud, quod sequitur ipsum ignem, & aerem. &, si intellexerimus orbem stellatum, intendit per illud, quod sequitur ipsmorbem Saturni. & magis manifestum est quod intendat per illud, quod sequi tur, ignem, & aerem, & per corpus, quod est in medio, terram. Et hoc est melius dicere, quoniam figura sphaerica est in omnibus corporibus coelestibus essentialiter, & in elementis ac acidentailiter: quia existunt in rotundo: & quia vacuum non est. Si ergo dixerimus quod orbis Saturni est rotum dus, quia est in rotundo, & quia non est aliquid vacuum, esset catua accidenta lis. cum autem dixerimus quod ignis est rotundus, quia est in rotundo, est carsa essentialis. Et, cum declarauit quod vnumquodque istorum corporum est rotundum, & quae dam ex suis naturis, & quaedam ex naturis eorum, in quibus existunt, d. &, cum ita sit, & corpora, quae sunt, &c. & intendit per corpora, quae sunt sub orbibus erraticis, quatuor elementa: & intendit per erraticos, orbes stellarum septem. Sed aliquis potest quaerere, & dicere, verum est illud, quod illud, quod est in conca uo sphaerici, necessario debet esse sphae ricae conuexionis, quod autem sit sphaericae concauitatis non est necessarium. v. g. quia ignis est in concauo orbis lunae, contingit necessario vt habeat supersiciem conuexam, vt autem habeat superficiem concauam non est necessarium: ergo non manifestabitur ex hoc sermone quod aer sit sphaericus, aut aqua, aut terra. Et dissolutio huius est quod ex substantiis horum corporum est vt figurentur sphaerice, cum fuerint in locis suis naturalibus, secundum quod declaratum: erit, quando consyderauerimus de figuris eorum proprie, quoniam, cum posuerimus quod motus eorum a centro, & ad centrum est motus aequalis ex omni bus partibus. id est quod intendunt in dimensiones aequales, & quod quiescent in dimensionibus ae qualibus a loco motus, contingit necessario vt figurentur figura sphaerica.
Commentum 27
Haec est demonstratio alia accepta a visu. videtur enim quodmotus corporis vniuersalis continentis dicatur vere motus circulariter: quia videmus quod vnaquaeque stellarum mouetur a loco ad illum locum. eundem absque eo, quod reuertatur, & moueatur ad contrariam partem, ad quam mouetur: & illud, quod mouetur ab aliquo, & ad illud idem absque eo, quod reuertatur, mouetur circulariter. Hoc igit intendebat cum d. Et dicamus etiam, &c. & intendebat per figuram viversalem corpus continens totum. & d. cum hoc, quod diximus visum sit sensui: es go non indiget ratione: quia manifestum est per se. & sic componitur ratio. Hoc, quod diximus, quod motus otius est circularis, est manifestum ensui: & quod manifestum est sensuiest permanens, & notum, & non indiget declaratione: ergo quod motus coeli est circularis est manifestum per se,
D. d. secundam propositionem, & d. & iam declarauimus, &c. id est &, cum posuimus quod motus Caeli est circularis, & posuimus illund, quod declaratum est in principio libri, scilicet quod extra orbemn continentem totum non est vacuum, neque: plenum, neque locus, apparebit ex hoc quod impossibile est quod figura corporis continentis totum sit non sphaerica. & intendit per rationabiliter, fortem demonstrationem.
D. d. &, cum lta sit, &c. id est & intendit per dispositio nes hoc, quod mouetur circulariter & quod extra ipsum non est corpus, neque vacuum. Et, cum narrauit quod ex istis propositionibus sequitur vt figura eius sit rotunda, incepit declarare quo modo sequitur, & dic. quoniam, si orbis vltimus, &c. id est quoniam, si posuerimus quod figura orbis est composita ex lineis rectis, & quod continotur sub superficiebus rectis, tunc motus partium einon erit in eodem loco, sed diuersis secundum magis, & minus, quoniam loca, in qui bus mouentur anguli figurae, quae sunt, extra, erunt necessario maiora locis in quibus mouentur partes, quae sunt, inter angulos. Et causa huius est, quia lineae exeuntes a centro vsque ad super ficies non erunt aequales: quapropter linea maior mouetur in loco maio ri loco, in quo mouetur linea minor. locus igitur minoris necessario erit diuersus a loco maioris.
D. d. recedet a suo loco, &c. id est &, cum corpus fuerit rotundum, continget quod quae libet pars suarum partium recedar ab eodem loco existenti in actu senper, in quo ante non fuit, & in quo post non erit, & est idem numero: & sic continget ei vt vadat ad locum existentem semper in actu, in quoante non erat, & in quo post non erit, & est idem. quod non fit, cum corpus transmutatur in eo, & intrat in ipsum, neque corrumpitur, cum recedit ab eo. Et hoc non accidit nisi in corpore sphaerico. proprie enim locus, ad quem mouetur aliqua pars eius, idem est cum eo, a quo recedit: & sic lociremanet idem numero, & partes permutantur absque corruptione, vt fluuius, cuius partes mutantur, eadem forna remanente. Corporum autem non sphaericorum accidit parti vt locus eius non sit existens in actu, anteque sit in ipso, cum locus non sit in actu, nisi cum corpus fuerit in eo, quia igitur locus, a quo recedit aliqua pars, differt a loeo, in quo existit aliapars, propter hoc non mouebitur pars eius ad locum existentem ante, & post. Et hoc intendebat, cum dixit: & hoc non erit, propter diuersitatem angulorum. & vniversal continget necessario cum corpus non sphaericum mouebitur, vt partes eius impleant locum, & euacuent ipsum: quaproper necessario sequitur vt extraipsum sit locus, aut corpus, aut vacuum: ergo non est sphaericum.
D. d. Et similiter erit in aliis figuris, &c. id est & similiter conueniet in figuris, quarum lineae exeuntes a centro vsque ad circunferentiam non sunt aequales, quam uis non contineantur a superficiebus rectis, vt figura lentis, & oui, scilicet quod, si figura coeli fuerit vnius istarum figura rum, continget vt extra ipsum sit lecus, siue corpus, siue vacuum. & hoc intendebat cum dici. quoniam, cum orbis fuerit, &c. &, cum dixit hoc, dedit causam eius, & dici quoniam circulatio, &c. Et hoc, od dixit, non est manifestum in istis figuris scilicet oui, & lentis, quoniam, cum aris corporis oui fuerit in longitudine, tunc erit sicut corpus sphaericum scilicet quod partes eius non implebunt, neque euacuabunt. & similiter de corpore lentis. quoniam, cum eius axis fuerit ex parte laterum, tunc partes eius non implebunt locum, neque vacuum. Et ideo d. The mistius quod intelligendus est sermo Arist. in interpretatione in bonum: & est quod, quocunque modo axis positus fuerit in sphaera, contingit non inplere locum, aut euacuare. caeteris autem figuris contingit contrarium: quoniam quaedam, cum mouentur, implent, & vacuant quocunque mon mouentur: & quibusdam contingit hoc in quibusdam sitibus. & videtur quod inuit per hoc, quod declaratum est in Phy¬. sicis, quod corpus sphaericum continens totum non est in loco, cum nihil sit extra ipsum, quia est perfectum: alia autem corpora necessario sunt in loco, quia necesse est vt extra ea sit aliquid. locus enim sphaerae naturaliter est conuexum centri: quapropter nonhent locum vere.
Commentum 28
Haec est demonstratio Tertia, & fundamentum eius est super hoc, quod declaratum est in Quarto Physic, quod f motum coeli numerantur omnes motus. &, quia illud, per quod numeratur aliquid, est minimum in illo gene¬ re: ergo motus coeli est minimum motuum: ergo & velocissimus motuum. mnis enim motus non mensuratur nisi per velociorem se. Et dixit: Et dicamus quod humerus motuum, &c. id est quod est dignior vt sit primus. est enim continuus, & aequalis, & aeternus: & quod est hmoni necessario est primus motus: & motus primus necesse est hmoni esse, & econuerso, vt declaratum est in Physicis.
D. incoepit declarare ex hoc, quod necesse est vt sit velocissimus motuum & dixit, & dicamus quod principium numeri, &c. idest &, cum declaratum est quod iste motus est principium motuum: & omne principium est minus in illo genere, siue indiuisibile in eo: necesse est vt iste motus sit minimus motuum &, cum ita sit, necesse est vt sit velocissi mus motuum. Et hoc intendebat, cum d. &, cum ita sit, &c. & addidit istam consecutionem in consequente, scilicet hoc quod dic. quod, si motus fuerit minimus, est velocissimus, ad demonstrandum quod illud, quod ex sensu apparet, est conueniens rationi.
Commentum 29
Cum declarauit quod motus coeli est, velocissimus motuum, vult declarare quod necessarium est vt in corpore velociori sit figura minor: cum velocius sit illud, cuius reuolutio est completa in tempore minori: reuolutio autem, figurae minoris completur in tempore minori, quam sit tempus, in quo completur reuolutio eius, quod est inaequale ei in motu, cum circulus eius fuerit maior. Manifestum est igitur per se quod, cum duo mota circulariter, & aequaliter in velocitate fuerint, & circulus alterius eorum fuerit maior, necesse est vt maiorem habes circulum pertranseat ipsum in tempore maiori: quapropter est tardius hanti minorem circulum. &, cum ita sit, necesse est vt corpus, de quo intendebatur esse velocissimum motorum, moueretur supra spatium breuisfimum spatiorum corporum aequalium eiin magnitudine. Et, quoniam rotundum continetur a superficie minori superficiebus continentibus corpus non rotundum, quod est aequale ei in magri tudine: manifestum est enim ex Geometria quod corpus sphaericum est minus corpore aequali ei in circunferentiacorpore, scilicet rectarum dimensionum: ergo circumferentia corporis rectarum dimensionum, quod est aequale ei in magnitudine, est maior circumferentia corporis rotundi: ergo complebitur reuolutio eius in tempore maiori necessario.
D. d. Et dicamus etiam quod minima figurarum, &c. id est &, dico, quod minima circunferentiarum superficierum aequalium in se in magnitudine est circulus. & d scilicet figurarum, quae incipiunt, &c. id est cum magnitudo earum fuerit aequalis, est in superficiebus linea circuli minor. &, cum fuerit hoc manifestum in circulo, & manifestum erit in sphaerico.
D. d. Si igitur linea circuliest minor, &c. id est erit motus circuli velocior quam superficiei, quae est aequalis circulo in suo spacio, cum ista superficies mouetur circulariter. & quamuis motus eius ponatur aequalis motui circulari, tamen, quia circunmferentia eius est maior circunferentia circulari, quae est aequulis ei in mensura, contingit necessario vt reuolutio eius compleatur in tempore maioris longitudinis. Et, cum declarauit hoc in circulo, mutauit declarationem ad corpus sphaericum, & d. Et, cum ita sit, &c. id est &, cum manifestum est quod ita est de corporibus, sicut de supficiebus, & motus coeli est circularis, & velocissimus motuum, & sit necesse vt circumferentia velocissimi motorum circulariter sit minima circunferentiarum, continget necessario vt coelum habeat figuram sphaericam. & Arist. complet sermonem suum dicendo omnes propositiones, ex quibus sequitur haec conclusio. & Arist. ponit eas, quasi praecedentes, & conclusionem, quasi consequens. Et debes scire quod fundamentum istius est super hoc, quod mundus impossibile est vt sit minor, aut maior, quoniam, si possibile esset vt esset minor, esset possibile vt contineretur a superficiebus non rotum dis, & vt istae essent aequales supficieirotundae,. scilicet continenti suum totum.
Commentum 30
Haec declaratio est talis, quod terra est rotunda, & tangens aquam, & contangens rotundum est rotundum: ergo est aqua rotunda. & sic de aere, & de igne. &, cum posuimus quod corpus coeleste tangit ignem, dent esse rotundum. Sed aliquis potest quaerere quod illud, quod tangit rotundum, debet esse rotundum ex parte concaua, sed non propter hoc debet esse rotundum ex parte conuexa. Dicamus ergo quod aqua est rotum: da in conuexo: quia hoc declarabitur per illam declarationem, per quam: declaratum fuit quod terra est rotunda in conuexo: & similiter po¬
Commentum 32
Cum declarauit quod, si aliquis posuerit quod terra, & aqua sunt rotunda, ne cessario continget ex hoc quod mundus totus sit rotundus, declarauit quod aqua est rotunda, deinde fecit de hoc rememorationem, & d. Manifestum est igi tur, &c. id est & dixit quod leuitas conuexitatis mundi non assimilatur leuitatialicuius rei naturalis, aut artificia lis: quoniam vera rotunditas non existit in materia generabili, & corruptibili, cum non possit recipere ipsam nisisecundum similitudinem ad corpora super coelestia. quapropter quanto magis appropinquauerit natura elementi ad corpus coeleste, tantomagis recipit conuexionem, & lenitatem. videtur enim quod natura terrae est remotior a corporibus coelestibus, quam alia. Et hoc non inuenitur tantum in elementis, sed in corporibus coelestibus. & ideo. d Aristo. in lib, de Aimalibus quod natura Lunae conicans est cum natura terres ropter defectum luminis in se. Et, cum ita fit, ergo illud, quod luminosum tantum est per se, habet naturam conicantem naturae ignis: & illud, quod ex partib¬. eius est diaphanum, non luminosum per se, neque recipiens lumen, habet naturam conicantem naturae aeris, & aquae.
Et hoc intendebat, cum dixit. quoniam, sicut inter spissitudinem aquae, &c. id est uoniam, sicut interi spissitudinem aquae & terrae, & lenitatem, & rotunditatem est magna differentia, & multa remotio: & vniuersaliter, sicut inter spissitudinem elementorum remotorum adinuicem maxime. ve. g. inter ignem, & terram est magna differentia, ita est de corporibus caelestibus cum aliis esitis inmo remotio haec debet esse maior, cum natura corporum coelestium maxime differat in nobilitate a natura horum corporum simplicium. Et similiter est intelligendum de spissitudinibus corporum coelestium ad in uicem, & maxime corporis superioris. hoc enim corpus maxime debet esse perfectum in rotunditate, & lenitate, cum nihil sit extra ipsum, quoniam, si rotunditas eius esset non perfecta, necesse esset ut extra ium esset aute plenum, aut uacuum. Et ex hoc ap¬ paret quod hoc, quod dicunt Mathematici de ecentricis, est impossibile, comtingeret enim vt in corporibus coelestibus essent corpora non verae rotumditatis, neque habentia actionem, sed quasi replentia, vt inuenitur in compositione animalium. & hoc est valde remotum ab illis corporibus: & nihil est in libris Mathematicorum nisi hoc, quod apparet in Luna de eclipsibus. & forte possibile est inueniri Astronomiam conuenientem huic, quod ap paret de Luna, sine orbe ecentrico.
Commentum 33
Cum compleuit sermonem de figura coeli, vult perscrutari de alio quae sito desiderato, & est quare coelum mouetur ad partem propriam. v. g. quare mouetur ab oriente ad occidentem, & alii orbes econtrario. Et, quia difficultas istius quaestionis non ap paret, nisi cum posuerimus possibile quod omne corpus sphaericum potest moueri duobus motibus diuersis aequaliter: & quod vnus motus non est in eo possibilis magis quam alius: quoniam non sunt contrarij, sicut motus elem entorum: motus enim elementorum diuersorum, quia sunt contrarij, non est possibile ponere quod duo motus sint possibiles esse in eodem corpore aequaliter, sed vni eorum est naturalis scilicet & alteri est accidentalis. impossibile enim est vt ignis moueatur ad inferius, sicut ad superius, neque terraad superius, sicut ignis: quoniam, cum isti motus sunt contrarij, formae eorum sunt contrariae: & possibile est dicere quod causa contrarietatis istorum motuum est contrarietas formarum corporum motorum. Quia vero motus corporum coelestium non sunt contrarij: quapopte aequaliter sunt possibiles vnicuique eorum: ideo difficile est dare causam, propte quam quaedam mouentur ex oriente in occidentem, & quaedam econtrario, qua propter incoepit demrare quod duo motus diuersi aequaliter sunt possibiles in corporibus sphaericis, & d. dicamus ergo quod omne corpus sphaericum possibile est moueri duobus motibus ex duabus partibus diuersis. v. g. imaginemus circulum ex conuexo centri sphaerae, circa quod reuoluitur, & imaginemur super illum duo puncta, scilicet A B. possibile enim vt ista sphaera moueatur ex A ad B, & ex B ad A super illum eundem arcum.
D. dedit demonstrationem super hoc, & dixit: iam igitur diximus superius quod isti motus non sunt contrari. id est dicamus quod necesse est vt in eodem corpore corporum sphaericorum sint duo motus diuersi possibiles aequaliter, quia iam determinatum est quod istius motus non sunt contrarij: quapropter diuersificarentur naturae motorum, quemadmodum accidit in corporibus simplicibus, quae recte mouentur. Et, cum dedit rationem quod duo motus diuersi sunt possibiles in omni corpore coelesti, dedit rsitionem, quod debet ita esse, & d. Dicamus ergo quod, si impossibile est, &c. id est sed iam declaratum est quod isti motus sunt aeterni, & necessarij: necessario ergo isti motus sunt consimiles in eodem moto semper, in necessario enim nulla est possibilitas: ergo alter eorum necessarius est ei: & omne, quod est necessarium, habet causam Si ergo motus diurnus ex oriente in occidente est necessarius, impossibile est vt sit sine causa. & similiter, si motus aliarum stellarum contrarius ei est necessarius, impossibile est vt sit sine caum: &, si hoc est propter aliquam causam, causa autem non est diuersitas naturarum motarum: cum isti motus non sint comtrarij: difficile est igitur dare causam in hoc.
D. d. & iste motus aut est causa alicuius, aut habet causam id est necesse est vt, cum dixerimus quod coelum mouetur ad partem propriam, quod hoc sit in coelo propter causam, aut vt coelum sit causa eis, quae sunt sub eo, existentibus. id est impossibile est vt esset causa istis, nisi propter illum motum. quasi ergo dicit motus coeli ad partem propriam, aut erit causa alicuius ex istis, quae sunt hic, aut habet causam in se¬
Commentum 34
Quia haec quaestio est valde difficilis, & visum est quod quaerere de rebus difficilibus est error, incoepit demonstrare modos, propter quos accidit quaerere de hmoni. & quidam illorum modorum est laudabilis, & quidam non, quoniam qui quaeret de talibus, aut facit hoc propter inuerecundiam: quamuis sciat quod impossibile est vt comprehendat ver, de hoc. & hoc intendebat, cum d. ex in uerecundia ex paucitate intellectus, aut facit hoc propter errorem accidentem, ei, putando quod ominia comprehensibilia sunt, & nota certe. & hoc intendebat, cum diaut propter malitiam consyderandi. aut facit hoc, quia ignorat difficultates existimando in eo, quod difficile est, quod sit facile. & hoc intendebat cum d. aut propter malitiam consyderaudi ex abundantia consyderandi ex fa¬ tuitate, quartus modus est quod sit desyderium ad sciendum causas rerum: & iste modus est laudabilis.
D. incoe pit demntrare quae causae sunt cauendae in talibus, & quae non, & d. Et non de bemus cauere, &c. id est & non debemus dimittere consyderationem propter difsicultatem istarum rerum, & propter debus litatem causarum, quas dicunt quidam hoines: sed oportet nos, cum aliquis dixerit aliquam causam in aliqua re, & suffecerit nobis aliquo modo sufficientiae consyderare illam causam, vtrum sit sufficiens secundum quod apparet: & est causa, quae est non necessaria, neque substantialis, sed causa secundum existimationem: aut est causa necessaria substantialis, non contradicta aliquo modo. & intendebat per sufficientiam huma nam id est rletoricam: quoniam fides eius non est nisi propter animam, non propter res in se
D. d. Quoniam, cum aliquis inuenerit, &c. idest cum rectum sit vt non dimittam quaerere de talibus, & vt non recipia mus in hoc, nisi demonstrationes veras, oportet nos, cum inuenerimus aliquem, qui dat in talibus rebus difficilibus demonstrationem veram, primam, & sufficientem, laudare ipsum propter ipsum.
D. d. nos autem volumus reuerti, &c. idest, & cum hoc declarauerimus, oportet nos quaerere in istis rebus causas manifestas, quae sunt causae acceptae ex visu, vt quaeramus de causa, propter quam videmus coelum moueri ex vna parte, non ex alia.
D. incoepit declarare causam istius rei, & d. Dicamus igitur quod natura est innata, &c. id est dicamus ergo quod manifestum est per se quod natura facit non tantum necessarium, sed etiam illud, quod est melius. Et hoc, quod dicit, manifestum est de animalibus, quod natura per diumam sollicitur dinem posuit in eis aliquas res, non ex necessitate, sed vt esse illius animalis sit melius, & perfectius. v. g. possibile est vt animal sit sine visu, & cum esse dimint to: tamen natura largitur ei visum non ex necessitate. Et cum ita sit in rebus generabilibus, & corruptibilibus, quanto magis in rebus aeternis. Sed tamendifferunt in hoc, quod melius in animalibus est possibile, sed tamen est melius duorum possibilium in aeternis necessarium possibile enim in rebus aeternis est necessarium, cum nullum possibile sit in eis vere. Et causa huius est quod nulla potentia est in aeterno ad recipiendum eius contrarium, quod habet. & totum hoc est determinatum in fine primi libri.
Et, cum posuit hanc, propositionem, d. & cum ita sit, &c. id est &, cum declaratum est quod natura semper laborat vt entia sint secundum dispositionem meliorem, & perfectiorem: nobi lius autem est in rebus, quae mouentur, vt moueantur in loco meliori, & ex parte meliori: & locus superior est nobilior inferiori. & ante nobilius retro, & dextrum quam finistrum. &, cum ita sit, necesse est vt omne, in quo inuenientur meliores, & nobiliores partes, vt eis sit melius moueri in loco mesiori. & ex parte meliori. Et, cum posuit hanc, propositionem, dicentem quod omne, in quo inuenitur melius, & nobilius, suum esse melius est vt sit secundum dispositionem meliorem, posuit secundam propositionem, & est, quod in coelo inuenitur melius, & minus bonum, vt concludat quod motus coeli non inueniatur ex parte me iori, nisi vt sit secundum essae suum melius. Et hoc intendebat, cum d. Et testatur super hoc, &c. & intendit per quaestionem illud, quod determinauit prius, quod coelum habet dextrum, & sinistrum, & alias partes, &, quia responsio in istis fundata est super illam quaestionem, dici. quod illa quaestio dissoluit istam, & explanat. & debes intellige re per dextrum, & finistrum, illud, quod praediximus. & residuum sui sermo uis in hoc capitulo est intellectum
Commentum 35
Cum declarauit causam finalem, propter quam coelum mouetur ad partem propriam, vult determinare quod motus eius est aequalis, & non est velocius in vno loco, & tardius in alio, & d. & hoc erit in primo coelo, & in primo motu. id est & hoc apparet sensui in orbe stellato, & in motu diurno. Et, quia in orbibus, qui sunt sub isto, aliquando est velocitas, & aliquando tarditas, dedit causam de hoc, ne quis obiiceret ei, & d. motus autem orbium id est & motus orbium, qui sunt sub eo, apparent diuersi: quoniam quod apparet ex hoc, non est vnus motus, sed plures, qui congregantur ad mouendum stellam, & omnes habent vnam intentionem, & hoc intendebat, cum d. & congregantur in eodem. Et debes scire, quod ex hoc sermone eius apparet quod ipse non opinatur quod causa eius, quod apparet ex diuersitate in motibus plauetarum sit in orbe ecertrico, autem epicyclo, quoniam qui ponit causam diuersitatis has duas causas, non dicit quod causa diuersitatis sunt plures motus, ex quibus fit vnus mot: is diuersus stellae in velocitate, & tardita te, & progressione, & retrogradatione. Et ex hoc ergo, quod declaratum est in hac sentia, apparer esse impossibile epicvelum esse. impossibile enim est quod corpus, quod circulariter mouetur, moueatur nisi in circuitu centri. Et similit impossibile est de ecentricis, nisi esset possibile quod inter corpora coelestia esset aut vacuum, aut corpora replentia, non rotunda naturaliter, neque mota, cum hoc, quod medium debet esse vnitum corpori, quod circulariter mouetur, quoniam sicut locus totius, & partis est idem in corporibus grauibus, & leuibus, ita debet esse in corporibus coelestibus, s quod locus eorum, qui est medius, sit idem immo magis debet esse hoc in corporibus coelestibus quam in eletentis, & ideo perfectius inuenitur hoc in corporibus coelestibus, quam in elementis: quia sunt ex eadem na, & non habencontrarietatem: elementa autem habent contrarietatem: quapropter non habent cundem locum. &, si locus elementorum esset idem, prohiberent se adinuicem in loco. quod non contingit in corporibus coelestibus. immo omnia reuol uuntur circa eundem locum numero. Et non debet aliquis dicere quod, sicut elementa habent loca diuersa, forsitan corpora coelestia habent centra diuersa. loca enim corporum non diuersantur, nisi inquantum sunt in dimensionibus rectis, & corporibus rectarum dimensionum. loca autem corpo¬ rum coelestium impossibile est vt diuer sentur, inquantum sunt in dimensionibus rectis. In mathematicis vero nihil apparet, ex quo sit existimandum epicyclos esse, aut ecentricos. lsti enim orbes, quos ponunt Astrologi, sunt res priores, ex quibus sequuntur posteriores, quae videntur per sensum: & non demonstratur illic quod ab illis posterioribus sequuntur necessario illa priora. Et iam declaratum est it Logicis quod demonstrationes sunt, in quibus itur ex notiori ad latentius. Si ig tur notius fuerit posterius, demonstratio nes erunt quia. &, si notius fuerit prius & latentius fuerit suum esse, & sua causa notior, erit demre absoluta, quae dat causam: & esse. &, si latentius fuerit causa rei, quam suum esse, erit demonstratio propter quid tantum. Et, quia prius in istis est latentius, nullus modus est modorum demonstrationum, cum scilicet ex prioribus non sequantur necessario posteriora illa, sed posiuntur ab Astrologis, & sisint ignota. Et, cum. tu consideraueris posteriora, ex quibus Astrologi ponunt hos orbes, nihil inuenies ex quo essentialiter, & necessario sequatur, vt sit ita. Sed, cum positum fuerit illud, quod est prius ignotum, sequitur ab eo posterius, existimatur quod hoc conuertitur. Et non est ita, nisi sit hoc, quod apparet in Luna. singunt enim quod demonstrat eis Lunam habere ecentricum hoc, quod inueniunt ipsam in eodem loco aodiaci eclipsatam, aliquando magis, aliquando minus: quapropter dicunt quod dicendum est, quod causa in hoc est, quia transitus per pyramidem vmbraeper loca diuersa secundum eleuationem, & depressionem. Et potest accidere eietiam hoc propter diuersitatem sui situs ex loco, cum imaginati fuerimus quod poli sui orbis mouentur super polos¬ alterius orbis. &, si Deus prolongauerit nobis vitam nos perscrutabimur dae Astrologia, quae erat in tempore Arist. idetur enim quod illa non contradicit physicae: & sunt motus, qui dicuntur laulab ab Arist. & iste motus, secundum quod reputo est quod polus vnius orbis moueatur suprpolos alterius orbis. accidit enim in suo ipso motu vt moueantur super lineam leulebiae, sicut est motus Solis cum motu diurno. & forte per istum motum possibile est dare hoc, quod accidit in planetis ex diuersitate motus, Reuertamur ergo ad sermonem nostrum. & quia d. hanc quaestionem, incoepit demonstrare eam, & d. Dicamus igitur quod, si primum coelum mouetur diuersimode, non aequaliter, necessario motus eius habebit fortitudinem, & slexibilitatem aliquando, & tarditatem, & velocitatem aliquando. & hoc manifestum est per se.
D. incoepit declarare quod hoc est impossibile in coelo, ponendo propositionem concessam, & est quod motus, qui aliquando vigoratur, & aliquando debilitatur, causa eius est diuersitas dispositionis moti, ex eo, quod est motus, & apud quem est niotus. & ideo videmus quod quaedam mota velocescunt in principio motus, & tardescunt, cum remouentur ab eo, & quaedam vigorantur, cum appropinquant fini propter maximum lesyderium ad finem, & quaedam propter celefactionem, vel expansionem morus & hoc intendebat, cum d. Et fortitudo motus, & debilitas aut erit in principio, &c. ea autem quorum motus vigorantur in principio, sunt ea, quae eiiciuntur, & expelluntur: quae autem in fine, sunt corpora, quae naturaliter mouertu, scilicet grauia & leuia: quae autem in medio, sunt a voluntate mota.
D. incoepit dicere quod motus circularis, qui non habet principium, neque finem, neque me¬ dium, non habet vigorem, neque debilitatem, & d. Nos autem non inuenimus in motu circulari, &c. & haec ratio composita est in secunda figura sic. Moncircularis non habet principium, neque finem, neque medium: & habens velocitatem, & tarditatem habet principium, & finem: ergo motus circularis non habet velocitatem, neque tarditatem. Propositio autem dicens quod omne habens velocitatem, & tarditatem habet principium, & finem, est illa, in qua incoepit. Propositio autem, quae dicit quod motus coelinon habet principium, neque finem, est declarata ab eo per hoc, quod dixit, quaia est aeternus in tempore congregatae longi tudinis. & intendit per congregatam longitudinem, quia spatium, super quod mouetur, non habet principium, neque finem, & est circulare. quasi ergo d.¬ quod extremitates longitudinis in eo non diuersantur, neque separantur id est non habent extrema distincta. haec enim est dispositio longitudinis circularis scilicet quod extrema eius sint adunata: inmoin rei veritate non habet extremum.
Commentum 36
Haec est demonstratio Secunda, alia a praedicta: & est firmissima de monstrationum, quibus vtitur in hac quaestione. fundatur enim super duas propositiones valde firmas: quarum vna est, quod omnis diuersitas accidens in motibus naturaliter accidit per diuersitatem proportionis potentiae mooris ad potentiam moti: quoniam in omnimoto est aliquo modo potentia moti diuersa a potentia motoris: velocitas enim, & tarditas non sunt nisi secundum proportionem potentiae motoris ad potentiam moti. quanto igitur fuerit maior proportio. tanto magis erit motus velocior: & quanto proportio minor tanto motus erit tardior. Si ergo posuerimus idem esse motum ab eodem motore aliquando velocius, & aliquando tardius, necessario accidit propter diuersitatem illius proportionis, quae est inter rem motam, & motorem, quoniam aliquando maior apud velocitatem, & aliquando minor apud tarditatem. diuersitas autem, proportionis accidit autem, propter transmutationem contingentem motori, siue debilitatem, siue vigorem, aut propter transmutationem contingentem moto, aut propter vtrunque. Sed, quia declaratum est in Physicis quod motori istorum motuum scilicet coelestium non accidit transmutatio omnino. cum abstrahatur a materia, & declaratum est illic etiam quod motum su¬. perius ab isto motore necesse est vt sit non transmutabile omnino, manifestum est quod isti motui non accidit trausmutatio per additionem, aut diminutionem: cum additio, & diminutio in eis sequantur additionem, & diminutionem, aut in motore, aut in moto, aut in vtroque. haec enim est sua declaratio, quam intendebat in hoc sermone. & sermo eius in hoc intellectus est per se. Et cum d. & hoc erit, aut quia motor non mouet seiper vna virtute, intendit quod non semper mouet vna virtute, sed aliquando augmentatur eius potentia, & aliquando di minuitur. Cum enim potentia augmentatur, aut di minuitur, non est eadem. & indifferenter siue additio, siue diminntio fuerit ex extrinseco, siue ex esset tia motoris. vt visum est in rebus motis per se: quoniam aliquando sunt velociores per suam velocitatem, & aliquando tardiores, absque eo, quod accidat transmutatio in motore, aut in moto. & non est ita, quoniam animal, quando mouetur motu aliquo, & in natura eius est moueri velocius, tunc non mouet suum corpus, nisi per quanmdam partem instrumenti, & per quod innatum est mouere suum corpus scilicet calorem naturalem. Et, cum moueat suum corpus in fine velocitatis, in quam vltimo poterit, tunc mouebit suum corpus per totum illud instsum: &, cum idem motor aliquando mouet per quandam partem instrumenti, & aliquando per totum instrumentum, tunc mouebit per duas potentias. quod est impossibile in corporibus coelestibus, quoniam haec transmutatio in motore est alteratio, quae est impossibilis in motoribus corporum coelestium. & etiam declaratum est quod motor corporis coelestis non mouet per instrumenta. Et, cum dixitur: aut quia res mota transmutatur, intendit quod sua receptio motus transmutatur in magis, aut minus. & hoc accidit necessario propter transmutationem moti in se per alterationem. quoniam quanto magis receperit, tanto¬ magis erit velocior, & quanto minus receperit, tanto erit tardior. Et, cum declarauit hoc, dixit: &, cum itam sit, non est impossibile, &c. id est &, cum motor, & res mota possint recipere transmutationem, & alterationem, non est impossibile vt motus proueniens ex eis sit diuersus, non aequalis. cum autem non recipiunt transmutationem scilicet motor, & res mota, tunc motus, qui ex eis prouenit, impossibile est vt sit diuersus. Dd. Impossibile est vt sit in coelo aliqua istarum dispositionum, aut aliqua istarum transmutationum, quae faciunt velocitatem, & tarditatem, aut in motore, aut in moto, aut in vtroque.
D. d. iam enim declarauimus, &c. idest & intendit per primum motum primum coelum, declaratum est enim in Physicis quod ipsum est prima res mota a primo motore. & intendit per non factum id est non compositum ex materia, & forma, vt alia corpora simplitia, aut composita. & totum hoc declaratum est in principio istius libriEt intendit per transmutationem, secundum quod reputo, augmentationem & diminutionem, & per alterationem transmutationem in qualitatibus. Et, cum dixit quod declaratum est quod prima res mota non transmutatur transmu tatione alterabili, incoepit dicere quod hoc minus debet esse in primo motore etiam, & dixit: &, cum ita sit, &c. id est &, cum declaratum est de primo moto quod non est transmutabile, neque alterabile, dignius est vt motor primus nullo mo possit esse transmutabilis.
D. d. causam istius & d. causa enim prima, &c. idest & necesse est vt motor primi motus sit non transmutabilis: quia motor primi moti est primus motor: & ens simplex est: quod mouet motum simplex: & motor¬ non generabilis, neque corruptibilis est illud, quod mouet rem motam, neque generabilem, neque corruptibilem. idest & cum est primus motor simplex, necessario est vt non sit mobilis, aut corruptibilis, vel trausmutabilis. & totum hoc declaratur propriein Octauo Physic.
D. d. Et, cum ita sit, &c. id est & cum ita est, vt motor simplicis sit simplex, & motor eius, quod est non generabile, neque corruptibile est ingenerabile. & incorruptibile, & corpus coeleste est simplex, non generabile, aut non corruptibile, necessario est vt motor coeli sit simplex, nec generabilis, nec corruptibilis: & maxime, cum posuerimus ipsum esse spiritualem, non corporeum, vt declarauit in Octauo Physi.
Commentum 37
Haec est demonstratio Tertia, in qua vult declarare quod motui coeli non contingit velocitas, quae fit ex iuuentute animalium, neque tarditas, quae fit ex senectute animalium. Et d. Si ergo, &c. idest si ergo motus coeli non aequalis fuerit in velocitate, aut totum coelum erit diuersum in motu, aut secundum partes & intendit per motum totalem motum diurnum, & per motum partium motum stellarum fixarum, quoniam aliquis potest dicere quod forte istae stellafixae sunt in orbibus propriis, & habent in se motus diuersos, sed non apparet hoc in longo tempore. ipse autem contradicit huic positioni ex eo, quod apparet in consyderationibus praedictis scilicet quod longitudines istarum stellarum sunt eaedem in antiquo tempore, & in nostro. Et hoc intendebat, cum d. quoniam, si essent diuersi, &c. id est quoniam contingeret ex hac positione, vt remouerentur abinuicem in aliquo in antiquo tempore: & sic essent longitudines consyderatae ab Antiquis, diuersae a longitudinibus, quas hodie videmus & non est ita. videmus enim vulturem volantem, & vulturem ca¬ dentem, & alias stellas habentes siguras, terminatas in eodem situ, & ineisdem longitudinibus, in quibus Antiqui posuerunt ipsas. Et, cum contradicit sensu fingentibus quod istae stellae habent motus particulares diuersos praeter motum viversalem, propter quem dicuntur fixae, incoepit declarare quod impossibile est vt motus inaequalis inueniatur in toto coelo, & d. Neque coelum transmutatur, &c. id est neque motus totius coeli potest tardari, & flecti in tempore futuro. flexibilitas enim motus erit in animalibus propter debilitatem: debilitas autem est extra naturam: quia contingit quod hoc est accidens in animalibus ex prima generatione: & causa quod transmutatio, & corruptio accidat animalibus est, quia generantur ex elementis contrariis. &, cum hoc sit in eis, non sunt in suis locis propriis. & hoc intendebat per hoc, quod corruptio, & transmutatio contingit propter ista duo. quoniam propter contrarietatem transmum tantur adinuicem: &, quia non sunt, in suis locis, appetunt separationem, & reuerti ad sua loca naturalia. Et intendebat per hoc quod, si coelum non est compositum ex contrarijs, neque ex rebus, quae sunt in eo, non in suis locis, necesse est vt non accidat ei de bilitas, nec corruptio in aliqua hora. & haec consequentia est manifesta per se. Et, cum declarauit quod impossibile est. vt in coelo accidat debilitas, declarauit quod impossibile est vt accidat ei rigiditas, aut flexibilitas, & d. Si igitur debilitas non accidit ei, &c. Et hoc, quod dixit manifestum est ex eo, quod posuit quod fortitudo, & debili tas est causa rigiditatis motus, & flexibilitatis: & hoc est, cum sit causa velocitatis, & tarditatis, quae accidit ex natura, quae autem fit ex voluntate in anlmalibus habet speculationem scilicet quod necesse est vt animal, quod festinat, & tardatur voluntarie sit ex animalibus, in quibus contingit debilitas cum apprehensione. & ex hoc apparet quod causa in animalibus est, quare aliquando festinat voluntarie, & tardat aliquando quia mouetur ex extrinsecis. ergo il lud, extra quod nihil est, quod moueat ipsum, impossibile est vt aliquando festinet, aliquando tardet ex se. Et, si aliquis dixerit forte magis conueniens est istis rebus generabilibus, & corruptibilibus quod corpora coelestia moueantur, aliquind tarde, aliquando velociter. & hoc est propter suam imaginationem in actu, per intellectum, cum sit determinatum quod cogitent per intellectum, & quod habeant solicitudinem erga nos &, sicut videmus quod artifex aliquando festinat, aliquando tardat, forte ita est in corporibus coelestibus cum eis, quae sunt sub eis. Dicamus igitur, quod hoc non est possibile, nisi esset possibile quod haberent imaginationes aliquando in potentia, & aliquanmdo in actu. &, quia declaratum est quod imaginationes semper sunt in actu, non contingit vt motus ex eis sit mutatus. Et in hoc errauit TAuic. cum putauerit quod corpora coelestia habent phantasiam. haberent enim instrumentum sensus. &, si haberent instrumentum sensus, esset eis propter salutem. &, si propter salutem, possent eis accidere occasiones.
Commentum 38
Haec est demonstratio Quarta, quod coelum non habet tarditatem, quae fit ex debilitate, & senectute, neque velocitatem, quae fit ex iuuente. Et d. Dicamus etiam quod impossibile est, &c. id est cum posuerimus quod coelum semper mouetur, & posuimus quod accidit ei tarditas ex debilita te, contingit vt motus debilitetur in tempore infinito. & similiter continget, si motus eius intendatur, vt rigiditas motoris procedat in infinitum. Et, cum ita sit, necesse est vt potentia motoris augeatur augmento infinito, & diminuatur diminutione infinita. Et, cum posuit quod hoc contingit, si posuerimus quod coelum fiectetur in suo motu semper, incoepit narrare impossibilitatem, quae contingit huic, & d. Non enim videmus, &c. id est impossibile est vt potentia semper diminuatur, & semper debilitetur in infinitum. diminutio enim est debilitas, & debilitas est extra naturam, & hoc est accidens ei: sed quod est ex tra naturam, impossibile est vt semper inueniatur.
D. d. quapropter impossibile est vt res mota sit debilis in tempore infinito. idest quapropter impossibile est vt debilitas motoris augmentetur in tempore infinito.
D. d. aliud impossibile, quod sequitur hanc positionem, & dicit quod impossibile est vt motus sit secundum suam dispositionem naturalem, & extrasuam dispositionem naturalem in tempore aequali. id est & intelligit per tempus aequale, tempus infinitum. tempus enim in finitum dicitur aliquo modo esse aequale infinito, cum infinitum non sit maius infinito. & etiam contingit vt sit ris gidum, & debile insimul in tempore infinito, quoniam, cum infinitum non addir super infinitum, contingit vt tempus debilitatis sit idem cum tempore rigi ditatis, vt contingit esse in habenti potentias contrarias in tempore infinito, vt dictum est in primo tractatu. & hoc intendebat, cum d scilicet quia erit rigidus, & debilis insimul in tempore infinito, Et non est explanatio eius, quod praedixit, sed aliud impossibile. Et vniversal huic sermoni contingunt impossibilia. Quorum vnum est, vt tempus dispositionis, quod est extra naturam, sit aequale tempori dispositionis naturalis, quod est contrarium sensui. Alterum vero est, vt idem sit rigidum, & debile insimul in tempore infinito. Videtur ergo quod sit incipiens primum impossibile, deinde explanans ipsum per impossibile, quod sequitur ab eo, reuertitur ad declarandum primum impossibile, & dici quoniam motus, cum debilitatur, &c. Et, cum posuit haec duo impossibilia, induxit tertium impossibile quod sequitur ex hac positione, & d. & impossibile est vt motor vigorescat in suo motu, &c. id est & impossibile est ponere quod motor potest augere suum motum, & festinare ipsum in infinitum ita, quod, si modo mouet aliquo motu, post mouebit velocius, & post velocius, & sic in infinitum. quoniam, si ita esset, non esset hic motus terminatus naturaliter in velocitate, & tarditate.
D. d. & iam diximus quod omnis motus erit de loco ad locum, & quod est terminatus, & finitus. id est & iam diximus quod motus naturales sunt terminati. Si enim recti fuerint, terminantur duobus modis, quia sunt ex loco terminato ad locum terminatum, &, quia habent velocitatem terminatam scilicet quod in eis impossibile est vt sit maior velocitas. Si autem circulares fuerint, terminantur, quia habent velocitatem terminatam. Et necesse est istum locum intelligere sic. declaratum enim est quod non est motus circularis a loco terminato ad locum terminatum naturaliter, cum non sit inter duo loca opposita, sicut declaratum est in Physicis. Et ob hoc quidem necesse est vt omnis motus naturalis, & voluntarius habeat velocitatem terminatam: quia omnis motus habet motorem terminatum. Et, si esset possibile inuenire velocitatem non terminatam, tunc motor non haberet potentiam terminatam: ergo neque naturam terminatam: & sic intelligerentur ex sua natura motores infiniti, & non intelligerentur ex suo esse res propriae ei. sed iam declaratum est quod motores coelorum differunt & in potentia, & in esse: & cum hoc vnumquodque eorum mouet per tempus infinitum: non igi tur remanet, vt differant nisi propter diuersitatem proportionis inter vnum quodque eorum, & corpus, quod mouetur. Et, si potentiae eorum essent infinitae in vigore mouendi, non esset proportio inter motorem, & rem motam. &, si hoc esset, non esset differentia inter eos, neque: esset illic multitudo omnino. verbi gratia, quia motor orbis Saturni, & motor orbis totius moueret tempore infinito, igitur non differunt in hoc. &, si, quemadmodum non differunt in hoc, non differunt in potentia motoris, differentia nulla esset inter motores: nedum vt quilibet eorum habeat potentiam mouendi in infinito. &, si ita esset: inueniretur motus in instanti. & omne hoc est impossibile Et ideo opinandum est quod potentiae mouentium separabilium a materia sunt finitae vno modo, & infinitae alio modo. Et hoc apparet ex hoc, quod dicet post Aristo. quoniam, si caeteri orbes habuissent ex multitudine stellarum, quod habet orbis stellatus, tunc motor eorum non posset mouere eos in velocitate, quam mo¬ do habent. & similiter esset, si orbis esset maior quam sit. Et ideo credendum est quod potentiae mouentium sunt terminatae proportionis ad corpora mota, & quod infinitas non inuenitur in eis nisi propter aeternitatem. causa enim abscisionis continuitatis esse, & eius aeternitatis est materia. Cum ergo moor, & res mota ex illis abscinduntur a prima materia, non abscindetur suum esse, neque suum opus, quod est mouere, & moueri. Et, quia causa in terminatione proportionum, quae sunt inter potentias motorum, & rerum motarum ab eis est diuersitas formarum, continget vt haec finitas sit communis formis, quae sunt in materia, & formis, quae non sunt in materia. & hoc plus manifestabitur apud quaestionem, quam quaeret Aristo. quare orbes, qui sunt sub maiori orbe, mouent vnam stellam, & vnusquisque suam, & orbis maior mouet plures stellas.
Commentum 39
Haec demonstratio non est alia a praedicta, sed est syllogismus, per quem verificat destructionem, quam posuit in isto syllogismo hypothetico. syllogismus enim sic componitur,
Si motus coeli habet velocitatem, & tarditatem, aut vigorabitur in in finitum, aut debilitabitur, aut tardabit aliquando, & aliquando festinabit. deinde destruxit quod non vigoratur in infinitum duabus demonstrationibus. Quarum vna est, vt, si ita esset hic motor, non esset motor huius motus terminatus. sed iam declaratum est, quod omnis motor est terminatus. Secunda est, quam vult demonstrare in hoc cap. Et d. Et dicamus etiam quod motus coeli, &c. idest manifestum est hoc inductione quod motus coeli habet tempus terminatum: & impossibile est vt coelum moueatur, in tempore minori illo. & hoc manifestum est ex inductione, quoniam, sicu: ambulans habet tempus minimum, in cuius minori non potest ambulare spatium terminatum, & musicus habet tempus, in cuius minori impossibile est tangere aliud. & similiter in omnimotu, & in omni operatione. Et manifestum est, quod coelum debet ita esse, cum sit vnum rerum motarum. Et non debet aliquis contradicere huic inductioni in dicendo, quod hic non est nisi in potentiis finitis materialibus. vos autem dicitis quod potentia motoris coeli est infinita. Quoniam nos non intendimus per infinitum, nisinfinitatem motionis, idest quod motio eorum non cessar. infinitas autem intensionis, vt illic non sit proportio inter potentiam motoris, & moti. impossibilis est in formis, inquantum sunt formae. Et, cum declarauit, quod impossibile est vt motus vigoretur, semper, declarauit quod sequitur ex hoc, vt sit impossibile vt motus remittatur semper. & quodlibet istorum posito rum sequitur ex suo compari, scilicet quod, si semper vigorari est possibile, possibile est vt semper remittatur, & econuerso. & si impossibile est, impossibile est, & econuerso. & dicit Et, si hoc sit in hoc mundo, impossibile, &c. idest. &, si impossibile est quod motus istius mundi augmentetur in infinitum, impossibile est vt refsectatur in infinitum. Et causa istius est, quod potentia motoris est terminata, & quod non mouet quodcumque sit, nec in quacumque velocitate. sed, si potentia motoris remittitur, necesse est peruenire ad ter¬ minum, in quo impossibile est mouere. &, si intendatur, necesse est per uenire ad terminum, in quo impossibile est mouere maiori motu. & residuum sui sermonis manifestum est per se,
Commentum 40
Cum posuit quod motus coeli, quum fuerit diuersus, & aeteruus, necesse est aut vigoretur in infinitum, aut debi¬ litetur in infinitum, aut aliquando inten datur in seculo, & aliquando remittatur, & destruxit duas praedictas diuisiones, dici. quod hoc impossibile est, & simile fabulae, idest quod hoc non est possibile nisi in rebus, quarum desiderium, & imaginatio diuersantur, quod est impossibile in coelo. causa enim diuersitatis desiderij, & imaginationis non est nisi diuersitas continentis ex extrinseco, & diuersitas passionis coporum eorum ab eis. si igitur coelum non continetur ab aliquo extrinse co, neque patitur, necesse est vt eius desyderium, & imaginatio non diuersetur: ergo neque suus motus.
D. d. testimonium ex sensu, quoniam nullus dixit, quod motus diurnus fuit in aliquo tempore velocior, aut tardior, quod, si esset, appareret sensui, quoniam velocitas, & tarditas sunt contraria: &, cum contrarium aliquod coniungatur suo comtrario, est manifestum sensui. & ille modus declarationis estin maiori ordine fidei: & illud, super quod sustentatur, est praedicta declaratio.
D. d. declaratum est igitur &c. &, nominauit hic quatuor quaestiones, & est Prima quod coelum est vnum. Secunda quod non factum, neque generatum. Tertia quod motus coeli est aeternus Quarta quod est aequalis. Et, cum fecit rememorationem de istis quaestionibus, quoniam omnes sunt vtiles consequer tes in cognitione substantiae coeli, & substantiae suir motoris. & haec est dispositio accidentium essentialium,s quod cognitio eorum sequitur cognitionem substantiae. idest quod, cum substantiae rerum fuerint cognitae, coguae scuntur accidentia essentialia contirgentia eis. & hoc est quod motor coelis separatus a materia, & quod coelum non componitur ex materia, & forma.
Commentum 41
Cum demonstrauit substantiam coeli, quae sit viderster, & demonstrauit accidentia consequentia suam substantiam, vult similiter facere de stellis scilicet demonstrare substantias suas, quae sunt, deinde suas figuras, deinde suum motum, & d. volumus modo perscrutari, &c. idest postquam compleuimus sermonem in totalitate corporis coeli, volumus modo perscrutari de stellis in tribus, de substantia, de figuris, de motibus, & prius de substantia.
D. d. Dicamus ergo, quod oportet nos, &c. id est necesse est credere, quod natura cuius libet stellae est ex natura cuius libet corporis, in quo mouetur.
D. fecit rememorationem de sermone praedicto, qui cogit ipsum ad credendum hoc, & d. iam enim diximus superius id et &, necesse est opinari, quod substantia stellarum est neque grauis, neque leuis, quia determinatum est quod necesse est quod corpus omne sit huiusmodi, cuius stellae sunt partes. hoc enim corpus non est sensibile, sed ratione comprehenditur ex comprehensione stellarum stellae enim, quia sentiuntur moueri circulariter, quod non potest esse se, & singulariter, necesse fuit vt iste motus esset in corpore circulari. & quia corpus rotundum, inquantum motus eius est circularis naturaliter necesse est vt sit neque graue, neque leue: &, cum stelle sint partes istius corporis, necesse est vt sint naturae eius: quam uis stellae sint ex nobilioribus partium eius. &, cum illud, quod est nobilius in aliqua na, dignius est in illa natura Et, quia iste sermo continet in se duas propositiones: quarum vna est, quo omne, quod est pars corporis naturaliter, est ex na illius corporis: se cunda est, quod stellae sint partes coeli naturaliter: & concludetur ex hoc, quod stelae sunt naturae coeli. & istae, propositiones sunt intelligibiles, & famosae. vult ergo demonstrare, quod istae, propositiones, cum hoc, quod sunt intelligibiles, concessaesunt ab omnibus Antiquis Et d. Et dicamus, &c. id est quod ista, propositio dici. quod stellae de bent esse naturae substantiae coeli, concessa est a dicentibus substantiam coeliesse igneam. hi enim dicunt stellas esse ignem, quia opinantur coelum esse ignem, quia videbant quod causa in hoc est quod coelum est ignis. melius est: enim dicere quod opinantur coelum esse ignem, quia videbant stellas esse igneas, & quia videbant calefactionem earum, & haec est concessio conuersionis istius propositionis, scilicet quod totum debet esse naturae partis. & qui hoc concedit, concedit etiam conuersam.
Commentum 42
Cum narrauit quod stellae debent esse naturae coeli, & dicit, quod iam demonstratum est quod coelum est neutrum, quapropter & stellae, & hoc, quod apparet ex calefactione stellarum, & ex lumine earum, inducit in hoc non modicam dubitationem existima tum est enim quod, sicut omnis ignis est calefaciens, & est verum quod ita est verum conuersum: & similiter de lumine, scilicet quod omnis ignis est lumino sus: & omne luminosum est ignis. quaestio enim componitur sic. Stellae sunt calefacientes: & omne calefaciens est ignis: ergo sunt ignis, aut igneae. Et, quia natura totius debet esse naturae partis, contingit quod coelum aut erit ignis, aut igneum. & ion vult declarare propter hoc, quod propositio haec non conuertitur: calefactio enim inuenitur ex igne, & corpore non igneo, cum mouerit, aut mouebitur. & incoepit dissoluere quaestionem, & d. calor autem veniens ex stellis, &c. idest causa autem calefactionis, quae fit in aere ex stellis, & praecipue a sole, non est, quia sol, & stellae sint igneae: cum declaratum sit quod ignis est leuis, & quod hoc corpus neque leue est, neque graue: sed causa calefactionis acris a sole, & stellis est confricatio partium aeris adinuicem propter motum solis, & stellarum, In hoc autem, quod dicit est, quaestio non modica. Sol enim & stellae non tangunt aerem, neque ignem, quia est in concauo orbis lunae. Themistius autem fingit quod huic quaestioni respondet Alex. quoniam non est impossibile vt aer calefiat, mediante corpore coelesti, quamuis corpus coeleste non calefiat. sicut per scis mortificans manus piscatoris cum ceciderit in rete, mediante reti, & si rete non mortificat: ita non est impossibile vt stellae, & Sol calefaciant aerem, quamuis corpus coeleste, quod est inter eos, non calefiat. Et Themistius dicit quod hoc exemplum non est rectum. rete enim patitur a pisce, quamuis non passione simili passioni manus: quapropter contingit dicere quod corpus coeleste patitur, a stellis aliqua passione, & si non sit similis passioni aeris, quae est igitur, haec passio: Dico autem ego quod difficultas huius quaestionis additur ex hoc etiam: quoniam impossibile est vt aliquid moueatur ab aliquo in loco, mediante aliquo non moto a primo mouente. si igitur pars aeris, quae ppponitur Soli, mouetur a Sole, mediante parte coeli, quae est inter aerem, & Solem motu locali, necessario est vt illa pars coeli moueatur a Sole motu locali. quod est impossibile. haec est igitur quaestio cadens in hoc sermone. Dicamus igitur, nos, quod partes orbis uicinantes aeri necesse est vt diuersentur in suisoperationibus in motione aeris & eicalefactione, secundum diuersitatem earum in raritate & densitate, in corpore enim coelesti inueniuntur hae qua litates: quamuis aequiuoce dicantur, in eis, & in elementis. &, cum ita sit, & pars, quae vicinatur aeri, non agits in aerem, nisi per suam totam potentiam existente in tota profunditate. illius corporis. Et ideo, cum duo corpora tangent aliud, & fuerit vnum eorum profundius altero, necesse est vt actio profundioris, & spissioris in corpus, quod tangit, sit maior, quam, uis eius superficies, qua tangit ipm, sit aequalis supficiei, qua tangit ipsmillud, quod est minoris profunditatis: nam potentia diuiditur secundum diuisio nem corporis. & similiter, cum duo corpora fuerint aequalia, & alterum eorum fuerit densius alio, necesse est vt defius sit fortioris actionis. Et, cum ita sit, pars orbis: in qua est stella, maio ris actionis est in aerem vicinantem, illi, quam pars, in qua non est stella, scilicet per aequalis parti, in qua non est stella: quamuis stella non tangat corpus passiuum per se, corpus enim agit i corpus per totam suam potentiam, quae diuiditur per suam diuisionem. & ideo, quia Sol est maximus stellarum, & densior, & magis luminosus, contingit vt actio partis orbis, in qua est Sol, sit fortior. Sol enim in motu diurno, & aliae stellae sunt quasi pars totius scilicet pars orbis, cuius conuexum est conuexum mundi, & concauum concauum mundi, quoniam iste totus orbis est vnus orbis in veritate, cum motus vnus in numero aequalis sit iste motus. Ttotus. enim orbis est quasi vnum animal. & iste motus est qua si motus localis in animalibus: & alii mous, qui existunt in orbibus, sunt sicut motus particulares, qui sunt in membris animalium. Et, cum ita sit, determiuatum est quod motio, quae est in acte a parte orbis, in qua est stella, est maioris actionis cum calore in aerem. quam pars orbis, in qua non est stella. &, quia Sol est maxim: s stellarum in hoc, scilicet in densitate, & lumine contingit vt pars orbis, in qua est Sol, sit ma¬ xima partium in agendo calorem in aerem, cum mouerit ipsum. Declaratum est ergo ex hoc, quo modo diitequod stella mouet aerem motione, quaagit ex calore plus, quam agant partes, in quibus non sunt stellae, & quod iste sermo secundum naturam est. Et non continget in eo, quod Alex. dicit, neque indiget modo, quem fingit: quoniam per ipsum non dissoluitur ista quaestio. actio enim, & motio, quam Aristo. attribuit stellae, non attribuit ei ita, quod hoc faciat per se, & singulariter: quoniam hoc non est possibile, nisi stellatangeret aerem: sed attribuit hoc stellae, quia pars orbis, in qua est stella, facit hanc operationem per stellam, quae est in ea, quae stella est pars eius, & potentia totius orbis est congregata ex potentiis partium. quoniam, quemadmo dum virtutum corporalium, successio, & additio vnius post alteram est secundum successionem corporum in magnitudine, & paruitate, sic erit suaecessio, & additio virtutum coelestium corporum aequalium eiusdem spositi ecundum suam successionem in densitate, & raritate. Et cum dicit quod calefactiostellarum est propter motum earum, dedit testimonium super hoc, & dixit: motus enim innatus est id est & diximus quod partes orbis, in quibus sunt, stellae, calefaciunt aerem per motum. quia ipse motus calefacit ferrum, & lapidem. &, cum motus calefaciat ferrum, & lapidem, quamuis sint multum remota a natura ignis, dignior est calefacere aetem, qui est propiu quissimus naturae ignis.
D. d. exemplum de plumbo sagittae. & hoc non est exemplum simile stellae in omnibus modis. pars enim, in qua est stella. necessario calefacit aerem per suam motionem: sed ipsa non calefit, si¬ cut calefit sagitta. sed tamen hoc non impedit in hac declaratione. sagitta enim non calefacit aerem secundum suum motum in eo, quod ipsa calefit ex aere, quoniam, secundum quod calefit, est passiua, & secundum quod calefacit, est actiua. &, cum ipsa non calefaciat per motum, nisi secundum quod est agens, & stella est agens in aerem: ergo non calefacit ipsum, nisi secundum quod est agens. & iste motus tantum existis in eo, cum corpus coeleste tantum suactiuum. Deinde d. Reuertamus ergo, &c. & iste sermo potest intelligi duobus modis, quorum vnus est, vt loquantur de stellis, quae vere sunt stellae, quae neque sunt graues, neque leues. & quasi dicit quod stella non calefacit, cum fuerit secundum quam cunque remotionem, sed non calefacit, nisi poneremus aliud corpus calefieri propter suum motum in aere ex aere. quoniam, cum posuerimus quod stella esset propinqua aeri tali propinquitate, scilicet quod, si esset aliud corpus, cuius natura esset diuersa a natura stellae, tunc stella calefieret ex motu aeris, tunc necesse est vt stellacalefaciat aerem per suum motum. Deinde d. causam, & d. & istae stellae non calefiunt, &c. id est &, necesse est dicere in istis stellis scilicet propinquis aeri, quod, si essent alterius corporis, necessario calefierent. quoniam, cum mouerentur in aere mediante corpore, in quo sunt, aer mutabitur in ignem, ex suis motibus, quapropter necesse est vt calefierent, si reciperent calefactionem: & sic explanauimus quod corpus est neutrum. Deinde d. stellae autem, quae sunt in orbe superiori, &c. id est stellae autem remotae ab aere, quae sunt in orbe superiori tantum, sunt remotae ab aere. quoniam si essent alia corpora, non calefierent ab aere propter remotionem. &, cum ita sit, non contingit eis calefacere aerem per suum motum, sicut illa propinqua. Deinde d. stellae autem non calefiunt. idest stellae autem, propinquae aeri, si essent alia corpora, calefierent: quia aer est propinquus eis sub concauo orbis continentis aerem. cum igitur mouebitur iste orbis, qui tangit aerem, calefiet aer ex motu illius orbis, & ex, propinquitate stellarum eius tangente aerem, & praecipue aerem, quem tangit pars orbis in opposita parte solis. illa enim pars orbis, cum eo, quod habet de magnitudine solis, & sua propinquitatelsuperficiei suae, inflammat aerem violenta inssammatione. Et hoc in tendebat, cum dixit: &, cum ille orbis mouebitur, &c. & intendit per ae rem, aerem, quitangit partem orbis oppositam soli: illa enim est, quae ap propinquat parti, in qua est sol fix& hoc intendebat per ligamentum. non, quia Sol est fixus cum ligamento, quoniam, si ita esset, grauis esset. quod est impossibile. Si autem posuerimus sermonem eius in stellis, quae dicuntur assub, manifestum est quod dicit. & tunc inducet ipsum in testimonio quod aer calefit ex motu corporis coelestis, quoniam genera illarum stellarum significant quod aer calefit ex motu: & propter hoc significant abum dantiam siccitatis. & secundum hanc explanationem intendebat per stellas, quae sunt in superiori orbe, veras stellas, & per superiorem orbem totum caelum. Et cum narrauit quod Sol habet proprietatem calefacientem plus quam aliae stellae, incoepit narrare quod, propinquitas, & remotio sunt causae intense calefaciendi, & remisse, & d. & ion caloi solis, &c. id est & propter propinquitatem & remotionem, quas habent stella cum aere, contingit in aere vt sit caus calefaciendi: est enim calefactio So lis secundum propinquitatem, & remotionem eius a genith nostri capitis, quam uis sit remotus ab aere, qui est in concauo orbis eadem remotione. & hoc, quod dicit, manifestum est, quoniam quam to magis appropinquauerit Sol pumncto, quod est xenith, tanto magis lineae crunt breuiores, secundum quod determinatum est in Geometria. Et existiu matum etiam est aliam causam esse in calefactione praeter propinquitatem. & est quod anguli radiorum sunt recti, aut fere. videtur enim quod, quanto magis anguli radiorum appropinquant vt sint recti, tanto magis calefacient: & cum magis reffectuntur, super se, tunc erit finis calefactionis: & quanto magis refsexio radiorum multiplicata fuerit, tanto magis erit calefactio. & hoc erit in speculo comburenti manifestum: radij enim istius speculi omnes refsectuntur ad vnum punctum. Et putatur ex hoc, quod coelum est calefaciens per se motu, & lumine. & magis apparet hoc, quia videmus loca vmbrae esse frigida. cum igitur posuerimus corpus tersum, a quo radij reffectuntur ad locum, in quo radij non erant ante, videmus illum locum ralefieri, & erat ante frigidus. &, si illud corpus tersum auferamus, auferetur refsexio, & refrigidabitur locus. Igitur ex hoc apparet quod radij calefaciunt per se, & non esse corpus eos declaratum est, nedum vt sint corpus calidum: & omne calefaciens per se, essentialiter est corpus calidum. & ista dubitatio eadem contingit in motu. Cum ergo posueri mus quod calidum non generat essentialiter nisi corpus calidum simile ei, quo modo igitur dicemus quod motus est calefaciens: & quod corpus motum calefacit illud, in quo mouetur: & iam dictum est quod omne generatum non generatur nisi a suo simili specie, aut genere: calor igitur non generatur a motu, nisi accidentaliter. Et responsio est, in quia hoc non sequitur, nisi in substantiis, in accidentibus autem non. non enim sequitur vt omne accidens fiat ex suo simili ex specie. vel genere. v. g. nigredo a calore aliquando, & aliquando a frigiditate. &, ciita sit, & calor generatur a calore alquando, & aliquando a motu. quis igit motus iste. videmus enim quod Arist. d. quod motus, ex quo generatur calor, esquasi vita omnium, quae sunt secundum naturam. & hoc videtur manifestum in igne. quoniam, cum non mouetur, ext in guitur. & secundum hoc motus est perfectior corporis calidi. Cum igitur corpus calidum fuerit motum, erit in vltima sua perfectione: &, cum fuerit in vltima sua perfectione, tunc calor erit in eo in sua vltima perfectione, sicut in re existunt omnia accidentia consequentia formam eius. Si igitur lumen fuerit perfectio corporis ignei, tunc est de eo, sicut de motus i quodcorpus calidum igneum, cum fuerit luminosum, erit in sua vltima perfectione: &, cum fuerit in sua vltima perfectione, erit in calore in sua vltima perfectione. Et sic vltra apparet quod aut est causa accidentalis, sicut de motu, aut erit causa consimilis per se, quae prouenit nobis ex motu stellarum, quoniam non est remotum vt ista forma, copuletur cum lumine, & refsectatur, cum sua ressexione, & abscindatur cum sua abscissione, quoniam opinandum est quod, quamuis corpora super coelestia sint neutra, tamen, inquantum sunt, corpora, habent communicationem cum elementis in diaphaneitate, & illuminatione, & obscuritate. & ideo dicit Arist. in lib. de animalibus quod natura lunae est similis naturae terrae propter obscuritatem, quae est in ea: ergo pers luminosa orbium est similis naturae ignis. Et ideo consyderantes operationem stellarum in Antiquo tempore, attribuunt quibusdam earum calorem, & siccitatem, vt Soli, & qui busdam frigiditatem, & humiditatem, vt Lunae, quibusdam frigiditatem, & siccitatem, vt Saturno, & qui busdam masculinitatem, & quibul dam foemineitatem: cum in rei veritate non agunt frigiditates, sed calores similes vnicuique elementorum, sed hoc manifestum est in Luna, quae operatur in aquis manifeste. Et non existimo quod Auic. dicit quod faciunt frigiditatem, & humiditatem. & hoc est remotum, & extra fundamentum sed, si fuerit, erit secundum comparationem.
D. d. Manifestum est igitur quod stellae idest manifestum est ex hoc quod stellae non sunt ignis, neque igneae, & quod lumen earum non est, quia sunt ignis, cum non sequatur quod omne luminosum sit ignis, neque quod omnis ignis sit luminosus. existimatum est enim quod ignis est in aethere, & non est luminosus. & cum d. & non cadit propter hoc sub visu. intelligit quod lumen earum non comprehenditur a visu, quia sunt ignis.
Commentum 43
Cum declarauit primam quaestionem trium, quas promisit determinare, incoepit secundam scilicet de cognitione modi motus earum & hoc, quamuis appareat ex praedictis, tamen in hoc loco vult perscrutari de eo principaliter: quoniam, quando potuerit declarare ex principiis propriis, est melius. Vndeautem apparet haec quaestio manifestum est ex praedictis, quoniam declaratum est quod stellae sunt partes rotundi: & quod est impossibile vt stellae moueantur localiter per se, quoniam, si ita esset, mouerentur recte. & hoc manifestum est ex praedictis. sed voluit ponere perscrutationem de hoc quasi in initio& d. Et dicamus etiam quod stellae, cum videntur, &c. id est cum posuerimus quod stellae sunt motae secundum sensum visus, & quod sunt pars coeli, & quod coelum mouetur, vt existimatur, contingit vt aut stella, & orbis ambo moueantur insimul per se, & terra est immota, aut stella erit mota, & orbis quiescens, di¬ uidendo orbem, aut stella quiescens, & orbis motus. Et debes intelligere per hoc, quod dicit, videntur in stellis per sensum, & in coelo per existimationem. & forte dicit hoc in coelo, propter hoc, quod apparet in Astrologia. Apparet enim sensui quod stellae erraticae habent duos motus scilicet ex oriente in occidentem, & ex occidente in orientem. & hoc impossibile est, nisi in altero duorum motuum sit pars moti mota.
D. d. Dica mus igitur, quod impossibile est vt ambo. &c. id est impossibile est vt stellae, & coeli appareant transferri, & in rei veri tate sint quiescentes, & causa huius apparentiae sit motus terrae, quoniam notum est per se, quod terra est quiescens, & stellae mouentur. Et, quia Sophistae dubitationem faciunt in hoc ex hoc quod videtur, quod ambulantes in fluuio, ap paret eis quod mouentur per motus fiu uiorum, dixit: &, si ita esset, non videremus hoc, quod videmus de stellis id iet quod, si ita esset, sicut illi dicunt dequalitate, vel quiete stellarum, non appareret hoc, quod apparet de motibus earum ex occidente, & retrogradatione, & progressione earum, Et, quia vult perscrutari de hoc, posuit hoc in hoc loco pro constanti, & dixit: sit ergo terra modo quie scens. id est ponamus modo quod terra sit quiescens: quamuis aduersarius forte contradiceret.
Commentum 44
Quoniam autem iste sermo est de motu diurno manifestum est: vtrum vero sit de stellis errauicis tantum, aut de eis, & fixis est dubium. tamen manifestum est in eiraticis. Et ex hoc, quod dcit quod velocitas motus orbis debet esse secundum suam magnitudinem, apparet quodloquitur de motu diurno. quoniam, cum mouerentur orbes quarunda sci i.t stellarum inter quasdam vna reuolutione, & super eundem axem, oportet vt maior sit velocioris motus, & minor tardioris, icevt stellae mouentur reuolutione diuersa, non dicitur quod velocitas earum est secundum suam magnitudinem, nisi in hoc, quod dicunt Astronomi, & est nihil. Quoniam autem iste sermo est manifestior in er raticis, qua in fixis, manifestum est, quia ponit cuilibet stellae orbem, proprium. Et famosum est quod stellae fixae sunt in eodem orbe. &, si fuerint positae in pluribus orbibus, demonstratio erit etiam de eis. Et abbreuiatio sui sermonis estquod, si quodlibet eorum fuerit motum per se, scilicet stella, & orbis, non poterit hoc esse imaginatum, nisi motus stellae fuerit aequalis motui orbis ita, quod cum stella compleat vnam reuolutionem, & orbis tunc vnam reuolutionem. & sic necessarium est autem quod hoc fuit casu, icet quod velocitas motus naturalis stellae fuit casu aequalis motui naturali orbis: quoniam omnis orbis debet habere motum naturalem: aut erit hoc accidentale stellae, scilicet secundum orbem, in quo est. si hoc igi tur fuerit casu, contingit vt in coelosit casus, quod est impossibile. Amplius autem, quod casu fit, raro fit. &, si contingeret, contingeret in vno orbe, & viversiter i paucis, & non in pluribus. & nos videmus, quod hoc est in omnibus. impossibile autem est vt casus sit in vniuerso alicuius spositi, in cuius geneere non cadit casus, nedum in spie, in qua est impossibile cadere casum. casus enim non inuenitur nisi in possibilibus, in necessarijs autem non, vt declaratum est in Physicis Et, si posuerimus quod velocitas mot stellae sit secundum orbem, in quo mouetur, comtinget etiam impossibil, scilicet vt stella non habeat motum naturalem, proprium ita, quod, si imaeginati fuerimus hanc stellam, quae est in hoc orbe, esse in orbe maiori, comtingeret quod motus eius esset velocior, & in minori tardior. & impossibile est vt corpus sit simplex, non hbeis motum naturalem. Et d. esset enim velocitas motus cuiuslibet stellae, &c. id est quod motus cuius libet stellae aequalis erit motui orbis, in quo est: & hoc erit in motu diurno
D. d. Et non est necessarium vt velocitas motus stellae sit, &c. id est & intendit per circulos, circulos orbium qui mouentur motu diurno, & continent se adinuicem. & dicit quod necessarium est in circulis vt velocitas cuiuslibet circulius eorum, scilicet cuius libet orbis sit aequalis suo circulo, quoniam, cum imagi¬ natifuerimus orbes continentes se inuicem, & omnes complentes vnam reuolutionem adinuicem, continget necessario vt maior sit velocior minori. cum enim duo mota pertransirent in eodem tempore duo spatia diuersa, necesse est vt illud, quod maius pertransit, sit velocius. & residuum suorum verborum est intellectum: sed tamen non propalauit in eo destructionem diuisionis, in qua posuit quod stella mouetur naturaliter motu aequa li motui sui orbis: & ipse destruet eam in capitulo sequenti.
Commentum 45
Cum posuit quod, si posuerimus duo, mota, stellam scilicet & orbem: ex qua positione sequuntur duo, aut vt stella non habeat motum proprium, sed quod mouetur positione secundum orbem, in quo est: aut quod stella habet motum naturalem, & cecidit casu, quod motus stellaefuit aequalis motui sui orbis. &, cum Arist. destruxit primam diuisionem, incoepit hic destruere secundam, & d. Dicamus etiam, &c. id est &, si stella habeat motum naturalem, & hoc fuit, casu, sine causa, & sine agente, possibile esset vt hoc esset in omnibus stellis casiu, scilicet vt accideret casu in omni stella, vt sua velocitas esset secundum magnitudinem sui orbis. & hoc intendebat, cum d. non esset omnino necessarium, &c. id est non esset necessarium dicere de omni bus stellis quod casu accidit vt quaelibet carum habeat velocitatem secundum magnitudinem sui orbis, quoniam, si hoc in ueniretur in vna stella, aut in duabus non esset inopinabile. casus enim non accidit nisi in paucioribus speciei, in qua inuenitur casus, v. gr. hominem generari sex digitorum. & dixit hoc concedendo quod casus inuenitur in corporibus coelestibus. & verum est quod illic non est casus, cum non sit illis materia. quod declaratum est superius.
D. d. & nihil est in rebus natura libus, &c. id est & impossibile est in rebus naturalibus vt omnes, aut plures ha beant aliquam dispositionem casu
D. d. & casus etiam impossibile est vt sit in omnibus rebus scilicet vt res non habeant causam. & hoc est conuersum sermonis praedicti. & quasi dicit, manifestum est quod positiones, dae sunt in omnibus rebus naturalibus, sunt casu, neque casus est in omnibus rebus. & forte est syllis ad probandum hoc: quoniam conuersio sermonis praedicti est manifesta per se. & qud d. dispositiones naturales in entibus natura libus non sunt casu: quoniam dispositiones naturales inueniuntur in omnibus rebus, casus autem non.
Commentum 46
Cum posuit quod dispositiones stellarum, cum suis orbibus sunt tres aut ambo sint mota, aut orbis quie scens. & stella mota, aut tertium, quod intendit probare, scilicet quod stella sit fixa, & orbis motus. Et, cum destruxit primam diuisionem, incoepit destruere secum dam, & d. Reuertamur igitur, &c. id est quod idem impossibile sequitur hanc positionem, & positionem praedictam scilicet quod stella non habet motum proprium, sed motus eius erit secundum magnitudinem circuli, in quo mouetur, ita quod, si stella, quae est in maiori circulo, esset in minori, reuerteretur tardius, & econuerso. Sed forte potest aliquis dicere quod hoc non sequitur, nisi cum posuerimipsos motus insimul, quoniam, cum posuerimus motum vtriusque ipsorum natu¬ ralem ei, & terminatum, continget vt aequalitas motus in ambobus accideret casu. &, cum hoc sit impossibile, continget vt motus stellae sit secundum motum orbis proprij. In hac vero diuisione quia orbis non habet motum, non est remotum imaginari quod omnis stella mouetur super circulum proprium motu naturali, in quo est possibilis uelocitas, aut tarditas: quoniam in prima diuisione non fuit hoc impossibile, nisi quia complementum suae reuolutionis cum reuolutione orbis, in quo est, contingit vt sit casu. in hac autem positione non sequitur hoc: cum orbis, in quo est stella, ponatur esse quiescens. Et responsio est, quod Arist. non consyderauit casum, qui fit inter orbem, & stollam, in quo est, sed casum, qui fit inter quamlibet stelarum, & alias. videmus enim quod stellae complent suas reuolutiones in eodem empore, quis orbes earum maxime differant in magnitudine, & paruitate, scilice in reuolutione diurna. Si igitur mot cuius libet earum est naulis, cum omnes faciant vnam reuolutionem in eodem tempore, necessario erit casul quod est impossibile &, cum hoc sit impossibile, necessarium est vt motus cuiuslibet earum sequatur magnitudinem, & paruitatem suorum ciculorum: quod sequitur etiam aliud inpossibile, & est vt stellae non habeant motum proprium. hoc igitur intendebat, cum dixit: propter hanc causam, quam diximus id estpopter causam simililem illi, quam diximus Et, cum destruxit vtranque diuisionem, concludit tertiam scilicet quod stellae sunt quie scentes, & orbes moti. & ideo dixit: oportet nos igitur dicere quod circuli moueantur, &c. & non debemus intellige re per fixionem vt intelligatur ex fixione fixio rerum grauium: cum illa corpora sint fixa in locis non propriis. hoc autem corpus non est, nisi in suo loco, nec potest recipere motum rectum, neque violente, neque naturaliter, quoniam, si reciperet cum violem te, reciperet naturaliter. & ideo apparet quod non recipiat diuisionem: quoniam, si reciperet eam, acciperet & corruptionem.
D. d. necessarium est eninvt velocitas, &c. id est & hoc, quod diximus, est necessarium: quia necessarium est vt velocitas maioris orbis sit secundum suam proportionem ad orbes, ex quibus continentur, cum fuerint moti in eodem loco super eundem polum, & idem centrum. & hoc non contingit in stellis necessario cum orbibus ne C in eis adinuicem, nisi casu, quapropter necesse est vt stellae sint uescentes in isto motu diurno, & orbes moti. Et, cum dixit quod orbis, qui continet orbes, cum mouentur insimul, hnecelse est, vt motus eorum sint in eodem loco id est super idem centrum, & eundem polum, & quod haec est cams, quia, proportio velocitatis motus eius ad motum eorum est sicut proportio suae quantitatis, ad quantitatem eorum, incoepit dicere quod similiter sequitur. hoc in corporibus rotundis, sicut in rectis, quoniam, cum fuerint duo mota pertranseuntia duo spatia in tempore aequali, necesse est vt, pro portio velocitatis ad velocitatem sit sicut spatii ad spatium: & quod hoc sit in circulari, sicut in recto, &, quia spatium in tirculari est magnitudo ipsius corporis, necesse est vt proportio velocitatis vnius ad alterum sit sicut proportio magnitudinis vnius ad alteram. Et hoc intendebat, cum dixit: & sicut in aliis corporibus, &c. id est & si est corpus maius, i spatium maius, cum posuerimus pertransiri ab aliquo moto in aliquo loco tempore, in quo aliud motum pertransit minus spatium, continget vt pertram siens corpus mulus fit velocius. ita autem est de corporibus sphaerieis. scetquod, cum corpus maius mouebitur cum minori in eodem tempore, necesse est vt motus eius sit velocior minori secundu proportionem suae magnitudinis ac ipsum. magnitudines enim in istis, icilicet circularibus, sunt sicut spatia in rectis.
Commentum 47
Haec est alia demonstratio, accepta a propositionibus praedictis. declaratum est enim quod corpus coeleste non recipit diuisionem. quoniam, si reciperet diuisionem, reciperet corruptionem. & etiam, si reciperet diuisionem, reciperet motum rectum. Et necesse est ex hoc vt stellae non sint motae, & orbes quiescentes, & necesse est coelum esse continuum vnum quia necessarium est motum esse vnum continuum, & vnus motus continuus debet esse in vno moto continuo, quod est coelum. & ex hoc bene apparet vt non recipiat diuisionem in partibus, sicut dixit, & super hoc est sustentatus.
Commentum 48
Haec est demonstratio Tertia, funda ta super duas propositiones, quas post declarabit, & est quod stellae sunt rotum da, ex qua declarat quod stellae sunt quid scentes, sic. Si stellae mouentur, aut circulariter necessario, aut titubando: deinde declarat quod nullo istorum modorum mouentur: ergo stellae sunt fixae. Quoniam autem stellae non cir ¬ culariter mouentur, videtur sensu. & etiam, si ponerentur circulariter moueri, tamen fixae essent in suis locis, cum non mutent locum totaliter, sed partialiter. Et hoc intendebat cum d. Si ergo motus earum esset circularis, omnino essent fixae in suis locis. id est quod, si mouerem tur motu circulari, non viderentur, transferri.
D. d. Et, si motus earum esset hmodi, &c. id eest quia omnes stellae eius dem naturae sunt specie cum corporibus coelestibus: ergo debet appare re iste motus in omnibus, siue in remotis, siue in propinquis. Ex hoc potest sciri quod motus, qui apparet in quibusdam, non est verus, cum iste motus apparet in remotis, non in propinquis & ideo verificatur quod causa eius, quod visum est de motu Solis, & stellarum fixarum, est premotio earum. quoniam, si naturaliter mouerentur circula riter, & si hoc, quod videtur, esset verum, ne cesse esset vt hoc esset commune aliis stellis. &, si ita esset, propinquiores essent digniores habere istum motum. sed non est ita: ergo illud, quod apparet in remotis, est visio tantum scilicet tremor& motus, qui apparent in eis. Et quod significat hoc firmiter est, quod apparet in Sole. Sol enim mouetur apud ascem sionem, & occasum, & non, cum fuerit in medio coeli. Quod autem remotum idetur moueri, causa est, quia locus formae rei non figitur apud diuersita tem motus oculi. & ideo homo, cum aspicit aliquid, constringendo oculum subtus, videbit illud in loco alio ab illo, in quo prius videbat illud. & similiter, si aspicit vnum vno oculo secundum per mutationem, & frequenter fecerit hoc, videbit ipsum quasi motum. &, cum propter diuersificationem oculi videtur quasi motum, similiter debet esse cum ipsa compre¬ hensio diuersificatur propter remotionem spatij: quoniam propter remotionem abscinditur, & sic non est consimilis: & sic stella videtur quasi mota. &, cum stella fuerit propinqua, erit comprehensio vnius dispositionis: & sic non apparet diuersificatio in re visa hoc igitur intendebat propter debilitatem visus, & suam remntionem. quoniam, cum visus fuerit, propinquus rei visae, tunc mouebit visum secundum eandem dispositionem, & non accidet ei diuersitas aspectus propter motum medii, quod est inter visum, & remvisam. &, cum fuerit remotum, tunc motio eius erit debilis: & tunc accidet ei vt careat consimilitudine propter diuersitatem dispositionis medij: & quod fit illic quoquo modo victo ria, & actio inter mouentem, & recipientem: & sic motio non erit aequalis. & ideo, cum fuerit debilis, non erit motio eius aequalis. Et hoc, quod dicit, decam diuersificationis, quae apparet in Sole, habet quoidonem, quoniam Sol est, propinquior quibusdam stellis, & maior, tamen in his stellis non appet diuersificatio. Remotio igitur non est catusa diuersificationis in Sole, sed cauma eius est debilitas visus, a ut propter fortitudinem luminis so lis, si hoc apparuerit apud mediationem, aut spissitudinem medii, si hoc apparuerit apud ascensionem, & occasum.
Commentum 49
Cum declarauit quod stellae, inquam tum sunt rotundae, necesse est, si moueantur, vt moueantur circulariter, aut titubando, non vt moueantur secundum vnum situm, vt animalia, & declarauit quod non mouentur circulariter, & si mouerentur circulariter, nihil prodesset in hoc, quod apparet ex motu earum ab orrente in occidentem. & hoc cum fecit, incoepit in hoc ca. destruere secundam dictionem scilicet quod non mouerentur secundum titubationem. Quoniam. srita esset, necesse esset vt inueniretur in omnibus, cum sint eiusdem naturae spie. &, si ita esset: inueniretur in Luna: sed manifestum est quod Luna non mutatur, neque reuoluitur super se, ex eius forma, quae apparet in ea, quae dicitur eius facies: haec enim forma est in sparte eius & semper apparet eiusdem dispositionis omnibus scilicet aspicientibus. Et dicti sunt in huius causa quam plures sermones: & rectior est quod sit aliqua pars in super ficie Lunae, ita, quod illa pars eius non recipiat lumen a Sole secundum modum recipiendi aliarum partium. & hoc non est prohibitum a corporibus caelestibus. quoniam sicut in eis inuenitur luminosum aliquo modo, ita obscurum vt Luna. vnde dicit Arist. in lib. de animalibus quod natura Lunae similis est naturae terrae. Et intendit quod natura eius non est luminosa, nisi ab alio, sicut terra ab igne. quod non est, si cut apparet in aliis stellis. &, cum diuersificentur partes corporis coelestis secundum diaphaneitatem, & non diaphaneitatem. & illuminationem, & non illuminationem, non est remotum vt partes lunae diuersentur in receptio ne luminis a sole: determinatum est enim de Luna quod eius lux acquisita a Sole non est secundum reffexionem. hoc enim determinauit Auennatha in tractatu singulari: sed illuminatio eius est secundum quod fuminosum illuminatur per se. &, cum ita sit, ptimo sit luminosum a Sole, deinde prouenit ab eo, secundum quod lumen prouenit ab aliis stellis cilicet vt ab omni puncto eius exeant radij infiniti. Et, si allum inatio eius esset secundum refsexionem, non illuminarentur ex terra, nisi loca terminata secundum suum situm: nam ressexio non fit, nisi secundum angulos terminatos: & continget ex hoc in quibusdam sitibus vt lumeneius non perueniret ad terram. & totum hoc est manifestum ex aspectibus. Dicentibus autem quod causa illius formae est aliquod corpus medium inter ipsum, contingit vt ista forma habeat diuersitatem aspectus. declaratum est enim quod Luna habeat diuersitatem aspectus. Et similiter contingit, si ista nigredo, quae apparet in ea esset idolum formae alicuius corporis corporum, quae sunt hic, sicut quidam singunt quod illud est idolum formae montium, aut marium, quoniam, si ita esset, accideret ei diuersitas aspectus: quoniam causa eius non esset, nisi ressexio: & ressexio non est, nisi ad loca terminata. Et, cum declarauit quod stellae non mouentur titubando, & iam declarauit ante quod neque circulariter d. Reuertamut ergo, & dicamus, &c. & syllis sic componitur. Si stellae mouerentur per se, mouerentur, aut titubando, aut circulariter: sed non mouentur circulariter, vel titubando: ergo non mouentur per se. Conse cutio autem manifesta est ex hoc, quod posuit, quod stellae sunt rotundae. Destructio vero manifesta est ex hoc quod posuit scilicet quod, si stellae mouerentur vno istorum duorum motuum, necesse esset vt inueniretur in omnibus &, si inueniretur in omnibus, inueniretur in Luna: sed non inuenitur in Luna: ergo nec in aliis stellis. Et hoc non est exemplum, sed demonstratio fundata super hoc, quod stellae sunt eaedem in specie, sed non in gnre solum, sicut putat Auic. Et hoc manifestum est ex fundamentis datis in substantia coelestis corporis,. quoniam iste opinatur in coelesti bus corporibus ea esse idem genere, & diuersa sposie propter diuersitatem partium suorum motuum, & diuersita tem suorum centrorum. Et, si essent eadem genere, plura specie, essent composita ex materia, & forma diuersa, &, si ita, essent ganenabilia, & corruptibilia: essent ergo ab aliquo: ergo essent illic corpora priora eis, & omne hoc est impossibile. Diuersitas autm partium motuum non facit diuersitatem formarum specificarum: quoniam diuersitas motuum est ex modo diuersitatis animalium in parte dextra, & finistra. & manifestum est quod istae diuersitates inueniuntur in eadem spiet eius, id est in homine. Hoc autem, quod d. ex diuersitate centrorum, verum est. quia, si centra eorum essent, sicut d. oporteret quod essent diuersa in specie¬ sicut diuersitas ignis, & aeris: quam uis loca eorum sint eadem genere. & similiter de terra, & aqua. Et, si ponantur centra diuersa, accidet impossibile, quod diximus. & hoc, quod faciunt Mathematici, quod ponunt ecem tricos, nunquam d. hoc Aristo. sed causa diuersitatis apud ipsum sunt motus leubab. Sed tamen debemus intelligere, cum dixerimus ea esse conuenientia in specie, conuenientia secum dum prius, & posterius, non secundum vniuocationem. & ideo natura cuiuslibet indiuidui eorum est alia a natura alterius aliquo modo: & naturae, quae mouent ea, sunt conuenientes huiusmodi conuenientia, & diuersae huiusmodi diuersitate,
Commentum 50
Haec est alia demonstratio, & qua si fundatur super hoc, quod aduersarius non concedit quod stellae sunt rotunmdae neque concedet eas esse simplices, & quod sunt translatae in loco, & animatae, quod autem hoc ponet, continget ei dicere quod natura dedit animalibus instrumenta, quibus possunt transferri essentialiter in loco, & non dedit stellis, quae sunt nobiliores. &, si natura intendisset vt essent mobiles sine instrumento, intentio eius esset ociosa, sicut, si intendisset in animalibus vt essent mobilia sine instrumentis. Et hoc intemdebat, cum dixit, natura autem nihil ponit ociosum id est natura non ponit in aliquo habenti animam virtutem mouentem, nisi cum instrumentis, quibus possunt moueri, aut quibus melius mouentur, aut facilius. Et impossibile est, sicut dicit, vt natura habeat sollicitudinem circa animalia in damdo instrumenta motus, & dimittat ea, quae sunt nobiliora, sine instrumento. Et d. totum hoc, quia manifestum per se est quod, si aduersarius non concesserit quod ex necessitate in motu locali cuiuslibet animati sunt instrumenta, quibus mouetur, continget ei concedere quod motus eius per instrumenta est melior, & facilior. Et cum d. ponat stellas motas, & non de dit eis instrumenta motus. si intelle xerimus ex eo, quod dedit eis instrumenta propter melius, debemus intellige re exi hoc, quod d. motas. id est motas in actu. &, si intellexerimus propter necessitatem, intelligemus motas in potentia. id est posuit in eis potentias primas mouentes. & totum hoc manifestum est exercitatis in hac scenia. & signat hoc, quod d. & abstulisset eis ea. id est istra, quibus patint moueri ex se, non ex extrinseco, sicut mouentur non animata.
Commentum 51
Vult in hoc capitulo declarare ouersum eius, quod declarauit in capraedicto. Illic enim declarauit quod stellae sunt fixae, quia habent figuram sphae ricam, hic vero quod figuram habent sphaericam, quia sunt fixae. & in hoc non est circularis probatio. iam enim determinatum est quod sunt fixae, non quaoia haunt figuram sphaericam, sed ex aliis. Et abbreuiatio sui sermonis est quod corpora coelestia a duobus existunt, aut ex motis circulariter tantum, aut ex quiescentibus. &, cum ita sit, necesse est vt figura eorum sit circularis. eorum autem, quae mouentur circulariter, quod mouentur secundum orbes manifestum est, cum declaratum sit, quod illud, quod circulartter mouetur, debet habere figuram circulatem. quiescentium vero scilicet stellarum est, quia corpora rectarum dimensionum sunt ea, quae recte mouenturus. ergo ea, quae non recte mouentur, non sunt rectarum dimensionum, sed rotunda. &, cum huic adiungatur quod stellae non recte mouentur, quia sunt, quiescentes, sequetur vt dimensiones earum non sint recte, ergo necessario erunt rotundae. Et d. Et dicam etiam quod oportet, &c. id est oportet concedere ex his propositionibus, quas modicemus. Et, cum d. hoc, incoepit facere rememorationem de quibusdam rebus praedictis, ex quibus declarauit quod coelum est rotundum, & dicit quod figura sphaerica est conuenientior, &c. id est & oportet credetur quod figura celi¬ est sphaerica qua bene apparet quod sphaerica figura est conuenientior motui circulari quam aliae figurae: quia iste motus est velocissimus motuum: quam obrem debet habere figuram, quae est velocissima figurarum in reuolutione. quoniam figurae coelestes, & circunferentia earum maior est eis scilicet non circularibus: quapropter reuolutio earum complebitur necessario in tempore maiori, quam corporum coelestium circularium scilicet comtinentium corpus aequale corpori, quod continet non circulare. &, cum velocitas motus fuerit in eis aequalis, con tinget vt compleat reuolutionem in tempore minori: quia magnitudo eius est minor, & spatium, super quod mouetur, est minus. & iam diximus hoc.
D. d. remanendo in suo loco. & d. hoc, quid non circulare non habet naturam moueri circulariter, sed recte. Cum igitur hoc corpus non mutet locum totaliter cum in rei veritate non sit in loco, propter hoc fuit sphaericae figurae. sphaera enim habet naturam talem vt non moueatur secundum totum, sed secundum partes. & ideo necesse est vt corpus, quod secundum totum non est in loco, cum uihil sit extra ipsum, sit sphaericum,
D. d. Si igitur figura circulatis etiam non est conueniens, &c. id est &, si figura circularis non conuenit motui recto, scilicet qui ad medium est, & a medio. debet conuenire ei, quod non recte mouetur: & quod non recte mouetur. aut mouetur circulariter, aut quiescit: & concluditur ex hoc quod figura circularis conuenit ei, quod circulaiter mouetur scilicet corpori coelesti, & eis, quae semper quiescunt, scilicet stellis.
Commentum 52
Cum declarauit, quod impossibile est vt moueantur stellae per se, & contingeret, si mouerentur per se propter magnitudinem earum, & velocitatem, & propter diuisionem corporis, in quo mouentur, vt haberent magnum sonum, narrauit quod ex hoc, quod declarauit, quod impossibile est vt moueantur per se, declarabitur, error singentium quod stellae, & orbes habent sonos. Et dixit: manifestum est ex eis, quae diximus scilicet error dicentium quod ex motibus stellarum, & coelifiant soni consonantes. & dicens hoc est valde stultus, est enim dicere quod habent sonos: sed sonos consonantes est valde remotum.
D. inducit raitiones eorum, & d. Quidam enim existimant, &c. id est & dicentes hoc dicunt ratiocinando. dicunt enim quod nos videmus corpora, quae sunt minora in magnitudine, & velocitate, facere, cum mouentur. sonos magnos: ergo per locum a minori continget quod ex motibus eorum corporum fiant soni etiam &, cum necesse sit vt ex motibus eorum fiant soni, qui debent esse secundum magniudinem eorum adinuicem, & secundum velocitatem eorum adinuicem, & istae quantitates inueniuntur in eis secundum proportiones conuenientes, necesse est vt illi soni sint consonantes.
D. d. Sed illi bene sciunt, &c. id est & dicentes hoc benesciunt quod magna quaestio accidit, scilicet vt talia corpora habeant sonum, & non audiatur.
D. dedit rationem eorum, & d. & inquiunt, quod causa, &c. id es & rectum est vt non audiamus sonum, quia a principio natiuitatis cadunt, in nostrum auditum isti soni, & replent ipsum: quapropter non possumus distinguere ipsum a suo contrario, quod est eius priuatio: & nihil cognoscitur, nisi per suum contrarium. & quia non comprehendimus in alia hora silentium, quod est prinatio istorum sonorum, necesse est vt non comprehendam hunc sonum. & dant rationem in hoc, quod accidit malleantibus: quia non possunt distinguere inter mallei sonos, & eius silentium, propter consuetudinem.
Commentum 53
Dicit quod quaestio, quae contingit eis, est valoe magna, & dissolutio eo rum est debilis valde: quoniam malleantibus non accidit vt non audiant, sed vt non patiantur, neque noceantur ab eis. Et, cum narrauit quod causa eorum est debilis propter hoc, dicit impossibilitatem, quae contingit eis, & dicit quoniam quamuis non audiamus, &c. id est &, si concesserimus eis hanc causam, tamen necesse est vt illi soni operentur aliquid in nos, quamuis non audiamus eos. soni enim fiunt ex motu in aere a percutiente ipsum.
D. d. rationem super hoc, quod d. & dicit: soni enim magni, &c. id est & signum, quod, si corpora altissima haberent sonum diuidentem aerem, necesse esset, vt omnia eorum, quae sunt hic, conrumperentur ex rremore, quoniam sonus tonitrui magni scindit lapideni, & terram diuidit: ergo corpora stellarum, si haberent sonum, digniora essent facere plus quam faciant tonitrua: quoniam nulla proportio est inter magnitudinem, corporum coelestium, & magnitudinem, corporum facientium tonitrua, neque in magnitudine, nequeam violentia motus, neque in velocitate. Et quod Themistius dicit in hoc loco, scilicet quod propter remotionem non operantur, nihil est omnino. nulla enim est proportio intermagnitudinem illorum corporum, & remotionem eorum scilicet quod magnitudo illorum est multiplex ad remotionem: nos autem videmus quod soni perueniunt ex spatiis multo maioribus quam sint corpora facientia illos. & hoc erit, cum posuerimus quod habentia sonum sunt, ista corpora coelestia. Si autem dixerit quod stellae tantum, contingit eis similiter, vt ex violentia suorum motuum. videmus enim quod violentia motus est causa fortitudinis soni, sicut est magnitudo moti Si igitur motus stellarum ex velocissi mus motuum, & maxime in motu diurno, necesse est vt, si diuiderent corpus in isto motu maxime velocisvt haberent maximum sonum, quoniam quanto magis orbis fuerit maior, tanto magis stella erit velocior. &, cum magnitudo, & multitudo stellarum quae sunt in orbe fixo, sicut Mathematici dicunt, fuerint consyderatae, & fuerit etiam consyderatum hoc, quod dicunt naturales, quod iste motus est velocissimus motuum, cum illud spatium sit maximum spatiorum, & tempus est minimum temporum, in quibus orbes complent suos circulos, necesse est, si haberentsonos, vt peruenirent ad nos. Et viversitler destructio istius sermonis apparet multis modis. impossibile enim est vt perueniat ad nos calor, qui fit ex motu eorum, & non perueniat sonus, qui fit ex isto motu.
Commentum 54
Cum declarauit quod stellae, & vniversiletr corpora altissima non habent sonum: quoniam, si haberent sonum, audiretur. & iste sermo, est sermo, quo vult declarare in hoc sermone, qui sit, quasi propter quod Et d. Et dicamus etiam, &c. id est dica mus etiam nos, quod sonuis stellarum non au ditur, neque operatur per suos motus in nos operatione, qua corrumpetur, propter causam, quam diximus superius. Et hoc intendebat, cum d. & causa eis est manifesta ex praedictis id est & causa, propter quam apparet quod stellae non habent sonum, neque operantur operatione extra naturam. & hoc est, quod est iam declaratum scilicet quod stellae non mouentur. Deinde dedit testimonium ex sermone Antiquorum, qui conueniunt eiin hoc sermone, & d. & verificatur noster sermo id est & verificatur nitur sermo ex sermone Antiquorum quod stellae sunt fixae. & in hoc conueniunt Mathema tici omnes.
D. d. aliam rationem, & dPythagoricos autem, &c. id est Pythagoricos intrat error. & hoc manifestum est ex hoc modo: & est quod omne corpus habens figuram per se, cum mouebitur ex se in corpore quiescente, facit sonum, &, quod omne corpus ligatum cum aliquo, cum mouebitur per motum illius alterius, non habebit sonum, vt partes nauis in naue: & quod omne corpus etiam motum per se, cum mouebitur in mota, aequali suo motui, aut velociori, nonfacit sonum: sicut est de nau, cune cuntitin fluuio velocis motus.
Commentum 55
Cum posuit quod a corpore ligato cum alio corpore non accidit sonus, & aliquis posset obiicere de pede nauis, & pectore, quoniam vtrunque ligatum est cum naue, & facit sonum, dedit respotosum, & dicit quod, si delarum fuerit, distinctum, &c. idest quod, si illud, quod est ligatum, quod mouetur per motum rei, cum qua ligatur, fuerit extrinsecum a latore, scilicet intrans in aqua, aut in aere. Et hoc intendebat cum d. distinctum a latore habebit vocem. &, si non fuerit extrim secum, non habebit vocem. quoniam aliae partes nauis, quae non sunt extrinsecae ab ea, neque in aere, neque in aqua, non habent vocem. nauis autem est delatain fluuio, & copnlata cum parte aquae, quae defert eam, non distincta ab ea, & quasi cum ea ligata: quapropter non datr sonum. sonus autem erit, cum cursus aquae colliditur cum naui, scilicet cum nauis intrat aquam, diuidens eam.
Commentum 56
Cum declarauit quod motum, quod debet habere sonum, est motum, quod habet figuram terminatam, cum mouebitur per se in aliquo, & diuidet ipsum, & scindet ipsum, &, cum fuerit motum per motum alterius, si fuerit ligatum cum illo altero, non faciet sonum scilicet cum fuerit pars non proueniens a moto per se, si mouebitur in moto non faciet sonum, vt nauis in fluuio, qui est velocioris motus quam nauis. ap paruit enim ex hoc quod, si positus fuerit motus stellarum facere sonum, necese fuit vt sint motae per se in aere copulato nobis, aut in igne copulato cum isto aere. & hoc intendit, cum dixit: Si igitur ita sit, dicamus, &c. idest. Et, cum declaratum sit quod nullus fonus accidat ab aliquo modo motorum, nisi ex habentibus figuras, gum fuerint mota per se in corpore continente ea, recipientae motum, v. ga igne, aut aere, & illud corpus fuerit quiescens, & quod est ligatum cum tanlibus istorum corporum non faciet sonum, neque quod mouettitur ex eis in remota velociori suo motuu, manifestum est quod, si stellae habent sonunmr. quod necesse est vt moueantur per se in aere, aut igne, & quod non sunt ligatae cum altero. &, cum ita fit, necesse est vt diuidant istum aerem, & ignem per magnum sonum, & maximum rugitum, propter magnitudinem suorum corporum, & velocitatem motus. Et, cum ita sit, necesse est vt non concedatur motus eorum, &, cum non sit ita, necesse est vt stellae non habeant motum per se omnino, neque naturalem, neque animalem.
D. dedit causam finalem, propter quam necesse est quod istae stellae non mouean tur omnino per se, & quamuis hoc impossibile sit in eis ex natura earum, tamen il lud, quod ex necessitate conuenit eis, quod est ex fine, declarauit, & d. & stetit natura, cum fecit stellas non motas, &c. id est &, cum creator posuit eas partes non motas, processit via, qua conseruarentur omnia, quae sunt hic, quoniam, si essent motae per se, necessario corrum perentur ea, quae sunt hic. & suus sermo in hoc est intellectus per se. Et non est intelligendum ex hoc quod fuit possibile vt faceret eas motas per se: quoniam non est in naturis earum moueri motu recto. &, si essent motae per se, mouerentur motu raecto. sed creator optime fecit, cum posuit substantiam earum conuenientem saluti eorum, quae sunt hic: quasi sciret quod accideret ex hoc, quod substantia earum esset alia substantia, Et debes scire quod hoc, quod ponit hic, est sicut consequens conuertibile, scilicet quod, si essent non ligatae, facerent sonum: &, si non facerent sonum, essent ligatae: & est conuersio contradictionis primae. Themistius autem dixit quod hoc neque est consequens, neque conuertibile. Possibile est enim apud ipsum, vt illud, quod non est igatum, non faciat sonum, cum non omne, quod est non ligatum, faciat sonum. similiter etiam possibile est vt illud, quod non facit sonum, non sit ligatum. causa enim soni, & priuationis eius non est priuatio liga menti, aut ligamentum, vt declaratum est in lib. de Anima. Sed iste sermo non conuertitur, neque est verificatus, nisi cum acceptus fuerit in stelis propter velocitatem, & maonitudinem, & multitudinem earum.
Commentum 57
Intendit per ordinem stellarum hoccilic superioritatem, & inferioritatem. & intendit per expulsionem, qualitatem motuum earu, & numerum. & intendit per situm, situs cuiuslibet orbis in respectu orbis stellae, quae est supra ipsum. situs enim in sphaera inuenitur duobus modis scilicet secundum quod continetur ab alia sphaera, si fuerit hmodi, & secundum sphaeram, quam ipse continet. & hoc necessario est in omni sphaera mota, scilicet quod contineat corpus sphaericum, vt praedictum est in libro praedicto. & cognitio huius est consequens ex cognitione ordinis. cognitio autem remotionum earum est comgnitio quantitatis spissitudinis, quae est inter vtramque stellam, & in hac sceia conceduntur omnia ista fere ab Astrologo. deinde laboratur in dicendo causas istorum ex natura istorum corporum, & naturam suorum mouentium. Naturalis vero, & Astrologus conicant in consyderatione istarum quaestionum. tamen Astrologus in maiori parte dat quaNaturalis vero dat propter quid. & quod dat Astrologus in maiori parte non est, nisi ex eis, quae sensui apparen, scilicet de ordine, & qualitate motuum, & de numero, & situ earum adinuicem, v. g. quia Astrologus scit ordinem earum ex eclipsatione earum adinuicem, Naturalis autem laborat in dando causam, propter quam hoc est supra ipsam. Et, quia Naturalis non consyderat de istis rebus, nisi in causis eatuem, quarum esse determinatum est in Astrologia, dixit: & iam diximus omnia ista, &c. Et non est remotum in pluribus istorum quod Astrologus dataliam causam a causa naturali: sed tamen declaratum est quod modus causarum, de quibus consyderat Naturalis, alius est a modo causarum, de quibus consyderat Astrologus Astrologus enim consyderat de causis abstractis secundum rationem a materia, scilicet causis doctrinalibus, Naturalis vero de causis, quae sunt cum mam. v. g. in vtraque seia quaeritur quare coelum est sphaericum, Naturalis dit quia est corpus, neque graue, neque leue, Astrologus dit quia lineae exeuntes a centroad circunferentiam sunt aequales.
Commentum 58
Vult dare in hoc cap. causam, per quam vnus orbis est velocior alio, & d.¬ quod accidit cuilibet stellae vt motus eius ut secundum suam remotionem id est recte accidit quod diuersitas motuum stellarum in velocitate, & tarditate sit secundum distantiam ab orbe, qui reuoluitur in motu diurno. Et intendit, secundum quod apparet, velocitatem, & tarditatem motum proprium, qui est ab occidente in orientem, videmus enim quod orbis Saturni, qui est superior, est tardior, & orbis Lunae, qui est posterior, est velocior, & medij medij. Sed hoc non currit secundum ordinem, nisi secundum opinionem dicentis quod Sol est sub Mercurio, & Venere, & non supra. & hic in hoc diuersi sunt omnes Astrologi: & adhuc non verificatur quomodo est. Et potest intelligi sic, quod motus cuiuslibet stellae est secundum suam remotionem id est secundum duos motus, quos habet quaelibet stella, scilicet orientalem, & occidentalem, quoniam quae magis, propinqua fuerit primo orbi, eius motus orientalis erit velocior, & quanto magis est remota, tanto magis est tardior: sed quanto magis est propinqua, tanto corpus eius est maius, & quanto magis remota, tanto corpus eius est minus. & in hoc non accidit dubitatio. & dispositio earum in isto motu est contraria in dispositione motus occidentalis scilicet quod quanto magis fuerit, propinqua primo orbi, tanto magis est tardior, & quanto magis remota tantomagis velocior.
D. d. & dico quod earum quaedam habent vnum motum. &c. id est & dico vniverstler quod visum est de his stellis, quae se habent, quod vna est sub altera, quod diuersantur in velocitate motus, & multitudine, & in paucitate motus, quae enim appropinquat magis, est tardior, & pauciorum motuum, & quae magis remouetur, est velocior, & plurium motuum.
D. d. causam in hoc, scilicet causam primam remotam, & dicit quoniam quae libet stellarum mouetur in suo orbe, & econtrario motui coeli. id est & prima causa in hoc, scilicet quare illud, quod est prpinquius primo, est tardius, & quod est remotius, est velocius, est, quia omnes mouentur econtrario motui primis Et, quia remanet ei dare causam propinquam in hoc, incoepit positionem illius, & dicit: & hoc fiat recte. id est & ista causa verificatur ex hoc, quod dico id ecst ex hoc, quod videtur de motibus eorum, quoniam ponentem, quod est illud, a quo sequitur in hoc modo demonstrationem. necessitas attributionis causae ad ipsum scilicet ad quia: quoniam non sufficit in dando veras causas vt sint res, cum ponantur esse, erunt causae earum entes, sed, cum fuerint positae ille res entes, continget vt causae earum positae sint causae entes. & propter hoc proponit in dando causas istarum rerum hoc, quod apparet ex consequentibus inter consyderatas res, & hoc, quod ipse dat ex causas. Et incoepit ita sermonem suum, & d. Et dico quod stella posita, &c. id est & hoc, quod dico in dando hanc causam, verum est scilicet causam, de qua dicitur, quod mouetur econtrario primo moto, quia manifestum est in Astrologia quod motus ista. rum stellarum sic est scilicet quod Saturnus est tardior, & medij medij, & Luna velocior. & hoc significat quod ipse opinabatur Solem esse sub Mercurio, econtrario Ptolemaeo.
D. d. Et hoc fuit recte, &c. id est & hoc fuit recte ex hac causa, quoniam hae stellae mouentur econtrario prino motui, necesse est vt istae, quae sunt propinquae, sequantur primum motum forti consecutione ab priente in occidentem propter fortitudinem, primi motus: quapropter illa consecutio prohibet illas a suo motu ab occidente in orientem. quae autem sunt, valde remotae, consequuntur primum motum debiliter propter suam remotionem ab eo, & media inueniuntur in dispositione media. Et hoc significat quod Astrologi dixerunt in suo tempore quod Sol erat supra Lunam, & Venus, & Mercurius supra Solem. Et verificatur apud me in dando causam quod Sol est supra Mercurium, & Venerem: quoniam non sequitur ex hoc sermone, nisi quod illud, quod est remotum, sit velox, & quod est propinquum sit tardum. Et non sequitur vt hoc sit secundum ordinem, ita, vt quanto maois fuerit inferius, tanto magis sit velocius: sicut non sequitur vt velocitates earum sint proportionales. v. g. vt proportio motus Saturni ad motum Martis sit sicut proportio distantiae Saturni ad distantiam Martis,. quoniam hoc non seque retur, nisi potentiae illarum stellarum, & distantiae illarum essent, proportionales. No est igitur remotum vt sit in medio aliqua stella, cuius motus sit velocior motu eius, quod est sub ea, propter abum dantiam suae potentiae supra potentiam al terius. Et secundum hoc non est inconueniens, quod motus Solis sit velocior motu Mercurij, & Veneris, quamuis sit supra. & hoc erit propter abundantiam suae potentiae super potentiam earum. Et non debem intelligere ex hoc quod motus diurnus phibet alios motus: prohibitio enim fit violente: & non est illic motus violentus omnino: sed illi motus funt ex desyderio rsitionali. Quod igitur magis propinquum fuerit primo orbi, habebit maius desyderium: quoniam propinqui tas in loco illic est similis propinquitati essentiarum adinuicem, quae est propinquitas in scienia, & in intellectu rsitionali quanto enim magis intellenctus primi moti erit fortior, tanto magis desyderium erit perfectius: & quanto magis desyderium erit fortius, tanto motus eius erit velocior.
Commentum 59
Cum dixit demonstrationem, quod figura stellarum sunt sphaericae, & demonstrati eius est, quod stellae non mouentur, in quantum sequebatur a praemissis, non quod fuerit quaesitum per se, vult modo perscrutati de hoc, inquantum est quaesitum per se, & perficere doctrinales demonstrationes huius intentionis, & demonstrationem naturalem. Et primo incoepit dicere demonstrationem praedictam consequentem a quiete stellarum, deinde dedit demonstrationes doctrinales, deinde demonstrationem compositam ex vtrisque scientiis. Et demonstratio praedicta fundatur super duas propositiones. Quarum vna est, quod stellae non mouentur recte. Et secunda est, quod non mouetur recte, non est rectae figurae. & haec, propositio est manifesta, quia est conuersio contrariae, propositionis dicentis quod omne, quod est rectae figurae, mouetur recte. & d. Et iam diximus quod stellae non mouentur omnino per se. id es motu locali. & dicit quod natura nihil facit ociosum id est & declarauimus hoc ex hoc, quod natura nihil facit ociosum. quoniam, si mouerentur motu locali essedo animatae, tunc natura faceret ociosum, cum non dedisset eis instra, quem admodum fecit in animalibus. Et, cum posuit quod stellae non mouentur recte, d. recte igitur figurauit ea, &c. id est igitur, si natura fecit stellas non motas motu locali, recte figurauit figura non mobili recte. mobile enim motu circulari naturaliter debet habere figuram circularem: & similiter quod non mouetur nec motu circulari, neque locali. sed omne, quod non mouetur nec motu eirculari, nec locali, aut quiescit, aut circulariter mouetur: & vtrunque debet habere figuram rotundam. Et, cum dedit hanc demonstrationem, induxit demonstrationes doctrinales in hoc, quamuis non sint imatae poni in hac senia, & d. Et verificatio huius, quod diximus est, &c. id est & hoc apparet valde in Luna ex hoc, quod apparet ex figuris illuminationis eius, quae est in primo arcualis, quam continent duo circuli, quorum vnus est ex pyramidi visus, & alter ex pyramide Solis. &, quia in primo apparet haec figuraarcualis, deinde magnificatur, donecfit circulus, scimus, quia illa supficies conuexa continetur a circulo, quod illa su perficies concaua est supficies sphaerae necessario. Et viversitletr hoc, quod apparet ex lumine eius primo arcualis, deinde semicirculus, deinde circulus perfectus, significat quod est conuexum sphaerae, non conuexum figurae oueae, nec lenteae, nec figurarum aliarum. & propter hoc dixit. & aliquando secundum medietatem.
D. dedit aliam demonstrationem doctrinalem, & d. & Iam declarauimus in nostro librode Astrologia quod hoc, quod apparet in eclipsi Solis, est quod arcualis significat quod Sol, & Luta sunt sphaerier: cum enim duae sphaerae secantur, sectioommunis est arcualis. &, cum ita sit, debet fieri ex sectione duarum sphaerarum figura arcualis, contenta duobus circulis: quorum vnus est sectio communis dua bus sphaeris, & secunda est circulus, qui est in conuexo sphaerae.
D. d. de monstrationem naturalem, & dixit: Si igitur inueniatur vna stellarum sphaerica, necesse est vt omnes sint sphaericae. & hoc non est exemptum, sed demonstratio fundata super hoc, quod omnia corpora coelestia funt eiusdem naturaespem, & corpora coelestia sunt plura indiuidua in spe. Et, cum ita sit, necesse est quod illud, quod existit in aliquo indi uiduorum spositi ex rebus essentialibus existat in omnibus indiuiduis eiu sdem speciei. & iam declaratum est quod figura est ex rebus essentialibus in corporibus coelestibus, quia sunt animata. secundum igitur has, propositiones verificatur iste sermo, & non est, sicut diximus, per exemplum
Commentum 60
Quia propositiones, quae sunt in nostris manibus, in talibus quaestionibus sunt paucae, & fere dicuntur, aequiuoce, quia exceptae sunt ab animatis, quae sunt hic: & de istis, & de illis dicitur animatum ferem aequiuoce: sed anen quia nos non possumus habere in hoc, nisi hmoni, propositiones: & oportet hoinem dicere in quolibet, secundum quod est in natuta homins dicere in illa re, non secundum ipsam rem, cum in pluribus non possumus dicere, nisi secundum potentiam nostram naturalem: & propter hoc incoepit Arist. excusare se, dicendo quod aliquis non debet tenere hoc in nobis inuerecundiam. quoniam qui ignorat haec duo scilicet quod perfectio hois, & virtus eius, inquantum est hom, non est nisi dicere in istis rebus secundum quod est in sua natura, & quod impossibile est dicere de istis secundum suas naturas, multotiens attribuit loquenti in istis rebus stultitiam, & it uerecundiam: qui autem ista scit, miratur ex sua diligentia, & ex sua Philo sophia, & estus ex extraneitate sermo num, quos addiscunt in istis rebus, & difficultatibus eorum, quamuis non sint demonstrationes perfectae fidei. tamen, quia subiectum eorum est valde nobile, sunt nobiliores illis. modicum enim nobile nobilius est multo ignobili. & vocauit eas quaestiones disputabiles propter suam difficultatem, & diuersitatem sermonum contrariorum dictorum in eis. Et incoepit de prima quoidone, & d Prima vero quaestio est, &c. id est & audiens istam quoidnem, & hoc, quod dictum est in ea, debet esse habens sollicitudinem circa naturalia, quousque appareat ei quod mirabilia naturae sunt plura, & diuersa. & quod haec quod sit vna earum, & tunc non deopinabitur hoc, quod dicemus de causis harum quodnum.
D. dixit primam quoidnem, & dubitationem contingentem illi. & sermo eius est intellectus per se. Et abbreuiatio eius est quod aliquis potest quaerere, quare orbes remoti a primo orbe mouentur paucis motibus, vt Sol, & Luna, propinqui autem illi mouentur multis motibus, & existimandum est hoc econtrario. quoniam primus orbis, quia mouetur vno motu, existimandum est quod illud, quod est propinquum ei, debet moueri paucioribus motibus, quam quod remotius. & hoc, quod dixit, fundatum est super hoc, quod Antiqui opinabantur ante Pto lemaeum, quod Luna habet tantum tres motus, & quod Sol sequitur Lunam in ordine. Ptolemaeus vero dedit Lunae alios duos motus, quorum vnus dicitur distantia duplicata, & alter motus sectionis & secundum hoc non completur ista quod: sed tamen in hoc, quod d. Ptol. non est famosum apud nos: & forte accidit ei ex instro. Et, quia haec quaestio fundata est super hoc, quod ordo stellarum est iste ordo, quem dixit, & quod motus earum est hmoni, & plurima huiusmodi sunt famosa, & incoepit dicere quod ipse sensit ex hoc. & cecidit ei in hoc certitu do, deinde dedit testimonium super hoc, quod posuit ex oidine orbium & diuersitate eorum in motibus exEgyptiis, & habylonicis, cum isti habuerint magnam solicitudinem circa screntias, & dixit: iam enim vidimus Lunam intrare secundum medietatem sub stella Martis, quapropter debet esse sub eo. & ideo omnes conueniunt in hoc Astrologi, quod Luna est inferior omnibus planetis.
Commentum 61
Haec est quaestio secunda, & est difficilior prima. & propter dissicuitatem eius reuersus est in sermone, in quo demonstrat quod necessaria est demonstratio in hmoni quoidne, & incoepit dicere quod oportet quaerentem. &c.
D. d. quamuis sceia istarum rerum, &c. id est quamuis scienia istaum rerum est valde diffici is propter paucitatem causarum. & causa eius est in hoc remotio earum a nobis, & diuersitas earum rerum ab omnibus rebus in nobilitate. Et, cum narrauit quod oportet consyderantem consyderare in istis rebus, quamuis sint difficiles, & demonstrauit causas difficultatis earum, incoepit narrare etiam modum, ex quo possibile est consyderare in istis corporibus, quanuis sint valde remora a nobis, & d. sed tamen, &c. id est & quamuis sint difficiles in consyderatione, tamen, si vtamur in eis principiis notis naturaliter, non pertransitur cognitio eorum: & propter hoc necesse est dicere illam quaestionem, cum non sit extra rationem id est cum non sit extra genus quaestionum, de quibus possibile est ratiocinari.
D. d. sed tamen nos non intelligimus, &c. id est & dicamus quod cognitio talium rerum est possibilis, quia non opinamur quod ista corpora sint tantum corpora sine anima, opinando ea esse nobiliora omnibus corporibus, quae sunt hic, quoniam necesse est vt nobilius animato sit animatum necessario. id est vex est quod impossis esset cognitio istarum rerum, si essemus tantum opinati in eis ea esse tantum corpora: modo vero, cum credimus ea esse animata, est possibile.
D. d. dicamus ergo quod oportet nos in telligere ea esse viua, & habere actionem animalem. id est &, cum necesse sit vt sint animata, necesse est vt motus eorum sit animalis, non naturalis. & potest intelligi, immo oportet nos credere ex motu eorum in loco ea esse viua necessario. omne enim habens figuram terminatam, quod in loco mouetur, est ani matum necessario: & corpora coelestia sunt hmoni. & haec est declaratio secunda: quoniam vtraque declaratio est declaratio quia. Demonstratio enim simpicite in hac scienia fundata est super, propositio nes acceptas ex scienia Naturali, & Diuinali. declaratum enim est in Physiris quod motor corporum coelestium non est in maumr: & declaratum est in lib. deAima quod illud, quod est hmoni, est intelectus: & declaratum est in tractatu primo, quod forma intelligibilis non mouetur, nisi secundum desyderium, quod fit a suo intellectu: quapropter necesse est vt habeat suum imaginatum, & est corpus coeleste habens desyderium. Et, cum declarauit quod necesse est vt habeant animam, d. cum enim intellexerimus ea esse hmoni dispositionis, &c. id es cum opinati fueritous ea esse animata, tunc necesse est vt motus eorum di¬ uersitas in multitudine non sit ocio sa, sicut in diuersitate motus in animalibus, quae sunt hic. &, cum ita sit. possibile est scire causam in hoc.
Commentum 62
Illud, quod acquirit perfectam nobilitatem sine actione, est in rei veritates illud, cuius actio est sua substan tia, scilicet intellectus abstractus: & omnia, quae dicuntur esse huiusmodi, non dicuntur nisi per similitudinem istorum: sicnt diituquod quidam hon acquirit scientiam sine addiscitione, & habet sanitatem sine exercitatione.
D.di. quod illud, quod est propinquum, &c. id est & manifestum est etiam per se, quod illud, quod est propinquum nobili in animatis, est illud, quod acqui rit nobilitatem, quae est in illo genere modica actione, sicut nobile perfectum illius generis acquirit eam sine actione. & sine labore.
D. d. & illud, quod remotum est, &c. id est & manifestum est etiam per se, quod illud, quod est remotum a nobili in genere rerum habentium animam, non acquirit nobilitatem, quae est in genere illo, nisi per multam actionem.
D. d. exempla istarum trium propositionum, & d. Vt in corporibus hominum, &c. id est & corpus, quod non indiget in conseruatione suae sanitatis exercitio. & tacuit exemplum eius, quod acquirit sanitatem modica actione, quod fuit secundae propositionis
D. d. exemplum tertiae, propositionis, quod est corpus, quod acquirit sanitatem perfectam magno exercitio, & multo labore.
D. d. exemplum, quod posuit loco ipspositionis generalis quartae, & d. & qui dam non acquirunt sanitatem, licet multum laborent id est & manifestum est per se quod quidam alicuius generis animatinon possunt acquirere sanitatem simpliciter, neque per magnam actionem, & non acquirunt, nisi a magna aliquam sanitatem. Et intendebat per hoc quod primum coelum, quod mouetur motu diurno, quia est nobilius eorum, quae sunt illius generis, necesse est vt acqui rat nobilitatem, quae est in illo genere vna actione, & quod illud, quod est valde remotum ab eo, aut acquirit ipsam magna operatione, aut omnino non ac quirit eam operatione magna, neque parua, sed acquirit nobilitatem, de qua habet naturam vt acquirat, & ea, quae sunt media, acquirent opatione media.
Sed iste sermo generalis non conuenit motibus orbium in ordine secundum Ptolemaeum. Ptole. enim dedit quanque motus Lunae, & Mercurio nouem, & caeteris pater Solem octo. &, si ita esset, oporteret credere quod successio eorum in nobilitate non sit secundum ordinem eorum in situ, sed secundum ordinem in motibus scilicet quod illud, quod mouetur paucioribus motibus, est nobilius, vbicumque fuerit in ordine. quoniam, si ita non fuerit, impossibile erit ponere quod Sol non acquirat non bilitatem perfectam, neque pluribus motibus, neque paucis, quod sequitur a positione eius remota a primo orbe, scilicet si positus fuerit supra Lunam, neque etiam, si fuerit positus in orbe quarto, quia supra ipsum est Saturnus, suppiter, & Mars, quae habent plures motus eo, & sub eo Mercurius, & Venus, quae habent etiam plures motus eo. sed mot necessarij in istis rebus adhuc non sunt demonstrati in hac scienia. isti enim motus, quos ponit Pto. fundantur super duo fundamenta, quae non conueniunt scieiae Naturali, scilicet ecentricum, & epicyclum, quorum vtrumque est falsum.
Commentum 63
Omne hoc est causa eius, quod dicit, quod illud, quod acquirit nobilitatem paucis operationibus, est nobilius, & econuerso. &, qud d. causa eius est quod perficere, &c. id est quod facere vnum benefactum est leuius quam plura.
D. d. Et, cum aliquid acquiritur vna actione, &c. id est &, cum vna actio sit facilior pluribus actionibus, igitur quod acquirit nobilitatem, quae est in aliquo genere, vna actione, facilius, & melius acquirit ipsam, quam quod acquirit plurib. quasi ergo dicat, quod illud, quod acquirit nobilitatem vna actione, est nobilius, & quare: quia facilius, acquirit nobilitatem: & quare: quia vna actio est facilior quam plures,
D. d. Secundum hoc igitur intelligendae sunt operationes stellarum id est quod illudi, quod acquirit nobilitatem vnaoperatione, facilius acquirit, & nobilius est. Sed hoc habet quaestionem. quoniam quae facilitas, aut quae difficultas est in operationibus corporum coelestium, cum non sit illic motum comtrarium motori, vt in animalibus, quae sunt hic. &, si esset, nihil operaretur: cum declaratur quod potentiae mouentium illic sunt infinitae. Dicamus igitur quod contrarietas, quae est inter naturam motoris, & moti, scilicet iter naturam eius, quod est in actu, & eius, quod est, in potentia, est inter motorem, & motum in istis corporibus tantum: &, cum ita sit. visum est quod haec proportio est terminata in corporibus coelestibus. & ideo non quicunque eorum motor sit mouet quodcunque corpus sit, neque in quacumque velocitate, sed vnumqued que eorum mouet motum proprium, & velocitate propria: ergo contraris, tas, quae est inter motorem, & rem motam, quae mouetur ab eo pluribus motibus, est maior ea, quae est inter motorem, & rem motam, quae mouetur paucioribus motibus: & quan tomagis contrarietas, aut oppositio, aut quo volueris vocare, hoc fuerit minor, tantomagis motus erit facilior. & secundum hoc debes intelligere facilitatem, non sicut facilitas, quae dicitur in corporibus, quae sunt, hic. Et hoc, quod diximus in hoc, est manifestum ex rebus, quas scripsi mus ex primo motore. iam enim declarauimus illic, quod additio potentiae motoris super potentiam moti non est infinita, nisi in tempore, & in aeternitate motionis, non in velocitate, neque in multitudine motuum, neque in magnitudine corporum. quoniam, si esset in magnitudine corporum, & motuum multitudine, & velocitate motuum, esset possibile in uenire motum non in tempore, & corpus motum infinitum. quod est impossibile & quod est possibile ex istis non est, nisi motionem esse infinitam, secundum quod dicitur quod potentiae isto rum motorum sunt infinitae.
D. induxit post hoc sermonem. & forte est ad complendam primam declarationem, quod illud, quod acquirit nobilitatem pauca actione, est nobilius, & forte est declaratio per se. & d. dico quantitatem operationum, &c. id est & dico etiam, quod hoc, quod diximus, quod illud, quod est plurium actionum, est perfectius: &, si fuerit in eo impossibile acquirere nobi itatem illius generis pluribus actionibus, non in ueniuntur in eo, nisi paucae actiones, vt in actionibus animalium, & plantarum. actiones autem homis inter alia sunt plures actionibus animalium. & fuit ita, quia possibile fuit vt faceret, & perficeret plura: & non fuit possibile in aliis animalibus, & plantis scilicet quod est no¬ bilior eorum.
D. d. & actiones eius non sunt propter se, &c. id est non sunt, perfectae nobilitatis: cum actio eius sit aliud ab eo.
D. d. illud autem, quod est perfectae nobilitatis, &c. id est illud, quod est perfectae nobilitatis, est cuius substantia est actio haec autem non indigent actione, qua sint nobilia: quoniam propter talia entia sit omnis operatio.
D. d. & perfectio operationis, &c. id est & ea, quorum nobilitas est in actione, sunt diminuta respectu eorum, quorum nobilitas est in ipsis: quia eorum actio non existit, ninsi in rebus, quarum nobilitas est in actione, vt habeant agens: & illud agens erit propter aliquid scilicet propter actionem: & illa actio erit propter aliud. Et intendebat declarare per hoc quod ea, quorum nobilitas est in actione, sunt diminuta: quoniam non acquirunt nobilitatem per se, sed oportet vt aliquod habeant extrinsecum, quod det eis illud, propter quod est actio: & etiam, quia sunt propter illud, quod facit ipsum, & illud, propter quod fuit aliud, quod est factum. Videtur igitur, sicut diximus, quod in primo sermone declarauit quod nobile, quod est in fine nobilitatis ex rebus, quarum nobilitas est in actione, qua sc liet sunt in primo ordine, acquirit nobilitatem paucis opationi bus, & quod sequitur ipsm in ordine, est illud quod acqurit nobilitatem pluribus actio nibus. in hoc autem sermone declat quod subsedo ordines. in quo acquritur nobilitas pluribus actionibus, ea, quae habent paucas operationes, cum impossibile sit ea acquirere nobilitatem pluribus operationibus, sunt minus nobilia. Et hoc intendebat Them scilicet quod istu sermo est pars primi sermonis: & dicebat quod, si esset sermo per se, vt dicit Alexam, in sua expositione, esset contradictorium primi sermonis. in primo enim sermone posuit quod illud, quod est paucarum actionum est melius: in isto autem ponit quod ilud, quod est maiorum actionum, est nobilius eo, quod est minorum actionum. Nos autem diximus, secundum, quod dixit Alex, quamuis non peruenit ad nos suus sermo: quoniam primus sermo apud me est in corporibus coelestibus scilicet quod illud, quod est pauciorum actionum, est melius quam illud, quod est plurium actionum. & iste sermo est in eis, quae sunt sub corporibus coelestibus scilicet quod illud, quod est plurium actionum, est nobilius, quam illud, quod est panciorum. & ideo nobilissimum hic est homo, & vilissimum elementa. & manifestum est ex hoc sermone quod conuenit rebus exitibus. & si non diuidantur ita, & sermones hi fuerint accepti quasivnus, etiam erit possibile existimare quod corporibus coelestibus aliquod est corpus, quod est pauciorum actionum, & vilius, & in eis, quae sunt subcorporibus coelestibus, est aliquid, quod est pauciorum actionum, & nobilius quam plurium. ergo duo sermones non sunt idem, sed duo, & de duabus naturis diuersis.
Commentum 64
In hoc sermone coniungit propositiones primae demonstrationis, & secundae: & dat exemplum de sanitate: quia continet in se omnes diuisiones vtriusque sermonis: & post hoc laborat, faciendo conuenire illas diuisiones illis entibus. Et dicit quod quaedam acquirunt nobile, &c. id est & intelligendum quod il lud, quod acquirit nobilitatem pauca operatione, existit in corporibus caelestibus: & illud, quod acquirit nobilitatem multis operationibus, inuenitur in corporibus coelestibus, & innobilissimo eorum, quae sunt hic, ( ho mine.
D.d causam super hoc, quod dixit, quod quaedam acquirunt nobilitatem pluribus operationibus, & dici. quoniam & plures operationes inducunt, &cae. id est quia ex pluribus actionibus, quarum vnaquaeque est diminutarespectu actionis, qua ens perfectum acquirit nobilitatem, congregabitur aliquid aequale, aut ferem in nobilitate illi vni actioni, quoniam plures actiones debiles faciunt per quantitatem illud, quod facit vna actio fortis per qualitatem: & quia omnia entia non intendunt per suas operationes, nisi vt assimilentur perfecto nobili, quod est Deus, secundum quod in natura eorum est acquirere de assimilatione. & d. post quoniam plures operationes faciunt ipsum ascendere in suam nobilitatem. Nobile enim perfectum est vnum. id eest quia plures operationes valent ei vt assimilentur perfecto nopili, quod valet actio valde nobili enti, quod assimilatur nobili perfecto vna actione. illud autem, quod est nobile, & perfectum est illud, sicut dici.t quod non indiget actione in acquisitione nobilitatis.
D. d. & quaedam sunt propinqua ei pauca actione: & quaedam muta squaedam acquirunt propinqui tatem primi, quod est Deus, pauca operatione: & hoc est orbis totum continens: & quaedam pluribus actionibus: & sunt caeteri orbes.
D. d. & quaedam impossibile est, &c. id est quaedam impossibile est vt sint propinqua primo principio, neque pluribus actionibus, neque paueis, sed sunt con tenta appropiquari ei, quod est propinquum, aut ei, quod est propinquum propinquo: quoniam distantiae entium in hoc sunt valde diuersae.
D. d. exemplum de sanitate, & posuit ipsam sanitatem similem ei, quod est in fine nobilitatis, & d. sicut dixim quod sanitas est finis, & perfectio. id est & accipiamus in loco nobilitatis simplicis, quae est finis omnibus, & complementum, sicut ante fecimus, sanitatem. &, cum ponimus quod sanitas simplex est in loco perfectae nobilitatis, quae acquiritur fine actione, dicemus quod sicut corporum sanorum quaedam sint propinqua simplici sanitati, qua non est in materia pauca operatione, scilicet motu tantum, & quaedam sunt propinqua maiori operatione, scilicet motu, & diminutione, ita est etiam de entibus nobilibus respectu primi nobilis: & quaedam sunt propinqua sanitati multa operatione: & hic est tertius ordo: & quaedam non acquirunt sanitatem tantum per exercitium, quam uis sit multum, sed per medicinas, & alia, quasi posuit ordines quatuor, illud ilicest quod, acquirit sanitatem pauco motu, & illud, quod acquirit sanitatem per extenuationem, deinde per exerci tium forte, deinde per medicinas, & euacuationes. Et intendit per haec diuersitatem corporum coelestium in multitudine motuum, & in qualita te, quoniam quaedam acquirunt nobilita tem vno motu simplici, & quaedam vno motu composito, & vtrunque aut paucis, aut pluribus. & ideo d. vt reputo, erunt igitur motus, quibus corpora appropinquant perfectae sanitati, &c. videtur igitur quod intendit per plures, & non plures, motus, diuerso in quantitate, conuenientes in qua¬ litate. & intendit per paueos, & minimos, motus simplices, & compostos: simplices enim sunt minimi. & tunc forte intendit per istos ordines ordines tantum in quantitate.
Commentum 65
Cum dixit exempla ordinum eorum, qui acquirunt nobilitatem propinquam perfectae nobilitati diuersis actionibus, aut paucis, aut pluribus, vult dicere etiam exempla ordinum eorum, quae impossibile est vt acquirant propinquam nobilitatem perfectae nobilitati, neque actionibus paucis, neque pluribus: quoniam ista entia, quamuis non habeant naturam acquirendi perfectam nobilitatem, tamen habent naturam acquirendi nobilitatem, propinquam perfectae nobilitati. & ista etiam acquirunt eam diuersis operationibus, sed vidersitet paucis: quia nobilitas, quam acque runt, est pauca. Et d. Et dico etiam, &c. id est & sicut corporum animalium quaedam non possunt acquirere perfectam sani tatem, neque pluribus operationibus, neque: paucis, neque in extenuitate, neque in medicinis, sed haunt naturam acquitendi aliquam sanitatem diminutam per exercitium, & motum modicum, & quaedam possunt acquire re istam sanitatem diminutam per aliquam extenuationem modicam. Et hoc intendebat, cum d. & quaedam non possunt currere, &c. id est & quaedam non possunt acquirere sanitatem diminutam per motum, sed per extenuationem. & iste ordo est magis diminutus, quam primus.
D. d. & quodlibet istorum corporum finem habet, &c. potest intelligi quod intendit vtrunque scilicet quod habet naturam acquirendi perfectam sanitatem, & quod habet naturam acquirendi diminutam sanitatem. Et forte intendit quod omne cuius operatio diuersatur ex istis corporibus animatis, & in quantitate, & qualitate diuersantur fines, quos acquirit per diuersitatem illarum actionum: & inrei veritate diuersitas finium est caus diuersitatis actionum. & quasi fines, quos posuit hic sunt tres, aut nobili tas simplex, quae non acquiritur per operationem: aut nobilitas propinquasimplici, & ista acquiritur diuersis operationibus, & sunt in ea ordines: aut nobilitas diminuta, & ista acquiritur paucis operationibus. & forte quaedam istarum actionum sunt perfectiores quibusdam: & istae etiam habent latitudinem. secundum hoc igitur intelligem dus est sermo Arist.
Commentum 66
Dicit: & dico viversalitr quod, si omnes res haberent naturam acquirendi complementum, & finem, daretur ei. sed, quia quaedam nompossunt peruenire ad finem, fuit melius facere ea acquirere aliquod propinquum complemento. Et hoc intendit, cum d. &, si hoc non poterit, &c. id est melius est quam non esse propinquum omnino.
D. d. & quam to magis, &c. id est & quanto magis habunt naturam appropinquandi complemento, tanto magis erit nobilius, & econtrario. &, quia terra valde distat in hoc, dicit: Quapropter terra non mouetur id est &, quia terra est valde remota in receptione motus a re non bili, non fuit mota omnino, cum non possit acquirere motum, qui est non bilior quiete, neque aliquod nobile, quod comprehendatur motus sed il lud, quod recipit, apprehendit ipsum quiete propter suam vilitatem: & alia elementa econtrario: & maximeea, quae habent motum circularem, dico ignem, & aerem in pluribus partibus: aqua autem habet motum in pluribus partibus, terra uero in paucioribus. Et hoc intendebat, cum d. & corpora ei propinquae mouentur parrcis motibus id est cum non possint acquirere illudi, quod appropinquat nobili pluribus motibus. Et secundum quod d. ordines videntur quatuor: & quilibet ordo habet latitudinem, praeter vltimum ordinem. Ordo igitur primus est ordo entium, quae comprehendunt nobilitatem perfectam sine operatione, & diuersantur secundum nagis, & minus: haec autem sunt entia abstracta. Secundus autem est eorum, quae appropinquant perfectae nobilitati per operationem. & haec sunt duobus modis, aut per modicam operationem: & hoc non inuenitur, nisi in corposibus coelestibus, aut per multam: & hoc inuenitur in corporibus coelestibus, & in homine. Tertius est eorum, quae non possunt comprebendere propinquam nobilitatem nobilitati perfectae, neque multa operatione, neque modica, sed tamen appraehendunt nobilitatem minorem propinquam perfectae nobilitati: & hoc per modicam operationem. & hoc non inuenitur in corporibus coelestibus. & quilibet istorum trium habet latitudinem. Quartus vero est terra, quae non potest comprehendere nobilitatem per operationem, sed per quietem tantum. & iste ordo valde distat a primo: quamuis vterque sit sine operatione. & in primo fuit propter nobilitatem sui, & sui finis, in hoc autem propter suam vilitatem, & suifinis. quoniam, sicut finis nobilis, quanto magis erit nobilior, tanto comprehenditur minori operatione, ita est vilis finis, quanto magis fuerit vilior, tanto magis comprehenditur minori operatione, ita, quod illud, quod est valde vile, comprehenditur sineoperatione omnino
D. d. sed illud acqui runt, quod possunt acquirere, &c. id est elementa autem absque terra acquirunt ex prima causa modicum, cum non habeant naturam comprehendendi multum.
D. d. corpora autem media, &c. potest intelligere per corpus primum, primum coelum, & per vltimum elementa, scilicet corpus, quod recte mouetur. impossibile est enim vt intendat per vltimum corpus terram: quoniam elementa mouentur paucis motibus, & non habent naturam acquirendi ex illo nobili aliquid. Et potest inteligi per vltimum, corpus orbis Lunae secundum suam opinionem scilicet quod Luna habet paucos motus.
Commentum 67
Hoc, quod dixit, quod Octauus orbis est propinquus primo orbi, ita inuenimus scriptum, & opinio Antiquorum est, quod orbis octauus scilicet stellatus est primus orbis. Pcholemaeus tamen posuit nonum: quia dicebat quod ipse inuenit: in stellis fixis motum tardum secundum ordinem, signorum: & modern Arabes dicunt quod iste motus est motus antecessus, & retrocessus, & quod non est perfectus, & ponunt quod iste motus est dictus a habilonicis Antiquis. Si igitur istud, quod inuenitur in isto libro, sit verum, forte dixit ipsum innuendo opinionem habylonicorum. & eius quaestio est intellecta per se,
Commentum 68
Dicit, quod causa in hoc est, quia primus orbis est principium, & causa in dando cuilibet viuo suam vitam fortius, & plusquam principia caeterorum corporum diuinorum. Et, quia in hoc minus illo nobilitantur, minus non bilitantur similiter in hoc, scilicet in mouendo plures stellas. isti enim orbes non sunt, causa vitae eorum, quae sunt hic, nisi per stellas, cum sit visum quod nobilio ra, quae sunt illic, sunt stellae. quasi ergo d. quod causa in hoc est, quod principium vitae, est in orbe hoc, quod est causa cuiuslibet vitae, fortius aliis principiis vitae existentibus in aliis orbibus. principia enim, quae sunt in istis orbibus, sunt viua, & sunt principia vitae, quae est hic. Et ideo Antiqui dicebant ea esse Deos: & habylonicidicebant ex hoc, quod consyderauerunt, quod quaelibet stellarum illarum habet operationem propriam in generibus, propriis entium, & operationes communes in generibus communibus, & non tantum in corporibus, sed in animabus. v. g. dant Saturno plantas, & mine ras, & omnem substantiam frigidam, & siccam, & dant consyderationem ei, & bonitatem in finibus rerum, & alia, quae scripta sunt in suis libris: quamuis non sit dubium quod maior pars sit destructa. Arist. autem fecit librum de hoc, qui dicitur de regiminibus coelestibus.
Commentum 69
Dicit, quod natura iuste posuit, cum es dedit ei, quod est impossibile moueri, nisi motu vno plures stellas, quas mouet illo vno motu, ita, quod per illum, vnum motum faciat plures operationes: & dedit ei quod impossibile est mouere, nisi vnam stellam tantum plures motus, ita, quod quemadmodum primum facit per vnum motum plures operationes, ita illud etiam faciat per vnanm rem motam plures operationes. Et d. Dicamus etiam quod recte, &c. id est quod recte fuit hoc, quod diximus, quoniam, si omnis orbis orbium erraticorum est possibile vt moueatur pluribus motibus & impossibile est vt moueat plures stellas: orbis autem stellatus impossibile est vt moueatur pluribus motibus, & possibile est vt moueat plures stellas vno motu. Et, cum demon strauit hoc, d. Et secundum hoc iuste fecit natura, &c. id est &, cum possibilitas sit in eis his duobus modis diuersis, iuste fecit natura, cum dedit cuilibet eorum in actu, quod possibile fuit, in eo, & dedit. vnicuique eorum terminum in esse alium a suo compari, deinde explanauit hoc, & dit quia dedit vni motui plura corpora, & vni corpori plures motus. & debes intellige re quod quare fecit hoc, causa fuit vt aliter non faceret.
Commentum 70
Haec est alia causa a praedicta: & est, quod omnes orbes qui mouent stellam vnam erraticam, habent orbem, a quo continentur: & iste orbis monet omnes illos orbes, econtrario suis motibus scilicet ex oriente in occidentem in motu diurno. &, cum ita sit, continget vt omnes orbes, qui mouent stellam erraticam, sint quasi prohibiti a suis motibus propter istum orbem mouentem eos econtrario suis motibus. &, quia isti orbes sunt quasi, prohibiti a suis motibus, omnes non patent mo¬ uere, nisi. vnam stellam: orbis autem stellatus se habet contrario, cum non sit prohibitus suo motu: quia non habet alium motorem, a quo prohibeatur a suo motu. Et di.t quod in quolibet orbium, &c. id est & quilibet orbis continens orbium erraticorum habet in se plures orbes, & mouet vnam stellam: quia ille orbis continens mouet alios plures orbes, econtrario suo motui. & hoc intendebat, cum dcit quod quilibet eorum mouet plura corpora, &c. id est quia mouet omnes orbes illius stellae, econtrario suo motui proprio, scilicet ex oriente in occidentem.
D. d. causam in hoc, quod mouet per suum motum plures orbes, & dicit quod vltimus orbis scilicet continens stellas erraticas, &c. id est & necesse est vt omnes orbes stellae moueantur per motum orbis continentis eos, quia iste orbis est quasi ligat in omnibus orbibus, qui mouentur consequentes ipsum. Et non debes intelligere, nisi ligationem per motum, & consequentiam tantum.
D. d. & omnis orbis eorum est corpus, vt operatio &c. id est & posuit in omnibus orbibus orbium erraticorum vnum corpus continens eos, & mouens eos econtrario suo motui. vt omnes orbes mouentes stellas habent duas operationes scilicet duos motus: quorum vnus est vniversalis omnibus stellis, & est in quo sequitur motum diurnum: & alter est proprius, & est motus appropriatus stellae.
Commentum 71
Quia orbis primus est, qui in motu diurno reuoluit omnes orbes stellarum ex oriente in occidentem cum stellis, quae sunt in eis, dicit quod, si in quolibetur orbe orbium erraticorum essent plures stellae, non esset possibile vt primus orbis moueret eos ista velocitate: aut non esset possibile mouere eos omnino: cum sit declaratum quod potentia cuius libet corporis est finita. & sermo eius est intellectu per se. Sed haberet multas dubitatio nes. Quarum vna est, quia dicit quod esset orbis in labore: & iam declaratum est quod illis corporibus non contingit labor. a Secunda est haec, quod d. quod primus orbis mouet alios orbes. quoniam corpus non mouet corpus, nistactu: b & iam declaratum est quod illa corpora non mouent se secundum tactum, neque expulsione, neque attractione, sed secundum desyderium. C Et etiam, si confessi fuerimus quod primus orbis mouet alios, quemadmodum corpora mouent se adinuicem, quo modo ertgo dicemus quod in istis corporibus erit potentia finita: & iam determinatum est quod semper mouentur: d Et, si aliquid responderit quod iam determinatum esin principio istius libri quod potentia cuiuslibet corporis agentis, aut patientis est finita, & haec non acquirunt operationem aeternam, nili esx potentia infinita, quae mouet ea, vt Alex. & Auic. respondet, contingit ex hoc vt aliquid sit possibile corrumpiquod nunquam corrumpetur. e loannes autem dedit hanc quaestionem Deripatheticis tali modo, quod non possunt euadere ex ea, secundum quod concedunt, quod in isto corpore coelesti est potentia finita, quoniam, si illic sint duae potentiae, finita scilicet, & infinita, continget vt secundum finitam sit corruptibile, & secundum infinitam incorruptibile. Dicamus ergo nos quod hoc, quod dcit quod orbis vltimus esset in labore, intendebat quod potentia moti ex eo addet su¬. pra potentiam suam naturalem. quoniam causa laboris in animalibus est vt ac dat potentia moti super potentiam motoris: quoniam potentia mot necessario est opposita potentiae motoris. hoc igitur intendit per laborem. Et etiam, si potentia moti in eo adderet super potentiam motoris, tunc motus eius esset violentus: & quod violente mouetur impossibile est vt recipiat aeternitatem motus a potentia infinita, scilicet mouete, quae non est in materia: &, cum necesse sit in eo vt non recipiat aeterni tatem, necesse est vt laboret. De alia autem dubitatione, in qua dictum est quod vltimus orbis non mouet alios per suum corpus, ita, quod dicatur in eo quod, si essent plures, aut maiores, contingeret ei labor, cum non moueantur alii orbes, hisi per desyderium ad moorem primi orbis, dicamus quod hoc debet intelligi quod pri. us orbis est mouens eos, quia totus orbis est, quasi vnum animal, led non est vnum animal quasi ligatum multis ligamentis, sicut animal dissimilium partium, sed est ligatum prima potentia spirituali diuisa in suo toto. Hoc igitur vnum corpus per vnam potentiam spiritualem, quae est in eo, debet habere magnitudinem terminatam necessario, vt post dicet. &, cum habeat magnitudinem terminatam, necessario est, si naberet plures stellas, vt motus eius esset violentus: & similiter intelligendum est quod vltimus orbis mouet alios orbes scilicet sicut dicitur quod nobilius mouet totum: quoniam ista prima potentia spumalis non diuiditur in aliis orbibus, nisi quia primo diuiditur in isto orbe: quemadmodum potentia mouens animal non diuiditur in aliis membris, nisi quia primo diuiditur in corde. & mirum est quomodo haec potentia diuiditur in mebris dissimilium partium, non quomodo diuiditur in membris consimilium partium. diuisio enim eius in istis est ingeniosa, scilicet per ligamentum, illic autem sine ingenio, sed naturaliter. & ideo non indiget illic ligamento donec fiat ex eis vna res mota, sicut hic indiget. quapropter animal liga tum, & animal diuinum, non ligatum non dut esse vnum, nisi aequiuoce. determinatum est enim quod vnus motus simplex, & verus est motus diurnus: & quod vnusi motus est in vno moto: ergo illud, quod habet in rei veritate vnum motum, est vna res mota in rei veritate. De tertia autem quaestione, & est quaestio de corporibus coelestibus, quae sunt aeterna, dut habere potentias finitas, dicamus etiam quod corpora coelestia haunt finitas potentias in qualitate, infinitas in tempore,. scilicet quod omne corpus coeleste habet motum terminatum in velocita te, & non potest moueri neque tardineque: velocius, & diuersantur in motu secundum diuersitatem suarum naturarum, & conueniunt in hoc, quod sunt infinitius tempore. Quoniam omne motum habet velocitatem terminatam necessario, siue habuerit formam naturalem, siue non: & similite omne motum habet operationem finitam in qualitate, cum omne motum habeat magnitudinem finitam, siue habuerit formam materialem, siue non. sed appropriatur hanuntibus formam materialem, quia motus eorum est finitus, & abscissus, & viversitler actio, & passio eorum. carentibus autem forma materiali appropria tur quod motus eorum, & viverstetr actio, & passio sunt aeterni. &, quia corpus coeleste est motum, necesse est vt habeat velocitatem terminatam, & viversater actionem, & passionem terminatam secundum qualitatem. &, quia non habet materiasem formam, necesse est vt actio, & passio eius sint aeternae. ergo non est in eo potentia finita vt moueat, velvt moueat. ex quo contingit praedicta quaestio, & est quomodo inueniatur aeternum, in quo sit potentia ad corruptionem. Et quod terminatum est in primo tractatu istius libri, scilicet quod habet potentiam finitam propter actionem, & passionem, non intendit, nisi quo ad suam qualitatem, scilicet quod actioeius, & passio sint finitae in vigore. Et causa eius est, quia est finitum in magnitudine. & cum isti non possendistinguere finitum in qualitatea finito in tempore, accidit eis ista per plexio. Et propter hoc opinandum est quod corpus coeleste est simplex, non compositum ex materia, & forma, & quod forma, qua mouetur, non est materialis omnino. Et, cum ita sit, determinatum est quomodo Arist. de orbe dicit quod, si in eo essent plures stellae, esset in labore, si omne corpus habet potentiam finitam.
D. d. Iam ergo compleui mus sermonem de stellis, & quomodo mouentur id eest quia sunt fixae in orbibus, & orbes mouentur, & quam susistantiam bant, quia sunt naturae quintae, & de figuris, quia sunt sphaericae, & de locis, ididest quia causa diuersitatis motuum earum est secundum diuersitatemlordinis situs scilicet earum adinuicem. Et potest intelligi quod iam declarauit situs earum, cum dixit quod consyderauit Lunam, & inuenit ipsam eclipsare Mercurium,
Commentum 72
Dicit: volumus dicere de dispositione, id est de figura Terrae, & perscrutari de ea id est de sua natura, & vtrum sit quescens, aut mota, id est secundum totum. Deinde incoepit dicere opiniones Antiquorum de loco eius: &, quia opinio remotissima in Terra est dicentis quod non est in medio, & reuoluitur circa medium, incoepit dicere sermonem eorum, & dixit quod omnis, qui dicit coelum esse finitum id est coelum esse sphaericum, dicit terram esse in medio.
D. d. Pythagorici autem, &c. id est Pythagorfci contradicunt omnibus Antiques, & dicunt quod ignis est positus in me¬ dio. & videtur quod ipsi opinabantur cum hoc quod coelum sit sphaericum: & videtur ex hoc, quod dicunt, quod terra est aliqua steilarum, & quod mouetur circa medium, & quod non opinabantur terram esse motam circa se id is secundum partes remanentes secundum totum, vt diaunt alii Antiu. & visum est quod opinabantur quod stellae mouentur cum eo, quod terra mouetur, praeter motum diurnum, quem attribuunt terrae: & ion dixerunt quod ex motu eius fit nox, & dies. Et intendunt, secundum quod credo, quod mouetur secundum totum in circulo. & apparet ex hoc, quod faciunt alteram terram oppositam. & quod ipsi opinabantur quod in circulo, super quem mouetur terra, est altera terra opposita isti, & quod mouetur motu aequali ei. Et forte opinabantur hoc propter eclipses: quoniam aliquis potest ima ginari hoc propter eclipses Solis, & Lunae. Et viderstlet non possumus imaginari omnes opiniones Antiquorum, neque perficere eas, cum non sint famosa apud nos, sicut apud Arist.
D. d. causam, propter quam accidit istis homibus tales sermones dicere, qui sunt contrarij sensui, & d. & daunt hoc, & opinantur, hanc opinionem, quia non quaerunt, &c. id est quia, cum consyderauerunt de causis rerum, non quaerunt vt illud, quod daunt, sit conueniens illi, quod sensuiapparet, sed faciunt econuerso, scilicet quia volunt probare sensibilia per suas opiniones. &, cum viderunt ea contraria suis opinionibus, attribuunt hoc errori sensus: quia vident quod sermones vniversales sunt veriores quam sensibiles. & vniversalet eorum intentio non est quaerere ipsam ve ritatem, sed verificare suas voluntates
Commentum 73
Cum dicit quod haec opinio attributa est Pythagoricis, dicit etiam quod plures Antiquorum conueniunt cum eis in hoc, & quod idem accidit eis, quod accidit Pythagoricis scilicet quod non confirmant suas opiniones neque ex sensu, neque ex ratione, cuius propositiones sunt, sumptae ex sensu.
D. d. rationem eorum, & d. opinabantur. enim quod omnis res nobilis, &c. id eest quia dicunt quod res nobilior debet esse in loco nobiliori: sed ignis est nobilior terra: ergo ignis debet esse in loco nobiliori, sed locus nobilior est medium mundi, quod est finis sphaerae: igitur ignis est positus in medio. & hoc, quod dicit, quod finis loci est nobilior medio, sic inuenitur in scriptura. &, si est vera, intendit quod nobilissimum medij mundi, quod est omnium, quae sunt sub orbe, eius finis scilicet centrum, est medium istius mundi. & ideo dixit narrando de eis & quod vltimum medij mundi est finis, scilicet in quo sphaera finitur, & est centrum, Et, quia ratio Pythagorici est, propinqua isti rationi, d. & Pythagorici etiam ratiocinantur ratione propinqua rationi Antiquorum, & dicunt quod etiam ignis est nobilissimum entium: ergo debet conseruari: ergo debet esse in loco conseruatiori & locus conseruatior est medium totius: ergo debet ignis esse in medio totius. Et ista ratio est alia a prima. Antiqui enim ponebant ignem in medio propter suam nobilitatem: quia nobilior debet esse in nobiliori. isti autem ponebant propter suam conseruationem.
Commentum 74
Cum declarauit sermonem, qui induxit eos ad credendum quod terra non est in medio, incoepit destruere illum. Sermo enim eorum est fundatus super quinque propositiones. Quarum altera est communis duabus opinionibus scilicet d. quod ignis est nobilior terra. Secundaest, qua vtebantur antecessores Pythagoricorum scilicet dicens quod nobilius debet esse in loco nobiliori. Tertia at tem est, qua vtebantur Pythagorici loco istius, quod nobilius debet esse in medio. & hae tres propositiones conceduntur ab Arist. Quarta, & Quinta sunt quod medium est nobilius: & quod melium mundi est conseruantius. Et ex his duabus propositionibus. d. Arist. quod cecidit corruptio in hunc sermonem, cum medium dicatur aequi uoce. aliquando enim dicitur de medio mundi, & aliquando de medio, quod eligitur a natura, scilicet nobili. & ion dicit quod ignorabant quid medium esset. concedit ergo eis quod nobilius debet esse in loco non piliori: sed non concedit squod medium in magnitudine est nobilius, sed medium, quod eligitur a natura. & propter hoc dicit: nos autem dicimus, &c. id est quod medium, quod est in animali secundu electionem, & nobilitatem, non est medium in magnitudine, sed est medium in substantia Et iste sermo quasi contradicit Peripateticorum sermoui de corde, & sermoni ipsius d. enim quod cor est nobilissimum membrorum: ergo debet habere locorum nobilissimum, quod est medium corporis: sicut princeps debet habere medium in ciuitate, vt habeat regnum aequale. Sed tamen videtur quod non est de animali magno, scilicet de mundo, sicut de animali paruo, quod est generabile, & corruptibile quoniam orizon in mundo est nobilius centro: orizon enim est terminans, & centrum est terminatum: & etiam entia nobiliora sunt in coelo, quod est nobilissimum locorum. videtur ergo quod medium animalis generabilis, & corruptibilis est contrarium medio animalis aeterni. & propositio, quam acceperunt isti, fuit accepta viversiter in animali simpliciter. Et d.t quod medium animalis, & medium corporis non sunt idem. id est medium animalis in eo, quod est animal, siue aeternum, siue non, d est quod medium substantiae non sequitur medium magnitudinis. in quodam enim eius inuenitur medium substantiae in medio magnitudinis, & in quodam non. & propter hoc d. & sic oportet nos intelligere de toto coelo id est quod medium in eo non est medium in corpore.
D. d. Et propter hanc causam, quam diximus, non de bent, &c. id est propter hoc, quod diximus licet quod medium substantiae non consequitur medium magnitudinis, non debent dubitare in dispositione totius mun di, & existimare quod ita est de eo, sicut de particulari, scilicet quod medium in eo est in loco medio corporis. oportet ergo eos vt non iudicent super mundum de hoc, quod vident in animali, sed oportet eos perscrutari de medio mundi, quod est medium in substantia, quomodo est, & in quo loco est.
D. d. & quod medium naturae. id est & debent credere quod medium in rei veritate est medium in substantia: & quod medium in magnitudine aliquando consequitur hoc medium, aliquando autem non. & hoc intendit, cum d. medium vero locividetur esse postremum. id est quod medium in substantia est prius medio in eo magnitudine. & intendit per hoc quod locus, qui est in orizonte, est nobilior loco, qui est centrum mundi.
D. d. medium enim est terminatum, & orixo est terminans. id est necesse est quod orizonsit nobilius medio, quia medium est terminatum ab orizonte, & orixon est terminans ipsum, & terminans est nobilius terminato: cum, proportio terminatis ad terminatum sit sicut formae ad mamm: forma ant est nobilior materia.
Commentum 75
Idest, compleuimus iam dicere opinionem Antiquorum de loco terrae, opinionem scilicet dicentis quod est in medio, & dicentis terram esse extramedium, & modo volumus dicere de opinionibus eorum, de motu, & que te.
D. d. quidam enim dicunt quod terra, &c. id est dicentes autem quod terra non est in medio, dicunt quod mouetur circa medium, sicut stella. deinde dicunt, &c. idest & dicentium quod terra mouetur, circa medium cum altera terra, quae ei opponitur. quidam enim dicunt, quod possibile est quod plures terrae sint similes huic terrae motae circa medium, sicut ista: sed latent nos, quia ista terra distinguit nos ab illis, ita, quod ista non est illa, quae facit motum circa medium tantum, sed omnes illae terrae. & hoc intendebat, cum d. & non facit hoc ista terra tantum, &c. id est quod tota terra mouetur circa medium, Et, quaa huic potioni continget vt decirculo signorum videatur esse maior pars occusta medietate, & non appareant ex stellis, nisi quae sunt in minori semicirculo, dicunt excusando se quod quamuis terra non sit in centro, tamen non prohibet quin stellae videant scilicet sex signa, quae sunt, i medietate orbis decliuis, cum sint remota a suo semicirculo, sicut si essent super terram. & nos magis vicinantes alteri duorum polorum, quam reliquo, Et intendebat quod dicens terram esse in medio, quod in omnibus habitationibus ap pareret semicirculus signorum, quamuis hab itationes sint viciniores vni polorum, quam reliquo, cum nos non habitem in ipso centro. Et causa illius est, quod illa quantitas, quam facit diuersitas polorum in propinquitate, & in longitu dine, non est sensibilis respectu magnitudinis orbis apud nos: ita quant tas, secundum quam circulus terrae egreditur a centro secundum nos, non facit vt vrdeatur de signorum circulo minus, quam medietas in respectu orbis. Et hoc intendebat cum d. & dicunt etiam quod, si terra non est centrum. Et, cum narrauit opinionem dicentium terram esse motam circa centrum, narrauit sermonem dicentium etiam eam esse motam in centro. dicentes enim terram esse motam secundum totum non dicunt, nisi istos duos modos.
Commentum 76
Vult dicere opiniones Antiquorum de figura terrae, cum narrauit opiniones eorum de motu, & quiete eius, & dicit quod Antiqui diuersi sunt, vt diximus. id est quemadmodum diuersantur in loco, & in motu, & in quiete eius,
D. d. & dicunt quod signum cius est, &c. id est & dicentes quod figura terrae est tympani, & quod est medietas sphaerae. id est & quod nos sumus in planitie eius, dicunt rationem ex hoc, quod videmus quod Sol, cum occidit, aut oritur, secat superficien terrae super lineam rectam. &, si terra sphaerica eset, tunc superficies Solis secaret superficiem terrae super lineam arcualem, sicut Luna secat Solem apud eclipses Solis.
D. d. & dicunt hoc, quia dimittunt cogitare, &c. id est & existimant hoc signum esse verum, quia dimittunt cogitare, & nolunt scire quod lineae paruae circulares ex maguis circulis apparent ex remoto recte. & dit quia non cogi tant in remotione Solis, & magnitudine suae quantitatis. Quia ex magnitudine suae quantitatis vt determinatum est in Astrologia, cum hoc, quod ap paret visui ex paruitate suae quantitatis, videtur quod remotio eius a nobis sit valde magna: & propter paruitatem sui circuli apud visum, & magnitudinem circuli terrae oportet vt arcus, qui fit a sectione supficiei terrae, & superficiei Solis sit paruus scilicet arcus, super quem apparet quod superficies terrae secat superficiem Solis propter magnitudinem sphaerae terrae apud visum, & paruitatem sphaerae Solis. &, cum circulus magnus secat circulum paruum, apparebit ille arcus circuli magni rectus ex remoto, & maxime ex maxima remotione. & hoc non accidit in eclipsi Solis, & Lunae: quia corpora eorum sunt propinqua in quantitate.
D. d quemandmodum hic accidit circulis paruis. id est cum fuerint abscissi a circulis magnis. & intendebat quod, si hoc, accidit sensui, non deberent dicere quod terra haberet talem figuram. & dicere deberent quod haec est visio Solis ex hoc, quod demonstratum est a Mathematicis, quoniam, si ambulauerimus in septentrione aut in nieridie, apparebut stellae, quae prius non apparebant. Et, quia ortus stellarum in orizontibus diuersatur secundum prius, & posterius, &, si terra esset plana, tunc ortus Solis super primum orientem esset idem cum eo, qui est super vltimum occidentem. Et hoc intendebat, cum d. Et oporteret eos, vt non opinarentur, &c. id est & debe bant recipere rationes Astrologorum in hoc, & non confidere in hoc signo: cum non impossibilis sit vt sit error in sensu.
D. d. Sed isti dimittunt credere, &c. id est dimittunt demonstrationes doctrinales, & volunt confirma re quod figura terrae sit semisphaerica ex sua quiete. fingunt enim quod terra non staret in medio, nisi quia figura eius est talis: quapropter non potest diuidere aerem, & sic defert ipsam. Et, si verum esset quod haec esset causa in quie te terrae, non esset necessarium vt figura eius esset figura ista: quia eius posterius sequitur a priori, i quies a figura: & a posteriori non sequitur prius, scilicet a quiete figura: quia, cum posita fuerit quiescens in medio, non sequitur necessario vt figura eius sit lata. & hoc est, si concesserimus quod figura eius fuerit umpanica, quod debet quie scere. & propter debilitatem huius sermonis dimisit contradicere eis, quamuis post contradicet eis.
Commentum 77
Cum dixit opiniones Antiquorum in loco terrae, & quietem, & motum eius, & figuram, incoepit dicere quod illud, quod est magis desyderatum, & naturale magis, est perscrutari quare terra secundum totum quiescit in medio, & secundum partes mouetur, dum non impediatur, & d. Dicamus nos vniversale,r &c. id est quia sunt opiniones corruptae dicentium scilicet quod terra non est in medio, & quod terra mouetur secundum totum.
D. d. illud autem, in quo Antiqui, &c. id est quaestio autem magis difficilis, & magis desyderata naturaliter est haec, quam dico. desyderatum est enim ab homine, & ei est mirum naturaliter. & videt quod oportet perscrutari, si ho non habuerit cognitionem, bruti: quoniam hmoni cognitio non desyderat aliquam cognitionem.
D. demonstrauit quio esset illud desyderatum, & d. videmus enim, quod cum acceperimus partem paruam terrae, &c. id es & loca aeris in hoc aequalia sunt, scilicet quia lapis non facit hoc in loco tantum, sed in omnibus locis. & videmus totam terram in aliquo loco aeris stare: quamuis sit maior oini parte suarum partium. & regula est vt descensus maioris sit velocior in aere. Si igitur necesse est vt idem habeant iudicium totum, & pars terrae, & similiter loca aeris idem habeant, tunc necesse est vt aut terra non stet in aere, aut partes ibistent. & haec est vna quaestio de terra
D. d. Secundam quaestionem, & d. Et dicamus etiam, quod si aliquis acceperit partem terrae, &c. id est & etiam est quaestio in hoc, quoniam non videtur quod, cum partes perue niunt ad terram, quod quiescunt in loco aeris, cum quo terra quiescit, nisi dixerimus quod ille locus aeris habet aliquod proprium, propter quod terra stat in eosed, cum terra, quae est sub parte cadente, recesserit, mouebitur etiam illa pars cadens ad inferius, quousque terra aliqua impediat eam. &, si illa terra etiam non impediat eam, mouebitur etiam ad inferius illa pars, ita, quod existius mandum est quod partes terrae habeant nausm semper moueri ad inferius, dum non impediantur. Et hoc intendit, cum d. sed vadit ad inferius. id est sed existis matur quod semper vadit ad inferius, non quod hoc sit necessarium in partibus.
Commentum 79
Cum dixit opinionem dicentis, quod causa in quiete terrae est, quia est infinita, & opinionem dicentis quod causa in hoc est, quod natat super aquam. sed sermo dicentis quod causa in hoc est, quia est infinita, est sermo non naturalis:s quoniam, si fuerit causa, erit causa accidemtalis. & eEt declaratum est quod est impossibile vt corpus infinitum sit, neque elementum, neque aliud. & propter hoc non voluit contradicere huic opinioni, & contradixit secundae, & d. Et oportet igitur, vt dicatur, &c. id est in primo de bemus dicere eis quod hoc, quod tu dicis de terra, & de aqua debes dicere. aqua enim est ita grauis sicut terra, & ita descendit in aere sicut terra: quaere igitur magis aqua quam terra defert, & figitur in aere, & non descendit. & haec est contradictio vera, quoniam quaestio transmutatur in aquam.
D. d. Secunmdam contradictionem, & d. Et dicamus, &c. & hoc, quod d. necesse est eis, cum concessum fuerit quod aer leuior est aqua, & aqua terra. & forte posuit hic positionem, donec declararet dispositionem de graui, & de leui. Et videtur quod hoc sit magis apparens in aere, & aqua, quam in aqua, & terra. videtur enim quod aqua mouetur in loco aeris, quiescente aere in loco suo: & etiam mouetur aer in aqua ad eius superficiem, vbi fuit aqua. aer igitur est leuis in aqua, & aqua grauis in aere. ergo aer est leuior aqua. terra autem mouet in aqua, sicut aqua in aere. Si igitur, hoc, quod sentimus, esset in suo loco naturali, & non esset in eo violente, tunc necessarium esset vt dispositio aquae cum terra esset, sicut dispositio aquae cum aere. Et similiter si senserimus aquam in loco terrae naturali moueri ad superius, tunc nulla dubitatio accide ret. sed non sentimus ipsam in suo leco naturali. tamen cum demonstratio surtexerit quod impossibile est vt loca istorum corporum naturalium sint eadem: & quod impossibile est vt loca eorum, in quibus sentiuntur sint loca viosenta: & videtur quod terra sit grauior aqua: manifestum est quod locus eius est inferior loco aquae, cum vincat aquam, vt perueniat ad locum inferiorem. Et existimatur quod ex hoc modo mouetur aer in aqua, cum aqua fuerit in loco suo naturali. D. reuersus est ad Tertiam contradictionem. & d.¬ Et dicamus etiam, &c. & hoc manifestum est, quia natura totius, & partis est eadem, & imhoc, quod apparet ex statu vasis cuprei super aquam, quam uis ipsum cuprum descendatur in ea, cam est figura vasis scilicet penetratio aeris in eam.
Commentum 80
Vult demonstrare in hoc capitulo causam, propter quam accidit Antiquis error, & dicit quod isti homines fecerunt contraveritatem, quia quaerunt secundum finem virtutis in disputatione, aut secundum finem suiposse in disputatione, non secundum finem potentiae demonstratiuae. finis autem potentiae homins in disputatione est vt, cum de aliquo quaesierit, si non inueniet contradictionem, & tunc confirmat ipsum: & hoc aut secundum ipsam potentiam disputatiuam, quod est firmius: aut secundum ipsum disputatorem, quod est debilius. Et d. Sed quaerunt, &c. non intendit quod ipsi quaerant de talibus per finem sui posse naturalis, non secundum finem rei in se, cum cognitio perfecta in pluribus rebus non sit nisi secundum quod est in posse homis vt veniat ad ipsam per demonstrationem, non secundum rem in se. & hoc, quod dicit quod quaerunt secundum finem suiposse, intendit in potentia disputatiua non secundum potentiam demonstratiuam. &, cum d. non ad finem quaestionis, intendit non ad virtutis finem demonstratiuae, quoniam finis illius virtutis demonstratiuae est finis quoidonis: finis au tem virtutis disputatiuae est finis quaestionis secundum disputatorem, non secundum quaestionem, &, quia finis potentiae disputa tiuae aut est inter duos, aut inter hominem, & se: &, cum fuerit inter duos, confirmatur, cum aduersarius non poterit contradicere: &, cum fuerit inter hominem, & se, confirmatur, cum non inuenerit comntradictionem. Et hoc intendebat, cum d. sed secundum loquentem id est quod in tantum perscrutantur, ita, quod aduersarius non potest contradicere. Hoc igitur est secundum potentiam disputatoris, non secundum quodonem. & similiter si aliquis fuerit perscrutatus in se, donec non inueniat contradictionem, tunc confirmabit remsecundum suam potentiam disputatiuam, non secundum rem in se. Et hoc intendebat, cum d. & similiter, si nos quaerimus, &c.
D. incoepit demonstrare viam, per quam, cum quis processerit, necessario peruen et ad finem quaestionis in se, & non ad finem potentiae perscrutatoris, neque ad finem potentiae disputatiuae, & d. Oportet igitur, &c. id est oportet eum, qui voluerit perscrutari de aliquo secundum se, contradicere illi, qui ponit, propositiones essentiales quaestioni. com tradictio enim per tales propositiones essentiales quaestioni verificat quaestionem secundum se, non secundum nostrum posse
D. d. & potest hoc, &c. id est & via est ad quaerendum propositiones essentiales, vt quaeramus omnes differentias ex stentes in illo genere, quoniam ex cognitione differentiarum scitur omnium esse specierum illius generis, & causae accidentium illarum specierum differentiae enim sunt causaelspecieu illius generis, & causae accidentium illarum specierum. causa enim in quie te terrae non est nisi eius differentiascilicet grauitas simpliciter.
Commentum 81
Haec est opinio Tertia. isti enim dicunt quod causae in quietae terrae sunt duae. Quarum vna est quod lata est terra: quapropter non potest diuidere aerem: & sic natat super ipsum. Secunda est quod aer non habet locum, ad quem transferatur, sicut accidit aquae in illo vase. & confirmat hoc propter hoc, quod apparet de potentia aeris per hoc, quod de tert ponderosum, quando fuerit conmstrictus, & non habuerit locum, ad quem transferatur.
Commentum 82
Dicit quod dictum, quod causa quie tis terrae est, quia aer defert ipsam, cum non habeat locum, ad quem transferatur, est sufficiens in dando causam suae quietis. & hoc, quod addunt, quod est lata, est superfsuum, quoniam causa quietis propter latitudinem alia est a causa, propter constrictionem aeris: quies autem propter constrictionem aeris in amplitudine mundi continentis ipsum videtur esse propter magnitudinem terrae. Et hoc intendit, cum d. constrictio enim aeris est propter magnitudinem terrae. id eest quia propter magnitudinem terrae astringitur aerin orbe, sicut astringitur in vase, in quo ponitur aliquod corpus extrinsecum: & propter hoc aer, qui est in vase, non potenst exire, cum stringitur, & sustinet vas intrinsecus, superpositum ipsi.
D. d. sed & secundum suam primam magnitudinem. & intendit, vt reputo, sed secundum suam primam magnitudinem debet stare super aquam. & d. hoc, quoniam loca vicinantia aeri, sunt addita super primam magnitudinem terrae. quasi igitur d. & contingit eis secundum hoc vt terra non stet isi super aquam non super aerem: & aqua stat super aerem propter constrictionem aeris. & quasi dimisit contradicere huic scemoni, quia contentus fuit in hoc contradictionibus futuris. Et, cum aliquis consyderauerit hunc sermonem, videbit quod impossibile est poni, nisi cum fuerit aer ita imaginatus, quod non possit constringi a ponderosita te terrae ex eundo suo a loco, neque etiam minimum. quoniam, si fuerit imaginatus a terra constringi minimum, & moueretur terra a suo loco parum, statim aerveniet ad illum locum, quem dimisit: & impossibile est vt cadat eius recessio, do nec recedat a suo loco toto, nisi quis ponat quod aer ita sit constrictus a terra, quod non possit expelli ab ea, quoniam, si posuerimus quod possit recedere a suo loco saltem paululum, possibile esset recedere secundum totum: sicut videmus in corporibus, quae sunt in aqua, quae mouentur in ea, tamen aqua non expellitur, secundum totum, neque additur in suis diametris, sicut, cum posuerimus corpus in aqua, & impleuerit aqua cum illo corpore vas continens, additur in suis diametris per corpus adueniens. Et, si illud corpus, quod est in aqua, moueatur ad alium locum, non fiet expulsio ex hoc in tota aqua, neque addetur in suis diametris, sicut fit ex corpore ac ueniente ab extrinseco. & impossibile est vt aqua, & aer habeant talem constrictionem ex alio corpore extrinseco in eis, vt sit impossibile vt istud corpus tranferatur in eis. &, si essent in fine conm strictionis, contingeret huic positioni, vt in aere, & in aqua non occuparetur aliud corpus, nisi ipsum scilicet terra corpus addens super terram. & totum hoc est impossibile
Commentum 83
Cum d. opiniones Antiquorum in quiete terrae, incoepit contraditere eis vniverste:r quamuis non complet de quibussam, tamten post complebit. Et d. Volumus modo, &c. id est volumus mudo in ducere sermonem vniversalem contradicentem eis. & dicunt hoc, quia videbant quod causa in quiete partium est manifesta, scilicet quod tota terra spedit eas a motus & propter hoc quaerebant causam quietis in tota terra, sicut vident in parte Et, quia fere omnes Antiqui in hac causa conueniunt, incoepit contradicere eis, & d. dicamus vtrum corpora habeant aliquem motum naturalem, &c. id est debemus perscrutari vtrum omne corpus simplex habeat aliquem motum naturalem, aut nullum corpus, naturale habeat motum naturalem proprium, Et diuisit quaestionem in haec duo contraria, quia impossibile est vt quae dam corpora naturalia habeant motum proprium, & quaedam non. corpora enim naturalia sunt naturalia eodem modo: & impossibile est vt in illo modo inueniantur differentiae contrariae.
D. d. Et dicamus quod nos damus eis. id est & principium perscrutationis est quod debemus ponere corpora naturalia habere motus, & sic consideratio erit naturalis. TNaturales enim ponunt naturam esse, & naturalia, quasi sit hoc notum per se.
D.d &, si non habuerint motum naturalem, &c. & d. hoc, quia motus violentus non intelligitur in corpore nisi in respectu naturalis. &, cum posuit, quod si corpora non haberent motum naturalem, tunc non haberent violentum, & contingeret vt corpora naturalia non haberunt motum omnine: quod est contrarium positioni.
D. d. &, si non habuerit motum naturalem, neque violentum, nibil mouebitur motu locali: quoniam haec diuisio in caereris motibus habet quaestionem, cuius per scrutatio est in Quinto Phay. scilicet diuisio caeterorum motuum in natura lem, & violentum. Et, quia breuiter fuit locutus de hoc in isto loco, dixit. quod iam declarauit in alio loco, quod motus naturalis debet existere in omni corpore necessario.
Commentum 84
Cum declarauit quod omne corpus natur rectarum dimensionum semper de bet habere motum naturalem, vult declarare etiam quod debet habere quietem, & d. Hsicut Naturalis ponit quod necesse est quod corpora naturalia habent motum, sic ponit quod necesse est vt corpora naturalia habeant quietem naturalem in eis, quae nata sunt quiescere dictum est enim in diffinitione naturrae quod est principium motus, & quietis & signum eius est, quia finis motus in illis, quae nata sunt recte moueri, est quamde &, quia motus est duobus modis, naturalis, & violentus, ergo & quies etiam erit naturalis, & violenta: quoniam est hoc in omni corpore simplici, quod recte mouetur.
D. d. & si inueniatur motus, naturalis, &c. id est &, si aliquid moueretur motu naturali, impossibile est vt ille motus in eo sit violentus: & erit quies existens, quam habet in loco, in quo mouetur naturaliter, &, si fuerit necessario violenta, & quies in loco, in quo mouetur violente, erit naturalis necessario Et voluit demonstrare quod, si dixerimus terram moueri ex circunferentia ad medium naturaliter, necesse est vt quies eius extra medium sit violenta. &, si a medio mouetur violente, vt apparet, necesse est vt quies eius sit in eo naturlis. &, sinon, non habebit quietem naturalem omnino.
Commentum 85
Cum d. opiniones Antiquorums in quiete terrae, & propositiones, ex quibus scitur error omnium eorum, in hoc caplo vult dicere in quo conueniunt, & in quo differunt. & dicit. Et, si ita sit, &c. verum est quod omne corpus simplex, quod recte mouetur, habe motum naturalem, & quietem naturalem.
D. d. & terra stat violente, &c. id est & terra non quiescit in medio violente, & mouetur ad ipsum violente. &, si aliquis hoc dixerit, aut mouebitur ad medium violente, & quiescet in ipso violente propter reuolutionem orbis: reuolutio enim orbis nata est facere vtrumque.
D. d. omnes enim conueniunt, &c. intendit, secundum quod reputo, prater dicentem, quod causa quietis eius in medio est sua latitudo.
D. d. & hoc dixerunt, quia videbant, &c. id est & dicunt hanc causam ex hoc, quod vident, quod corpora grauia, cum eijciuntur in humido, & fuerit aliquod reuoluens, quod reuoluit ea ab extrinseco, vt aqua, & aer, expellentur ad medium illius humidi, & stabunt illio propter motum circularem humidi.
D. d. & propter hoc d. omnis, dicens quod coelum est generatum, &c. id est quod terra mouetur ad medium propter reuolutionem. & d. omnis dicit quod coelum est generatum: quia impossibile est hoc dicere, nisi faciens coelum esse generatum: cum impossibile sit imaginari talem expulsionem, & statum, dicentem coelum non esse generatum. omne enim violente impossibile est vt sit aeterne.
D. d. Sed quaerunt causam quietis, &c. & ex hoc termone eius apparet quod omnes videbant quod causa expulsionis terrae est reuolutio, deinde diuersabantur in causa quie tis. Quidam enim ponebant causam in hoc ipsam reuolutionem, & quidam vtrunque scilicet & reuolutionem, & latitudinem, & magnitudinem. & secundum hoc non contradicit sibi hoc, quod d. omnes enim conueniunt, &c. & hoc, quod d. post. sed causam quaerunt quietis, &c. id est quod dicens hunc sermonem statim ponit cum neuolutione ista causam secundam. Et forte per hoc, quod d. omnes enim con ueniunt, &c. intendi potest pater dicentem quod causa in quiete eius est latitudo eius, sicut prius diximus. & hoc apparet ex sermone eorum, quia omnes conueniunt in hoc, quod causa motus terrae ad medium est reuolutio. Causam autem suae quietis quidam ponunt latitudinem tantum, aut cum reuolutione: quidam vero ponunt eandem causam scilicet reuolutionem in motu ad medium, & in quiete in medio, scilicet Empe. & dicentes opinionem suam, vt d. & dicunt quidam quod causa permanentiae terrae est motus coeli. vt Empe
D. d. rationem. Empe. & d. dicit enim quod coelum mouetur circa terram circunquaque &c. id est quod causa in quiete terrae in medio est velocitas motus coeli, & aeris velocitas, qui circulariter mouetur per motum eius, quoniam propter vigorem motus in reuolutione impeditur terra vt diuidat ipsum per suum pondus, & vt recedat a medio, vt accidit in vase pleno aqua, cum in eo fuerit corpus ponderosum, & fuerit motum in reuolutione fortiter: quoniam illud corpus stabit in medio. & manifestum est quod causa expulsionis illius corporis ad medium, & sui status in eo non est, nisi fortitudo illius aquae in reuolutione. Sed isti quidem fingunt quod similiter accidit terrae cum aere. &, si ita esset, tunc motus terrae ad medium esset violentus, & quies eius in medio esset violenta.
Commentum 86
Cum dixit opiniones Antiquorum, in quieteterrae, & praemisit, propositiones in quiete terrae, scilicet quod omne corpus naturale, quod recte mouetur, habet motum, & quietem naturalem, incoepit contradicere eis, & dicit quod, si posuerim quod velocitas motus orbis non est causa quietis terrae, neque latitudo, neque magnitudo terrae, continget necessatio vt non prohibeat terram a motu eius naturali aer continens. illi enim non ponunt eam impediri a motu, nisi propter latitudinem terrae, aut propter motum aeris in vigore. Et hoc intendit, cum d. quod velocitas motus orbis, aut latitudo terrae, &c. idest & dicantius quod neque velocitas motus, neque latiiudo terrae impediunt terram a motu eius a loco, in quo est.
D. d. ex aere. id est in eo. uoniam, cum posuerimus quod impedimenticausa eius non est neque latitudo, neque magnitudo, neque reuolutio, necesse est vt quies eius sit violenta: & mot eius ad ipsum in loco, in quo stat, sit riolente: & in quo quiescit violente, est violentus. &, cum illic quiescit violente, necesse est vt habeat locum alium ab illo loco naturaliter, & quietem naturaliter in loco, ad quem mouetur naturaliter. & hoc intendebat, cum dicit quoniam, si motus eius ad medium fuerit violentus, &c. Et, quia loca naturalia sunt duobus modis, sursum, & deorsum, d. dicat ergo vtrum sit sursum, vel deorsum id est cum quies eius in medio sit violenta, necesse est vt habeat locum naturalem. ad quem mouetur naturaliter, cum fuerit extra ipsum, & in quo quiescat naturaliter cum peruenerit ad ipsum: & necesse est vt iste locus sit aute sursum, aut deorsum. sed, si locus inferior est medium, in quo ponebatur stare violente, ne cesse est vt locus naturalis eis sit motus ad circunferentiam scilicet ad superius, quapropter erit ignis. Et, cum vidit quod impossibile est, cum aliquis posuerit quod quies eius in medio est violenta, vt ponatur ei locus naturalis, d. Si igitur deorsum non fuerit, dignius est, &c. idest, &, si dicens hunc sermonem non concesserit quod habet locum naturalem, neque sursum, neque deorsum, tunc non erit innata moueri a medio, neque ad partem nostrorum capitum, neque ad partem nostrorum pedum. & hoc intendit per deorsum. &, cum non sit innata moueri ad partem nostrorum capitum, neque nostrorum pedum, manifestum est, quod aer continens ex parte nostra, non impedit ipsam moueri ad superius scilicet ad partem nostrorum capitum: sicut non impedit ipsam aer ex parte opposita isti moueri ad partem nostrorum pedum. & sic causa eius status in medio non erit neque reuolutio, neque latitudo, sed defectus motus. &, quia comparatio aeris continentis ipiam ex parte eius, supra quam sumus, est eadem cum comparatione aeris continentis eam ex parte ipsius opposita illi etiam: & aer, qui est ex nostra parte, non impedit ipsam moueri ad circunferentiam: quia illi concedunt hoc: & quia, si impediret, impediret etiam ignem, moueri ad partem nostrorum capitum: necesse est vt aer, qui est ex parte op posita isti parti, non impediat ipsam moueri etiam ad circunferentiam. motus enim a medio, a quocumque fuerit, est ad circunferentiam. Et hoc intendit. cum d. causae enim eaedem, & consimiles, &c. intendit per causas consimiles consimilitudinem aeris continentis ex omnibus partibus. & intendit per causata consimina motum eius a medio ad circunferentiam, a quacumque parte fuerit. Quasi ergo d. Si igitur inferius non fuerit dignius, vt sit locus eius, quam superius, non mouebitur a medio omnino, neque: prohibebit ipsam aer ex aliqua parte, cum fuerit innata moueri. E etiam, si posuerimus quod innata sit moueri ad partem circunferentiae, quae est ex parte opposita nobis, necesse est vt moueatur ad omnes partes, propter consimilitudinem istius partis. Cum igitur, non impediat ipsam aer, qui est supraipsam, moueri ad partem nostrorum ca¬ pitum, quia videmus ignem moueri ad istam partem, &, quia illi concedunt hoc, non impediet ipsam aer, qui est sub eo, moueri ad partem oppositam: quia motus ex omnibus partibus medijsunt consimiles. & sic erit iste sermo, quasi alia ratiocinatio. & propter hoc induxit associationem, & d. & aer superi or non impedierit. & non induxit ipsum in forma responsionis.
Commentum 87
Cum d. contradictiones vniversales opinionibus, dicentibus quod causa quietis terrae est latitudo, & dicentibus quod est reuolutio, vult modo contradicere Empe. proprie ex sua opinione, scilicet seundum suum sermonem, non secundum rem in se. potest enim aliquis quaerere ab Empetu vides quod terra, & alia elementa quie scunt, cum fuerint congregata propter amicitiam, dic ergo quae causa fuit, propter quam quieuerunt in illo tempore. tunc enim non erat reuolutio, cum vides quod motus scilicet coeli fit vnus post alterum, hoc intendit cum d. Et dicamus etiam quod aliquis, &c.
D. d. Et debebat intelligere, &c. id est & debebat intelligere quod non est possibile quod causa in motu partium terrae ad medium, cum corpus superius incoepit reuolui, est quod aer motus ex pulit eas ad medium: & quod ipsa reuolutio est causa motus partium eius ad medium, quoniam sic non fuit causa motus earum ad medium, anteque fuerant in aere moto, quem appellat Empeturbinem. quare ergo partes terrae modo videntur moueri ad medium, & sunt extra turbinem scilicet aerem motum, propte motum coeli: Et hoc intendebat, cum d. tempus enim reuolutionis, &c. id est quia aer remotus a terra, qui est causa expulsionis corporum grauium ad medium non est propinquus nobis: & corpora grauia videntur a nobis ex pelli ad medium in aere propinquo nobis scilicet quiescente. Alex. autem di quod contingit Empe. vt turbo scilicet motus aeris, non sit causa quietis terrae in medio, sed expulsionis eius ad medium: quies autem eius habet aliam causam: & hoc, quod Alex.d. est verum, videmus enim quod corpora, quae sunt, in humidis, quae reuoluuntur, non de scendunt, cum reuoluuntur cum illo humido sine separatione a loco. & sic debet terra moueri secundum re uolutionem in loco, ad quem expul sa fuit propter motum aeris,
Commentum 88
Dicit quod contingit Empe. cum opinatur quod reuolutio est causa motus corpis grauis ad medium, quod non potest dicere qua de causa pars leuis mouetur a medio: quoniam non potest dare causam ex reuolutione, ex quo visum est quod motus naturalis est, quamuis causa ei non sit reuolutio.
D. d. si igitur terra innata est, &c. potest intelligi quod debemus etiam nos dicere, cum dicimus quod tota terra secundum totum innata est moueri naturaliter ad locum, dicere etiam quod aliquae partes terrae mouentur natur aliter ad illum locum. quo modoigitur erit idem locus partis, & totius:) & intendit per hoc demonstrare difsicultatem istius quaestionis. Et potest intelligi, quod cum manifestum sit quod quaedam partes terrae mouentur ad medium naturaliter in aere quiescente, manifestum, est quod aliae partes terrae innatae sunt moueri omnes ad medium, si essent extreipsum. & haec est expositio conueuientior huic loco,
Commentum 89
Dicit: Et dicamus etiam, quod motus circularis non facit graue esse motum ad inferius, neque leue ad superius, ita quod motus circularis sit causa grauitatis, aut leuitatis in corporibus grauibus, & leuibus. sed grauitas, & leuitas, quae sunt causae istorum duorum motuum in corporibus simplicibus extiterunt anteque motus circularis in ueniretur.
D. dat conclusionem, quae sequitur ex hoc, & dimisit, propositiones, ex quibus sequebatur, & d. & quaedam veniunt ad medium, &c. & propositiones, ex quibus appareti, sunt sic. Manifestum est quod graue describitur, quod est illud, ex quo fit motus ad medium, & leueillud, ex quo fit motus ad superius: & motus circularis non describitur altera istau duarum descriptionum: ergo motus circularis non est per graue, neque leue: sed causa omnis motus ad superius, & ad inferius est grauitas, & leuitas: ergo motus circularis non est causa motus ad inferius, neque ad su¬. perius. &, quia hae, propositiones sunt manifestae, dimisit ipsas.
D. d. Necesse est igitur vt quaedam corpora grauia fuerint, &c. id est &, cum huic coniungatur, quod grauitas, & leuitas sunt necessario existentes in corporibus simplicibus, vt apparet, quia corpora simplicia apud Empe. sunt priora motu secumdum tempus: necessario ergo quaedam corpora fuerunt grauia, & quae dam leuia, antequam motus inciperet.
D. d. Et, cum ita sit, &c. id est &, cum comtingit eis quod corpora grauia, & leuia erant ante motum coeli, oportet eos dicere quomodo fuit possibile vt haec corpora essent ante motum coeli cum his differentiis, & virtutibus: & quomodo est possibile eos habere motus consequentes istas virtutes, quoniam, si fuerunt ante corpus coeleste, tunc non erat superius, neque inferius, quoniam illic non est finis in loco. & cum superius non est, neque inferius, non erit motus neque grauis, neque leuis. leue enim, & graue describuntur, sicut d. per superius, & inferius. &, cum non fuerit motus, non erit graue aut leue. &, cum non erit graue, aut leue, non erit corpus simplex prius corpore coelesti. Haec igitur fuit sua intentio in hoc capitulo.
Commentum 90
Iste est sermo Tertius de quieteterrae in medio, & est magis sufficiens & istum sermonem verificat Pla & d. Aristot. squod quidam dicunt quod terraquiescit propter suam aequalitatem id ist propter aequalitatem suarum distantiarum ab orbe continente ex omnibus paribus. & ratio eius, sicut d. est quod oportet quod res remota sit ab orizonte, continente ipsam, quae innata est moueri ad ipsum aequaliter, vt figatur illic in medio. vt, si imaginati fuerimus corpus sphaericum ferri positum in centro sphaerae concauae adamanteae, quoniam tunc necessarium est vt illud corpus stet in centro propter aequalitatem attractionis: cum sit impossibile moueri motibus contrariis: & impossibile est vt findantur, & diuidantur suae partes. Et ista opinio differt ab opinione dicentis quod causa, & status eius in medio est expulsio eius a motu oricontis aequaliter in hoc, quod dicens hanc opinionem ponit terram habere motum naturalem, & ponit suam quietem violentam. dicens autem secum dam opinionem, ponit vtrunque vio lentum scilicet motum ad medium, & quie tem in eo. & ideo haec opinio est magis sufficiens, cum non contingat eiimpossibilitas, contingens primo sermoni scilicet quod motus circularis sit causa motus grauis, & leuis,
Commentum 91
Quia dicentes hanc causam opinantur quod causa quietis terrae in medio est similitudo contradictionis continentis, circunquaque, aut aequalitas declinationis eius in omnibus partibus, scilicet quia non declinat ad parte propriam: & hoc est manifestius ex sermone eorum: & declinatio ignis est ad orizontem, & similiter aeris: cotinget igitur quod quies terrae in medio, si est propter aequa litatem declinationis, non est proprium terrae, sed igni, & aliis elementis. elementa enim sunt duobus modis, aut grauia, aut leuia. si ergo graue stat in medio propter aequalitatem declinationis: ergo ipsum & leue conueniunt in motione sua ad circunferentiam. &, cum ita sit, mirum est vt quodcunque corpus ponatur in medio ex corporibus simplicibus stet in eo necessario. Haec ioitur est intentio eius, quod d. quod necesse est huic positioni vt omne positum in medio quiescat in eo. &, si non, illud quod non est innatum moueri ad circunferentiam, neque contrahi a circunferentia, non est necesse vt sterin medio propter hanc causam, vt graue secundum nostram opinionem, quod innatum est moueri ad medium, non a medio. Et dicentibus etiam quod terra quie scit, quia expellitur ad medium a circunferentia aequaliter, haec contradictio contingit: & est vt stet in medio omne positum in eo. The. autem dicit quod haec contradictio non est vniversalis scilicet contradictio, dicens quod omne positum in medio debet stare in eo, nisi quia medium sermonis Plato. in Timaeo in hac in tentione est quasi vniuersale in dando causam hanc. dictum enim est in Timaeo quod res consimilis, cum fuerit posita in medio nauis non declinaoit ad alterum laterum. Et huic po¬ sitioni vniversalit contradicit Aristote. ex hoc, quod ignis mouetur a medio. &, cum ita sit, oportet dicentem hoc dare cam propriam quietis terrae inmedio. & secundum hoc contradictio erit secundum sermonem dicentis, non secundum rem in se secundum autem nostram explanationem, est contradictio firma secundum rem in seThe. autem dci. quod non est difficile dissoluere hanc contradictionem. Plaenim non accepit hunc sermonem iverte, scilicet non posuit quod omne consimile, quodcunque sit, cum fuerit in medio positum, quiescet, & non declinabit ad aliquam partem, sed posuit quod omne consimile, quod innatum est quiescere, si ponatur in medio rei consimilis, quiescit necessario. & propter hoc finixit quod haec contradictio non contingit ei. ignis enim impossibile est vt separetur a motu. Et ista contradictio de igne ita est, sicut, si aliquis dixerit in contradictione istius sermonis quod homo, cum positus fuerit in medio consimilis, quiescet. hom enim habet naturam moueri, inquantum est animal: sed non est necesse vt quiescat inquantum tale, cum fuerit positum in medio comsimilis. & intendit quod nulla est differentia inter contradictionem de igne, aut de animali in apparentia casus istius contradictionis. Et hoc, d. The. nihil est. Quoniam, si intendit de hac propositione, dicente quod consiie, cum fuerit positum in medio consimilis quiescit, quoe hoc non est verum, nisi in eo, quod natum est recipere quietem, quaerimus ab eo, vtrum intendat per hoc recipere que tem violentam, aut naturalem. si violentam, ergo ignis innatus est recipere quietem violentam. si naturaiem, dicemus ei, si intendis illud, quod est innatum recipere quietem naturalem, cum fuerit in medio, necesse est vt illa natura, qua corpus positum in medio consimilis recipit quietem in medio, sit causa quietis eius in medio, non quia est in remotione aequali a corpore continente, quoniam haec ques erit necessario violenta: & illa natura est causa existens in re quiescente non in extrinseco. Et, si intendit ilud, quod innatum est recipere quie tem naturalem non in medio, ignis innatus est recipere quietem naturalem in loco ei naturali, scilicet circunferentia: & per illam quietem consequitur ignis motum coelestem circularem. & viversiter sicut diximus, cum causa quietis terrae in medio sit aequalitas declinationis ad omnes partes in illo loco, in quo natum est moueri a medio, hoc necessario existit in igne, scilicet quod innatum est moueri a medio ad circumferentiam. contradictio igitur vera est sine dubio. Si igitur aliquis dixerit quod ignis non accidit eius partibus vt moueantur a medio, nisi quia partes eius non sint in medio vere: &, si ponerentur in medio vere, quiescerent. Dicetur ei rmndendo quod simile huic continget tibi in partibus terrae, scilicet quod oportet eas moueri a medio, cum non sint in vere medio. & similiter continget in lapide expulso ad superius vt mouea tur ad circunferentiam, cum dimiserit ipsum motus expellentis, non ad centrum, si fuerit magis propinqu circunferentiae, versus quam expellitur, quam circunferentiae oppositae.
Commentum 92
Dixit quod, si causa in quiete terrae in medio esset medium: & quod impossibile est vt moueatur ad partes contrarias: tunc terra, si fuisset extra medium non moueretur ad medium: cum causa motus eius ad medium sit contraria causae quietis eius in medio, quoniam secundum hanc opinionem causa motus exit est a medio, in eo quod est medium & causa quietis est medium: exitus autem a medio contrarius est medio, sed necessario moueretur ad non medium: quoniam necessario esset vt moueretur ad circunferentiam propinquiorem: & nos videmus quod cum fuerit extra medium, mouebitur ad medium: ergo causa quietis eius in medio non est aequalitas tractionis, sicut dictum est in Timaeo. Et non debet aliquis dicere, quod pars terrae, cum fuerit extra medium, mouetur ad cir¬ cumferentiam, quae est ex parte centri visum est enim quod corpora habentia declinationem vigorantur in motu. quanto magis fuerint propinqua loco, ad quem mouentur. hoc igitur est vnum eorum, secundum quem possumus intelligere hunc locum: & est contradictio vera. Ale. autem secundum quod narrauit Them. explanat hunc locum secundum suum modum, & non addit hanc in tentionem, quam nos addimus.
D. enim quod, cum necesse est quod causa quid tis terrae, quae est medium, non est caus motus eius ad medium: ergo non est causa in quiete eius in medio. Et hoc contingit dicentibus quod est quiescens, quia est in medio, quia, cum causa quid tis eius fuerit, quia est in medio: & causa motus eius erit, quia est extramedium: & esse extra est contrarium ad esse in medio: ergo causa motus eius non est causa quietis eius: ergocum fuerit extra medium, non est necesse vt moueatur ad medium: quoniam operationes causarum contrariarum sunt contrariae: sed nos videmus ipsam, cum fuerit extra medium, moueri ad medium: ergo causa motus eius ad medium eadem est cum causa quietis eius in medio, scilicet natura grauitatis in terra. Et The. contradicit huic explanationi, & dici.t quod non est necessarium, cum medium non fuerit causa motus eius ad ipsum, sedaliud, ietexitus a medio, vt non sit causa que tis eius in medio Tingit enim quod, cum ab aliquo fuerit negatum vt ipsum sit causa alterius rei, non sequitur vt non sit causa alterius rei. v. g. quod, si virtus visibilis non est causa ambulatio nis, non sequitur vt non sit causa visionis. Et multiplicauit sermonem in hoc, & dicit quod illa sunt eadem, quo ruin causae sunt eaedem: & ea, quae sunt plura, & diuersa, habent causas plures: ergo, si motus terrae ad medium est aliud quam quies in medio, necesse est vt causa motus ad medium sit causa alia a causa quietis. Et ideo, si aliquis dixerit quod grauitas est causa vt moueatur ad medium, cum fuerit extra ipsum, necesse est, cum sit iunata quiescere naturaliter, non vio lente, sequi alterum istorum duorum, aut vt grauitas non existat iin ea, cum fuerit in medio, aut vt non sit causa motus ad medium. sed impossibile est vt grauitas non existat in terra, quando est in medio: ergo non est causa essentialis motus eius ad medium: sed caus motus eius ad medium est eius exitus. &, cum causa motus eius est suus exitus a medio: ergo causa quietis eius in medio est suum esse in medio. Et totum hoc est falsum, quies enim est finis motus: & est necessarium vt causa eius, quod est ante finem, & finis sit eadem. quoniam, si naturaliter mouetur ad medium, & ab aliquo principio contingit vt ex illo principio, quo mouetur, cum fuerit extra medium, quiescat, cum fuerit in medio. sed haec operatio inuenitur in hac eadem causa duobus modis diuersis, cum motus sit contrarius quieti: contraria autem impossibile est vt attribuantur eidem agenti eodem modo. Grauitas igitur, cum fuerit extramedium, est causa motus ad medium &, cum fuerit in medio, erit caum quie tis in medio. Qui ergo attribuit has duas operationes dispositionibus cortrariis agentis, non ipsi agenti, pec cat, vt dicens quod causa motus eius ad medium, cum fuerit extra medium est exitus eius a medio: & causa quie tis eius in medio est suum esse in medio. isti enim ponunt dispositionem agen¬ tis loco agentis, & quaerunt aliquid, & stant circa ipsum. Et, quia dispositagentis, qua agit, est propinqua ipsi agenti, iste sermo fuit valde sufficiens, ita, quod The. errauit in illo. & fecit ipsum errare secundum quid, & simpliciter. quoniam, cum non inuenit grauitatem causam simpliciter motus, & quietis, re mansit vt sit causa per aliquam dispositionem, & posuit quod dispositiones, quibus est agens, sunt causae in hoc. &, cum istae dispositiones fuerint singulares, erunt causa per accidens. & ideo, si istae duae dispositiones essent causa essentialiter, contingeret vt inuenirentur in omni posita extra medium, aut in eo. Arist. autem non fuit locutus de cau agente motum, & quietem, nisi cum dispositionibus suis contrarijs. & ideo dii. quod, si aequalitas remotionis a circumferentia, quod est medium, non fuerit causa motionis terrae ad medium, necesse est vt non sit causa in sua quie te in medio. &, quia in hac contradictione posuit quod, si terra imaginataesset extra medium, necessario moueretur ad ipsum medium. Et, quia ita est, incoepit notificare hoc, & d. non tantum videmus terram quiescentem in medio, sed etiam mouetur ad ipsum id est & contradicit huic sermoni: quia nos non tantum videmus terram secundum totum quiescere in medio, sed etiam secundum totum moueri ad medium: cum fuerit imaginata extra. & signum eius est, quia videmus partes eius, cum fuerint ex tra medium, moueri ad medium: & idem est motus totius terrae, & vnius glebae. Et, cum posuit quod cauma motus eius ad medium non est medium, posuit quod necessarium est, quod illud, quod est causa motus eius ad medium, sit idem cum causa quietis eius in medio. Et, si apparuerit quod causa motus eius ad medium est sua potentia naturalis manifestum est quod ista potentia erit causa quietis eius in medio. Et d. quo mouetur naturaliter, illic stat naturaliter id est &, cum manifestum sit, quod non mouetur ad medium violente, i ist ab aliquo extrinseco, sed naturaliter, & ex principio in ea, necesse est vt in loco, ad quem mouetur naturaliter, quiescat naturaliter: cum illud, quod mouetur naturaliter recte, non moueatur nisi vt quiescati. & ista contradictio est contradictio perfecta: quoniam destruit falsum, & confirmat verum. Et propter hoc d. post. Declaratum est igitur id est declaratum est igitur ex hoc sermone corruptio sermonis dicentis quod medium est caum quietis eius, & exitus ab eo est causa motus eiuss. quoniam ista causa est communis terrae & aliis: sed causa quietis eius in medio est grauitas. & hoc intendebat, cum d. motus autem ad medium est proprium terrae.
Commentum 93
Dicit & isti non possunt dare causam, propter quam ignis quiescit in circum ferentia, & propter hoc valde est malum, & foedum vt aliquis quaerat quare quiescat terra. & dat causam i hoc: & non quaerit quare ignis quiescit in orizonte: neque potest dare causam: quoniam causae rerum contradictoriarum debent esse diuersae. & propter hoc, si aliquis concesserit quod causa quietis ignis in circunferentia est leuitas, necesse est vt concedat quod causa quietis terrae in medio est grauitas. qui vero hoc non concedit, non potest dare causam, propter quam ignis quiescit in circunferentia.
D. reuersus est ad dicendum ratio nes, quibus confirmant sermonem suum, & d. Quoniam, si iste locus non fuerit naturalis terrae, &c. id est quoniam, si isti non dixerint in causa quetis terrae in medio quod sit natura terrae, & sua forma, licet grauitas, & dixerint quod caum est aequa litas remotionis ab orixonte, & quod accidit ei ex attractione ex omnibus parti bus aequaliter vt quiescat in medio, & non diuidatur. & simile est ei, quod accidit ceufras, attractae aequaliter ab omnibus partibus: quoniam sic non abscinditur. & simile est ei, quod accidit hnti famen, & sitim aequaliter, & fuerit panis, & aqua in partibus contrariis: quoniam continget ei vt stet, & non moueatur. & dicunt hoc, & dant ista exempla opponem, do huic, quod contingit eis scilicet quod res at tracta ex omni parte diuiditur. Et, quia aliuis potest dicere eis quod, si ita esset, sicut vos singitis, necesse est vt terra diuideretur, & mouerentur partes eius ad circunferentiam ex omnibus partibus, daunt opr ponendo hoc exemplum de cenfra, quod attrahitur ex omni parte, & tamennon diuiditur. & hoc, quod dicunt est falsum: immo necesse est vt, si potentia attrahentis fuerit fortior potentia, qua retinentur partes attracti ab omnibus partibus, vt diuidatur. &, cum potentia retentionis fuerit fortior potentiaattractionis, quae est aequalis ex omnibus partibus, necesse est vt res attracta stet in medio attrahentis consimilis. Et hoc, quod d. Fhe. quod non accidit ceufra vt diuidatur, nisi cum attractio non fuerit consiniilis, nihil est. quoniam ex atrractione consimili non contingit nisi diuisio consimilis, non vt non sit diuisio omnino, cum potentia at trahentis, fuerit fortior retentione potentiae rei attractae. Et antequaem incipiat declarare quod necesse est, si causa quietis terrae esset hoc, quod singunt necesse esset vt diuideretur, reuersus est ad dicendum quoddam impossibile, quod eis accidit. isti enim quaerunt causam quietis, & non inquirunt causam motuum contrariorum in istis corporibus simplicibus. quasi igitur d. quod mirum est de istis, quare non quae sunt de causis quietis elementorum in suis locis naturalibus, nisi in terra tantum: neque quaerunt de causis etiam motuum eorum, sicut de quiete.
Commentum 94
Vult contradicere sermoni, dicenti quod omne, quod natum est moueri ad omnes partes aequaliter, necessario debet stare, & d. quod ista propositio non est vera. quoniam quamuis totum corpus habeat situm consimilem respectu circunferentiae, tamen partes non habent situm comsimilem: sed quaelibet pars earum est propinquior alicui parti quam parti illi contrariae: quapropter necesse est, si virtus moti, aut potentia attractionis fuerit fortior potentia retentionis partium, vt diuidantur, & moueantur insimul ad omnes partes, Et induxit sermonem in forma vni uersali sine hac conditione: quia potentia declinationis, quae est in terra, videtur fortior quam retentiopartium terrae. &, ideo cum terra cecidit, collectio magna diuidetur, & descendent partes scilicet cum ista collectio fuerit superius violenta. & etiam videmus plures partes terrae dissunctas a suo toto. &, si esset, sicut dicunt oporteret vt partes mouerentur ac propinduiorem orixontem. Et Themi. respondet super hoc quod dicentes terram stare in medio propter aequalitatem remotionis a circunferentia non dicunt quod terra innata sit moueri a medio, sed quiescere in medio, & dant hanc causam quieti eius naturaliter in medio. Et, si esset, sicut d. Themist. pro eis esset verum, vel prope verum. quoniam causa propinona in quiete eiin medio est, quia est grauis: & causa grauitatis eius est, quia est valdremota a motu circulari: remotio enim a motu dat grauitatem, & quid tem, & frigiditatem: sicut vicinitas dat leuitatem, & ealiditatem, & motum. Sed omne hoc non apparet ex sermo ne eorum, nisi secundum expositionem remotam. & propter hoc, si intendebant hanc intentionem, errabant in doctrina sua. &, si intendebant hoc, quod videtur ex manifesto sermonis eorum, similiter peccant.
Commentum 95
Vult declarare, quod necessario accidit partibus corporis, quod est in medio, vt diuidantur. partes enim non aequaliter distant a circumferentia, nisi esset vnum punctum indiuisibile. tunc igitur necesse esset vt staret illa pars in medio. & dat raitionem ex hoc, quod apparet in igne. ignis enim cum positus fuerit in medio, partes eius mouebuntur ad circuferentiam. Et. d. Et dicamus quod iste sermo, &cd in & dicamus quod hoc, quod contingit eis, scilicet quod partes terrae mouentur ad circunferentiam ex omnibus partibus, & quod quies, quae sequitur a positione eorum, est totius terrae, non partium, manifestum est in igne. ignis enim cum positus fuerit in medio, stat secundum totum, & mouetur secundum partes. & contingit eis dicere, quod quies terrae, & eius motus est sicut quies ignis, & motus eius, quia continget eis, cum terra steterit in medio secundum totum propter aequalitatem remotionis, dicere quod quies eius in medio est violenta, & motus eius ad circunferentiam est naturalis.
D. d. quoniam tunc erit remotus aequaliter ab orizontibus, sed mouetur a medio ad superius, sicut videmus ip sum facere. id est & necesse est vt ignis quiescat secundum totum in medio, sicut sentimus, quia est remotus ab orizontibus aequaliter, & est inatus moueri ad ipsos.
D. d. sed non mouetur secundum totum ad idem punctum. id est & licet ignis moueatur a medio tamen videtur non motum secundum totum ad idem punctum: quod contingit sermoni eorum, scilicet quo illud, quod innatum est moueri ac circunferentiam, aequaliter est secundum totum, non secundum partes scilicet quod a sermone eorum non sequitur, nisi quod illud quod est positum in medio, quiescat secundum totum, non secundum partes. & sic inue nimus accidere in igne. Et intendebat per hoc, quod accidit igni, verificare quoddam, quod contingit sermo ni eorum, & quoddam quod non. Isti enim ponunt quod terra stat secundum totum & partes in medio propter aequalita tem declinationis: & ipse d. secundum autem, totum vere consequitur ex hac positione, secundum vero partes non est verum. & testatur huic hoc, quod videtur in igne, qui stat secundum totum in medio, & mouetur secundum partes ad orizontem aequaliter, & hoc intendebat, cum d. quoniam contingit necessario tantum sermoni dicentis aequalitat. id est necessario contingit sermoni dicentis quod remotionis terrae aequalitas ab orizontibus est causa quietis eius, vt quiescat secundum totum, non secundum partes.
D. d. sed quaelibet partium ignis mouetur, &c. id est sed, cum ignis fuerit positus in medio, non secundum totum mouebitur ad eundem locum circunferentiae, sed quiescet secundum totum, & secundum partes mouebitur ad locum orizontis consimilem, qui distinguitur a duabus lineis, exeuntibus ad orbem a centro sphaerae ignis: quae, si ex igne distinxerint quartam partem, distinguent ex orbe quartam, cum fuerimus imaginati quod cetrum sphaerae ignis positum in medio, & centrum terrae sit idem apud sensum, & viverstet portiones consimilium partium sunt illae, quae idem centrum, & eosdem angulos habent.
D. d. & auque mentatio corporum non est ad punctum notum, Haec est alia contradictiofundata super hoc, quod elementa non habent quantitatem terminatam. & hoc intendebat cum d. quod additio corporum non est ad punctum terminatum, sed rarificantur, vt veniant ad magnam quantitatem, & inspissantur, & veniunt ad paruam.
D. d. & cum ita sit &c. id est &, si terra fuerit posita in medio, & iste locus fuerit non naturalis ei, sicut igne, continget necessario vt appareat in ea hoc, quod apparet in igne, scilicet quod rarificatur, cum fuerit posita in medio: sed non ratificatur: ergo non stat in medio propter aequalita tem declinationis. Et The. d. quod iste sermo est sermo sophisticus, quam uis in eo sit aliqua sufficientia. non est enim possibile, vt aliquis concedat quod simile positum in medio consimilis rarificetur ex omnibus partibus aequaliter, sicut non est possibile vt transferatur a medio cum hac, proportione. sed causa in hoc, quod non trasfertur, neque rarificatur, est alia. Et etiam, cum aliquis finxerit quod non transferatur propter aequalitatem declinatio nis, non contingit ex hoc vt non ratificetur, sicut non sequitur ex hoc vt non alteretur. Et etiam, si concesserimus quod non rarificatur, tamen hoc non facit vt non stet in medio. Et etiam si rarificetur, vnde scitur quod rarificatur: Dicamus nos igitur, si concessum est quod aequalitas declinationis non est caus quietis in medio, quid prodest danti causam dare causam, quae non estur vera cansti: neque abscinditur cum abscinditur causatum: Et hoc quod dici. quod non sequitur ex hoc quod ratificetur, vt transferatur a medio, de bes scire quod Arist. non d. quod, cum rari ficatur, necesse est vt transferatur, sed posuit impossibilitatem in raritate. Et hoc potest intelligi diuersis modis: quorum vnus est quod, cum posuerimus ipsum esse valde rarum propter suum esse in medio, impossibile est in ea u peruenire aut ad maiorem quam titatem, aut ad minorem: & notum est sensui quod ipsa peruenit ad maiotem quantitatem, & ad minorem. Et etiam, si esset in fine raritatis, corrumperetur in hoc seculo antiquo, & separarentur partes eius: quoniam potentiaretentiua, quae est in partibus, cum non potuerit resistere declinatione, & pateretur in raritate, & segregatione, & pateretur etiam in corruptione, cum raritas in terra sit causa corruptionis in ea. ex vtroque igitur istorum duorum modorum apud me impossibile sequitur. & forte Aristo. intende bat vtrunque, aut eorum alterum. Et hoc, quod dicit quod non contingit huic positioni vt rarificetur, falsum est, nisi ponat quod causa quietis terrae in medio sit aequalitas declinationis, & consimilitudo circunferentiae. & vniuersaliter contradictiones istius viri, sunt fundatae super hoc, quod causa data ab istis hominibus in quiete terrae in medio, non est causa, propinqua quietis simpliciter, sed quietis in medio. & totum hoc nihil est: quoniam non sunt nisi per verba, quae homines non intelligebant
Commentum 96
Cum destruxit opiniones, dictas in quiete terrae, vult dare causam in hoc, & prius vult contradicere dicenti, quod terra mouetur in ipso medio non quiescens. quoniam superius contradixit. quod non mouetur circa medifil, quasistella, & modo vult contradicere quod mouetur in medio prima intentione, quamuis sermo eius contradicat vtrique. Et hoc, quod d. reuoluitur, & mouetur super orbem medium, potest intelligi quod ipsi opinabantur quod terra mouetur super corpus, a quo continetur ab extrinseco. & vocabant ipsum medium, quoniam coelum, & terra sunt extrema. Aut intendit. per hoc, quod terra mouetur super conpus quiescens, quod in rei veritate est in medio. & haec explanatio est remota: quia nullum corpus est sub terra. sed, quia dictum est in Timaeo, quod mouetur circa suum centrum, necesse est vt sit sphera: sphaera autem diuideretur in duo corpora, in centrum, & circunferentiam, quae mouetur circa centrum. & debemus consyderare de hoc in Timaeo. & ipse contradicit huic opinioni per duas propositiones, Quarum vna est quod, si terramouetur isto motu, necessario erit motus eius violentus: Secunda est, quod omnis motus violentus est generabilis, & corruptibilis: ergo motus terrae est generabilis, & corruptibilis: ergo ordo mundi est generabilis & corruptibilis. sed iam declaratum est quod motus elementorum, & ordo eo rum sunt aeterni, cum mundus sit eter nus. Et hoc intendit, cum d. elementum autem mundi est aeternum, propositio autem, dicens quod motus vio lentus generabilis est, & corruptibilis, est manifesta per se: propositio vero dicens quod motus circularis in terra non est motus essentialis, sed vio lentus, patet, quia, si est essentialis, est idem in toto, & parte: & motus terrae circularis non est idem in toto, & parte: quia motus partium est rectus: ergo motus circularis in terra non est sientialis terrae: ergo est violentus.
Commentum 97
Dicit quod signum, quod motus, qui apparent in stellis erraticis, non apparent in eis, quia terra mouetur & steilae quid scunt, secundum quod fingunt dicentes quod terra mouetur super se, est quod quaelibet stel la earum saltem mouetur duobus moti bus in longitudine, scilicet & latitudine, nisi orbis stellatus, qui tantum habet vnum motum.
D. d. si igitur terra esset mota, &c. id est si igitur terra moueretur, contingeret vt moueretur duobus motibus necessario, scilicet in longitudine, & latitudine. & d. hoc, quia illi ponebant in illo tempore motum stellarum in longitu dine, & latitudine duos motus, Prol autem ponit vnum orbem decliuem.
D. d. Et, si ita esset, trausmutarentur, &c. id est &, si terra moueretur motu latitudinis scilicet ex parte alterius duorum polorum ad secundum, contingeret vt transmutarentur situs stellarum respectu terrae in ascensione, & occasu, scilicet quod loca terrae, respicientia ea diuersarentur, apud ortum. & occasum, ita, quod accide ret illi, qui reuoluitur in magno circulo, vt reuolueretur in paruo, & quod semel lateret, & iterum appareret, quoniam, quia motus latitudinis in stellis facit diuersitatem circulorum, super quos mouentur, & facit diuersitatem locorum, qui respiciunt ad ortum, & occasum, &, si iste motus esset propter terram, necessario esset vt loca terrae, super quae ascendunt stellae fixae, diuersarentur, & ita, quod aliquando ascenderent super terram, ceni, & aliquando super terram eui. & non videtur ita. & hoc intendit, cum dixit: quoniam loca, ex quibus semel oriuntur, &c. & vo cauit motus stellarum erraticarum diminutos, quia non sunt aequales. & intendit per diuersitatem, diuersitatem earum in velocitate, & tarditate, & motus diurnus est vnus, & perfectus.
Commentum 98
Dicit, cum necesse sit quod motus totius terrae, & suarum partium sit eiusdem speciei, & ad eundem locum: & manifestum est quod motus partium est rectus, & finitus, vt determinatum est de motu recto: necesse est vt motus totius terrae sit finitus: & vbi finitur motus eius, quod ibi quiescat naturaliter, quod est medium. & testatur huic, quod omnes pertes terrae mouentur ad partem centri¬
Commentum 99
Dicit: debet homo quae rere, cum csetrum terrae sit idem cum centro mundi, & posuimus ipsam moueri ad ip sum centrum, vtrum moueatur ad ipsm naturaliter, secundum quod est centrum terrae, aut secundum quod est centrum mundi.
D. narrauit quod non mouetur naturaliter ad illum punctum, quod est centrum, nisi quia est medium totius, non quia est medium terrae. & hoc intendit cum dDicamus igitur, quod corpora grauia mouentur ad medium necessario, quia es medium totius id est dicamus igitur, quod corpora non mouentur ad istud medium necessario, nisi quia est medium totius, non quia est medium terrae.
D. d. & signum eius est, &c. id est & signum, quod terra non mouetur ad istum punctum, uisi inquantum est centrum totius, non inquantum est centrum terrae, est, quia ignis, cum sit contrarius terrae, & mouetur ad circunferentiam totius ab isto puncto, scimus quod motus terrae ad istum punctum est, inquantum est centrum circuferentiae, ad quam ignis mouetur. &, si terra moueretur ad istum punctum, inquantum est centrum terrae necesse esset vt ignis moueretur ex eo ad circunferentiam terrae tantum, quoniam locus, a quo ignis mouetur, est ille, ad quem terra mouetur. &, si circunferentia, ad quam ignis mouetur, non esset circunferentia istius centri, ad quod terra mouetur, necessario esset locus, ad quem terramouetur, non idem loco, a quo ignis mouetur, nisi positione tantum: & contingeret ex hoc vt ignis non esset comtrarius terrae.
Commentum 100
Cum posuit quod centrum totius est idem cum centro terrae. & quaefiuit vtrum terra moueretur ad illud centrum, secundum quod escentrum totius, aut centrum terrae, & adhuc non fuerit determinatum quodcem trum terrae est idem cum centro mun di, incoepit declarare hoc, & d. Et dicamus quod accidit, &c. id est & dicamus quod centrum totius accidit quod sit cum centro terrae idem punctum. & causa eius est quod partes terrae, & generaliter omnia corpora, quae sunt grauia simpliciter, mouentur, quousque perueniant ad centrum terrae, nisi aliquid impediat: & accidit centro terrae quod fuit in centro totius. & necesse est vt partes terrae moieantur ad centrum totius: quoniam locus partis similis est loco totius, & sicut tota terra quaerit medium, sic facit pars. & ion si pars inferior auferatur, descendet su¬. perior.
D. d. signum super hoc, quod dici. quod centro terrae accidit quod fuit in centro totius, & d. Et signum eius est, &c. id est & signu eius est, quod omne, quod transfertur ad inferius naturaliter ex partibus terrae, transfertur ad medium terrae. & hoc est manifestum sensui.
D. d. &, cum mouentur ad medium, &c. id est & nos sentimus translationem ad medium terrae, non super lineas aeque distantes, sed super lineas non aequidistam tes, & cum hoc propendiculares super superficies tangentes terram: quapropter necesse est vt congregentur eodem puncto. Et manifestum est quod mota, quae mouentur super lineas per pendiculares super superficiem tangen¬ tem terram, necessario debentur peruenire ad centrum terrae. & hoc declaratum est a Geometricis. Et hoc intendes bat, cum d. sed erit obliqua, quoniam perpendiculares cadentes super sphaeram non sunt aeque distantes, quoniam lapides cadentes super terram ex partibus diuersis cadunt super angulos rectos. & hoc significat, quod omnes intendunt ad idem punctum terrae, scilicet centrum, & quod terra est sphaerica, & quod illud centrum est medium totius: quia ignis mouetur ab eo ad orbem super lineas perpendiculares ad supficiem orbis, cum vadunt a terra secundum angulos rectos. & ideo necesse est vt grauia moueantur a circunferentiaorbis super lineas perpendiculares super superficiem orbis, quoniam autem ignis, & terra mouentur super tales lineas manifestum est.
Commentum 101
Quod autem motus terrae ad medium manifestus sit, apparet ex descensu lapidis super angulos rectos. & similiter manifestum est quod terra est posita in medio, quia lines super quas mouentur lapides ad centrum terrae, ste propendiculares super superficien circumferentiae orbis. & similiter est manifestum quod est quescens in medio naturaliter, quaia ex omnibus partibus motus est ad medium: qua propter necesse est vt quescat in eo naturaliter, quoniam, si moueretur ex eo, non moueretur ad ipsum ex omnibus partibus. & etiam necesse est vt in loco, ad quem corpus naturale mouetur naturaliter, quiescat naturaliter & hoc intendit cum d. propter cans, quas diximus. id est superius.
D. d. aliud signum, & d. & propter hanc causam. etiam est quod, cu corpora, &c. id est & signum quod terra quiescit in medio, & non mouetur in circuitu, sicut dictum est in Timaeo, est quod, cum nos, prolecerimus aliquid a superiori ad inferius frequenter, ex eodem loco cadet super eundem locum terrae. & hoc signat quod terra non mouetur, quoniam, si moueretur accideret ei hoc, quod accidit, proiicienti lapides ex eodem loco nauis motae, qua cadunt in aquam in locis diuersis, ita, quod multotiens accidit ei vt lapis cadat super se, aut prope se, cum motus nauis fuerit velox¬
Commentum 102
Idest & ex signo, quod nos dicemus manifestabitur causa quietis terrae in medio, quoniam, cum declaratum fuerit per signum quod terra naturaliter quiescit in medio, determinatum erit quod causa quietis eiin medio est sua natura, scilicet sua forma non aliud extrinsecum. & incoepit de clarare hoc in partibus terrae, scilicet ince pit determinare per signa quod necesse es vt partes terrae quiscant naturaliter in medio. d. transtulit iudicium ad totam terram. & est locus a simili, tamen demen stratiuus. Et d. Quoniam, si innata est moueri, &c. & inducit istum sermonem forma sisili hypothetici. & est in rei veritate syllise, compositus ex duobus syllogismis: sed ipse abbreuiauit sermonem & ponit in antecedente duo antecedentia. Quoniam, posito quod partes terrae naturaliter mouentur ex omnibus partibus ad medium, consequitur eam necessario vt quiescat naturaliter in medio, & quod non moueatur ab eo, nisi violente: quoniam, si moueretur ab eo naturaliter, non moueretur ad ipsum ex omnibus partibus. Et similiter posito etiam quod partes ignis mouerentur naturaliter B medio, consequitur vt terra mouea tur a medio violente. motus enim contrarij sunt a locis contrariis scilicet quod necesse est vt in loco, in quo istud motum incipit, quiescat contrarium eius: & ad locum, in quo hoc quiescit, moueatur contrarium. Quoniam, cum ista propositio fuerit vera, & ponatur quod ignis sit contrarius terrae, & quod incipit moueri a medio, necessario consequitur vt terra quiescat in medio, & quod moueatur ad ipsum: &, cum terra naturaliter quiescat illic, non mouebitur inde, nisi violente. Secundum autem expositionem huius loci a The. non dicit ignem, nisi per exemplum ita, quod sermo sit talis. quoniam si innata est moueri ex omnibus partibus ad medium motu naturali, quemadmodum videmus quod motus ignis est etiam a medio ad orizontem. Et for¬ te additio illa, quae cecidit in scriptu ra, scilicet hoc, quod d. & motus etiam ignis est a medio ad orizontem, non est vera. & forte fuit ab errore translatoris. & forte est intentio eius quod, si ita est, erit explanatio eius, secundum quod, diximus. Hoc autem, quod induxit in contradictione, scilicet vt omne corpus simplex habeat vnum motum simplicem tantum, & econuerso, scilicet vt omnis motus simplex sit in corpore simplici, induxit ipsum ad declarandum quod impossibile est vt terra moueatur circulariter in medio & vt appareat ex eo etiam quod haec corpora sint simplicia, cum motus eorum sint simplices, & quod motus eorum sint contrarij, cum contrarium non habeat, nisi vnum contrarium. & hoc iam dictum est in primo libro: & fecit de ipso rememorationem in hoc loco. Et, cum declaratum est quod partes terrae naturaliter quiescunt in medio, & violenter transferuntur ab eo, transtulit declarationem ad totam terram, cum locus totius, & partis sit idem numero scilicet medium, & non diuersatur, nisi in maiori, & minori, & d. Si igitur impossibile est vt aliqua pars terrae moueatur a medio, &c. id est & necesse est, cum partes stent in medio, & non moueantur naturaliter, vt totum stet illic etiam, & non moueatur. causa enim propter quam pars mouetur ad medium, naturaliter existit in toto. & d. magis est impossibile vt moueatur tota terra, quam pars, quoniam, si moueatur, non mouebitur, nisi violente a potentia do minante super ipsam: potentia autem totius naturalis maior est quam potentia partis: & ideo necesse est vt illud, quod facit violentiam, sit maioris potentiae, & motus eius erit difficilior. Et ideo d. Et, si ita sit, & terra impossibile est vt moueatur, &c. & intendit per hanc potentiam, potentiam animae, quae mouet corpus animalis econtrario suo motui. & ideo d. de ea, quod est nobilior, & fortior. Et non intendit quod haec sit potentia nobilior, quae mouet totam terram. declaratum est enim in Lib. de motibus animalium quod omne motum indiget aliquo quiescente, circa quod mouetur: & quod potentia eius sit fortior potentia moti, ne expellatur, & moueatur ab eo. & haec est dispositio terrae cum orbe. & haec est causa quietis eisecundum finem. & quod datur hic est secundum formam. Vtrum vero sit possibile dare hoc secundum agens, habet consyderationem scilicet secundum motum circulariter, quoniam causa, quod terra est grauis simpliciter, est, quia locus eius est remotissimus a corpore, quod circulariter mouetur: quem admodum causa, quod ignis est leuis simpliciter, est, quia est propinquissim circulariter moto. Et haec est causa, Quam volebant dicere dicentes quod caua quietis terrae in medio est medium: sed tantum somniauerunt, veritatem autem non tetigerunt, quoniam medium non est causa quietis terrae, nisi per accidens, medium enim non est causa in esse corpus graue, aut in eius conseruatione: graue autem est causa, quare terra stat in medio: & medium non est causa in in esse corpus graue, secundum quod est medium, sed secundum quod est medium corporis, quod circulariter mouetur: illi autem ac ceperunt accidentale loco essentialis. & propter hoc d. The. quod sermo Aristo. quod terra quiescit in medio, quia hoc habet naturaliter, est sermo verus, sed non de dit in hoc causam: dicentes autem quod causa quietis eius in medio est medium, dederunt causam. Et non est, sicut d. medium enim non est causa quietis eius, nisi accidentaliter. &, si concesse rimus quod est causa, esset causa remota, scilicet si concesserimus quod medium est causa grauitatis. & melius est dicere quod est causa conseruans quietem, quam agens. terra enim non est generata secundum totum. & vniuersaliter, si posueri musus ipsam esse causam, non erit causa, secundum quod est medium, sed secundum quod est medium motus circularis.
Commentum 103
Mathematici declarauerunt, quod ortus stellarum significat quod terra non est extra axem inaequali distantia a duobus polis: quia in eadem quantitate videntur in ascensu, & occasu, & medio coeli. &, si vicinior esset terra occidem. ti, apparerent maiores apud occasum, & si orienti apud ortum. ista enim quatuor, quae d. significant quod terra non mouetur in medio, & quod est in medio etiam Ascensiones autem stellarum significant quod terra non mouetur, quia ascendunt, & cadunt super eadem loca terrae, sicut diximus superius. igurae autem significant quod stellae sunt motae, non terra, quoniam, si terra esset mota, & stellae quiescentes, non transmutarentur figurae stellax apud ortum, & occasum, Situs enim stellarum erraticarum adinuicem apparet in temporibus diuersis, in figuris diuersis. aliquando enim ascendunt secundum oppositionem, & aliquando secundum quadraturam, & aliquando secundum triplicitatem &, si hoc, quod apparet de motu stel larum, esset propter motum terrae, non diuersarentur figurae earum per orduem. aut intendit situm carum adinuicem non in longitudine, & latitudine, sicut in tendit per figuras, sed in superiori, & inferiori. Ascensiones autem demonstrant quod terra est in medio, quoniam, si terraesset super axem, vicinior alteri duorum polorum, diuersarentur ascensiones, & non esset inter ascensionem aequinoctii, & ascensionem tropicorum aequalitas. sed hoc manifeum est per Astrologiam. Et etiam, si esset super lineam orientis & occidentis vicinior alteri duarum partium, necessario appareret apud ortum, & occasum diuersae quantitatis. quoniam, si esset magis declinans apud occidentem, appareret apud ortum parua, & apud occasum magna, & econuerso. Et, si esset super lineam medicoeli, & terrae magis tendens ad alterum istorum duorum polorum, necessario appareret, cum esset in medio coelimaior quam apud occasum, & ortum. Et, si esset extra istas tres diametros, contingerent ei omnia haec accidentia, aut fere. Et, cum isti situs, quos diximus sint impossibiles, sie cut apparet de Astrologia, necesse est vt terra sit in loco sectionis istarum trium diametrore, scilicet in medio. Et similiter ordo demonstrat etiam quod terra est in medio, quoniam, si terranon esset in medio, non accideret Lunae eclipsis in omni puncto orbis, in quoLuna opponitur Soli: quoniam terra non comoperiret eam in omni oppositione a Sole. & etiam, si terra esset extra medium, non verificaretur aliquod instserum, neque esset conueniens quod comprehenditur secundum computationem ex motibus eorum eiquod comprehenditur sensu per instria. Et, cum hoc manifestum sit de terra, manifesta est quod, quam Antiqui quaerebant de terra, scilicet dicentes quod videtur secundum totum quiescens, tamen partes sunt latae super eam violente, quoniam, cum aliqua pars L eius distinguitur a toto in actu, quaeret, illum locum, quem quaerit totum scilicet vt distantia eius a circumferentia sit aequalis: sed pars maior vincit minorem in habendo istum locum: & sic tota terra vincit partes eius in hoc.
Commentum 104
In hoc cap. vult declarare Tertiam intentionem, quam promisit de terra, scilicet I de figura eius, & dicit quod ex natura suimotus sequitur quod habeat naturam solidam sphaericam. & hoc intendebat, cum d dicamus quod figura eius est rotunda, sphaerica necessario.
D. d. causam in hoc, & dici quoniam quaelibet pars eius, &c. idest quod quaelibet pars eius, cum fuerit extra medium, mouebitur per grauitatem, quae est in ea, quousque perueniat ad medium: & tunc abscinditur grauitas scilicet motus, qui est ex sua forma. & ideo, cum de grauitate intelligatur hoc, possibile est vt terra dicatur grauis in actu, cum fuerit extra medium, & in potentia, cum fuerit in medio. Et hoc intendit, cum dicit quod quaelibet pars eius habet grauitatem, quousque perueniat ad medium. id est quod, cum perueuerit ad medium, non habebit grauitatem, cum autem de grauitate dicatur forma, qua fit motus ad medium, & quies in eo necessario, terra erit grauis in actu extra medium, & in medio. Et, cum posuit quod in qualibet partium terrae est potentia, qua mouetur ad medium totius, sicut est notum de partibus terrae, posuit etiam aliud notum, & est quod non stant in medio expansae, neque: rarae, sed constringuntur ad medium, & expelluntur a partibus superioribus. Et d. hoc, quia ex hoc uequitur vt congregentur in circuitu centri: & maxime, cum fuerint ima ginatae motae ad centrum ex omnibus partibus secundum quantitatem, & numerum aequalem, & remotionem a centroaequalem, & quod maior earum constringit minorem, ne expandatur. Et hoc intendit, cum d. & maior pars constringit minorem, &c. id est quod partes maiores ex omnibus partibus constringunt minores, & non dimittunt eas expandi, neque exire a medio, cum aequaliter ex pellantur ab omnibus partibus.
D. d. &, quanto magis, &c. id est & d. hoc, vt ima ginetur quod partes terrae sint quasi generatae ex omnibus partibus aequaliter, scilice quod in principio motus circularis generabatur ex quolibet puncto orbis aliqua pars terrae, deinde mouentur omnes ad centrum secundum quantitates aequales, & multitudinem aequalem, & remotiones aequales a centro, quoniam ex hoc sequitur, vt congregentur in centro in figura sphaerica solida. Et ideo d. post Et intelligendum est, &c. id est oportet, imaginari hoc, quod dicimus, ponendo quod terra sit generata, sicut faciunt quidam Antiqui, quoniam sic erit manifestius scilicet cum imaginati fuerimus quod facta fuerit, cum motus circularis factus fuit.
D. d. Sed illi ponebant, &c. idest sed non debet imaginari quod fiat secundum modum, quem ponebant Antiqui, scilicet quod motus eius ad medium fuit violentus, sed secundum modum meliorem, & rectiorem: & est quod, cum generata fuit ex omnibus partibus, mouebatur ad medium natural iter. & cum dicit quod, cum manisestius est imaginari hoc ponendo mundum esse generatum, & dicere de qualitate generationis terrae, quod Antiqui dicunt, & conseruare de hoc, quod ponunt factum sine vtilitate, quoniam, cum possibile sit imaginari hoc duobus modis, modo erroneo, & modo vero, rectius, & dignius est imaginari cum modo vero, sicut dicit. Et, cum hoc fecit, incoepit dicere sermonem eorum de qualitate generationis terrae a motu: quoniam magis apparet ex hoc quod figura sphaerica existat in terra, quod apud ponentem terram, & mundum esse aeternos. Et d. & dicamus narrando sermonem eorum, &c. id est quod istius dicebant, & credebant quod omnia elementa prius fuerunt in hyle communi in potentia. &, cum corpus coeleste incoepit moueri, distincta fuerunt corpora grauia a leuibus in actu: & fuit quaerens quodlibet eorum suum locum naturalem: & mota fuerunt corpora grauia ad medium aequali motu a locis aequalibus, sicut leuia mouebantur ad orizontem.
D. incoepit narrare quod ex hac imaginatione, & positione sequetur quod figura terrae est in medio, & sphaerica. Et, cum in hac imaginatione incoepit propter melius quod partes terrae mouebantur ex omnibus partibus a locis aequalibus, & motibus aequalibus, & secundum quantitatem aequalem, & non tantum, contingeret vt figuraretur in centrosphaericae, cum moueretur motu aequali, & in tempore aequali, sed etiam cum mouentur a locis diuersis, & secundum motus, & quantitates diuersas scilicet vt corpora, quae iunt a quibusdam partibus, sunt maiores, aut plures, deinde d. Dicamus etiam quod, si corpora grauia, &c. id est & dicamus etiam quod non tantum contingit terrae sphaericae vt figuraretur apud centrum, cum imaginati fuerimus partes eius motas ab omnibus orizontibus, secundum numerum, & quantitatem aequalem, sed & cum imaginati fuerimus quod lin ista parte sunt plures, quam in ista. quoniam, cum ita fuerit, continget quod partes plures constringent pauciores, ita, quod medium totius fiet medium mundi. & d. hoc, quia pars maior vincit minorem, in habendo centrum. Themi. autem reprehendit Aristo. in hac doctrinaquia accepit in ea impossibile scilicet quod terra, & mundus sunt generati. id est quomodo sequitur necessarium a positione impossibili. Dicamus nos igitur quod hoc necessarium non sequitur ex impossibili, in eo quod est impossibile, sed in eo quod est possibile: quoniam generatio in tota terra, in eo, quod est corpus, possibilis est, & ineo, quod quaelibet pars eius generabilis est, & est impossibilis, vt tota terra, in quantum est vnum elementum elementorum mundi. declaratum est enim. iam quod omne elementum est ingener abile, & incorruptibile secundum totu, & secundum partes est generabile, & corruptibile. Arist. igitur non po suit impossibile in doctrina, inquantum impossibile, sed inquamtum possibile. Et hmoni doctrina multotiens vtuntur Arist. & Plato. multoiens enim dicunt quod motus circularis est prior natura omnibus motibus, qui, si imaginatus fuerit non esse, ab icindetur quilibet motus: & similiter dicunt quod, cum motus abscindetur, abscindetur & tempus. Et, cum ita sit, qua prius existit naturaliter in rebus generabilibus, & in rebus aeternis, eodem modo, praeter quod in rebus generabilibus cum eo, quod est prius naialiter, est prius in tempore, in rebus autem generabilibus est manifestius apud nos. &, cum volumus intelligere ipsum in rebus aeter nis, imaginabimur ipsum abscindiin illis rebus aeternis, inquantum dispositiores sunt communes eis, & generabilibus, & corruptibilibus: quoniam ex hoc modo abscisio possibilis est in eis. Et cum inuenerimus quod illae res abscinduntur per abscisionem eius, iudicabi mus quod est prius eis naturaliter. similiter inueniemus quod eodem modo necessi tatis consequuntur causata suas causas in generabilibus, & corruptibili bus, & in aeternis. sed in aeternis illa necessitas semper fuit, & semper erit: in generabilibus autem & corruptibili bus est ligata cum tempore essentiae causae tantum, vt scilicet. cum causa fuerit, erit causatum. Et hoc ligamentum, quod est inter causas, & causata, est manifestius apud nos in generabilibus, & corruptibilibus, quam in aeternis. & ideo forte vtitur in aeternis ad inducendum certitudinem necessitate, quae est inter causas, & causata scilicet ponendo eas generatas: cum haec necessitas, quae est inter causas, & causata, sit manifestior apud nos in generabilibus. & hoc idem fecit Aristo. hic, quoniam, cum voluit dare causam, propter quam terra fuit sphaerica, & ponit illam causam, & causatum essentiale generabilia, & apparet quod hoc est ex ligamento, quod est inter ea, quoniam, cum apparuerit quod, si terra esset generata, contingeret vt esset sphaerica, quia partes eius quaererent centrum, necesse est, cum sit non generata, vt sit sphaerica propter eandem illam intentionem existentem in ea, si esset generata. generatum enim & non generatum non differunt in necessita te, quae est inter causam, & causatum. v. g. quod, si esset domus aeterna, necessario causae eius, lapides scilicet & lateres, essent aeternae. & hoc est valde manifestum. & ideo d. post quod secundum hunc modum erit terra, quamuis partes eius non veniant ex omnibus partibus aequaliter ad medium.
Commentum 105
Cum narrauit de Antiquis, qui dixerunt, quod partes terrae, cum generatae fuerint, ad medium mouebantur, & addidit ipse quod necesse est vt moueantur ad medium, quamuis non motibus aequalibus, vult demonstrare quod hoc necesse est etiam in tota terra, cum posita fuerit generata: cum aliquis possit dicere quod hoc, quod Antiqui dixerunt de motibus partium ad medium non est necessariu, nisi in vnaquaopartium, & non in toto. Et d. Et dicamus etiam, &c. id est & verificat istam imaginationem in tota terra, quoniam cum senserrmus quod partes terrae mouentur ab omnibus partibus ad medium motu consimili: & motus rotius, & partium est idem: necesse est, cum imaginati fuerimus quod tota terra est ge¬ nerata, vt accidat toti, quod accidit parti, scilicet vt moueatur secundum angulos aequales ex omnibus partibus scilicet quod cadat super superficies tangentes terram super angulos rectos, & faciat super centrum angulos aequales, cum arcus circunferentiae eos respicientes fuerint aequales. & hoc intendit per motum consimilem.
D. incoepit narrare quod ex motu omnium partium ad centrum contingit, vt figura eius sit sphaerica, & d. & hoc manifestum est, quoniam, cum venerint ex omnibus partibus, &c. id est & apparet ex hoc quod, cum partes terrae venerint ex omnibus partibus aequaliter, non ex vna parte magis quam ex alia, quod necesse est, cum congregabuntur, apud centrum, vt remotio superficietucontinentis terram a centro sit aequalis remotio.
D. d. & huiusmodi figura necessario est sphaerica. id est &, cum remotio fuperficiei continentis terram a centro, sit aequalis remotio, necessario est sphaerica. omnis enim huiusmodi figura est sphaerica: cum haec definitio sit sphaerae. Et, cum posuit in hac demonstratione quod terra est generata, & opinio eius est quod terra non est generata, & ex duabus propositonibus, & opinionibus idem sequitur, incoepit narrare hoc, & d. Et secundum hunc modum erit, &c. id est & istam siguram debet habere terra, propter naturam declinationis, quam habent partes, licet non sit generata, vt Antiqui dicunt, scilicet vt omnes partes eius fuerint generatae ex omnibus partibus aequa iter, deinde moueban tur ad medium.
D. d. causam in hoc, & d. pars enim magna expellit paruam id est & eadem est causa quod terra sit sphaerica siue posuerimus quod terra sit generata ex omnibus partibus, aut posuerimus ipsam, sicut est modo, aeter nam: quoniam partes terrae, in eo quod est terra, omnes quaerunt centrum: & pars maxima expellit paruam, & superior inferiorem, ita, quod omnes partes vicinantes aquae, habnt distantias aequales a centro.
Commentum 106
Cum dedit causam, propter quam necesse est vt figura terrae sit sphaerica, & est quod quaelibet pars terrae eundem locum quaerit in numero, incoepit dicere quod ex ista causa potest ho dissoluere omnem quaestionem contingentem, huic sermoni. Et hoc intendebat, cum d. Et potest aliquis dissoluere, &c. idest, & omnis, qui hoc scit, potest respondei e in dissolutione cuiuslibet huius, quaestionis, quam dicam, & dici. quoniam dupitatio est quasi ligamentum, & resposito sio, quasi dissolutio, & resposum, quod innuit, est causa, quam d. in figura eius
D. incoepit dicere illam quaestionem, & d. dico quod aliquis potest quaerere, &c. idest quaestio autem est sic. si terraest in medio, sicut dictum est, & positum fuerit quod figura eius sit sphaerica, quia generata fuit ab omnibus partibus aequaliter, possibile est imaginari vt illud, quod generatum fuit ex ea ex parte alia, est maius quam quod ex alia. vt, si imaginaretur quod super terram rotundae figurae sit additio quasi medietas eius ex aliqua parte partium: orbis. quasidicit ex altera medietate eius, ita, quod ex medio ad circunferentiam terrae ex ista parte sit duplex eius, quod est a medio ad circunferentiam terrae ex parte opposita ist: & sic medium terrae non esset medium totius. & hoc intendit, cum d. & positum fuerit duplex grauitatis eius, &c.
D. d. tunc igitur continget aut vt terra non quie scat, & stet in medio, &c. id est & cum sequitur ex hoc autm quod terra sternaturaliter non in medio, aut vt sit possibile vt moueatur a loco, in quo modo est quiescens, si quies eius non fuerit naturalis. quasi igitur d. & tunc contingit vt terra non quiescat in medio naturaliter, sed quiescat naturaliter extra ipsum, aut vt quiescat in eo naturaliter, & extra ipsum non naturaliter: & sic erit possibile vt mouea tur a loco, in quo modo est quiescens. & totum hoc est impossibile.
Commentum 107
Dicit quod ista quaestio dissoluitur, ex hoc, quod dictum est, si aliquis consyderauerit quomodo dicimus quod partes terrae mouentur ad medium.
D. d. sed pars maior constringit minorem, &c. idest, quoniam non diximus quod veniunt ad medium casu, & quolibet modo, sed dicimus quod, si imaginati fuerimus quod pars minor mouebatur, donec stetit in medio, deinde post ipsam mouebatur maior, necesse est vt maior expellat minorem, ita, quod medium congregationis duarum partium perueniat ad medium mundi, & descendat superior illarum duarum partium ad partem inferiorem, donec illud, quod congregabitur ex eis, figurabitur figura sphaerica necessario. Et d. hoc, quoniam quaestio pdicta continet in se duo, scilicet quod medium terrae non sit in medio, & quod figura aggregata ex his non sit sphaerica, quoniam, cum imaginati fuerimus quod additum fuerit super sphaeram terrae, quasi eius medietas, tunc figura terrae non erit sphaerica, neque medium eius erit medium mundi. Cum ergo positum fuerit quod maior pars constringit mediam, & minorem, quonsque congregatio duarum partium perueniat ad medium totius, & descendat superior pars magnitudinis congregatae ad locum inferiorem, necesse est vt illud, quod congregatur ex duabus partibus sit in figura sphaerica, & quod medium eius veniat ad medium totius. Ponatur ergo quod supra terram sit additum, quasi eius medietas ex aliqua partium orbis. necesse est enim tunc vt illud, quod congregatur ex medietate, & medieta te addita, vincat reliquam medietatem, & expellat eam a centro, donec veniat ad medium magnitudinis congregataeex tribus medietatibus ad medium mundi. & similiter necesse est etiam vt descendant partes superiores istius magnitudinis ad locu inferiorem ex duo bus lateribus, donec totum figuretur sigura sphaerica.
D. d. Et iste sermo est comueniens, &c. in & hoc, quod ima ginati sumus in duabus partibus terrae, possumus imaginari in tota terra. & innuit hoc, quoniam, sicut necesse est, cum imaginati fuerimus duas partes terrae diuersae quantitatis, necesse est quod maior earum expeliat minorem a medio, ita, quod medium congregati sit in medio totius, & partes superiores descendant ad locum inferiorem, donec terra fiat sphaerica, sic necesse est in tota terra, si fuerimus imaginati quod in aliqua parte sit additum, quasimedietas.
D. d. Et, si aliquis dixerit propter quid hoc accidit, &c. id est si aliquis dixerit forte tota terra differt a partis bus in hoc propter magnitudinem, & paruitatem, dicemus quod hoc, quod accidit partibus, non accidit eis propter magnitudinem, aut propter paruitatem scilicet quod quaerant centrum, sed quia habent naturam, vt descendant, quousque perue niant ad centrum: & ideo non differt tota terra a partibus in hoc.
D. d. Et, si ita sit, &c. idest &, cum indifferenter sit, siue imaginati fuerimus quod tota terra est extra medium, aut imaginati fuerimus quod aliqua pars eius est huiusmodi, necesse est vt, quemad¬ modum pars mouetur, quousque perue niat ad medium, nisi aliquid prohibeat, sic accidit toti terrae, si imaginati fuerimus quod omnes partes eius sint extra medium scilicet quod accidet omnibus eis vt veniant ad medium, ita, quod medium magnitudinis congregatae ab eis sit idem cum medio mundi, & quod habeat figuram sphaericam.
Commentum 108
Idest &, si terra fuerit generata, & venit ad medium secundum modum, quem dicebant Antiqui quidam, necessario, cum generatio eius fuit completa, fuit secundum modum, quem narrauimus scilicet quod, cum generatio eius complebatur, fuit sphaerica. Et potest intelligi necessario venit ad centrum, & mouebatur secundum modum, quem diximus.
D. d. &, si ita sit, manifestum est, &c. idest si figura eius est sphaerica, manifestum est quod locus eius, & est supficies corporis continentis eam, est sphaeri cus scilicet concauum aquae. Et potest intelligi quod, si venit ad centrum secundum modum, quem diximus, manifestum est quod superficies ipsius loci, tangens eam, est sphae rica. ergo figura eius necessario est sphaerica. locus enim eius non fuit hmoni, nisi quia figura eius est sphae rica.
D. d. Si igitur semper fuit in hac dispositone, &c. id est i igitur terra non fuit generata, sed semper fuit in illa dispositione, quam haberet, cum completa esset, si esset generata, manifestum est quod figura eius est sphaerica propter causam, quam diximus, cum nulla sit differentia, siue fuerit generata, siue fuerit aeterna.
D. d. propter cam, quam diximus, & quia corpora, &c. id est propter causam, quam diximus scilicet quod omnes partes terrae descendunt consiliter ad medium id est quia apud centrum faciunt angulos aequales, cum descensunt a locis in superiori circumferentia, inter quae sunt arcus aequales. Et hoc intendit, cum d. vt mihi videtur per angulos consimiles id iet angulos respicientes arcus consimiles circulorum, quorum centrum, est centrum mundis Et potest intelligi per hoc, quod dpropter sermonem, quem diximus id est quod ex omnibus partibus mouentur ad medium. & per hoc, quod d. & quia corpora, intendit & quia mouentur ad medium consimiliter: & sic dat in hoc duas causas secundum modum sui sermonis. Et potest esse vt intelligat per hoc, quod d. propter sermonem, quem diximus alias conditiones, quas dedit in descensu earum ad medium, absque descensu etiam earum secundum angulos aequales. & dedit in hoc loco hanc causam proprie, quia est causa firmissima causarum in hoc accnti
D. d. & hoc est signum, &c. intendit, ecundum quod apparet in litera, demonstrare quod haec causa, quam dedit hic in figi ra terrae est propria, scilicet quod, cum positum fuerit quod figura eius sit sphaerica naturaliter, necessario partes eius venient ad medium secundum angulos aequales: sicut, si positum fuerit quod veniunt ad medium tali modo, necessario est vt figura eius sit ista figura. Et intendit demonstrare per hoc, quod haec causa data hic est perfectissima causarum. & quod d. & hoc est signum. innuit hic quod est sphaerica. quasi igitur d. & hoc, quod est sphaerica, significat quod descendit. hoc descensu, cum sit rectum dicere quod descendit hoc descensu, scilicet ad medium, & secundum angulos aequales, quia est rotunda naturaliter. Et, quia haec conuersio non fit, nisi cum fuerit verum quod ista figura est ei naturalis, d. Et, si corpus terrae est sphaericum, einatura est sphaerica id est & diximus quod ista figura est naturalis ei: quia iam declaratum est quod natura eius quaerit istam figuram: ergo naturaliter est sphaerica. sed non oportet accipere hanc figuram, vt sit inseparabilis ab eius substantia, & necessaria in ea. quoniam, si ita esset, non separaretur ab ea ista figura, sed corrumperetur per suam orruptionem. Et ex hoc dictum fuit in alio loco quod elementa non habent figuram naturalem, cum recipiant omem figuram. &, cum ita sit, aequiuoce dicimus quod terra habet figuram sphaericam naturaliter: & quod animal habet figuram naturalem secundum modum, quem dicimus, quod corpus coeleste habet figuram naturalem. secundum hoc igitur in telligendus est iste locus. accidentium enim naturalium quaedam sunt separabilia, & quaedam non.
D. d. & dicamus quod oportet vt omnis res sit secundum suam dispositionem naturalem, &c. haec est ratiocinatio quod ista figura est ci naturalis econtrario opinanti quod causa expulsionis eius ad medium est motus circularis. quasi igitur dicit quod nen cesse est dicere quod ista figura est ei naturalis. omnis enim res aut semper, aut pluries, necesse est inueniri in sua dispositione naturali, non violenta& forte ita est in figura terrae, sicut de generatione, & corruptione eius, scilicet sicut est generabilis secundum partes, non secundum totum, ita est eifigura, scilicet quia non est separabilis a toto, & separabilis a parte.
Commentum 109
Cum compleuit significationes naturales, vult dicere mathematica ad confirmandum, non quia innatae sunt dici in hac scieia, & d. Et dicam etiam quod signum rotunditatis figurae terrae sunt res cadentes sub visu de eclipsibus, & aliis rebus.
D. d. quoniam, nisi esset, &c. id est & signum eius quod est sphaerica, est sectio, quae sit ab ea, scilicet vnibra sua in eclipsi Lunae inter partem luminosam, & obscuram, aut in eclipsibus particularibus, aut vniversalibus, antequam perfice retur eclipsis. ista enim sectio apparet circulariter. Et quia aliquis potest dicere quod circulatio, quae apparet in ista Ffigura, est visio sine veritate, d. modo autem videmus, &c. id est & non debet ali quis dicere quod hoc, quod apparet, est visio tantum: quoniam, si esset visio, appareret, sicut apparet ex fectione pyramidis visus ad corpus Lunae in augmenta tione, & diminutione in mele. videmus enim lineam, quae fit in sectione eorum, quod aliquando apparet recta, & aliquando conuexa, & aliquando profunda, scilicet valdepfunda. linea autem, quae fit ex sectione vmbrae ad corpus Lunae, semper videtur conuexa. & hoc significat quod hoc est verum, non visio. Et, cum posuit quod apparentia istius lineae tali modo significat quod terra est sphaerica, incoepit dicere modum significationis, & d. Et, si ita sit, & causa &c. id est & cum sic appareat de ista linea, scilicet quia semper apparet arcualis, & quod hoc, quod apparet verum est, non visio, & posuimus quod causa eclipsis Lunae est casus Lunae in vmbra terrae, necessario debet eclipus sari tali figura propter rotunditatem terrae. & hoc fuit necesse, quia, cum ista figura est circularis, necesse est vt superficies vmbae sit circularis, aut columnata, aut pyramidalis: & quocunque modo sit, necesse est vt terra sit sphaerica,
Commentum 110
Dicit & demonstrat quod terra est rotunda, & est parua, hoc, quod videmus de stellis nouis nobis, cum transferimur ab istis habitationibus ad partem aequinocti, scilicet ad partem meridiei: & hoc intendit per medium coelis & ad partem poli septentrionalis: & hoc intendit per farcadam. Et di quod, si terra esset plana, necessario stellae, uae apparent in parte septentrionali, & meridionali, & in omnibus orizontibus diuersis, apparerent eaedem stellae. scilicet ex stellis fixis. & d. videbimus alium modum, &c. & intendit stellas fixas id est quod cum nos transferimur ad partem aequinoctii, aut ad partem farcadam, apparebunt nobis modi stellarum fixarum, diuersi a stellis quae apparent in onoatra habitatione.
D. d. quoniam, cum transferimur ad medium, aut ad farcadam. id est v. g. quod cum nos transferamur ad partem aequi noctii, aut ad partem farcadam, a Persia, aut ab Agypto, videbimus ex stellis fixis, quas nos non videmus in illis terris.
D. d. & stellae, quae videntur in parte farcada. id est apparet etiam quod stellae, quae videntur non latentes in regionibus, quae sunt sub farcada, scilicet quorum circulus totus apparet supra terram, latent in gypto, & Persia id est quod orizon illic secat circulum eorum. & ita est de filiabus Nas maio ris, secundum quod dicitur in Armenia, & in Adem. quoniam non latent in aliquo loco Armeniae, neque in Hispania, neque in Armenia minori: in Adem autem latent, & in omni loco, cuius latitudo est sicut latitudo Adem, sicut in terra barbarorum, quae vicinatur desertis, quae sunt meridies in respectu nostrarum regionum, quae habet vnam latitur dinem cum Adem. Cheuel autem non videtur in Armenia minore, neque in Hispania, & videtur in terra Atabiae, & terra barbarorum, quae habet eandem latitudinem cum Arabia. Et iam vidiego in Marroches quanmdam stellam fixam, quae non apparet in Hispania: & dicebant quod est Cheam: & latitudo istius regionis est. Bxx. gradus, secundum quod narrauerunt mihi veridici, & singunt quod in ista regione latent, cum reuoluuntur filiae Nas: & non consyderaui hoc in prima vice, cui fui illic, & inspexi secunda vice, & vidi vltimas stellas filiarum Nas latere. Et cum dicit quod hoc significat quod terra est sphaerica, & d. & cum hoc significat quod terra est parua, incoepit dicere modum, ex quo apparet paruitas terrae, & dcit quoniam, si esset magna, &c. & intendit per terminum orizontem: & per alium modum, aliud genus stellarum fixarum a genere, quod apparet in istis habitationibus, Et d. hoc, quia circulus, quia est super conuexum terrae, quanto magis fuerit maior, tanto magis erit propinquior lineae rectae, & quanto magis est propinquior lineae rectae, tantomagis apparebit apud motum super ipsam ex diuersitate apparitionis stellarum, quam apud motum super lineam, quae est arcus circuli parui, quoniam, si terra esset plana, ita, quod motus esset super lineam rectam, non diuersaretur apparitio stellarum, & apparerent duo poli insimul. Sed forte aliquis quaeret, & dicet quam paruitatem intende bat: paruum enim & magnum dicuntur in respectu. Si igitur intendit quod est parua respectu orbis, non est sciendum hoc ex hoc modo. sed ex aliis: & est hoc, quod apparet ex conuenientia eius, quod in instris videtur ex motibus earum ei, quod est illic ex motibus videtur enim quod arcus, quos stellae secant in instris, sint similes arcubus, quos secant in orbe. & hoc non potest esse, nisi quia terra¬ non habet sensibilem quantitatem apud coelum, ita, quod centrum insterni, & centrum sphaerae sint idem punctum apud sensum: & etiam ex occasu stellau & ortu earum, & mediatione coeli secundum quantitates aequales apud sensum sphaexae sit idem punctum apud sensum, Omnia ergo ista significant quod terraapud coelum est in sensu, quasi punctum centri in sphaera. Et forte intendit demonstrare quod est parua in respectu stellarum, vt d. post. quoniam ex hoc modo extrahunt mensuram terrae, scilicet diuise runt orben in. cec & lx. gradus, & sciuerunt quantum capit vna portio terrae ex istis partibus per ambulationem, & inuenerunt arcum similem in terra arcui, qui est gradus orbis, quasi lx. miliaria, & ex hoc extrahunt mensuram terrae. deinde extrahunt ex eclipsibus quantitatem Solis, & Lunae in respectu terrae, & inueniunt ipsam valde paruam in respectu coeli, vt prius dictum est.
Commentum 111
Dicit, & testatur paruitatem terrae hoc, quod dicitur, quod orizon lociterrae, in quo sunt idola Herculis. id ecst finis occidentis istius partis habitabilis est, propinquus orizonti primi locihabitabilis habitabilium locorum orientalium, & interiacet duos orizontes mare continens. & ista idola attributa Herculi erant posita supra ripas maris continentis occidentem ex vltimo loco habitabili in septentrione super hoc mare, quousque ad vltimum locorum habitabilium in meridie super hoc mare. & vnum istorum ido lorum erat in vltimo occidentis Hispaniae, quod dicebatur idolum Indiae: & ego vidi ipsum eleuatum, deinde fuit corruptum in praelio, quod creuit inter barbaros, & homines illius insulae, in anno. cecce & xxx. a praedicatione Maumeti, a quibusdam erigentibus se super quasdam regiones maris in illo tempore. Et, cum dedit testimonium de hoc sermone famoso, scilicet quod idola sunt primus terminus terminorum vltimi occidentis, & quod mare interiacet hunc, & vltimum terminum terminorum orientis, d. etiam quod isti duo termini sunt propinqui, quia conueniunt in generandoelephantes, animalia enim quae non inueniuntur in tota habitatione terrae, nisi in aliquo loco, propria sunt illis locis. & causa in hoc est conuenientia illorum locorum in complexione conuenienti illis animalibus. & hoc dat vt non sint remota ab inuicem. naturae enim remotorum locorum sunt diuerse, in remotis vero ho latitudinem manifestum est val de, secundum autem longitudinem, licet lateat, tamen inuenitur.
D. d. Et veri ficatio nostri sermonis est de elephantibus, &c. id est & verificat hoc, quod elephantes generantur in his duobus locis scilicet in vitimo orientis, & occidentis & hoc, quod d. ita videtur, scilicet in locis meridionalibus, & non in septentrionalibus: & ideo elephantes non inueniuntur in Hispania, neque in terra harbarorum, quae sunt in meridie harum regionum, sed secundum quod reputo in terra Athiopum, aut in vicinis eis. & similiter de ceruase in domo regis de Maroche, quam erexit Almudide de Hateno, anno a prodicatione Maumeti. cecce & xiijj. Deinde d. & existunt in illis locis, quoniam loca ag gregantur illic, & sic inueniuntur, idest elephantes existunt in illis locis propter paucitatem eorum: & in ueniuntur illicelephantes, quia conueniunt in complexione conuenienti generationi elephantum propter vicinitatem,
Commentum 112
Abstrahunt mensuram maximi circuli terrae per viam, quam narrauimus, & ex mensura maximi circuli inueniunt mensuram sphaerae secundum Archimenidem, & abstrahunt quantitatem terrae in respectu Solis, & Lunae per eclipses lunares, & abstrahunt quantitatem caeterarum stellarum per instrumentum, quod dicitur habens duas regulas. istud enim instrumentum terminat angulum, quoniam respicit diametrum cuiuslibet stellae. &, cum diameter alicuius earum est nota diametri caeterarum stellarum, erunt notae. &, cum diametri fuerint notae, erit mensura suorum corporuem nota. Cum ergo sciuerint mensuram terrae, & mensuram Lunae in respectu terrae, & proportionem caeterarum stellarum ad Lunam per istud instrumentum, sciuerunt proportionem terrae ad alias stellas. & ex hoc viderunt quod corpus est valde paruum Et etiam manifestat paruitatem corporis eius figura eius rotunda. superficies enim non circularis, quae continet aequale ei, quod continet circularis, est necessario maior circulari. & hoc intendit, cum dixit: & ex hoc sciue runt quod terra est sphaerica, & quia declaratae sunt tres quaestiones, quas promisit, dicit: lam ergo compleuimus, &c.
On this page