Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 3

Commentum 1

1

QVia intentio eius in hoc libro est loqui de partibus mundi simplicibus sein demonstratione suorum accidentium, in dando causas suorum essentialium, & iam locutus fuit in Primo, & Secundo istius libri de corporibus coelestibus, & accidentibus eorum, vult modo dicere de aliis quatuor simplicibus, quae recte mouentur. Et incipit in hoc Tertio dicendo de eo, in quo locutus fuit in duobus praedictis tractatibus scilicet in natura quinta, & d. Iam autem diximus, &c. & intendit per primum coelum omnes motus coeli, & partes eius, & vocauit ipsum primum propter aeque uocationem.

2

D. d. & etiam de stellis &c. id est & demonstrauimus etiam cuiusmodi naturae sint stellae, & quod sunt, de natura quinti corporis, & non de natura aliorum quatuor, neque de aliquo facto ex eis. Et potest intelligi per hoc, quod d. non sunt de aliquo alio rum quatuor id est non de natura alicuius alterius compositi ex quatuor: aut potest intelligi non de substantia alicuius partis elementorum: & potest intelligi vtrunque.

3

D.d quod demonstrauit etiam cum hoc illud, quod fuit magis necessarium vt sciretur ex accidentibus scilicet quod est neque generabile, ne que corruptibile. Et, quia scire hoc non fundatur, nisi super hoc, quod consyderatio de omnibus partibus simplicibus mundi est sceiae naturalis, sicut demonstrauit in principio libri, demonstrauit hoc, & d. Modo autem, dicamus quod naturalium quaedam sunt &c. id est modo dicamus quod ferem omnia, quae Naturalis consyderat, sunt substantiae, aut accidentia. Et, quia substantiarum quaedam sunt mobiles, & quaedam immobiles, explanauit hoc, & d. & intelligo per Substantias, in quibus Naturalis consyderat, corpora simplicia mobilia, quae sunt quatuor, elementa, & composita ex eis, vt anima lia, & plantae. Et intelligendum est etiam quod ex substantiis, de quibus Naturalis consyderat, sunt causae istorum corporum mobilium. causa enim substantiae est substantia. & d. fere, quia consyderat de corpore coelesti, quod tamen non est ex quatuor, neque ex composito ex eis. & d. hoc, ne aliquis existimet quod consyderatio de quatuor, elementis, & corpore coelesti, non sit eiusdem scieiae, cum hoc sit aeternum, & hoc non. Et, cum explanauit quod in tendebat per substantias, explanauit quod intendebat per operationes, & passiones, & d. & intelligo per Operationes, &c. & intendebat per passiones accidentia essentialia. hoc enim nomen dicitur coniter, & proprie. coniter enim demonstrat accidens, siue essentiale, siue non, proprie autem demonstrat essentialia, & viversatler quae existunt in corporibus, aut sunt actiones, aut passio nes. Et, cum declarauit ea, de quibus Naturalis consyderat, & declaraui cum hoc, quod consyderatio de elementis, inquantum sunt simplicia, est in hoc libro scilicet consyderare de simplicibus, d. manifestum est igitur. &c. & intendit per substantias, quae sunt cum corporibus, formas, quae sunt in eis quasi ergo dicit quod ferem omnis consyderatio Naturalis est de corporibus, cum fere omnis eius consyderatio sit desubstantiis. substantiarum autem quaedam sunt corpora, & quaedam sunt partes corporis.

4

D. d. & hoc manifestum est ex hoc, quod diximus superius de primo elementorum. potest intelligi hoc, quod d. de corpore coelesti in tractatibus praedictis. id est & quia omne, quod necessarium est scire de corpore quinto, declaratum est ex hoc, quod diximus de natura corporis quinti, cum sufficienter de clarauimus naturam eius, & quod non est neque generabile, neque corruptibile, oportet nos loqui de corporibus caeteris simplicibus. Et potest intelli gi, quod innuit hoc, quod declaratum est in primo tractatu istius libri de substantiis istius scientiae. id est & hoc, quod diximus, manifestum est ex hoc, quod diximus superius, cum locuti fuerimus sufficienter de piimo elemento rum, & iunuit primum tractatum istius libri, quoniam in illo tractatu demon strauit naturam corporis coelestis, & quod est non generabile, neque corruptibile.

5

D. d. Volumus modo dicere de duobus corporibus scilicet de graui, quod est terra, & aqua, & leui quod est aer, & ignis. Et, quia vult incipere loqui in eis, d. in quo vult incipere de eis, & est quod primo vult consyderare, vtrum veneratio, & corruptio simpliciter sit, aut non sit: &, si est, vtrum in rebus compositis, aut in simplicibus: &, si est in rebus simplicibus, & compositis, vtrum sit in eis propter haec corpora simplicia, aut propter alia. consyderatio enim de omnibus istis est proprium corporibus simplicis bus quatuor. Et ideo haec consyderatio de eis differt a consyderatione de eis in lib. de Generatione, & Corruptione. Illic enim non consyderade eis, nisi propter consyderationem de compositis generabilibus, & corruptibilibus, fiic autem consyderat de eis, inquantum sunt partes mundi& consyderat de generatione, & corruptione, quoniam sunt accidentia essentialia eis. Hic igitur consyderat in eis, inquantum subiectum sunt, illic autem, inquantum sunt causae: & in hac scientia debet compleri consyderatio secundum istos duos modos, secundum causam d est & subiectum. Et hoc intendebat, cum d. quia hoc accidit in eis, propter transmutationem istorum duorum corporum id est quod hic non perscrutatur degeneratione, & corruptione, nisi quia sunt accidentia primo istorum duo rum elementorum, aut omnium elementorum, & caeterarum rerum, propter ea.

6

D. d. & quia dicuntur, &c. id est & quia data sunt in causa esse generationis, & in demonstrando ea, de quibus existis generatio.

Commentum 2

7

Cum voluit perscrutari vtrum sit generatio, aut non, ad declarationem maiorem, quamuis etiam sit mani¬ festum, incoepit dicere hoc, quod est magis famosum, & magis manifestum, quam generatio scilicet quod, si generatio, & corruptio est, necessario est in istis corporibus quatuor, & in compositis ex eis. Et, quia hoc non concedit, nisi qui concedit generationem esse. & corruptionem, & ipse locut est cum eis, qui non concedunt generationem esse, & corruptionem. d. sed primo est perscrutandum, & quaerendum, &c. id est quod ista perscrutatio est prior natura perscrutatione vtrum generatio, & corruptio existant in ipsis elementis, & in aliis, propter ea.

8

D. induxit opiniones Antiquorum in hoc, & d. Dicamus igitur, quod Antiqui primi, qui philosophati sunt, &c. id eest qui inquirunt defensiones legum. & dicit quod illi, qui perscrutati sunt de entibus, inquantum sunt, entia, contradicunt sibi, & nobis in hac quaestione. & isti sunt duplices, quidam enim istorum negant generationem, & corruptionem esse omnino, & quidam affirmant in omnibus entibus eas. Et, quia vtraque opinio vera est in parte, & falsa secundum totum d. contra dicentes: quod nihil est corruptibile. quod isti, licet bene dicanti quibusdam rebus i ist in rebus, quae non sunt in materia, neque habent motum, tamen peccant in natura, scilicet in hoc, quod ponunt, quod naturalia non habent generationem, & corruptionem. & iocutus fuit contra istos, & non contra alios, quamuis vterque sermo sit verus secundum partem, quia pars vera in sermone istorum nobilior est, & paucissimi Antiqui intellexerunt hoc. pars autem vera in sermone dicentium quod omnis res generatur, aut corrumpitur, manifesta est sensui. Et, quia haec perscrutatio continet in se¬ quatuor corpora naturalia simplicia, & composita ex eis, & etiam principia rerum naturalium, quae declarauit esse ingenerabilia, & incorruptibilia, & iam declarauit de istis in Physicis, d. & non oportet nos perscrutari hic, &c. & intendit per hoc, primum mouens, quod declaratum est in fine Octaui Physicorum, & prima principia in primo tractatu eius & illud, quod circulariter mouetur. Declaratum est enim illic quod in mundo est motus circularis, non transmuta bilis in qualitate omnino, neque secundum motum alterationis, neque generationis, & corruptionis. & hoc est conueniens illi libro, quia principia sunt ex rebus communibus rebus naturalibus: consyderatio autem de rebus naturalibus communibus est de Physico auditu & quia causae vniversales continent hoc noemen natura, dixit in quo perscrutatur de natura. Et, cum d opinionem dicentis quod nihil generatur, aut corrumpitur, dixit rationem, quae mouit eos ad hoc, & d. Et dicunt hoc, quia non concedunt, &c. id eest quia non concedunt quod aliquid sit, nisi haec indiuidua sensibilia, propter hoc, quod opinabantur, quod scita sunt indiuidua sensibilia, & dicebant quod nihil est generatio, & corruptio, quia opinabantur quod scientia non est, nisi de rebus sensibilibus indiuiduis, & quod scientia est permanens, & fixa, non transmutabilis, quapropter scitum debet esse permanens, non trausmutabile, scilicet indiuidua, & dixerunt quod apparet ex hoc non est, nisi phantasia, non vera, sicut phan tasticae visiones.

9

D. d. &, cum hoc opinabantur, dixerunt de istis naturis quod non recipiunt, &c. id est cum hoc credebant, & opinabantur scilicet quod scientia est intransmutabilis, & quod scien¬ tia pendet ex his indiuiduis, quapropter indiuidua sunt intransmutabilia, & ideo dixerunt quod indiuidua non recipiunt generationem, neque corruptionem. & d. dixerunt de istis naturis i iest de indiuiduis, quia in hoc non accidit eis quaestio. & dixerunt hoc, vt possent dicere quod scientia est fixa& isti, sicut dicit Aristo. sunt illi, qui dicunt quod opiniones vniversales vincunt sensum, & hic est mos disputantium.

Commentum 3

10

Cum dixit sermonem opinantium, quod nihil generatur, aut corrumpitur, dixit sermonem contrarium istis scilicet dicentium quod omnis res generatur. & isti sunt bipartiti. Quidam enim dicunt, quod generabilium quaedam sunt, generabilia, non corruptibilia, & quaedam generabilia, & corruptibilia, vt Plato in mundo, & Quidam dicunt quod omnia sunt generabilia, & omne generabile est corruptibile. Et istiu etiam sunt bipartiti. Quidam enim opinantur, quod illud, cuius est generatio complete, est permanens, & fixum, quousque corrumpatur. Et quidam opinantur quod istud non est permanens, & fixum, & quod omnia semper sunt in motu, & quod non est hoc, nisi subiectum, super quod est ista transmutatio aeterna, cum omnis transmutatio debeat esse super aliquod permanens. Isti autem non diuersantur in hoc, sed in eo, quod sit hoc permanens. Quidam enim dicunt quod hoc permanens est ignis, vt opinio dicentis quod elementum est ignis, Quidam autem aerem, Quidam vero aquam.

11

D. d. Et quidam eorum ponunt corpus gencratum, sed compositum, &c. in nuit Platonem, opinantem quod corpora componuntur ex superficiebus, & didsoluuntur in eas

Commentum 4

12

Quod autem ex istis opinionibus est naturale, perscrutandum est de eo in hac scientia. vt est opinio dicentis quod aliquid est generatum, & non corruptibile, sicut ipse fecit in fine primi tractatus. qui vero negat generationem, & corruptionem, non debet ei respondere in hac scientia, nisi secundum disputationem, cum hoc ponat Naturalis pro constanti in suascientia, sed diuinus, qui verificat subiecta facultatum particularium. & similiter Diuinus debet loqui contradicentem quod nihil est permanens, & fixum. ille enim negat scientiam esse, scientiam autem esse est subiectum Logices, & similiter Diuinus, qui defendit subiecta disciplinarum particus larium, debet loqui cum eo. Et di quod perscrutabimur de aliis sermonibus. & innuit quod dicit post quod impossibile est vt omnis res sit generabilis, & corruptibilis. Et, quia remanet ei dicere ex opionibus propriis huic, sceiae opinionem dicentis quod corpora sunt composita ex superficiebus, d. Modo vero volumus perscrutari, &c:

13

D. d. Dicamus igitur quod contingit dicenti hunc sermonem, &c. id est dicamus igitur quod contingit dicenti hunc sermonem, contrarium dicere ei, quod accidit in Geometria id est contrarium eis, quae sunt principia in Geometria. vt hoc, quod ponunt quod omnis linea diuiditur in duo media, & similiter quod omnis superficies, & quod quaedam lineae non habent proportionem adinuicem, sicut numeri ad numerum. & manifestum est quod pars lineae est linea, & ipse dicet post quo modo sequantur impossibilia dicentes hunc sermonem. Et, quia iste sermo in nullo est sufficiens, neque conueniens naturae, d. & oportet hunc sermonem dicentem, aut vt non dicat ipsum omni no, &c. & videtur quod ratio magis dicentium hoc, est quod opinantur quod linea est composita ex punctis, ergo superficies ex lineis, & corpus ex superficiebus. si enim diuisio lineae in pucta faciat lineam compositam ex punctis, necesse est vt diuisio superficiei in lineas faciat ipsam compositam ex lineis, & similiter corpus ex superficiebus. & possibile est confirmare hunc sermonem scilicet quod linea componitur ex punctis, ex rationibus, quibus vtuntur, dicentes partem esse indiuisibilem.

Commentum 5

14

Quia vult perscrutari de hac opinione, quam sequuntur impossibilia, quae sequuntur dicentes quod continuum est compositum ex indiuisibilibus, & plura impossibilia doctrinalia, & etiam alia impossibilia naturalia, in cipit dicere quod illa impossibilia, quae contingunt dicenti continuum esse compositum ex indiuisibilibus, contingit dicenti hunc sermonem. & hoc dictum est in Sexto Phys. Et, quia dicentes quod corpora componuntur ex superficiebus non dicunt, vt mihi videtur, quod lineae componantur ex punctis neque quod superficies ex lineis, iccirco demonstrauit quod necesse est dicere eis hoc, & dixit: quoniam sicut corpora existunt ex superficiebus, &c. id est dicentes autem quod corpora componuntur ex superficiebus, necesse est eis dicere quod superficies componuntur ex lineis, & lineae ex punctis. proportio enim superficiei ad corpus, est sicut, proportio lineae ad superficiem, & puncti ad lineam. & ideo, si superficies sint elementa corporis, ergo & lineae erunt elementa corporis, & etiam puncta.

15

Et, quia puncta sunt habentia situm, sicut indiuisibilia, & haec est dispositio partium indiuisibilium, & n Sexto Phy. iam locutus fuit de impossibilibus, quae sequuntur dicentes hunc sermonem, fecit de hoc rememorationem. Et etiam dixit quaedam impossibilia contingentia eis, & dixit: &, si ita sit, &c. id est &, si hoc contingit, continget necessario vt pars lineae non sit linea, neque pars superficiei superficies, neque pars corporis est corpus. & hoc est contrarium eis, quae ponunt Geometrae, scilicet quod omnis linea diuiditur in duo media, & quod diuisio secundum medietatem procedit in infinitum in tribus magnitudinibus. Et, quia perscrutatus est de hoc in Physicis, narrauit hoc, quoniam in illo libro consyderauit in hoc secundum terminos continuos, & contiguos, quae est consyderatio de continuo, inquantum est in materia, quod secundum modum hunc appropriatur naturali, & similiter hoc, quod consyderauit illic de velociori, & tardiori. est naturale. quod autem indu xit illic de Mathematicis, fuit ad confirmandum. hic vero vult de hoc comsyderare per propositiones naturales propinquiores illi materiae, & magis proprias, cum consyderatio in hoc libro sit magis propria consyderatione in Physicis.

Commentum 6

16

Manifestum est quod Naturalis, & Geometra conicant in consyderatio ne de tribus magnitudinibus, sed diuersis modis. &, cum ita sit, conicantes sunt in propositionibus, & conclusionibus: ergo impossibilia, quae accidunt a positione falsa de istis magnitudinibus geometricis, accidu& naturalibus, nisi sint aliqua accidentia existentia in eis, inquantum sunt abstracta a materia, & non existentia in eis, inquantum sunt in materia, aut econuerso. v. g. quod, cum Naturalis consyderauit de continuo, se cundum quod est vltimum corporum sensibilium, videbit ipsum diuidi in aliquod diuisibile semper, & similiter Mathematicus, cum consyderauerit de hoc, inquantum est non separatum a materia. Cum autem consyderauerit Mathematicus in eo secundum abstractionem, non erit ei impossibile aug mentare corpus in infinitum, cum consyderet de eo, inquantum est ab stractum a corpore naturali. Naturalis autem dicit hoc esse impossibile, quoniam, inquantum est vltimum terminans corpus naturale, est quasi forma, forma autem inquantum forma, impossibile est augeri in infinitum. augmentatio enim in infinitum est ex materia, non ex forma, vt determinatum est in Physicis. & ideo dicit Arist. quod Geometer non debet ponere quod magnitudines augmentantur in infinitum sed potest ponere magnitudines in quacunque quantitate voluerit. Et, cum haec impossibilia, quae contingunt naturalibus a positione falsa in magnitudinibus, contingunt etiam in Geometricis, sed in parte maiori quod accidit Naturalibus, non accidit Geometri cis, cum consyderent de magnitudinibus, non secundum quod sunt absolute, sed secundum quod sunt in concretione, & quod accidit rei secundum quod est in concretione, non accidit ei secundum quod est simpliciter. Et ideo, cum voluerit demonstrare impossibilia, quae contingunt huic positioni in hacscientia, cum iam demrauit impossibilia, quae contingunt ex alterascientia, d. Modo vero volumus perscrutari parum, &c. & dixit parum, quia non perfecte impossibilia induxit consequentia hanc opinionem in omnibus, quae apparent in rebus naturalibus id est &, cum inducta sint haec impossibilia, quae partinent Geometriae, volumus modo dicere inpossibilia, quae partinent huic sceniae. Et, quia aliquis posset dicere et quomodo inueniuntur in scenia Naturali impossibilia contingentia falsae positio i in Doctrinalibus, cum consyderatio vtriusque sceniae diuersa sit, & propositiones earum sint diuersae. &, cum consyderatio in aliqua senia est ex propositionibus primis, & conuenientibus, & nulla differentia est inter propositiones affirmatiuas alicuius, & contradictorias alicuius in istis conditioni bus, & ex hoc omnibus videtur quod impossibilia contingentia alicui falsae positio ni in aliqua scientia, non contingent es in altera seina. Et ideo d. respondendo quod impossibile contingens Geometricis, continget etiam Naturalibus. & hoc intelligendum est in pluribus locis, non in omni loco. & cum, contingit in vtraque scientiarum, continget duobus modis diuersis, non eodem modo. & praecipue cum remotae fuerint illae duae sciae, scilicet cum remota fuerit consyderatio simpliciter, quam vocant considerationem secundum diminutionem, a consideratione adiuncta, quam vocant consyderationem secundum additionem Et, cum narrauit hoc, dedit causam eius, & d. corpora enim Geometrica, &c. id est & causa in hoc est scilicet quod impossibilia, quae contingunt falsis positionibus de magnitudinibus in Geometria, contingunt in maiori parte in scientia Naturaui, & non econuerso, quia Geometer consyderat in hoc, inquantum est diminutum ab accidentibus existentibus in eo in materia, ilinquantum est simplex, non adiunctum: & hoc manifestum est, cum consyderatioeius non sit in corpore, nisi inquantum est quantum sine illis accidentibus: Naturalis autem inquantum est quantum cum caeteris accidentibus caeterorum praedicamentorum. Et haec est causa vniversalis in quibuslibet duabus scientiis, conuenientibus in eodem subiecto, si in altera earum consyderatur absolute, & simpliciter, & in altera comiuncte. vt Geometria cum Aspectiua, & Arithmetica cum Musica, & seia Naturalis cum Geometria in quod busdam partibus, quoniam valde remotaesunt. Sed quocunque modo sit inter seiam altiorem, quam vocat Arist. diminutam, & inferiorem, quam vocat additam, aliqua est copulatio. & ideo scilicet propter hanc copulationem, quae est proportio essentialis, scientia altior dat causam in accidentibus scne inferioris. Et, cum ita sit, sermo igitur dicentis quod tales propositiones, quibus vtitur Arist. in hoc loco, non sunt essentiales, est sermo non verus, & ex ista parte verum est dicere quod omne, quod accidit in superiori scientia diminuta, accidet in scientia inferio ri, & non conuertitur, scilicet quod illud secundum modum, quo id, quod continetur sub superiori sienia, est causa eius, quod continetur sub scientia inferiori. si autem inscientia superiori fuerint res, quae non sunt causae eorum, quae continentur sub inferiori, tunc non sequitur vt omne, quod accidit superio ri accidat inferiori, & maxime cum fuerint remotarum naturarum. & haec est dispositio Geometriae cum scientia Naturali scilicet quod Geometria continet in seres, quae non sunt causae eorum, quae apparent in seia Naturali, & res, quae sunt causae eorum. secundum hoc igitur intelligenda est conicatio inter seinas diminutas, & additas, quae sunt sub eis.

Commentum 7

17

In hoc cap. vult dare causam, propte quam possibile est vt Naturalis consyderet de accidentibus propriis scientiae eius in hac quaestione de magnitudinibus scilicet in diuisione magnitudinum in aliquam magnitudinum, quamuis iste modus diuisionis sit proprius magnitudini in eo, quod est magnitudo, & d. Et accidit diuisiontu, &c. id est & possibile est vt Naturalis consyderet de hac quoidone. accidit enim corporibus naturalibus diuisio, similis diuisioni existenti in corpore mathematico. & causa istius diuisionis accidentis corporibus naturalibus est diuisio accidens abctracto. v. g. quod leuitati, & grauitati non accidit diuisio, nisi quia existunt in continuo, cui diuisio secundum terminos est propria. & ideo dicit impossibile est enim vt aliquid diuidatur, & sit in aliquo non recipiente diuisionem id est & caumaistius diuisionis, quae existit in dispositionibus, quae sunt in corpore naturali, est, quia est in aliquo diuisibili primo, & essentialiter quoniam impossibile est vt aliquid, quod recipit diuisionem, sit in aliquo indiuisibili. Et, cum demonstrauit quod accidentia existentia in corpore diuiduntur, quia corpus diuiditur, & accidentia diuiduntur duobus modis, d. Passiones autem diuiduntur, &c. & intendebat per formam diuisionem generis per differentias in sposites, differentiae enim sunt formaet & intendit per accidens diuisionem secundum accidens, quia indiuisibilia sunt essentialiter, diuisibilia vero, qa sunt in rebus diuisibilibus essentialiter. Quantitas enim est diuisibilis essentialiter, Qualitas autem per accidens, quia est in re diuisibili, scilicet quanto.

18

D. d. exemplum, & d. secundum autem Eormam, &c. & hoc, sicut diximus, est diuisio generis in species.

19

D. d. secundum vero Ac cidens, &c. & hoc est illud, quod diuiditur, non per suam naturam, sed quia existit in re diuisibili naturali ter.

20

D. d. &, si ita sit. manifestum est, & caetera, idest, manifestum est, hoc ex hoc sermone quod qualitates accidentales recipiunt diuisionem, & quem modum diuisionis. Et istud capitulum, quasi continet in se tria, quorum Vnum est quod passiones recipiunt diuisionem, Secundum est dare causam in hoc, Tertium est quem modum diuisionum recipiunt, & cum istis tribus contingit etiam Quartum & est quod possibile est vt Naturalis consyderet etiam de accidentibus, quae sunt in qualitate in hac quaestione Et habet quaestionem, quoniam aliquis potest dicere, si diuisio qualitatum est per accidens, quomodo Naturalis consyderat de eis in aliqua quaestiones omnis enim artifex non consyderat, nisi in quaestionibus essentialibus sui subiecti, & per propositiones essentiales, Dicamus respondendo quod accidentia, de quibus artifex consyderat, quaedam sunt quae existunt in suo subiecto primo, & essentialiter, vt par, & imparin numero, & quaedam existunt secundum simlitudinem ad accidentia existe tia in subiecto alterius. seiae naturali ter. vt Aritlimeticus consyderat denumeris superficialibus, & solidis. & consyderat Geometer de superficiebus, & lineis, & corporibus communicantibus: & plus de hoc est comsyderatio domini inferioris scientiae in accidentibus contingentibus suo subiecto propter subiectum altioris scientiae, vt praedictum est. Et, cum inspexeris consyderationem Naturalis in diuisione continui, inuenies ipsam esse in consyderatione demon strata his duobus modis, quos diximus scilicet modo per assimilationem, & modo per causam, quum diuisio qualitatum sit similis diuisioni quantitatis, & causa diuisionis earum sit diuisio quantitatis, in eo quod est quantitas.

Commentum 8

21

Modo incoepit perscrutari de parteindiuisibili, & d. Volumus mo, &c. i.d i dicamus quod vna propositionum, quas ponimus in hac intentione, est, quod im possibile est, vt duo, quorum neutrum habet grauitatem, habeant grauitatem, cum congregantur. Alex. autem laudauit Arist. super hoc, quod addidit in hoc sermone, cum congregantur, habebit vtrunque eorum grauitatem, & non dixerit cum congregantur, habebit grauitatem ex eis congregatum, sed vtrumque eorum habebit grauitatem. & dicit quod ista additio est valdesubtilis. & dicit quod addidit eam propter formam, & materiam, quarum neutrahabet grauitatem, & corpus, quod congregatur ex eis, habet grauitatem. Et hoc, quod Alex. dicit, est rectum, tamen ista additio non fuit solum propter formam, & materiam, sed propter aliud vniuersalius forma, & materia. Omne enim quod non vere dicitur de singulis, non vere dicitur de toto, quia vnaquaeque partium non est totum, & congregatio est totum, & vnusquisque trium hoinum non mouet nauem, & congregatio eorum tamen mouet nauem. Et, si ista additio non esset, esset, quasi diceret quod impossibile est quod vnusquisque trium hominum non moueat nauem, tamen tres moueant, & hoc manifestum est quod falsum est. cum autem in hoc sermone additio ista addetur, erit verius. iste enim sermo, scilicet quod impossibile est vt vnusquisquetrium hominum non habeat potentiam, qua moueat nauem per se, vnusquisque eorum in congregatio¬ ne habeat potentiam, qua moueat nauem per se, ita, quod vnusquisque eo rum per se non habet potentiam vt moueat nauem in actu, &, cum est in congregatione, habet potentiam vt moueat ipsam in actu, est sermo valde impossibilis. Ista igitur addiio non ponebatur ab Aris. propter materiam, & formam. quoniam hoc non esset dicendum, nisi ista additio esset tantum necessaria propter materiam & formam, & tunc esset causa illius additionis difficilis valde ad intelligendum, & tunc laudandus esset Alexan, quia sciuit ipsam, & esset mirum de Arist. quod oblitus esset tale aliquid. L Modo autem, cum ista additio sit necessaria, non debet esse mirum de ad ditione, aut quo modo sciuit eam Alex quoniam, cum ista additio non fuerit, erit sermo sophisticus. &, si ista additio non esset, nisi propter formam, & materiam, tunc sermo sine ea esset sermo disputabilis in fine carentiae contradictionis: & tunc ista propositio contradiceret dicentibus corpus esse ex materia, & forma, & esset ratio dicentium partem indius sibilem esse. Possunt enim dicere quomodo est possibile, vt duo, quorum neutrum habet quantitatem, cum congregantur, congregatum ex eis habet quantitatem. Nos autem dixim quod hoc est verum. impossibile autem est vt, cum congregantur, habeant vtrunque eorum quantitatem, quam ante congregationem non ha bebant. Et, cum posuit hanc propositionem, manifestam per se, coniunxit ei secundam, & d. omnia vero corpora sensibilia habent grauitatem, vt terrra, & aqua. id est omnia corpora habent grauitatem, aut leuitatem: & haec propositio concessa est a di¬ centibus corpora dissolui in superficies.

22

D. d. &, cum ita sit, & punctus non habeat grauitatem, &c. id est &, cum hae duae propositiones concessae fuerint, manifestum est, quod ex eis sequitur quod linea, quae est composita ex punctis, non habet grauitatem: &, quia superficies componitur ex lineis, non habet grauitatem: &, quia corpus conponitur ex superficiebus, non habet grauitatem: sed iam posuimus omnia corpora habere grauitatem. & hoc tunc est impossibile. Et syllogulmus ita componitur. ponatur, quod corpora componantur ex punctis, quae est propositio dubitabilis: & conium gamus ei hanc secundam scilicet quod puncta non sunt grauia, neque leuia: ergo corpora componuntur neque ex grauibus, neque ex leuibus: & omne compositum neque ex grauibus, neque ex leuibus, neque habet grauitatem, neque leuitatem: ergo corpora non habent grauitatem, neque leuitatem: quod est contrarium positioni. Et quia aliqua istarum propositionum est dubitabilis, incoepit verificare eas, & d.

Commentum 9

23

Vult declarare propositionem, quam induxit in probatione praedicta, & d. Dicamus igitur, quod punctus, &c. id est quoniam punctus, si haberet grauitatem, aut leuitatem simpliciter, & per se, non in comparatione alterius, necesse esset vt esset grauior alio, & leuior alio quoniam omne graue, & leue simpliciter non in comparatione alterius, necesse est vt sit grauius alio, & leuius alio: ergo omnis punctus, si est grauis, aut leuis, necesse est vt sit grauior alio & leuior alio. Et, quia haec propositio non conuertitur, demonstrauit hoc, ne aliquis erret, & reputet quod, si cut non est verum dicere quod omne grauius, aut leuius alio est de natura grauis, aut leuis simpliciter, ita non est verum dicere quod illud, quod est ex natura grauis, aut leuis, est grauius, aut leuius alio, siue quod, si sit ali¬ quid grauius, vel leuius alio, quod id sit graue, aut leue simpliciter. Et dixit: grauius autem, & leuius, &c idst grauius autem, & leuius, quae dicuntur in comparatione, scilicet quae sunt secundum relationem, non secundum qualitatem, non sequitur vt sint secundum qualitatem, scilicet vt sint de natura grauis, aut leuis, quae dicuntur per se. Et quod d. manifestum est, quoniam omne, de quo dicitur aliquid secundum comparationem, non est necessarium vt habeat illud per se, nisi substantia rei diceretur in respectu alterius. Si igitur de aliquo aliquid dictum fuerit secundum comparationem, & illud existit in eo per se, necessario illud dictum non est in eo, secundum quod est comparatiuum, sed secundum quod comparatio accidit ei. comparatio enim accidens est separabile a re. res autem non separatur a se, secundum enim quod est respectiuum, habet dispositiones contrarias, & infinitas, & secundum quod est essentia, non habet, nisi vnam, & est quasi sua essentia. & sermocinari in hoc est supersiuum, & quia hoc magis apparet in maiori, & magno, d. vt magnus, & maior, &c.

24

D. d. causam in hoc, & d. sunt enim aliqua parua maiora aliis. & forte magis manifestum est graue esse simpliciter, quam magnum esse simpliciter. non enim est magnitudo, de qua dicitur magnum simpliciter, nisi maxima, scilicet mundi. Sicut etiam sermo noster quod, id, quod est magnum est maius alio, magis est manifestus sermone, scilicet quod illud, quod est graue est grauius alio. & causa in hoc est quia maius magis apparet secundum comparationem quam simpliciter, grauis autem, & leuis quodam est simpliciter, & quodam comparatiue. Et, quia maius magis apparet, secundum comparationem, dedit rationem ex eo, quod haec propositio non conuertitur scilicet quod non est necessarium dicere quod omne, quod est maius in aliqua dispositione, quod simpliciter habeat illam dispositionem.

25

D. d. Reuertamut igitur, & dicamus, &c. id est &, cum posuerimus quod graue simpliciter est grauius alio, & omne grauius est maius eo, quo est grauius, necesse est vt omne graue simpliciter sit maius eo, quo est maius.

26

Et non debet aliquis contradicere huic, dicendo nos videmus vnam partem terrae grauiorem parte aquae, licet sit minor, & partem plumbi minorem grauiorem parte terrae maioris. Quo modo igitur verificabit haec propositio: Respondemus eis quod haec propositio non ponitur ab Arist. simpliciter, nisi super hoc, quod graue simpliciter est eiusdem naturae: aqua autem & terra non sunt eiusdem naturae. terra enim est grauis simpliciter, aqua autem grauis secundum comparationem. & etiam est manifestum quod simplicia cum compositis & composita adinuicem non sunt eiusdem naturae. Nec etiam aliquis potes dicere quod non est necessarium vt omne graue simpliciter debet esse maialiquo graui simpliciter, quoniam minima quantitas terrae est terminata, cum sit impossibile quod quaelibet pars terrae habeat partem minorem ipsa: & similiter de aliis corporibus. pars igitur ininima terrae, quae, cum diuideretur, corrumperetur, & non poterit rema nere terra, est grauis simpliciter, & non est maior alio graui simpliciter. Qum Arist. non dicit hoc, quod omne grausimpliciter est grauius alio, secundum quod est terra, aut ignis, aut aqua, sed secundum quod est graue tantum. Cum enim positum fuerit quod punctus sit grauis, sequetur ex hoc vt diuisio sit in eo possibilis, inquantum est quantum, non inquam tum est grauis: sed diuisio est in eo impossibilis, quia non recipit diuisionem: concluditur ergo ex hoc in secunda figura quod punctus non est grauis, neque leuis. & vivestet, cum positu fuerit punctum esse grauem, sequetur, vt graue, in eo quod est graue, non recipiat diuisionem.

Commentum 10

27

Haec est Secunda declaratio, & fundatur super duas, propositiones, quarum vna est quod omne graue est densum, & omne leuerarum. & hoc non est verum. lapis enim diaphanus est grauis, tamen rarus: nubes autem sunt densae, & tamen leues. sed haec propositio se quitur a sua positione. & ideo qua ponit quod corpora componuntur ex punctis, contingit ei hoc a sua positione. necesse enim est ei dicere quod den¬ sum est ex pluribus punctis, & rarum ex paucioribus scilicet cum densum fuerit aequalis magnitudinis cum raro, Et contingit eis dicere, quod nihil est graue simpliciter, & leue simpliciter, sed leuius, & grauius sunt dicenda a sustinente hanc opinionem, qui componit corpus ex superficiebus pluribus. dicit enim quod illud, quod fit ex pluribus superficiebus, est grauius. & cum leue secundum opinionem istorum sit rarum, & graue densum, & rarum sit ex paucis punctis, & densum ex pluribus, necesse est vt punctus non sit grauis, neque leuis.

28

D. d. densum enim potest habere magnitudinem E aequalem cum raro, &c. id est sedum opinio nem eorum, aut secundum quod sequitur ex opinione eorum.

29

D. d. desum autem, & rarum recipiunt diuisionem, vt singunt iest quia ponunt quod corpus est compositum ex punctis. & haec est propositio secunda. Et sermo congregans conclusionem est talis. Omne graue est desum: & omne densum est diuisibile: ergo omne graue est diuisibile: sed punctus non est diuisibilis: ergo punctus non est grauis. Et similiter concluditur, quod punctus non est leuis. & haec est contradictio ad aduersarium, non ad rem in se, econtrario contradictioni praedictae.

Commentum 11

30

Haec est Tertia demonstratiosecundum rem in se, & d.t quod omne graue, & omne leue, aut est durum, aut molle: quoniam omne graue, aut leue est tangibile: & omne tangibile, aut est durum, aut molle: ergo omne graue, aut leue est durum, aut molle. Propositio autem secunda est, quam dicit, quod durum est illud, quod non cedit secundum Empedo. & molle, quod cedit: & haec est vera, cum sit accepta a definitione: &, cum coniungetur propositioni primi sysiteconcludetur, quod omne graue, aut leue cedit, aut non cedit: sed omne cedens aut non cedens est diuisibile: ergo omne graue, aut leue est diuisibile. Propositio autem, dicens quod cedens, & non cedens sunt diuisibilia, declaratur ex definitione eorum. Cedens enim est il lud, quod cadit in profundum, & non cedens est illud, quod non cadit in profundum: & lomne quod habet profundum, est diuisibile: ergo omne cedem aut non cedens est diuisibile. Et, cum determinatum sit ex istis propositonibus quod omne graue, aut leue est diuisibile: & punctus non est diuisibilis: ergo punctus non est grauis, neque leuis.

Commentum 12

31

Cum posuit in syllio praedicto, quod punctus neque est grauis, neque leuis, quod iam declarauit, incoepit terminare etiam illud, quod posuit in illo syiltieo scilicet quod impossibile est vt aliquod graue fiat ex non grauibus, & d. Dicam etiam, quod impossibile est vt aliquod grauefiat ex non grauibus. id est & dicam, quod impossibile est vt aliquod graue sit compositum secundum quantitate ex rebus non grauibus. Et dixit, secundum quantitatem, ad extrahendum corpora, quae componuntur ex mamr, & forma, quarum nentra est grauis, aut leuis, quoniam compositio eorum est secundum qualitatem

32

D. d. & errauerunt etiam dicentes, &c. idest & quia hoc est impossibi, scilicet vt aliquod graue sit compositum ex rebus non grauibus, errauerunt dicentes corpora esse composita ex rebus indiuisibilibus, in dando causam grauitatis, cum non possent eis dare singulariter cuilibet grauitatem, neque: etiam dicere quod illud, quod congregatur ex eis, non habet grauitatem: & propter hoc errauerunt, & locuti fuerunt in hoc irrationabiliter,. quoniam, si dederint grauitatem composito ex duabus partibus tantum, necessario erit vt vtraque partium habeat grauitatem, & sic non diuisibile erit diuisibile. & si dederint plus ex duabus partibus, v. g. ex tribupartibus, necesse erit vt tres non sint graues, nisi per partem, per quam addidit super duas. Et, cum dixit hoc, in coepit destruere hanc opinionem, & d. Dicamus ergo quod, si omne graue, &c. idest quod, si omne graue est grauius alio, & non est dicere grauius, nisi quia ad dit super illud, quod est graue, per partem grauem, necesse est vt quae libet partium indiuisibilium habeat grauitatem, quoniam, si corpus graue componitur ex partibus indiuisibilibus, & grauius non addit super illud, quo grauius est, nisi per vnam partem, aut per plures partes, & illud, per quod ad dit, necesse est vt habeat grauitatem, tunc necessario est vt illa pars, aut partes habeant grauitatem.

33

D. d. Et signum, quod hoc sit, &c. id est & signum eius, quod diximus scilicet quod, cum grauius addet super illud, quo est grauius, per partem grauem, necesse sequitur ex hoc, si corpus componitur ex partibus indiuisibilibus, vt istae partes sint graues. & quod, cum posueri mus corpus compositum ex quatuor, punctis habens grauitatem, & illi contessi sunt quod corpus compositum ex pluribus punctis est grauius, tunc necesse est vt illud, quod addit, sit graue. v. g. quod, si quinque sint grauius quatuor, necesse est vt vnus punctus sit grauis.

34

D. d. adiutorium de exemplo super hoc, scilicet quod grauius non addit super illud, quo est grauius, nisi per partem grauem, & d. vt dicimus quod il lud, quo corpus est albius, est album necessario id est &, sicut est manifestum quod, cum dixerimus in aliquo, quod est albius alio, non: dicemus, nisi quia addit super ipsum per albedinem, sic etiam, cum dixerimus de aliquo, quod est grauius alio, non dicemus, nisiquia addit super ipsum per aliquod graue.

35

Deinde dicit: &, si ita sit, &c. idest & si ita sit, necesse est, vt corpus, quod est maius vno puncto, sit grauius per illud punctum, quapropter necesse est vt ille punctus sit grauis. &, si non concesserint hoc, & dixerint quod non est grauius, nisi per plus vno puncto, dicemus quod illi plures necessario habent grauitatem, & diuiduntur in grauius, & leuius: quapropter contingit eis vt vnus punctus habeat grauitatem.

Commentum 13

36

Haec est Secunda contradictio dicentibus quod corpora componuntur ex superficiebus, & est ad aduersarium, non ad rem. Et d. dicamus etiam quod impossibile est, &c. intendit per hoc, quod dixit, sicut applicatio lineae cum linea ex vna parte. id est sicut superpositio lineae ad lineam id est impossibile est vt corpora fiant a supficiebus, secundum superpositionem earum adinuicem, sicut est impossibile vt superficies fiat per superpositionem linearum adinuicem.

37

D. d. sed, sicut linea componitur cum linea, &c. id est quod isti homines, si volunt dicere quod corpora naturalia componuntur ex superficiebus, & superficies ex lineis, necesse est vt sermo eorum in hac compositione sit sicut sermo Geometrae. Geometer enim dicit quod, cum linea componitur cum linea vna in longitudine, & altera in latitudine, fiet superficies: & lsimiliter dicunt quod corpus sit ex compositione trium superficierum scilicet longitudine, & latitudine, & profunditate. & d quod oportet eos, cum dicunt quod corpora sint composita ex superficiebus, componere ea, vt componit Geometer. sed fingunt hoc, quoniam contingeret eis vt corpora naturalia essent plenaacuo. tres enim superficies non implent locum, in quo est corpus. Et cum di quod corpus non fit ex superficiebus ecundum superpositionem earum adinui cem, incoepit dicere, quod contingit eis in hac positione, secundum quod opinantur in elementis, & d. Si igitur impossibile est vt aliquid, &c. id est si ex superficiebus componatur corpus secundum superpositionem, earum. & hoc intendebat, cum d. secundum latitudinem, contingit eis Bt inueniatur corpus, quod non est elementum, neque ex elemento, quoniam, si fuerit concessum eis quod corpus generatur ex superficiebus secundum hunc modum, impossibile erit vt sit vnum quinque corporum, quae videntur elementa esse coniorum scilicet figura ignea, & octo basium, & sex basium, & duodecim basium, & vigintibasium. Illud enim corpus, non erit elementum, cum secundum hunc modum nullum corporum quinque componatur: & quod non componitur ex istis quinque non est ex element& impossibile est vt inueniatur corpus quod non est elntum, neque ex ellto

Commentum 14

38

Vult in hoc capto inducere aliud impossibile, consequens dicentibus corpora esse composita ex superficiebus, siue opinentur quod nihil est graue simpliciter, aut leue simpliciter, aut opinent corpora esse grauia simpliciter, aut leuia, & prius incoepit distinguere quod contingit his duabus opinionibus credere de pucto, & de linea, & d. Dicamus etiam quod, si corpora, &c. id est dicamus etiam quod, si quaedam corpora sint grauiora quibusdam, & nullum est graue simpliciter, neque leue simpliciter, sed secundum comparationem, & nullum addit super aliud in grauitate, nisi super illud addat in superficiebus, necesse est vt superficies habeant grauitatem, &, si habent grauitatem, ergo & lineae. Et hoc, quod dixit, quod corpora sint grauiora superfi¬ ciebus, ita inuenitur in scriptura. &, si verum est, erit intentio quod, si corpora sint grauiora aliis, propter superficies, &c.

39

D. d. modum, propter quem grauitas eorum est propter superficies, & d. propter multitudinem superficierum, & compositionem earum id est quia quaedam corpora sunt plurium superficierum, & maioris compositionis quibusdam: &, quia compositio, cum fuerit in proportione secundum supersicies, possibile erit vt proportio superficierum grauioris ad superficies leuioris sit in proportione duplici, aut in alia proportione secundum superficies. Et omnes Antiqui magnihcant hanc proportionem, & dicunt ipsam esse causam plurium generatorum. & hoc est, quod d. propter multitudinem, & duplicationem earum in eis.

40

D. d. sermo enim in altero eorum est, &c. id est quod illud, quod contingit ex esse superficierum grauium propter positionem eorum, quod corpus, quod ex eis componitur, sit graue, similiter contingit in linea, & puncto, propter similitudinem proportionum, sicut diximus superius. Et cum d. hoc, quod contingit dicentibus corpora esse compesita ex superficiebus, & quod grauitas, & leuitas in corporibus non dicantur, nisi secundum comparationem scilicet quod omnes superficies, & lineae sunt graues, incoepit dicere quod contingit dicentibus hanc opinionem, cum opinantur corpus esse graue, aut leue simpliciter, cum non sit impossibile quod haec duo congregentur in vnam opinio nem, & d. Si ergo diuersitas eorum non fuerit, &c. id est &, si dicentes corporaesse composita ex superficiebus, non opinentur quod grauitas sit communis eis, & quod non diuersantur, nisi secundum magis & minus, sed opinentur quod diuersitas eorum est sicut diuersitas ignis, & terrae apud nos scilicet quod quoddam est leue simpliciter, & est ignis, & quoddam est simpliciter graue, & est terra, contingit eis necessario vt quaedam supficies sint graues, & quaedam leues simpliciter, & forte comtingit eis etiam quod quaedam earum sint graues, & leues secundum comparationem.

41

D. imcoepit dicere aliud impossibile, contingens huic opinioni, siue opinentur graue, & leue esse secundum comparationem, siue simpliciter, & d. Et, si ita sit, accidet tunc, &c. id est si corpora componantur ex superficiebus, & supeficies ex lineis, & lineae ex punctis, necesse est vt in aliquo tempore non inueniatur corpus omnino propter dissolutionem corporum omnium in non corpora, scilicet in superficies, & li L neas, & puncta. & in illo tempore omnia corpora erunt dissoluta in ea, ex quibus componuntur: neque inuenietur aliquod corpus dissoluendum in ea, ex quibus componitur, quia omnia corpora sunt dissoluta. & hoc intendit, cum d. & vt nullum corpus etiam dissoluatur. & haec impossibilitas contingit eis, qui faciunt generationem ex non corpore, & corruptionem in non corpus, qui autem ponit, quod corpus generatur ex alio corpore, & corrumpitur in aliud corpus, non contingit ei vt aliquod tempus veniat, in quo nullum erit corpus. & hoc declarabitur post, cum declarabitur quod impossibile sit vt corpus genere tur simpliciter, aut corrumpatur simpliciter

42

D. d. quoniam, si punctus est similis lineae, &c. & intendit per assimilationem, hic conuenientiam inter elementum, & compositum ex eo id est si punctus est similis lineae, & secundum quod elementum assimilatur elementato, & linea assimilatur superficiei hmoni assimilatione, & etiam superficies corpori, scilicet quod quilibet eorum est in potentia illud, quod ex eo componitur.

43

D. d. quousque perueniant ad primam rem id est quousque dissolutio i corporis perueniat ad puncta. Deinde.d. &, si ita sit, possibile est, &c. & hoc, quod dicit, necessarium est eis quoniam dissolutio corporis in specie in aliquo tempore cum corruptione suorum indiuiduorum non est secundum hanc opinionem, nisi modo accidentali. & in possibile est vt in aliquo tempore non inueniatur corpus. immo necessarium est, si posuerimus quod continuatio entis pe esse corporum est modo accidentalicum autem posuerimus quod generatio est a corpore, similater corruptio in corpus, tunc continuatio corporis in specie est essentialiter

Commentum 15

44

Dicit etiam, &, si instantia in tempore sunt, similia punctis in lineis: lineae autem componuntur ex punctis: ergo tempus ex instantibus. &, cum ita sit, necesse est vt aliqua hora sit, in qua tempus non sit. quod impossibile est. Ponens enim hunc sermonem negat, & affirmat tempus insimul. contingit enim ei vt inueniatur tempus, in quo sit tempus, aut vt inueniatur tempus, in quo non sit tempus. Et hoc, quod dicit, necesse est in tempore, si ponatur compositum ex instantibus, sicut est necessarium in lineis, si ponantur compositae ex punctis. omnis enim compositio necessarium est vt dis¬ soluatur imea, ex quibus fit, aut saltem hoc possibile est, vt siquis non conceserit dissolutionem eius in actu. E ideo d. aut possibile est vt non sit tempus, absolutionem autem temporis ab hoc esse, quod est esse possibile, impossibile est. possibile enim necessarium est vt exeat ad actum, vt declaratum est superius. D. demonstrauit modum similitudinis inter ea, & d. instans enim simile est puncto, & non diuisibile.

Commentum 16

45

Intendit quod illud, quod contingit componentibus corpora ex superficiebus scilicet quod puncta habeant grauitatem, & leuitatem, similiter contingit etiam componentibus corpora naturalia ex numero, scilicet vt vnitates habeant grauitatem, & leuitatem. &, quia hoc impossibile conmtingit componentibus corpora naturalia ex numero, & non componentibus formas ex numero, vt intelligentiam, & animam, & naturam, d. Et qui dam componunt naturam ex numero. id est Plato, & alii dicentes formas numerabiles. & fecit de hoc rememora tionem, quoniam dicentibus hoc non contingit hoc impossibile.

Commentum 17

46

In isto capitulo colligit recapitu lando omnia praeterita, & facit rememorationem de, propositionibus, quibus vsus est in hac declaratione, & sunt duae, quarum vna, est quod corpora naturalia habent grauitatem, & leuitatem, secunda est quod puncta non habent grauitatem, neque leuitatem. Et quasidicit: Reuertamur modo, & recapitulemus nostrum sermonem, & dicamus quod corpora non sunt composita ex superficiebus, neque ex numero.

47

Et ideo dicit: Et, si ita sit. & innuit has duas, propositiones, neque punctus, neque vnitas habent soliditatem, aut grautatem omnino. id est quia ex punctis, aut vnitatibus non fit corpus habens grauitatem, & viversitler corpus habens actionem aliquam actionum naturalium omnino, quoniam in libro, a quo verba eius extrahimus, est scriptum, neque punctus, neque vnitas habent soliditatem, aut grauitatem. Et forte fuit error scriptoris, qui scripsit in loco actionis, grauitatem. Et forte intendit per actionem illud, quod est commune actionibus, & passionibus prouenientibus a formis corporum naturalium, quoniam qui corpora componit ex superficiebus, aut ex partibus indiuisibilibus, non potest dare causam, propter quam differunt actiones corporum naturalium, & passiones eorum. & ideo necesse est eis, aut ponere quod hae actiones, & passiones existunt in superficiebus, aut in part bus indiuisibilibus, aut quod corpora non componuntur ex eis: aut negare eis actiones, & passiones existere in superficiebus, aut quod corporacomponuntur ex eis: aut negare has actiones, & passiones esse in corporibus, Et ideo Democritus ferem declinauit ad dicendum simile huic, quoniam, cum posuit differentias rerum tres tantu sciliet situm, ordinem, & figuram, difficile fuit ei dare ex his differentiis, quod apparet in rebus ex colore, & gustu. vnde dixit quod sunt res apparentes sine veritate habica. Tacientes autem corpora ex supficie bus non possunt dare ex superficiebus neque etiam vnam solam differentiam differentiarum, quibus corpora differunt. Vnde Arist. reprehendit dicentes. supficies, & laudat dicentes partes indiuisibiles. Dicentes autem superficies ponunt, sicut diximus, principia Mathematicorum esse principia Naturalium. illi autem propinquiores sunt ad dandum ex suis fundamentis principia naturalia, quam uis vterque nihil dederit de veritate.

48

Themistius autem in hoc loco sui libri d. defendendo Platonem, & quasi contradicendo Arist. qua de causa igi tur fuit iste sermo contradicens secundu existimationem Arist. dicentibus corpora ex superficiebus fieri non est facilis ad intelligendum, nisi aliquis vel let esse imustus id est quod omnes istae contradictiones, quas induxit Aristo: non potest homo concedere eas esse contradictiones, nisi voluerimus impugnare sustinentes hanc opinionem.

49

D. d. quod deridendo Aristo. sed Plato hoc dicit contra hunc sermonem, quem dixit in Timaeo, quod Anaxagoras dixit Socrati, si tua conclusio contrame esset secundum intellectum meae inten¬ tionis, vere concluderetur mihi, cum autem tu non intelligas intentionem mei sermonis, non reputo mihi conciudi.

50

D. reuertitur Themistius, & d. & si non, vnde igitur Plato dixit quod linea componitur ex punctis, & superficies ex lineis: aut quomodo sequitur ex suo sermone, quia constitutio corporum est ex super ciebus, vt dicatur quod constitutio linearum est ex puctis: Quoniam, sicut diximus, cum supficies habeat duas compositiones, quarum vna est secundum lineam, & alia secundum latitudinem, & superpositionem, & simili compositio linearum cum lineis: & non est intelligendum quod lineae ex puctis, & supficies ex lineis componantur, nisisecundum applicationem: compositio autem corporis ex supficiebus secundum suam opinionem non est secundum applicationem, sed secundum lineam: quomodo igitur sequitur vt linea fiat ex punctis, cue modus compositionis cuiuslibet istorum sit diuersus a modo compositionis alterius: Et viersitletr non est inopinabile omnino, vt, cum quaesierit aliquis de forma prima, quae est in materia, & est habens tres dimensio nes, a qua sequuntur qualitates reliquae, scilicet caliditas, frigiditas, & humiditas. & siccitas, & aliae quae litates, in qua proprie inuenitur figura per se, non est impossibile vt primum eius sit superficies, & istae ante rectangulos, cum sint priores eis, inquantum dant corporiqualitates reliquas.

51

D. d. quasi dupitando in hoc, sed, inquantum est figura, non est prior eis, cum corpus sit prius eis. Torte igitur imputandum est Platoni quod ipse posuit corpora ex superficiebus, ita, quod constitutio eius ex eis est secundum applicationem, modo autem secundum compositionem. sed, si fuerit secundum compositionem existentem in superficiebus per lineas, illud, quod terminatur inter superficies, non est inf¬ nitum, neque etiam corporeum solidum per superficies. Deberet igitur perferu tari quid erat intentio istius Philosophi. Per hoc igitur, quod dixit, quarum est vna secundum lineam, intendit compositionem supeficiei cum superficie, quae concurrunt super vnam lineam, non secundum rectitudinem, sed secundum continuationem, obliquam. & per hoc, quod dixit & iciliter non est inopinabile, cum quaesiuerit de forma vniversalit prima, quae est forma pura existens in hyle, inquantum est trina dimensio, & est forma, quam consequuntur aliae qualitates existentes in corpore, vt figura prima, deinde calor, frigiditas, & humiditas, & sic. citas, & aliae qualitates, vt ista forma sit superficies terminatarum trium dimensionum acceptarum in diffinitione corporis, quae sunt in materia, cum appareat ex eis quod sint priores figuris: & ideo sunt acceptae in diffinitione eorum, cum dicitur quod figura corporis est illa, quae continetur a superficie, aut supficiebus. Et hoc apparet etiam, quia superficies terminantes corpus, sunt priores tribus dimensionibus, quae accipiuntur in diffinitione corporis. tres enim dimensiones non inueniuntur in mam in actu, nisi inquantum est finita: & non est finita, nisi propter superficies. Cum igitur superficies fuerint ablatae dimensiones erunt ablatae a, materia: &, cum existunt in ea, existunt dimensiones: superficies ergo sunt priores dimensionibus tribus, quae sunt conpus: superficies ergo sunt primae formae, ex quibus corpora componuntur.

52

D. d. & istae ante rectangulo. id est & superficies sunt priores nairliter superficiebus rectangulis, quae sunt priores omnibus modis superficierum. Et, cum Themi. induxit rationes, quibus existimandum est quod Plato intendebat, cum dicit quod corpora sunt composita ex superficiebus, quod est forma prima corporum d. rsitiones, ex quibus existima tur contrarium, & d. sed inquantum est figura, non est prior, cum corpus sit prieis, &c. id est sed, quaia supficies, & figurae sunt posteriores corpore, & corpus prius eis, posset aliquis opinari quod Plato non intendebat per compositionem superficierum, nisi compositionem secundum superpositionem.

53

Deinde induxit dubitationem dicenti quod prima forma corporis sunt, supficies, & est quod supficies sunt vltima corporis, & impossibile est vt illud, quod est inter ea, sit solidum hoc modo compositionis, neque etiam quod aliquid sit infinitum. Et hoc intendebat, cum dixit & quod terminatur intra superficies, non est infinitum, neque etiam corporeum solidum per superficies. id est quod contingit huic positioni, vt illud, quod terminatur circunquaque a supficiebus, sit vacuum, cum non possimus dicere quod sit plenum supeficiebus, neque etiam est infinitum: quapropter continget nobis dicere ipsum esse existens in actu scilicet cum nos posuerimus quod illud, quod terminatur a superficiebus, est finitum, continget vt illud, quod est intereas, sit existens in actu scilicet aut vacuum, aut superficies superpositae sibiinuicem, Et hoc, quod dixit in destructione istius explanationis, non est debilius eo, quod dixit in confirmatione istius explanationis, de qua dixit quod non comtingit ei contradictio Aristo. & ideo quasi confessus est postremo quod intentio Platonis non est scita adhuc. vnde d. deberet igitur perscrutari. id est & propte has quoidones deberet Aristo. perscrutari primo intentiones, quae sunt Platonis, cum d. quod corpora sunt composita ex superficiebus. Dicamus igitur nos, quod Pla: non intendebat hic, cum d.t quod corpora sunt composita ex superficiebus. & manifestum est, quoniam hoc, quod explanauit Themistius, non credit quod corpora sint composita tantum ex supficiebus, sed ex supficiebus, & prima mamr, ita, quod superficies sunt quasi forma. Plate autem nihil sciuit de prima mam, nedum vt opinetur quod corpora sint composita ex supficiebus, & mam. & ideo, cum dici quod corpora sunt composita ex supeficiebus tantum, & non posuerit compositionem secundum si perpositionem, continget ei vt illud, quod continetur a superficiebus, sit vacuum. & ideo non voluit Arist. explanare sermonem suum ita, & di. quod oporteret eos cum volunt componere corpora ex superficiebus, vt componant ea secundum modum geometricum, s secundum compositionem, qua terminatur corpus scilicet ex qua sit liguraEt etiam, si concesserimus Themistio quod Plato intendebat quod corpora sint composita ex prima mam, & supficiebus, contingent ei etiam ex contradictionibus Arist. plures. contingeret enim ei quod quaedam su¬. perficies sint causae leuitatis, & quaedam grauitatis, quoniam, cum ignis fuerit compotus ex prima ma, & supeficiebus, & similiter terra, quare igitur ignis est leuis, & terragrauis: & supeficies, inquantum sunt su perficies, sunt similes in hoc, scilicet quod. cum vnaearum extiterit in prima ma, & dederit alterum istorum duorum scilicet aut grauitatem, aut leuitatem, necesse est vt quaelibet earum sit hmoni. Et etiam continget huic positioni vt superficies sint substantiae quoniam quod prius est substantia, est substantia, scilicet quod si forma corporis sit supficies, & corpus est substantia, digniores sumsupficies vt sint substantiae, superficies au tem non videntur esse, nisi forma corporis Mathematici. & caum, quare super ficies existant in mamr, est, quia prima forma substantialis existit in ea, scilicet grauitas, & leuitas. sed perscrutatio de hoc pertinet ad alium locum.

Commentum 18

54

Cum acceperit in paodicta demonstratione quod omne corpus, quod rectem mouetur, est aut graue, aut leuc, incoepit declarare hoc ad demonstrandum. Et quia indigetur in hac demonstratione hoc, quod omne corpus habet motum naturalem, incoepit declarare hoc primo. & eius sermo est intel lectus, & continet tres propositiones. Quarum, prima est, quod omne corpus naturale necessario mouetur, & haec est manifesta: Secunda est, quod omne corpus naturale, aut violente mouetur, aut naturaliter: Tertia est, quod omne, quod violente mouetur, habet motum naturalem. & hoc etiam declaratum est, cum sit impossibile intelligere motum violentum in corpore respectu alterius corporis, sed in respectu motus illius corporis, cui attribuitur violentia. intentio enim vio lentiae est vt res moueatur econtrarie suae naturae. & haec vniversalet propositio est manifesta, & abnegatio Auicemnae in ea nulla est. Et compositio demonstrationis est talis. Si omne corpus est motum, aut violente, aut naturaliter mouetur: & omne, quod violente mouetur, necessario naturaliter mouetur: igitur necesse est vt omne corpus naturaliter moueatur. Et per positionem omnium antecedentium Loncludet consequens. & consecutio in hoc syisisitor inter antecedens, & consequens est manifesta, & similiter antecedentis positio. & hoc, sicut diximus, non est syllogismus, nisi in respectu abnegantis quod omne corpus habet motum naturalem, cum ista propositio sit manifesta per se ex hoc, quod sonat hoc nomen natura, definitio enim naturae est vt sit principium motus, & quietis. Cum igitur posuerimus aliquod corpus esse naturale, necesse est vt natura sit sui motus causa, & suae quietis: motus autem, & quies, quorum est causa natura, necessarij sunt. Et hoc, quod d. Et, si motus, qui sunt ex tra naturam, &c. d. hoc, ne aliquis existimet, quod, quia motus, qui est extra¬ naturam, intelligitur in respectu naturalis, necesse est vt motus naturales sint plures, sicut motus accidentales. contraria enim existimantur, esse secundum eundem numerum, vt de sanitate, & aegritudine. existius mandum est enim quod tot sunt sanita tes numero, quot aegritudines. motus autem, qui sunt extra naturam sunt plures, quoniam modi, qui sunt, extra naturam, sunt plures, & modiviolentorum sunt etiam plures,

Commentum 19

55

Haec est alia demonstratio, quod omne corpus naturale habet motum naturalem, & fundatur super duas propostiones, quarum Vna est, quod omne corpus naturale habet quietem naturalem: & quod omnis locus, in quo quiescit corpus naturaliter, ad ipsum mouetur naturaliter: & ex hoc sequitur quod omne corpus naturale habeat motum naturalem. Et d. Et signum verificationis, &c. id est & signum, quod omne corpus simplex, quod recte mouetur, habet motum naturalem, est quod omne corpus, quod recte mouetur, recipit quietem.

56

D. d. res enim quiescit, aut violente, aut naturaliter id est & diximus quod quies est signum, quod corpora mouentur naturaliter, quia omne quiescens, aut violente quiescit, aut naturaliter.

57

D. d. & locus, in quo res quiescit, &c. & haec propositio etiam manifesta est, quies enim est finis motus. si igitur quies fuerit naturalis, motus ad ipsam erit naturalis, &, si violenta, violentus.

58

D. d. Et, si ita sit, & aliqua res, &c. id est & cum hae, propositiones fuerint positae, & coniungatur eis alia propositio, & est quod omne corpus naturale habet quietem naturalem, concludetur vt res, quae videns quiescere in medio, si quies earum fuerit naturalis, & motus earum erit naturalis. Et locutus fuit, proprie de rebus quiescentibus in medio inter omnia quiescentia, quia de eis dubitabatur, vtrum quiescant illic naturaliter, aut violente. Alia autem elementa, quae circulariter mouentur in suis locis, & ad ea mouentur, quando fuerint extra ea, non existimantur esse fix a naturaliter secundum totum in suis locis. Sed de terra tantum, dubitatur, quia, cum pars inferior eius fuerit ablata, pars descendit superior, & ex hoc existimatur quod, sicut hoc contingit in partibus, ita in toto, vt, cum hoc, quod dictum est, putetur quod totum quiescit illic violente, sicut iam diximus superius, ideo igitur tantum locut fuit de terra. Et, cum posuit quod, si na turaliter quiescit in medio, quod mot eius ad ipsum erit naturalis, incoepit declarere quod necesse est vt quies eius sit illic naturalis, & d. Si igitur quies eius illic fuerit violenta, &c. id est dicamus igitur quod impossibile est vt terra quiescat in medio violente, quoniam, si illic quiescit violente, necesse est, vt, si non aliquid impediat, vt moueatur in infinitum motu recto, vt prius declarauit. deinde demonstrauit impossibile contingens, si ponatur aliquod prohibens ipsam a motu, & d. Et, si prohibens fuerit quiescens, &c. id est si positum fuerit quod habet prohibens a motu, necesse est vt illud prohibens sit aut quescens, aut motum. Si autem sit quiescens, reuertetur quaestio super ipsum, vtrum hoc quiescens naturaliter quiescat, aut violente. si naturaliter, ergo in rebus naturalibus grauibus ponuntur quies naturalis, & motus naturalis: quoniam hoc prohibens, cum fuerit positum quiae icens naturaliter in aliquo loco, deinde positum fuerit extra ipsum, necessario mouebitur ad ipsum naturaliter. Si autem dixerit, quod est quiescens violente, continget ei illud, quod accidit in quiete terrae, & est quod indiget quieicente. & hoc intendit, cum dixit, inducemus sermonem nostrum super ipsum scilicet aduersarium.

59

D. d. & dicemus quod res prima quiescens, aut naturaliter quiescit, aut mouebitur in infinitum. & hoc intelligitur duobus modis, quorum vnus est quod, si us home non posuerit quod secundum quiescens, quod est primum in veritate, est quiescens naturaliter, continget ei vt in eo sit potentia ad motum in infinitum. quod impossibile est. & secundum hoc non vocauit ipsum primum, nisi quia est causa quietis. Sed, quia iste sermo possibile est vt dicatur in primo quiescente, scilicet in tota terra, & possibile est etiam vt dicatur in prohibente motum, sicut ipse post dicet, dignius est vt sit intentiosermonis eis scilicet vt moueatur in infinitum. idest vt ita procedatur in infinitum scilice vt quiescens secundum prohibens a motu quiescens primum indiget tertio quie scente, quod prohibeat etiam ipsum a motu, & tertium etiam indiget quarto, & quartum quinto, & sic in infinitum. & sequitur ex hoc vt inueniantur, corpora quiescentia infinita. Et, cum dixit impossibile, quod sequitur a positione prohibentis terram quiescentis, incoepit dicere etiam impossibile, quod sequitur, si ponatur prohibens motum, & de Si igitur primum prohibens semper mouetur, sicut dixit Empe, quod terra est quiescens propter gvrationem id est si igitur, prohibens terram, ne moueatur, fuerit res mota, vt Empedocles dicit quod fortitu do motus orbis, & aeris circularis, quam appellauit turbinem, est causa status terrae, continget, si posuerimus quod motus circularis, & turbo non est, vt terranaturaliter moueatur in infinitum. &, cum finis motus recti infiniti non est: & motus recti non sunt nisi propter fines eorum:s necesse est vt motus, qui non habet finem, non sit omnino scilit quod nunque incipiat esse quoniam, sicut dixit Arist. in alio loco quod, si impossibile erit vt inueniatur homo in longitudine campi, impossibile est vt incipiat generari. & hoc intend bat, cum dixit: Si igitur mouetur, cum impossibile sit vt moueatur in infinitum, &c. idest si impossibile est vt incipiat in motu, qui est infinitus, & impossibile est vt moueatur in infinitum, necesse est vt il lud, quod impossibile est esse, incipiat esse, & nihil, quod est impossibile vt sit, inco pit esse. Et quasi Arist. neglexit non minare consequens propter deffructionem eius, cum dixit: & nihil, quod impossibile est vt sit, erit. &, si nominasset ipsum consequens, legeretur ita, si impossibile est vt aliquid incipiat secundum hunc modum motus moueri, cum impossibile sit vt moueatur in infinitum, necesse est vt aliquid, quod impossibile est vt sit, incipiat generari: ied omne, quod impossibile est vt sit, non erit id est non in cipiet fieri. & haec est eadem demonstratio, quam dixit in vltimo. Sexti. Phy.

60

D. d. Et, si ita sit, &c. id est &, si hae demonstrationes sint, secundum quod narrauimus necesse est vt omne corpus habeat locum naturalem, in quo quiescat, cum impossibile sit vt moueatur in infinitum, & motus naturalis est ad illum locum, & quies naturalis in illo loco,

Commentum 20

61

Cum declarauit quod omne corpus naturale habet motum naturalem, voluit destruere sermonem ponentium motum innaturalem ante naturalem. &, quia isti sunt secundum duas sectas, quarum Vna est Leucippi, & Democriti, qui dicunt quod partes indiuisibiles mouentur in vacuo motu infinito aeterno, Secunda est Platonis, qui dicit quod quatuor elementa mouebantur, anteque mundus esset, motu irregulari, deinde cum Deus fecit mundum, induxit eain ordinem, incoepit primo contradicere sectae primae, & d. Volumus modo contradicere, &c. & intendit per corpora prima partes indiuisibiles. & vocauit eas prima, quia apud eos sunt elementa rerum. & intendebat per nihil inane, siue vacuum. vacuum enim est priuatio corporum infinita, & nulla differentia est inter hanc opinionem, & opinionem Platonis in hoc, quod ponunt motum innaturalem priorem motu naturali. sed differunt in hoc, quod ponit Plato quod motus non naturalis erat in praeterito, tamen modo non est. Leucippus autem & Democritus ponunt quod iste motus in corporibus indiuisi¬ bilibus semper fuit in praeterito, & ita est, modo. Et, quia prima corpora apud ipsos sunt elementa rerum, continget eis vt sint priora rebus, quae naturaliter mouentur. &, quia motus eorum est non naturalis, continget eis vt motus violentus sit prius naturaliter motu naturali. quod est impossibile. Et, cum dixit opiniones eorum de motu corporum indiuisibilium, incoepit contradicere eis, & dixit: Dicamus igitur eis, quae causa mouet, &c. id est dicamus igitur eis, si haec corpora sint mota, & mobilia, & omne motum habet motorem, vt declaratum est in Physicis. quis ergo est primus motor istorum corporum) contingit enim apud positionem motoris vt habeat motum naturalem. quis est ergo iste motus naturalis: Et, cum dicit quod necesse est vt quaerantur ab eis istae duae quaestiones, incoepit dicere quid esset respondendum secundum ipsos in motore, & dic. quoniam, si quodlibet illorum corporum non mouetur, nisi, &c. id est &, si dixerit quod quodlibet illorum corporum mouetur a motu alterius corporis, necesse est vt mot illorum corporum sit non naturalis cum eo, quod sint elementa. Et, cum dixit quod necesse est eis ponere quod corporailla habeant motum naturalem, dedit. cam in hoc, & d. propter motum violentum, & propter corpus primum motum id est & necesse est eis ponere motum naturalem, propter duas causas, quarum Vna est, quia motus violentus non inuenitur in aliquo, nisi post motum naturalem, & Secunda est, quod, cum quoddam istorum corporum mouetur ab alio, necesse est vt peruenrat ad primum motorem, qui per se mouetur, vt declaratum est in Physicis, nisi fieret processus in infinitum. Et, cum dixit quod necesse est eis ponere primum motorem, qui per se moueatur, & etiam, cum hoc posuerint, necesse est eis ponere haec corpora habere motum naturalem, dedit causam in hoc, & d. corpus enim primum motum nullum corpus mouet, &c. id est & causa cum hoc, quod cum positum fuerit quod ista corpora habeant ante se: primam rem motam, & primum motorem, quod necesse est ponere motum naturalem eis, est quod res mota prima non mouet aliquod corpus, & est mota violenter, sed mouet ipsum, & est mota motu naturali. id iet cum per se mouetur, & quod violente mouetur, mouet ex alio. Et apparet quod non intelligen dum est ex: suo sermone quod, cum dicit quod prima res mota non mouet aliquod corpus violente, id est non mouet corpus, quod ex eo mouetur motu violento, sed naturali, quoniam prima res mota, cum mouerit aliquod extra ipsum, non mouebit ipsum nisi violente. & ideo sermo eius est sic intelligendus, quoniam corpus primo motum non mouet aliquod, & ipsum est motum violente, sed mouet ipsum, & ipsum est motum motu naturaliAut dicamus etiam quod in corporibus, qua semper mouentur a primo moto, non dicitur quod moueantur motu violento in rei veritate. violentia enim in rei veri tate est, vt aliquod corpus moueat alterum corpus ab extrinseco, ita, quod in nam motoris illius corporis non sit, vt moueat illud, quod ex eo mouetur, semper, sed in aliqua hora. motus autem corporum, quae semper mouentur a motu primi corporis, vt est motus elementorum circularis a motu coeli, non possumus dicere quod sit motus violentus, quia semper est: nec etiam possumus dicere quod sit naturalis, quiaus ignis non mouetur illo motu a principio existente in eo. Et ferem illud idem dicimus in motu membrorum animalis a primo moto, quod est in eis, & est calor naturalis. & videtur quod propter hoc vocauit ipsm naturalem, motus enim violentus non est semper, sicut diximus. Et, cum dixit quod, cum posuerint primam rem motam, necesse est eos ponere motum naturalem, incoepit etiam dicere modum, ex quo necesse est eis ponere primam remmotam, & primum motorem, & d. quoniam, si corpus primum non moueret, &c.

62

Et hoc fundatur super, propositiones. Quarum Vna est quod omne motum habet motorem, Secunda est quod omnis motor in loco est corpus, Tertia est quod corpus non mouet, nisi moueatur. Si igitur corpus motum habuerit corpus, a quo mouetur, & illud corpus etiam aliud corpus, a quo mouetur, cum non moueat, nisi moueatur ab alio, & sic in infinitum, necesse est vt inueniantur corpora infinita comtangentia se, & motus infinitus: quoniam motus in magnitudine infinita est infinitus, & indifferenter, siue magnitudo fuerit infinita secundum continuitatem, aut secundum contactum. Et omnia ista declarata sunt in 7. Phy. Et per hoc, quod dicit, quoniam, si primum corpus non moueret corpus motu naturali, intendit, secundum quod apparet, quod primum corpus extrinsecum, cum fuerit motum per se, mouebit corpora inferiora motu naturali. Et iam diximus modum, ex quo possibile est vocare istum motum naturalem motum, & ideo dixit: quoniam quodlibet corporum, &c. quasi igitur videtur quod omne, quod mouet aliud, & ipsum mouetur violente, quod necesse est vt moueat aliud violentes & omne, quod mouet aliud, & ipsum mouetur naturaliter, quod mouet illud naturaliter. Et potest intendere per hoc, & est magis apparens, quod cum motor mouerit, & ipse mouetur naturaliter, necesse est vt motio eius in alterum, quod mouetur per ipsum, sit naturalis, non quod illud, quod mouetur ab eo, mouetur naturaliter, quoniam hoc, quod dixit, & mouet ea motu naturali, potest intelligi, & referri ad actionem, quae est inter motorem, & motum, & potest referri ad motum illius rei motae, scilicet primi motoris, & potesreferri ad motum eius, quod mouetur ab eo. & melius est, vt mihi videtur, vt referatur ad motionem, quae est actio primi motoris, quoniam, cum naturalite mouet, actio eius in alterum necessario erit naturalis. &, cum motio eius in alterum fuerit naturalis, & ipsum fuerit motum, motus etiam eius erit natu ralis. & hoc manifestum est ex suo sermone, quoniam quodlibet corporum mouetur ab alio corpore violente, & mouet ipsum aliud corpus violente, & sic in infinitum, quoniam quod violente mouetur, violente mouet, scilicet motiocius in alterum est violente.

Commentum 21

63

Cum contradixit dicentibus partes esse indiuisibiles, motas in vacuo motu infinito, incoepit modo contradicere Platoni in hoc, quod dixit, quod mundus generatus fuit, & quod corpora, ex quibus est, mouebantur ante sine ordine, deinde induxit ea Deus ad ordinem, quando fecit mundum. Et d. Dicamus igitur contradicendo quod motus elementorum, &c. id est quod motus elementorum, ex quibus modo mundus componitur, necesse est vt ante compositionem mundi esset autem violentus, aut naturalis, cum nullus motus praeter istos sit. Si igitur elementa ante generationem mundi mouebantur violente, necessario habuerunt tunc motum naturalem. &, si tunc habuerunt motum naturalem, ergo mundus fuit tunc. quod est inconueniens.

64

Deinde dixit: & hoc manifestum est ei, qui fu erit intuens. id est & hoc manifestum est, quoniam necesse est, cum elementa mouebantur ante mundum, vt primumotor eorum sit motus naturaliter, sicut diximus ante superius.

65

D. d. & elementa, quae mouentur sine violentia, &c. e necesse est, tunc cum primus motor elementorum inueniebatur naturaliter, vt illud ex eis, quod non mouetur ab isto motore, sit quiescens naturaliter in suo loco naturali. iam enim declaratum est quod omne, quod mouetur a motore extrinseco, mouetur violente: & omne, quod mouetur violente, est in illo loco quiescens naturaliter: manifestum est ergo quod, cum primus motor elementorum fuerit mouens in loco, quod necesse est vt essent elementa in illis locis quiescentia naturaliter, dum modo motor primus non mouerit ea: &, cum tunc fuerit primus motor naturaliter, & elementa, quae ab illo mouentur, & quiescunt in illis locis naturaliter, necesse est, cum primus motor dimiserit illa mouere, quae mouentur, & quae sunt extrinseca ab illis locis, vt moueantur naturaliter ad illa loca, in quibus quiescunt naturaliter, dum modo primus motor non mouerit ea. &, cum in illa hora fuerit primus motor naturaliter, & elementa, quorum quaedam partes mouentur ab eo violente, & quaedam quiescunt naturaliter in suis locis, necesse est etiam, cum dimiserit mouere ea, quae mouet ex eis, & quae sunt extrinseca a suis locis, vt reuertantur ad ipsa naturaliter, & quiescant in eis: sed ista est dispositio mundimodo: igitur mundus fuit in illo tempore. quod est inconueniens. Et cum de quod, cum contingeret eis ponere primum motorem elementorum, quae mouentur motu irregulari, necesse eis est vt in illo tempore sit primum motum naturaliter existens scilicet corpus coeleste, & vt quaedam partes elementorum moueantur ab eo violente, scilicet ab extrinseco, si talis motus vocetur violentus, & quaedam quiescant naturaliter in suis loris, d. etiam hoc, quod contingit eis secundo, & est quod quaedam eorum moueantur naturaliter ad sua loca. Istae enim tres dispositiones sunt dispositiones partium elementorum in hoc mundo, scilicet vt quaedam eorum moueantur a primo moto, & quaedam quiescant in locis suis, & quaedam moueantur, ad sua loca, & sunt illa, quibus accidit quod generata fuerunt extra loca suaEt, cum d. duas dispositiones, dixit. tertiam, & d. sed dico quod elementa grauia, &c. id est & viverstetr cum necesse fuerit vt primum motum sit scilicet corpus coeleste, necesse est vt illic sit sursum, & deorsum, & corpus graue, quod ac centrum naturaliter mouetur, & leue, quod ad circunferentiam. & haec est dispositio mundi modo, & ordo eius. Et possibile est vt iste sermo sit demonstratio per se, & potest esse pars demonstrationis praedictae, vt nos demonstrauimus, sed tamen abscindit ipsam per hanc coniunctionem scilicet ad demonstrandum quod iste serme est contentus per se,

Commentum 22

66

Haec est, secundum quod apparet, alia contradictio a praedicta, & est quod, si ante generationem mundi mouebantur elementa irregulariter, necesse est vt ille motus eis esset, secundum quod sunt elementa, scilicet esset eis motus substantialis. &, si ita esset, non haberet naturam recipiendi a primo motore hunc ordinem: cum illud, quod habet natura carendi ordine, impossibile est vt recipiat ordinem. Et hoc intendebat, cum d. non esset possibile, vt ex motibus illis, &c. id est quod si ex naturis eorum mouebantur per se motu: irregulari, non esset possibile, vt ex motibus eo rum fuisset ista congregatio. corpora enim facta ex congregatione elementorum, non fiunt, nisi, quia elementa mouentur essentialiter motu ordinato. &, si habuissent naturam carem di ordine, & veniendi ad finem terminatum, non esset possibile eis in aliqua hora ad finem terminatum, vt moueantur, quod est generatio. & similiter. Empedocli accidit. quoniam, si elementa non habuissent naturam vt congregentur, non congregarentur, & ex eis fierent capita sine collis, & cola sine capitibus. deide etiam, si quod libet simile esset congregatum cum suc simili, non esset possibile vt amici¬ tia faceret hoc. Themistius autem explanauit hunc locum sic, quod Arisvult demonstrare quod etiam contingit eis hoc, quod contingit primae ectae, scilicet quod mundus fuit, anteque fuit, alio modo a praedicto, & dixit quod, cum intrauit Arist. in hunc sermone, dimisit nobis vt compleremus ipsum, & est, quod debemus quaerere ab eis, vtrum sit possibile in istis motibus sine ordine vt congregentur adinuicem secundum conuenientiam, & admisceantur taliadmixtione, naturali modo scilicet quod mixtio cum fuerit, proueniat animal aut planta, vt dixit Emped. in amicitia, quod primo fuerunt capita sine collis, & alia membra per se, deinde congregabantur, & ex illa congregatione fuerunt animalia, & alia entia, aut inpossibile est vt admisceantur tali admixtione. & d. &, cum Aristot. peruenit ad hunc locum, tacuit, vt nos compleremus. quoniam, si possibile est vt admiscerentur tali admixtione, ergo plantae, & animalia inueniebantur ante mundum, & ista sunt partes mundi, immo mumn dus completus ordinatus, quoniam esse partis est ligatum cum toto. & intendit. & si impossibile est vt admiscerentur tali admixtione, tunc motus eorum non fuerunt non terminati in infinitum sed ordinati, quia impossibile est vt transferantur ab eo, secundum quod sunt. &, si non, nihil prohiberet in hoc modo admixtionis vt motus eorum esset sine ordine: motus enim non terminatus non habet aliquam partem localem prohibitam. Et abbreuiatio istius sermonis est, quod debemus dicere quod motus inregulares impossibile est vt recipiant per se casu in aliqua hora tasem ordinem existentem modo, scilicet ante mundum in tempore, quod fuit ante mundum in infinitum. &, si hoc fuit possibile, ergo mundus fuit anterfuit. si igitur dixerint quod hoc est ipossibile eis dicemus necesse est vt sint ordinati, & regulares. intentio enim inordinationis est quod sit impossibile recipe re aliquam formam. & iste sermo est difficilis ad intelligendum ex verbis Aris. secundum translationem, quam habemus, & explanatio onstra est verisimilior.

Commentum 23

67

Vult declarare in hoc capte quod dicem tibus quod ante mundum fuerunt cor pora infinita tempore infinito in vacuo mota in infinitum, contingit vt aliqua ordinatio fuisset an ordinationem mundi, & d. Volumus mon contradicere, &c. id est volumus modo contradicere eis, demonstrando quod contingit secundum sermonem eorum, quod aliqua ordinatio fuit an ordinem mundi, non quod velit destruere sermonem eorum simpliciter. iam enim destruxit sermonem eorum in alio loco.

68

D. d. Dicamus igitur quod, si moor, &c. id est quod, si motor istorum corporum indiuisibilium fuerit eiusdem naturae, & formae in omnibus motibus istarum partium erunt idem in sposite, er go motus earum non erunt diuersi, neque: consequentes substantias eorum, sed consequentes formas eorum, & quasi vult demnrare qoordinatio erit in motibus eorum, quamuis motus eorum fuerint in infinitum, cum sint idem spie.

69

D. d. Et, si motores fuerint infiniti, &c. id est &, si motus, de quo dixerunt ipsum esse infinitum, est infinitus, quia formae mouentium sunt infinitae, & spocies motuum tunc erunt infinitae & processus eorum erit infinitus. Et hoc explanauit Themistius sic. i est & si fuerint hmoni, etiam erunt ordinati. Et narrauit quod Alex. non dixit hanc ex planationem, sed dixit quod diminutus fuit sermo, & non compleuit ipsum cum debebat dicere quod ipossibile est quod modimotuum sint infiniti, & quod ipossibile est quod motus sint infiniti. Dixit Themistius & iste sermo est turpis scilicet vt, cum aliquist posuerit secundum positionem praodictam quod motus est infinitus, inquirendo quod contingat ex hoc, dicat quod sequitur ex hoc vt motus sit infinitus. hoc enim est simile ac si diceret quod, si hoc est animal, contingit vt sit animal. Et intendit, vt qui vult destruere aliquam positionem, debet consyderare quid sequitur ex ille positione: &, si illud non fuerit, non erit illud positum. v. g. quod, si hoc est animal, ergo Tragelaphus, sed non est Tragelaphus, ergo non est animal. E eta dixit quod hoc, quod dixit Alex. non fuit intentio Arist. in hoc sermone id est quod Arist. non voluit destruere motus esse infinitos infinitarum formarum & motus esse infiniti, processus, sed intendit quod contingit eis dicere quod aliquis ordo fuit ante ordinem mundi. Et intentio sermonis Themistii est quod hoc, quod dicunt quod corporainfinita indiuisibilia mouebantur an mundum in vacuo motu infinito, si intendunt per hoc, quod dicunt motum infinitum, quod illa, quae mouentur illo motu sint infinitorum indiuiduorum, & quod motus cuius libet illorum indiuiduorum est infinitus in processu, scilicet ad nullum finem. Si igitur illa indiuisibilia fuerint eadem in forma, continget vt motus eorum habeant ordinem, cum sint idem in spe Et, si intendebant per suum sermonem, quod motus eorum est infinitus, quia formae corporum naturalium infinitorum secundum indiuiduum sunt infinitae, etiam continget vt, cum motus sint infiniti secundum formas, & processum in infinitum, quod motus eorum habeant ordinem. & hoc est aliqua ordinatio diuersitas enim spierum motuum in hoc loco consequitur diuersitatem sperum formarum. Et, si intendebant, cum ponebant esse infinitos motus, quia indiuisibilia partium corporum sunt infinita, & formae eorum sunt finitae, & motus eorum in se sunt finiti, hoc etiam erit valde ordinatum. ista enim est dispositio partium elementorum apud nos, siue fuerint posita finita, aut infinita, scilicet quod formae eorum sunt finitae, & quod moueantur ad loca finita in spe. Quasi igitur Arist. secundum hanc explanationem in hac secunda diuisione induxit aliquid quasi ancedens, & aliquid quasi consequens, & tacuit consequens. & ideo resistit Alexam. in suo sermone quod debebat destruere motus esse infinitarum formarum, & terminorum. hoc enim ip sum fuit positio apud Themistium, aut potentia positionis. Et hoc non contingit Alex. Sermo enim Arist. secundum Alex. continet in se ancedens, & consequens, ita, quod sic debet intelligi. &, si intendebant, cum dixerunt motum infinitum, quia formae mouentes sunt, infinitae in numero, & infinitae in motione in alterum, continget eis vt sposites motuum, & processus eoru fuerint in imfinitum: sed hoc est ipossibile: ergo est impossibile vt forae illorum corporum sint infinitae, & quod motio in altero eorum sit in finita. Them. autem, quando posuit potentiam consequentis in sermone, quem, propalauit Aris. eandem cum potentia praercedemtis, fuit consequens apud ipscum ablatum a sermone suo. &, cum d. Alex, quod de bebat destruxisse consequens, dicit quod contingit ei quod posuit oppositum positionis, consequens scilicet oppositum, consequens ad positum. Sermo enim Arist scilicet quod, si motus fuerit infinitus, & processus erunt infiniti, potest intelligi duobus modis. quorum Vnus est quod, si intendebant per sermonem suum quod motus est infinitus, quia motores eorum sunt infiniti secundum formam, & quodlibet eorum est infinitae motionis in alterum, contingit vt spocies motuum sint infinitae, & processus eorum sit infinitus. & in hoc potest esse vt destruatur consequens, & concludatur oppositum pcedentis: quoniam consequens secundum hanc explanationem est aliud a praecedenti. Et potest intelligi etiam quod inten debant per sermonem suum motum infinitum, quia formae mouentium in hoc motu sunt infinitae: & nulla differentia erit inter ponentem hanc positionem, aut ponentem quod sposcites motuum consequuntur sposcies mouentium. & haec est aliqua ordinatio. Et, cum Themistius non intellexerit differentiam inter praecedens, & consequens in sermone Arist. dixit quod contingit Alexquod, si destrux isset consequens, destruxisset ipsam positionem. nihil enim est obiectio Themistii contra Alex. Et etiam quod Alex. resistit Aris. nihil est. quoniam, si fuerint secundum explanationem Alexan. tunc Arist. non diminuebat a sermone, nisi destructionem conse quentis tantum: multotiens: enim fecit Arist. hoc, confidendo quod audiens in telligat, sicut diminuit multas propositiones manifestas per se, quae igitur diminutio continget in hoc Aristo. nisi Alex. conicet cum Themistio, quod intentio Arist. in hoc sermone fuit, cum fecit eis contingere istos tres modos scilicet vt ordinatio aliqua sit anum ordinationem, quoniam secundum hunc modum concedit eis Arist. motus esse infinitos in specie, & infinitos in processu. Vi detur igitur quod Alex. resistit ipsi super hoc, quod concedit eis hoc, cum posset non concedere. & ideo melius est in telligere suum sermonem ita, quod non concedat eis secundam diuisionem. trium diuisionum. & hoc non destruit suam primam intentionem, & est vt cogeret eos dicere quod aliqua ordinatio est ante ordinationem, sicut existimauit Themistius. Aris. enim potest dicere eis hoc, quod dicitis quod partes infinitae habent motum infinitum aut dicitis hoc, quod illae partes sunt in finitae, & motores infiniti, & motus infiniti: aut intenditis quod partes sunt infinitae, & motores finiti, aut vnus, aut plures, & motus infiniti. Primae igitur istarum diuisionum contingit vt ordinatio sit ante ordinationem, duae autem diuisiones reliquae sunt, falsae. &, cum prima diuisio remanet, continget vt ordinatio sit ante ordinationem, & hanc conclusionem in tendebat, & cum hoc destruxit motus infinitos esse in processu, & spet & secundum hoc non intendit destruere motum esse infinitum, aut partes esse infinitas, sed concedit hoc eis aliquo modo, & fecit eis contingere vt ordinatio sit ante ordinationem. & apparet ex istis omnibus quod opinatur illas partes infinitas esse easdem in forma. Et intendit per hoc, quod dicunt quod motus est earum infinitus, vt videtur, intendunt, vt mihi videtur, quasunt apud eos infinitorum indiuiduorum. &, cum ita sit, contingit eis necessario vt motus earum sint eius dem spositi, & ad eundem locum: & ista est dispositio partium eiusdem elementi apud nos scilicet eiusdem in forma sicut sunt partes ignis, & terrae. & ion videtur mihi quod Aristot. cum narrauit deeis in prima diuisione, & d.t quod mouentur in infinitum, intendit quod motus eorum est infinitus, quia infinita sunt, in numero, non quia quodlibet eorum mouetur motu infinito. Et in d. post. Dicamus igitur quod, si motor fuerit vnus tantum, &c. id est i, motor istarum partium, quarum motus est infinitus, quia sunt infinitae in numero, fuerit vnus in forma, continget vt motus earum sit idem in specie, & ad eum dem locum: & sic motus earum habebit ordinationem, quam modo habet, & nulla differentia erit inter hanc diuisionem, & diuisionem tertiam. Sed in tertia posuit formam, qua ista partes mouentur, plures, sed finitae, in hac autem vna. & viversiter apparet ex hoc sermone quod diuidit sermonem in tres diuisiones, & destruxit ex eis mediam & fecit eis contingere in duabus, vt ordinatio sit ante ordinationem. Themistius autem opinatur quod fecit eis in tribus contingere vt ordinatio sit ante ordinationem. & hoc est manifestum sui sermonis apud me. Tertia autem diuisio est, quam dixit post secundam, in qua est diuersitas, vtrum intendebat per ipsam, destructionem, aut facere contingere eis in ea istud quod contingit eis in duabus diuisionibus reliquis. quod autem idem intendebat, quod in reliquis, videtur per hoc, quod dicit, Si igitur motus fuerint infiniti, necessario elementa erunt ordinata, quia omnia mouentur ad loca diuersa. Diuisio naturalis in hac positione peruenit ad quatuor. Istae enim partes infinitae, aut formae earum erunt finitae, & motio earum finita: & haec est dispositio rerum naturalium secundum rei veritatem: & hoc est tertium condiuidens diuisionis Aris. Secundum autem diuidens est quod formae earum mouentes sunt infinitae & motio infinita. & hoc condiuidens est oppositum primo perfecto naturali ordinato. Et ideo fuit dubitatum de eo, vtrum contingat eis in hoc sermone vt ordinatio sit ante ordinationem. Themistius autem intelligit quod Arist. non induxit ipsum, nisi vt contingat eis hoc. Alex. autem in tendit quod non induxit ipsum, nisi vt destrueret ipsum. Vnum autem duorum condiuidentium, quae sunt inter duo opposita, est quod formae istarum partium, quae sunt mouentes eas sint finitae, & motio infinita: & hoc est primum condiuidens, secundum quod explanauimus sermonem Arist. & est, propinquum naturali. & ideo existima tur quod induxit ipsum, vt contingat eis quod ordinatio est prior ordinatio ne. Quartum vero est, vt formae ista rum partium sint infinitae, & motiosit finita. & existimatur quod Arist. tacuit hoc condiuidens, aut quia collocatur apud ipsum in condiuidente, in quo intendebat dicere quod continget eis vt ordinatio sit ante ordinationem, aut quia collocatur subcondiuidente, in quo intendebat de structionem secundum illum, qui dicit quod per quandam istarum diuisionum intendebat destruere, si debebat intendere per eas destructionem secundum alteram duarum explanationum Alex.

70

D. d. &, si ordinatio, & non ordinatio sunt, &c. id est &, si ordinatio, & non ordinatio essent idem, possibile esset vt omnia mouerentur ad locum quemlibet. &, si hoc esset possibile, possibile esset vt omnia mouerentur ad eundem locum, & non mouerentur ad ipsum: & nos videmus quod non mouentur ex eis ad eundem locum, nisi ea, quae habent eandem formam. & hoc intendebat, cum dixit, nisi quae conueniunt. Et d. hoc, quia demonstratio eius fundata est super hoc, quod ordinatio est opposita non ordinationi. &, quia aliquis potest contradicere ei in hoc. induxit hunc sermonem,

Commentum 24

71

Vult in hoc sermone etiam contradicere Plat. in hoc, quod dixit, quod res mouebantur ante mundum motu inordinato tempore infinito, & posuit duas propositiones concedendas, & sunt quod non ordinatum, & non definitum est non naturale, & quod ordinatio, & definitio est res natualis exis in sensibilibus.

72

D. d. Et dicamus etiam quod ipossibile est, &c. id est &, cum positum sit quodndo ordiatio est extra nausam, dicamus quod manifestum est quod impossibile est, vt aliquid indefinitum, & in ordinatum sit in tempore infinito, vt posuit Pla, quia, cum res existentes in maiori parte subiecti, & in maiori parte temporis sint naturales tantum, dignius est vt res naturales existant tempore infinito.

73

D. d. Ponatur igitur, tunc, &c. id est contingit igitur ex hac positione vt res, quae sunt modo, sint i contraria dispositione illi, quam habent id est quod, cum positum sit quod illa, quae non habent principium in tempore. licet sint inordinata sunt naturalia, contingit in rebus, quae sunt modor vt sint econtrario suae dispositioni.

74

D. incoepit declarare hoc, & d. dicoquod illud, quod est non ordinatum, & non definitum, sit naturale, &c. id est conminget huic positioni. vt ea, quae non habent ordinem, neque definitionem, sint naturalia, quia fuerunt in tempore infinito, & quod habentia ordinem, & omnia sensibilia sint non naturatia, quia sunt in tempore finito.

75

D. d. & nos non videmus aliquod naturale factum casu. id est & contingit ex hoc vt res sensibilis sit non naturalis, quia nihil videmus, cuius duratio secundum suam dispositonem naturalem sit minor quam secundum nonnam lem. v. g, quia sanitas est naturlis, & infirmitas non naturalis, necesse est vt tempus sanitatis sit maius tempore infirmitatis. & cum ita sit, necesse est vt omnia entia sint in hoc esse non naturalia, & ante hoc esse fuerunt in dispositione naturali. Et intendebat per casum empus minus, quoniam, cum illud quod casufit, sit in minori tempore, accipit vnum ver bum pro altero. quasi igitur dicat nihil videmus in dispositione naturali, cuius tempus sit breuius, quam in dispositione non naturali, ita, quod inpossibile est credere quod ita sit in aliquo ente, scilicet quod tempus sui esse in dispositione non naturali sit longius.

Commentum 25

76

Cum declarauit, quod necessarium est vt omne corpus naturale habeat motum naturalem, & quod impossibile est vt in aliquo tempore inueniatur cor¬ pus sine motu naturali, & demonstrauit impossibilia contingentia dicentibus quod ante generationem mundi erant res sine ordine, & cum haec impossibilia non consequuntur ponentes mundum esse generatum ex rebus, quae ante suam generationem erant quiescentes, laudauit eos super hoc, & d. secundum hoc bene d. &c. id est & propter haec impossibilia consequentiadicentes quod mundus fuit generatus ex rebus mobilibus, bene fecit qui dicit quod mundus generatus fuit ex rebus quid scentibus, antequae fuit, vt Anax. dicens quod res fuerunt ante mundum quiescentes tempore infinito in mixtione.

77

D. d. distinguebantur, & diuidebantur ab intelligentia.

78

D. d. Et multi alii homines studuerunt, &c. id est & propter hoc visum est quod homines, qui in antiquo tempore dicebant quod mundus fuit ex rebus congregatis quiescentibus, deinde mouebantur, & segregabantur, bene studuerunt in perscrutatione de hac intentione, cum perceperunt hoc impossibile. quod contingit dicenti, quod generatus fuit ex rebus mobilibus. Et, quia Em pedocles fugere voluit concessionem eius, quod res mouebantur ex suis naturis ante mundum, posuit litem, & amicitiam esse causas motuum, fugiendo ne concedat quod per suas naturas mouerentur, dixit: Et iuuabatur in hoc Empedocles per amicitiam, & litem id est cum Empedocles percepit hoc, quod contingit dicenti quod res ante mundum habebant motum ex suis naturis, & impossibile fuit quod ex eis generaretur mundus, nisi mouerentur, tunc posuit litem, & amicitiam esse causas motus eorum antegenerationem mundi, & post. Deinde narrauit quando fecit hoc, & d. cum fecit generationem totius mundi, &c. id est & dicimus quod Emped. iuuabatur in hac opinione in hoc, quod posuit litem& amicitiam: quia dixit quod mundus fuit ex rebus, quae erant ante suam generationem segregatae, & istum motum habebant ex lite, deinde mouebantur ex amicitia adinuicem, donec ex eis fuit congregatus iste mundus. & fecit hoc, ne contingerent ei impossibilia, quae contingunt aliis. & ion fugit concessionem scilicet quod motus extiterit in rebus per se ante mundum, sed attribuit motum liti, & amicitiae.

79

D. d. & ideo dixerunt, quod mundus fuit generatus ex vna re, &c. id est & propter impossibilia consequentia dicentem, quod mundus fuit generatus ex rebus mobilibus, dixerunt illi homines, scilicet an Empedoclem, quod mundus fuit generatus ex re, quae ante mundum fuit quiescens, deinde segregabatur illud vnum, & ex eo fuit mundus factus. Et debes scire quod dicenti mundum esse generatum ex rebus, quae erant autm queicentes, contingunt contradictiones similes contradictionibus contingetibus dicenti mundum fieri ex reb mobilibus. Quaerendum est enim a dicente quod mundus fuit ex rebus quiescentibus, vtrum illae res fuerint que scentes naturaliter, aut violente: si violente, necessario habent quietem naturaliter: &, si habent quietem naturaliter, ergo & motum naturaliter: &, cum haec duo habent, necesse est vt mundus sit ante quam sit. loca enim in quibus est quies naturalis, & motus naturalis, sunt eadem numero. mundus ergo, in quo existunt haec loca, est idem numero. & hoc declaratum est vbideclaratur quod, si loca non essent eadem numero, contingeret vt non essent motus naturaliter ad superius, neque ad inferius, & tunc non essee neque superins, neque inferius, nisi secundum comparationem, non naturaliter. & ideo qui posuit mundum esse generatum ex rebus entibus, continget eivt mundus sit antequam sit Et omnes Antiqui conueniunt in hoc, quoniam impossibile est vt ponatur factus ex repus non entibus, nisi esset possibile vt non esse ipsius transmutaretur in esse, quod est impossibile, & est maxime contraeos, qui ponebant leges. Dicit Themlstius. Dicentes autem quod mundi fuit ex rebus non ordinatis, non possunt fugere ista impossibilia, & potest homo dicere contradicendo his sermonibus, quia non inducti erant se cundum quod oportet, quod non intellexit sermonem Platonis quod mundus, & ordinatio fuerunt ex rebus non ordinatis secundum rectitudinem, quoniam hoc non intelligitur ex verbis eius, sed hoc, quod nos narrabinmus modo, & est non ex ordine, & mundo, per ordinem, & mumndum, quoniam neque etiam ex sanitate. Sed, quia inordinatum dicitur duobus modis. vt informa: um & inordimatum, quoniam vtrunque dicitur duobus modis, quorum vnus demonstrat fueditatem, & dispositionem diuersatam, & alius demonstrat priuationem perfectam: & similiter non ordinatum vt dicitur de aliquo homine, quod non est ordinatus omnino. quemadmo lum dicitur non formatum, non il lud quod est formatum forma indecenti, sed illud, quod caret forma, sicut assueti sumus vocare materiam, non formatum, non illud, quod est formatum. Inordinatum igitur, dequo dicitur quod mundus fuit ex eo, de bet intelligi ita, quod mundus fuit ex materia carente qualitate, quamuis non fuerit qualis in aliquo tempore. quoniam non quale est secundum alterum istorum duorum mod orum non ordinatum, cum ordinatio sit aliqua qualitas ergo non quale etiam est non ordinatum. ista enim est nostra opinio de eo, ex quo mundus, & ordinatio fuerunt, Quod autem Plato concedit etiam quod ordinatio est prior non ordinatione, & quod naturale est prius non naturali, manifestum est, & notum ex pluribus locis suorum librorum. Et bene potest homo perpendere hoc ex his, quae diximus. quoniam, cum posuit non ordinationem in malo, & omne diuinum est antiquum in sua natura, ergo malum, sicut dixit, non existit. in diuino, sed in natura mortalium, & in eis, quae sunt posteriora. omne enim quod fuit viuum secundum hunc modum, possipile est vt sit mortale, & vt moriatur Et in aliis locis etiam quod Deus est aeternus sinefine, & sine ordine. Non eigo debemus inquirere de istis sermo nibus simpliciter, sed quasi essent dicti non viversiter Sermo autem dicentis quod non ordinatio est prior ordinatione non est verus simpliciter. neque etiam sermo dicentis quod ordinatio est prior non ordinatione, quoniam in istis particularibus ordinatione inordinatio est prior, & viverste omnis ordinatio est prior inordinatione. Iste igitur est sermo Themistii, quo defendit Platonem, & contradicit Arist. Et abbreuiatio eius est, quod non ordinatio dicitur duobus modis, quorum vn est non esse, & alius dispositio non naturalis, & quod Plato non intendebat cum di.t quod mundus venit ex inordinatione ad ordinationem, ex qualitate non naturali ad qualitatem naturalem, sed intendebat quod venit ex priuatione qualitatis ad qualitatem. & haec est dispositio primae materiae apud Arist. est enim non qualis, carens forma essentialiter, sed est recipiens formas. Deinde dedit rationem, quod Plato opinatur hoc ex hoc, quod inuenitur in libris suis, ex quibus videtur opinari quod naturale est prius non naturali, & quod ordinatio est prior non ordinatione.

80

D. induxit illos sermones, ex quibus intelligitur hoc. D. quasi resistit Arist. super hoc, quod dixit, quod ordinatio est prior inordinatione, & dicit quod iste sermo non est intelligendus viversiter, cum inordinatioin indiuiduis sit prior ordinatione. per ista igitur defendit The. Plato Nos autem diximus quod, si ille sermo quem narrauit Arist. fuit sermo ipsius Platonis scilicet quod elementa mouebam tur ante generationem mundi motu inordinato, & irregulari, impossibile est vt per inordinationem, & irregularitatem intelligatur intentio, quae est priuatio alterius illorum duorum modorum inordinationis, vt Themistius d. motus enim non est priuatio. Cum enim de aliquo dicitur quod mouetur motu diuersificato, necessario intendit quod mouetur motu malo, id est inordinato, non habente terminum, ad quem terminetur, Et, non esset possibile vt hoc, quod dixit Themistius, intelligeretur ex eo, nisi si dixisset quod elementa venerunt ex inordinatione ad ordinem, & non dixisset motum, scilicet non attribuisset ordinationem, & inordinationem motui. Nomen enim priuatiuum tria mostrat, aut priuationem intentionis, quam demonstrat nomen habitus, vt, cum dicituer de caeco quod est non videns: aut diminutionem visus, vt demonstrat hoc nomen debilis visus, aut malum visum scilicet vt videat phantasmata falsa. ista autem tria intelligenda sunt per inordinationem. Cum aliquis igitur dixerit quod motus elementorum ante fuit inordinatus, non possumus intelligere ex hoc priua tionem motus. iam enim diximus quod mouebantur. neque etiam possumus intelligere quod mouebantur secundum ordinem motu debili. motus enim debilis est ex genere fortis scilicet quod sunt idem specie, & non differunt, nisi secundum magis, & minus. &, cum ita sit, non remanet vt intelligatur ex motu inordinato, nisi motus non naturalis. Et etiam, si confessi fuerimus ei, quod intelligendum est ex non ordinatione priuationem ordinationis, vt d. Themistius, impossibile est vt intelligatur ex eo, quod est non ordinatum prima materia, vt isti dicunt se cundum opinionem Platonis, neque etiam secundum nostram opinionem. Non enim esset possibile vt intelligeret secundum nostram opinionem, nisi sermo esset ex quatuor elementis, non deomnibus primis partibus mundi. corpus, enim coeleste non habet materiam, cum non habeat contrarium. Plato autem intendebat per haec, omnia elementa, ex quibus totus mundus fuit generatus, non quaedam, & etiam Plato nunquam percepit primam materiam. Et nihil est etiam explanare suum sermonem, ita, quod ipse non intenderit per hanc prioritatem, nisi priori tatem secundum naturam, & ipse dixit materiam esse priorem forma, non secundum tempus. Plato enim: posuit tempus esse generatum, & factum, cum apud ipsum consequitur tempus motum orbis, motus autem orbis est nouus. Hoc autem, quod reprehendit Aristo. in hoc, quod dixit simpliciter, quod ordinatio est prior inordinatione, & non fecit differentiam inter prius secundum na¬ turam, & secundum tempus, quia ordinatio quandoque inuenitur etiam prior secundum tempus inordinatione in indiuiduo. & hoc est cum speciebus generatis, & generantibus, forma enim patris prior est materia filii, tempore, & natura. hoc autem iam declarauit Aristo. cum declarauit quod actus est prior potentia secundum tempus in talibus speciebus: & hoc in alio loco.

Commentum 26

81

Vult declarare in hoc cap. quod omne corpus naturale habet grauitatem, aut leuitatem, & incoepit primo dicere hoc, quod iam declarauit ex fundamentis positis istius opinionis, & dixit: Manifestum est igitur, &c. id est manifestum est igitur vt omne corpus naturale, quod est existens, modo habeat motum naturalem, non violentum. & quod impossibile est vt aliquod tempus veniat, in quo corpus non habeat motum naturalem, si cut impossibile est etiam vt aliquod tempus fuerit huiusmodi praeteri tum. Et, cum hoc posuit, dixit: Dica mus igitur quod elementorum, &c. id est & cum declaratum sit quod cmne corpus habet motum naturalem, dicamus quod omne corpus non mouetur, nisi secundum quod in eo existit grauitas, & leuitas, & quod impossisibile est quod corpus non graue, neque leue moueatur motu re cto naturali, scilicet acentro, aut ad centrum.

82

D. incoepit declarare hoc, & d. Iam enim diximus superius, &c. id est & apparet hoc ex hoc, quod declarauimus, quod quodlibet elementorum mouetur motu naturali, cum fuerit extra suum locum naturalem.

83

D. d. si igitur corpus motum non habuerit grauitatem naturalem, &c. id est dicamus igitur quod, si corpus, quod naturaliter mouetur ad inferius, non habuerit grauitatem, qua moueatur hoc motu, impossibile est vt moueatur omnino.

84

D. d. Sit igitur corpus non graue, &c. id est demonstratio eius est quod, si sermo noster eius, quod est, omne, quod inferius mouetur naturaliter, non mouetur nisi grauitate, non fuerit verus, tunc sit verum eius contradictorium, quod est quod aliquod corpus, licet non habeat grauitatem, moueatur ad medium, & sit A: & ponamus aliquod corpus graue, I B, & po namus quod corpus non graue pertransit spatium C D in aliquo tempore, & ponamus quod graue corpus in illo tempore moueatur a puncto C per illud idem spatium, & manifestum est quod necesse est vt moueatur vsque ad D, & vltra vsque ad H id est necesse est vt moueatur per spatium maius in illo tempore quam corpus non graue. manifestum est enim per se quod, cum duo mota, scilicet graue, & non graue moueantur in eodem tempore, necesse est vt graue moueatur per maius spatium, quo non graue, cum habeat dispositionem hanc corpus graue cum eo, quod est minoris grauitatis. & hoc intendebat, cum d. mouetur igitur corpus graue, &c.

85

D. d. & secemus etiam, &c. id est & secemus a graui corpore partem, cuius proportio sit ad ipsum i iet ad corpus totum graue, sicut proportio spatii, per quod mouetur corpus non graue, scilicet C D, ad spatium, per quod mouetur graue corpus scilicet C D H. possibile enim est inuenire hanc proportionem, vt probatum est in geometria.

86

D. d. reuertamur igitur, & dicamus, &c. id est &, cum totum corpus graue mouetur in illo tempore posito ab ipso C ad H, & secam ab eo partem, cuius proportio est ad ipsum, sicut proportio C H ad C D, per quod mouetur corpus non graue in illo tempore, necesse est vt illa pars corporis grauis moueatur per illud idem spatium, per quod mouebatur corpus non graue, scilicet spatium C D, in illo eodem tempore posito, quod est pars spatij C H. quoniam duo mota, quorum proportio grauitatis vnius ad alterum est, sicut proportio spatij ad spatium, necesse est vt pertranseant spatium in eodem tempore. Ponatur ergo corpus graue linea B v, & secemus ab ea partem B A, ita, vt, proportio eius ad totum corpus sit sicut, pro portio spatij C D ad spatium C H, ita siquod proportio B ad B vsit sicut, pro portio C D ad C H, & ponatur tempus, in quo corpus non graue, & corpus graue mouentur per spatium C D, & C H, tempus e: Igitur erit propor tio B a grauis minoris ad B vgraue maius, sicut proportio spatij C D minoris ad C H maius. Igitur necessarium est vt B a minus moueatur per spatium C D minus in tempore, in quo mouebatur corpus B v maius per spatium C H maius, & tempus est B: sed in isto eodem tempore, scilicet C mouebatur corpus non graue per spatium C D: ergo per idem spatium, & in eodem tempore mouentur duo mota, quorum alterum est graue, & alterum non graue. quod est impossibile. Et hoc intendebat, cum d. igitur mouentur per idem spatium, &c.

87

D. d. Et iste sermo conuenit corpori leui. id est & ista eadem demonstratione vtendum est in probando quod omne corpus, quod a medio mouetur, habet leuitatem, & quod impossibile est quod aliquod corpus, quod naturaliter mouetur a medio, sit sine leuitate.

Commentum 27

88

Cum declarauit quod omne corpus naturale, quod recte mouetur, habet grauitatem, aut leuitatem, inquae tum mouetur recte, incoepit demonstrare hoc, scilicet quod omne corpus, quod est huiusmodi, debet moueri violem te, & quod motus eius est impossibilis secundum hunc modum, & d. Dica mus etiam, &c. idest, quod, si posuerimus corpus, quod recte mouetur, moueri sine grauitate, & leuitate, continget vt non habeat principium mouens. grauitas enim, & leuitas significant hoc principium. Et, quia declaratum est in Septimo Physico, quod omne motum habet principium mouens, & quod impossibile est vt sit aliquid mouens, & motum eodem modo, necesse est, si positum fuerit corpus motum sine mouente, existente in eo, vt mouens ipsum sit ex trinsecum, quapropter mouebitur, violente. Deinde d. &, si violente moueatur, motus eius erit infinitus, quod est impossibile, idest, & continget, si violente moueatur, vt motus eius ab agente violentiam sit infinitus.

89

D. posuit ad hoc declarandum propositionem, qua vtemur in hoc, & d. Quoniam, cum omne corpus motum non moueatur, nisi, &c. id est & hoc declarabitur ex hoc, quod dico¬ manifestum est enim quod, cum omne corpus non mouetur, nisi a motore, & velocitas motus sit ex augmento potentiae motoris super potentiam moti, manifestum est quod, cum aliquis motor mouerit aliquod corpus per aliquod spatium in aliquo tempore, quod mouebit minus illo moto in illo eodem tempore per maius spatium. & consequitur hanc propositionem altera, & est quod proportio spatii ad spatium est sicut potentiae rei motae ad potentiam rei motae, scilicet potentiae impedientis motorem. Et incoepit declarare hoc literis, & d. Moueatur igitur corpus maius, &c. id est demonstratio eius quod, si corpus non graue non moueatur a motore motu infinito, moueatur igitur motu finito, & sit corpus non graue A, & spatium finitum, quod pertransit, sit C H, & sit corpus graue B, & moueatur ab illo eodem motore in illo eodem tempore per aliquod spatium, & manifestum est quod debet moueri per minus illo spatio secundum propositionem praedictam. sit igitur pars lineae C H scilicet C D

90

D. d. Ergo, cum corpus graue diuidatur, &c. id est & diuidemus ex corpore graui partem, ad quam, proportio corporis sit sicut proportio spatii, per quod mouetur corpus non graue ad spatium, per quod mouetur corpus graue, scilicet vt proportio A ad illam partem sit sicut proportio C H ad C D. &, cum ita sit, accidit, sicut diximus, vt illa pars, quam diuisimus, moueatur in illo tempore posito per spatium, per quod mouetur corpus non graue, scilicet C H. D. dedit causam in hoc, & d. totum enim corpus graue mouebatur, &c. id est & causa huius consecutionis est, quoniam corpus graue mouebatur per minus spatium, quod est C D, & motus corporporis diuisi ex eo debet esse ve¬ locior, & quod proportio suae velocitatis ad velocitatem totius sit, sicut proportio totius ad partem, necesse est vt, cum diuiserimus hanc partem ita, quod proportio suae velocitatis totius ad ipsam sit sicut proportio spatii corporis non grauis ad proportionem spatij corporis grauis, perue niet proportio velocitatis partis ad velocitatem totius, sicut proportio spatii ad spatium: sed iam fuit, proporio spatij ad spatium, sicut proportio velocitatis corporis non grauis ad velocitatem corporis grauis: continget ergo ex hoc, vt velocitas partis ad velocitatem totius sit sicut, proportio velocitatis corporis non grauis ad ipsam suam velocitatem. &, cum duo motus sunt velocitatis, quorum proportio ad velocitatem eiusdem motus est eadem proportio, necesse est vt duae velocitates sint aequales. velocitas enim corporis non grauis, & corporis, quod est pars maioris, est eadem. quapropter necesse est vt pertranseant in eodem tempore idem spatium. Et, quia omnia ista manifesta sunt, pertransiuit ea. & hoc omne intendebat, cum d. Et, si ita sit, continget vt motus corporis non grauis, &c. & est impossibile vt corpus non graue habeat aequalem velocitatem velocitati grauis, quia impossibile est vt velocitas minoris sit aequalis velocitati maioris grauitatis, cum ambo moueantur ab eodem motore. &, cum hoc sit impossibile, dignius est vt sit impossibile, aequalitatem velocitatis corporis non grauis esse ad velocitatem corporis grauis. Et possibile est etiam vt consequatur ex hoc vt graue sit velocius non graui, cum extraxerimus partem ita, quod proportio eius ad totum sit minor proportione spatij corporis non grauis ad spacium corporis grauis. continget enim tunc vt velocitas partis sit maior velocitate non grauis. & hoc est manifestum.

Commentum 28

91

Vult in hoc capso declarare, quomodo fiunt motus naturales, & vrolenti, & praecipue violenti, cum videatur quod mota res violente mouetur, licet separetur a motore, & deberet quiescere, cum moor quiescit, & primo dedit differentiam in ter motum naturalem, & violentum, & d. & Dicamus quod natura est, &c. id es quod ea, quae mouentur per naturam sunt, quorum principium motus est in se exi stens. Dd. potentia autem, &c. id est ea autem, quae mouentur a potentiis non propter naturam, sunt ea, quae mouentur a principiis extrinsecis.

92

D. d. & omnis motus aut est naturalis, aut accidentalis. id est &, cum declaratum sit quod omnis motus est, aut a potentia, aut a natura, ergo manifestum est quod omnis motus aut est accidentalis, aut naturalis.

93

D. d. exemplum de naturali, & d. lapis enim cito mouetur ad inferius &c. id est lapis enim licet moueatur ad inferius cito a potentia extrinseca, tamen hoc sit per adiuuamentum naturae. id est quod iste mot est compositus, aut quasi compositus.

94

D. d. motus autem accidentalis, &c. id est quod motus violentus, vt motus lapidis ad superius a proijciente, nihil pertinet ad nausam, sicut motus eius a proijciente ad inferius. & intendit quod iste motus violentus est simplex, & non inue nitur in eo motus compositus, sicut in naturali, in quo inuenitur simplex, & compositum. Et, quia contingeret quod, si motus violentus a motore. extrinseco tantum esset simplex, vt lapis, quiesceret, cum proijceretur a manuproijcientis, d. potentia quidem vtitur aere in his duobus motibus, quasi in strumento & intendit per duos motus, naturalem, & violentum scilicet quod aeriuuat motorem, cum mouerit aliquid motu naturali, & iuuat faciens violentiam in motu violento. Et quaerendum est vtrum aer adiuuet ipsum motum naturalem, an sit necessarius in motu naturali. Existimatum est enim vt corpus naturale moueatur sine aere. Et similiter de moto violento. Et secundum hoc erit aer adiuuans, non quasi necessarius in his duobus motibus, Qui enim vtitur instro in mouendo ali quid, aut vtitur eo propter melius, idest propter facilius, aut ex necessitate, cum non possit mouere sine instro. Et iste est locus perscrutationis, quoniam motus im possibile est vt sit per vacuum, neque in corpore, quod non patitur a moto, scilicet quo non diuiditur ab eo. ergo necesse est vt sit in corpore habente dispositionem, aquae, & aeris. Sed, si motus in aere fuerit inquantum quod ipse diuiditur, tunc non est adiuuans eum, quoniam diuisio eius erit conditio in esse motus, Et est necesse. si enim diuisio non esset, non esset motus. inquantum enim mouetur cum moto nairliter, & violente, videtur adiuuans esse in duobus motibus scilicet quia mouet motum etiam, & existimatur esse possibile vt esset sine isto iuuamento: sed tamen istud iuuamentum est propter melius. & hoc est iuuamentum manifestum in eo, quod violente mouetur, sicut est etiam manifestum quod illud iuuamentum in eo, quod violente mouetur, est necessarium, inquantum est morus, post quietem motoris. dimitta mus etiam perscrutationem de hoc, donec compleamus expositionem capituli. Et, cum narrauit quod aer adiuuat in motu violento, & naturali, dedit causam in hoc, & d. aer enim est grauis, & leuis id est & licet isti duo motus sint cortrarij, tamen iuuat eos, quoniam in aere existit grauitas, & leuitas. adiuuat enim graue grauitate, & leue leuitate, id iet quod, cum lapis mouetur ab inferiori ad luperius a proijciente, mouebitur aer de ferens lapidem ad superius etiam a proiiciente lapidem, per leuitatem, quae est in eo, & remanebit retinens in seillum motum. postquam separabitur a proij ciente, & hoc per hoc, quod habet in seex principio leuitatis. expellitur enim a lapide, & expellit ipsum: & praocipue cum in isto motu habuerit lapis duos motores, naturam scilicet & mouens extrinsecum. & hodintendebat cum di Et lapis mouetur ad superius, sicut leue, &c. id est & ideo, cum aliquis proiecetit lapidem ad superius, expelletur, quasi res leuis id iet quia expellit aerem secum, qui est leuis.

95

D. d. & iste motus erit eius essentialis. id est & motus lapidis ad superius est quasi naturalis, inquantum aer est leuis, idest assimi latur naturali in hoc, quod mouens extrinsecum quiescit, & ipse mouetur, & in hoc, quod motus eius est facilis. Et intendebat quod iste motus non est vio lentus purus, sed compositus ex naturali, & violento. Inquantum igitur est naturalis, mouetur lapis, licet motor sit quiescens, & inquantum violentus, accepit, principium a motore extrinseco.

96

D. d. aer enim est intergraue, & leue. idest, & dicimus quod aciest grauis, & leuis, quia est medium inter graue, & leue. Et, quia medium anuenitur in pluribus generibus, explanauit hoc medium, & d. dico quod tangit duo extrema. idest intelligo per medium, medium secundum locum, cum tangit duo extrema corporis grauis, & leuis scilicet aquae, & ignis.

97

D. d. & ideo mouetur in eo naturaliter, & accidentaliter idest. & ideo, iunat duos motus, quia est grauis, & leuis.

98

D. d. Et ideo motor non consequitur remmotam motu accidental. id est & lideo non necesse est vt motor sit cumimoto, quousque finiatur motus, sed licet motor quiescat, tamen res mota mouebitur, quia aer tunc mouebit ipsam, quia principium motus, quod accepit a motore extrinseco, rema nebit, postquam fuerit separatus a motore, motus per se, per principium naturale, quod est in eo scilicet grauitatem, aut leuitatem. &, si hoc non esset, caderet lapis, cum motor separaretur ab eo, quia lapis non habet in se principium leuitatis.

99

D. d. &, si non esset corpus inter graue, & leue, &c. id est & nisi aer esset medius inter graue, & leue simpliciter, iet quia natura eius est natura media inter haec duo extrema, cum grauitas, & leuitas existat in eo ambo aliquo modo, non esset possibile vt esset in, eo motus violentus. Et hoc, quod dixit inter graue, & leuenon est intelligendum quod natura aeris sit media, sed est similis medio inter dus extrema, non quia sit admixta duo bus extremis. Et hoc, quod dixit, non esset possibile vt esset motus violentus, intendit quod, si aer non esset, non esset motus violentus omnino. Et potest intelligi, quod, si aer non esset, non esset motus violentus ita facilis, ita, quod existimatum est, quod lapis proiectus ad superius est leuis, cum videatur motus per se ad superius diu. & secundum hoc possibile esset vt moueretur. licet aer non esset, sed non secundum hunc modum, idest si esset vacuum, secundum opinionem opinantis quod vacuum necessarium est ad motum localem. Sed, cum demonstratum fuerit quod locus necessarius est motui, & quod locus est vltimum corporis continentis, & quod terminus continens, scilicet locus, oportet quod sit quiescens apud motum, necesse est vt lapis moueatur in corpore continente ipsum. Sed illud etiam corpus, quod est impossibile, cum motus existat in eo, vt non patiatur, necesse est vt aliquapars eius, scilicet circunscribens moueatur, & vt pars continens hanc partem quiescat. &, quia cum hoc, quod est leuis, habet etiam grauitatem, & leuitatem, motus violentus est in eo facilior. aer igitur secundum quod est corpus passiuum, & continens, est necessarius in esse istius motus, & secundum quod est graue, & leue facit motum esse faciliorem, & perfectiorem, non quod sit necessarius in suo esse. aer autem est iuuans motum naturalem etiam, sicut Arist. d. & est necessarius in suo esse secundum modum, quoest necessarius in esse motus violentiEt videtur etiam ipsum esse necessarium in esse motus naturalis mon proprio. & in hoc est difficultas. Declaratum est enim de elementis quod non nominantur inter ea, quae mouentur per se, cum non moueantur ad locum, nisi a generante, vt cum scilicet ex eis fiat aliqua portio in actu a generante, tunc existunt in illa parte omnia, quibus constituuntu in loco proprio, & aliis accidentibus propriis, nisi aliquid impediat ipsa a motu ad locum proprium. Quemadmodum igitur caetera accidentia, existentia in re generata, non existunt in ea, nisi a generante, tamen mediante forma generati, quae sit a generanteita est de hoc motu. v. g. quod, cum elementum sit ignis, statim in prima parte eius, in qua existit igneitas ab igne generante, existunt omnia accidentia exi stentia in igne, secundum quod est ignis. & vnum eorum accidentium est motus ad superius, quoniam, secundum quod in parte generata existet de parte leui, secundum hoc existet in eade loco corporis leuis, & de aliis accidentibus propriis. Sed tamen, quia non existunt a generante, nisi mediantegenerato, & motus primo, & essentialiter non fit nisi a motore, & nullo alio mediante, propter hoc iste motus non est primus, neque essentialis a motore. extrinseco, sed a forma moti. & ideo habet proprium iste modus motus vt per eum moueatur res per se, cum aliquis non impedierit ipsum a motu per vio lentiam scilicet cum impediens quieuerit: & secundum istum modum assimilatur eiquod mouetur per se. Et, quia motor essentialiter distinguitur in esse a moto, sicut in animalibus. motor enim in eis est alius a moto, cum motor sit anima, & motum sit corpus. in corporibus autem simplicibus idem est motorsecundum speciem, & motum, sed differunt secundum modum: lapis enim mouet se, in quantum est grauis in actu, & mouetu inquantum est potentia inferius. Et causa in hoc, quod inuenitur vno modo in actu, & alio modo in potentia, est, quia componitur ex mamr, & forma. forma igitur eius mouet, pinquantum est forma, & mouetur, secundum quod est in mam. Et ideo lapis non est per se motus & essentialiter, sed assimilatur eis quod mouetur per se. & ideo indiget in Quo motu motore extrinseco. Neo etiam numeratur inter ea, quae mouentur ab extrinseco, quia non mouetur hoc motu ab extrinseco immediate, sed mediante sua forma. Et hoc quidem est vnum eorum, ex quibus Plato existimauit quod necesse est vt primus moor moueat se essentialialiter scilicet ex hoc, quod videtur in lapide, quod motor in eo sit motum. sed licet idem sit motor in eo cum moto, tamen non eodem modo, vt Plato existimauit, sed diuersimode, secundum quod apparet ex prima demonstratione in principio Septimi Phy. vbi declararum est, quod omne motum habet motorem, Et, quia lapis, sicut diximus, non diuiditur in motorem, & rem motam, ita, quod vtrunque eorum sit existens in actu, lapis tunc mouetur a principio, quod est in eo, accidentaliter, cum non habeat esse, nisi per illud principium. No enim est motus lapis, nisi secundum quod est in potentia inferius, & est motor, secundum quod est grauis. Si igitur fuerit motus essentialiter per se, inquantum est in grauis: & iam pofuerimus quod non mouet essentiailiter, nisi secundum quod est grauis: ergo est motor, & motum essentialiter eodem modo. quod est impossibile & ideo non est motus hic essentiailiter lapis, neque mouet etiam se essentiailiter. Et, cum ita sit, & omne, quod mouet se accidentalicliter, ne cesse est vt moueat se, quia essentialiter mouet aliud motum a se. v. g. quahomo non mouet seaccidentalcliter in naue, nisi quia mouet nauem essentialiter. Et, cum ita sit. lapis igitur non mouet essentiailiter, nisi aerem, in quo est, & mouet se, quia hoc quod mouet se, sequitur motum aeris, sicut de hoine cum Bnaue. Et, cum ita sit, aer igitur, & aquasunt necessaria in motu lapidis. & hoc est illud, quod promisimus declarare hic in expositione Physicorum. sed iste locus est conuenientior.

100

D. d. Ma nifestum est igitur quod omne corpus, idest quod recte mouetur, &c. Et intendit per modum motus naturalis qualitatem eius, & per modos motuum accidenta lium causam, propter quam mouetur, licet motor sit quiescens, & qualitatem motus eius in vtraque dispositione, scilicet apud separationem motoris a moto, & apud adiunctionem earundem. & ideo dixit vt visum est mihi, modos pluraliter, non singulariter, sicut dixit de nauli& forte dixit hoc, quia accidentales sunt plures, & naturalis est vnus.

Commentum 29

101

Cum narrauit in principio istius tractatus, quod opiniones Antiquorum de generatione sunt duae. quaVnaest opinio dicentis, quod omnia sunt generabilia, Secunda est opinio negantis generationem omnino: & attribuentis hoc, quod videtur, errori sensus, incoepit perscrutari de hoc, & d. Quoniam autem, &c. idest quoniam autem generatio non existit in omnibus rebus, ita, quod omnia fuerint generata, manifestum est ex hoc, quod dico, quoniam vero omnia non sunt generata, manifestum est sensui. Et quasi intendit notificare quod illud, de quo oportet quaerere de gencratione est vtrum existat in omnibus, aut in quibusdam, non vtrum existat in omnibus, aut in nullo, vt fuit opinio Antiquorum, cum illa diuisio non est ponenda dubitabilis scilicet non est quurendum vtrum omnia sint generabilia, aut non generabile aliquod, cum sit visum quod quaedam eorum sunt generata: sed oportet quaerere vtrum omnia sint generabilia, aut non omnia generabilia. Et, cum dixit quod manifestum est, quod omnia non sunt generabilia, incoepit declarare hoc, & d. impossibile est enim &c. idest impossibile est vt aliquod corpus generetur, nisi in loco. Si igitur mundus totus fuit generatus, aut primum corpus, necesse est vt haberet locum, in quogeneraretur, priorem ipso tempore, aut natura. locus autem est, aut vacuum, aut terminus corporis continentis. sed, si totus mundus fuit generatus, non habuit continens, cum ante ipsum non esset corpus: ergo ante ipsum non erat corpus: ergo ante ipsum erat vacuum, & hoc intendebat, cum di quoniam locus, in quo corpus fuit, erat vacuus necessario. idest quoniam locus, in quo primum corpus fuit generatum, necesse est vt esset vacuum, cum nullum corpus erat ante ipsum. & hoc intendebat, cum d. & quia nullum corpus omnino fui, scilicet ante corpus positum esse primum. Et tacuit destruere consequens, quia fuit manifestum scilicet sed vacuum non est: ergo impossibile est vt corpus fiat ex non corpore: ergo impossibile est vt corpus sit generatum secundum totum, scilicet postquam non fuit, omnino.

102

D. d. & possibile est vt corpus fiat ex alio corpore, &c. id est quod autem generatum fiat ex alio corpore est possibile, sed non generatur ex alio corpore, inquantum habet magnitudinem, & soliditatem in actu, fed inquantum hoc accidit corpori, ex quo generatur, cum sit impossibile inneniri corpus in potentia abstractum a magnitudine, & corporeitate, i generatum non generatur essentialite a corpore, quod est in potentia, nisi inquantum est in potentia, non inquantum est in actu, licet sit necessarium in suo esse vt sit in actu, nisi ne cessarium esset vt esset vacuum. Et hoc intendebat, cum d. s& possibile est vt corpus sit in actu ex alio corpore. in potentra. idest quod corpus non generetur essentialiter nisi a corpore. in potentia, non in actu. sed necessarium est vt illud corpus sit in actu. &, si non esset, esset vacuum. & hoc imtendebat, cum d. sed corpus, quod est in potentia, si non fuerit illic, &c. id est & licet primum corpus generetur a corpore in potentia, tamen necesse est vt illud corpus habeat magnitudinem in actu. &, si non estet, esset vacuum Et quasi intendebat quod, si corpus fue rit generatum, postquam nullum corpus fuit omnino, necessarium est aue quod non fuit generatum ex aliquo corpore omnino, neque in potentia, neque in actu, quod est impossibile, aut quod fuit generatum ex aliquo corpore in potentia: quapropter necessarium est ex hoc quod sit vacuum, scilicet si aliquid in potentia fuerit denudatum ab actu. illud enim, quod est in potentia, si denudatum fuerit a forma, & ab omnibus accidentibus, necessario erunt illic dimensiones abstractae, in quibus existet corpus generatum. & hoc dicitur vacuum, quamuis vacuum esse contingat dicentibus primum corpus generari ex non corpore simpliciter, aut non ex corpore in actu. Et ideo videmus Posteriores Loquentium non strae legis dicentium mundum esse generatum ex non corpore, neque in potentia, neque in actu, quod dicunt vacuum fuisse prius mundo. Antiqui autem eorum opinabantur mun dum esse generatum ex corpore in potentia, cum impossibile fuerit apud eos vt actio agentis penderet cum aliquo non esse. & ideo dixerunt quod in non esse est aliqua essentia, qua operatur, agens, & posuerunt ipsam abstractam a formis. quod est impossibile, quapropter continget ei dicere esse vaeuum. Et hoc, quod dixit sed corpus, quod est in potentia, si non fuerit illic, &c. potest intelligi quod illud corpus, quod est in potentia, si non habuerit formam corporalem in actu, continget vt sit vacuum ante, in quo corpus generatum generabatur. & manifestum est quod hoc non contingit dicentibus corpus esse generatum ex corpore. corpus enim generatum stat in loco corporis, ex quo generabatur. Et potest intelligi quod, cum positum fuerit quod generatio est ex corpore in potentia, & non fuerit positum illio aliud corpus in actu, nisi illud corpus, quod est in potentia, continget vt sit vacuum. & hoc est quasi manifestius. non enim consequitur vacuum esse propter positionem, qua ponitur corpus esse in potentia, nec haec potentia est causa in eo, scilicet nisi coniungatur cum actu. necesse est enim vacuum esse ponentibus corpus esse generatum, ante quod corpus non fuit aliud corpus propter indigentiam, qua generatum indiget loco,

103

Impossibile autem, quod contingit ponenti corpus esse abstractum a de cem praedicamentis est vt aliqudid sit in potentia, & in actu insimul. Hoc enim subiectum positum non est in potentia, nisi inquantum non est in actu, & inquantum non est in actu, est pars alicuius, quod est in actu: illud enim quod est in actu, aut est pars in actu alicuius, quod est in actu, aut est vnum praedicamentorum: sed hoc subiectum caret eis: ergo non est in actu omnino. suum igitur esse in ente in actu non est, nisi inquantum est pars eius in potentia. Si igitur inueniretur per se, & singulariter, non secundum quod est pars alicuius, non esset ens in potentia, sed in actu. ens enim in potentia non inuenitur, nisi in ente in actu, &, si separaretur, esset ens. differentia enim inter non esse, & esse in potentia, est, qquia non esse non est in actu, ens, neque in aliquo in actu, non distinctum ab eo. Et hoc intendimus, cum diximus in hoc loco de prima materia quod non est ens in actu, sed est ens in ente in actu, non distinctum ab eo & haec est intentio nostri sermonis quod est in eo in potentia. & est prolixior sermo in hoc in primo Physicorum.

Commentum 30

104

Dicit: & cum declaratum sit quod generatio non existit in omnibus corporibus, & est manifestum quod est in qui busdam, quaerendum est quae corpora sunt, in quibus generatio existit, & quid est generatio.

105

D. d. Dicamus igitur quod, si cognitio rerum, &c. id est & vta ad cognitionem corporum generabilium est, scire principia generationis, quae sunt, & quot, scilicet principia vocataelementa. cognitio enim rerum non fit, nisi per cognitionem suorum principiorum. quasi igitur dicit, quod omnia habentia principia non cognoscuntur, nisi per cognitionem suorum principiorum: principia autem rerum generabilium sunt elementa: ergo primoperscrutandum est de corporibus, vocatis elementa.

106

D. d. & quoruem sunt id est & quorum sunt elementa, deinde post haec perscrutemur de qualitatibus, & duantitatibus eorum id eest quae est substantia elementorum. &, si sunt corpora, quae corpora sunt, & quorum sunt, elementa. deinde perscrutemur dequalitatibus eorum, per quas sunt elementa, & de numero. harum: igitur quaestionum quaedam dictae sunt in hoc tractatu, & quaedam in libro de Generatione, & Corruptione.

Commentum 31

107

D. & via ad cognitionem, quod corpo ra sunt elementa, est procedere a definitionerei ad suum accidens. corpus enim esse elementum est ei accus, cum elementum dicatur in comparatio ne eius, cuius est elementum.

108

D. dedit definitionem elementi, & d.t quod Elementum corporum, &c. & d. & sunt in eo, aut potentia, aut actu. &, quia hoc dubium est, idemo dixit: hoc est dubium, quoniam manifestum est quod corpora in postremo dissoluuntur in ea. & hoc est dubium, scilicet vtrum sunt in elementato potentia, aut actu. Et haec definitioest vniversalis omnibus opinionibus de elemento, quoniam elementa sunt partes compositi, aut secundum quantitatem, vt secundum dicentes generationem per congregationem. aut secundum qualitatem, & quantitatem, vt secundum dicentes generationem esse transmutationem in substantia in pluribus vno corpore. Et debes scire, quod haec elementa, de quibus perscrutatur hic, sunt alia ab elementis vniversalibus, de quibus perscrutatus fuit in primo Phy¬. sicorum. illic enim declarauit elementa vniversalia corporum simplicium, & conpositorum scilicet primam materiam, & formam: hic autem declarare intendis elementa corporum compositorum tantum, quae aequiuoce dicuntur elementa cum illis, quoniam, cum compositum diuiditur, non existunt in actu,. forma enim corrumpitur, & mamr induit aliam formam. Et ideo d. elementum lautem non dissoluitur, &c. id est elementum enim est aliquid in actu, cum compositum dissoluatur in ipsum, sed ipsum non dissoluitur in alia existentia in actu.

109

D. d. & omnes conueniunt, &c quia haec definitio est manifesta per se, scilicet quod elementum est posterius, in quo est dissolutio rei essentialiter, & non est dubium, sicut dixit, nisi vtrum sit in potentia, aut in actu, & quid est, & quomo do sunt elementa¬

Commentum 32

110

Et, cum haec definitio sit element, scilicet illud, in quod res essentialiter dissoluuntur, & ipsum non dissoluitur in aliquid, & est in elementato, & ista dispositio inuenitur in terra, & aqua& igne, & aere, vt caro animalium dissoluitur sensu in terram, & aquam, & similiter plantae, manifestum est quod ista corpora sunt elementa, terra enim & ignis non dissoluuntur in aliquid, cum corrumpuntur, sicut accidit quod animalia, & plantae, & minerae corrumpuntur.

Commentum 33

111

Cum ignotus sit numerus elementorum, & fuerit necesse ei, qui voluerit perscrutari de numero eorum declarare quod non sunt infinita, d. Sed primo perscrutemur, &c. id est sed primo per scrutandum est, cum sit perscrutandum de numero eorum, & declarandum quod non sunt infinita, vt dixit AnaxagoEt, quia dicentes elementa esse infinita sunt bipartiti: sunt enim dicentes partes esse indiuisibiles, vt Democritus, & dicentes partes esse consimiles vt Anax. & Leucippus, & contradixit dicentibus partes esse indiuisibiles, & prius destruxit sermonem eorum simpliciter, deinde destruxit sermonem eorum, quod sunt infinita, sic agit hic, scilicet quod primo destruit sermonem eorum, deinde inducet impossibia, quae sequuntur eos, qui ponunt ea esse infinita. Et ideo incoepit declarare quod non sunt elementa, deinde quod non sunt infinita, & d. & contradicemus facienti, &c. id est quia isti ponunt elementa ista esse infinita.

112

D. d. non enim recte disposuielementa id est non bene dicit Anax. in hoc, quod dixit quod consimiles partes sunt elementa. elementorum enim definitio non vere dicitur de eis.

113

D. incoepit narrare hoc, & d plura. Videmus enim corpora composita, &c. id est & isti homines errauerunt in hoc, quod posuerunt, quod elementa omnium corporum sunt omnes consimiles partes, quia videmus quod plura corpora consimilium partium diuiduntur in corpora consimilium partium, vt carnes, & ossa, quae diuiduntur in aquam, aerem, terram, & ignem, quae sunt etiam consimilium partium. Et intendit quod apparetur ex hoc, quod corpora consimilium partium sunt duopus modis. Et est modus qui dissoluitur in alia consimilium partium, scilicet aquam, & terram. & iste modus continet in se omnia corpora consimilium partium, praeter ista quatuor, aut quaedam eorum. Et est modus, qui non dissoluitur in alia consimilium partium, & sunt quatuor elementa. haec enim quatuor non dissoluuntur in aliquidquapropter necesse est vt sint ista elementa, aut quaedam eorum, aut sint quaedam scilicet elementorum quatuor, quoniam totum hoc hic accipitur dubium.

114

D. d. compositum enim dissoluitur, & omne consimilium partium. id est &, cum manifestum sit quod ista consimilium partium, quae isti faciunt elementa, dissoluuntur in alia: & omne, quod dissoluitur in aliud est compositum, siue fuerit consimilium partium, siue non: ergo ista sunt composita, & quatuor simplicia corpora non componuntur ex eis, sed econmuerso. & hoc est, quod d. compositum enim dissoluitur, & omne consimilium partium, intendit. compositum enim dissoluitur, & omne corpus consimilium partium est compositum. Et induxit. hanc conuersionem ad declarandum quod haec definitio compositi, scilicet quod definitio eius est contraria definitioni element, scilicet quod omne, quod dissoluitur. in aliud, est compositum, & omne compositum dissoluitur in aliud. Et, cum posuit quod manifestum est sensui, quod ea, quae sunt consimilium partium, quae illi ponunt elementa, dissoluuntur in corpora simplicia, dixit: elementum autem est illud, quod non dissoluitur in alia diuersarum formarum. & iste sermo componitur sic in secunda figura, Corpora consimilium partium dissoluuntur in alia: elementa non dis¬ soluuntur in alia: ergo corpora consimilium partium non sunt elementa.

Commentum 34

115

Dicit: &, si concesserimus quod consimilium partium sunt elementa, tamen ociose ponunt ea infinita, cum sufficiat in generatione omnium compositorum ex eis ponere elementa esse finita, sicut Empedo. & alii fecerunt.

116

D. d. qui fecit elementa quatuor consimilium partium scilicet terram, aquam, ignem, & aerem id est posuit elementa omnium rerum haec quatuor tantum, & posuit ex eis compleri multitudinem, specierum generabilium, & multitu dinem eorum, quae apparent in eis. Antiqui autem credebant ea esse infinita, quia opinabantur generationem, esse aeternam, & quod partes consimiles exeunt, & intrant adinuicem intrase, & dicebant quod, si essent finita, contingeret vt generatio tandem finiretur. Aristo. autem eis iam contradixit prolixe in Primo Physi.

Commentum 35

117

Manifestatio istius sermonis est, quod isti opinantur quod corpora consimilium partium generentur ex se adinuicem, exeundo adinuicem per dissolutionem. impossibile enim est eis secundum hanc positionem ponere ea elementa corporum, non consimilium partium. ea enim quae non sunt consimilium partium, non dissoluuntur in ea, quae sunt consimilium partium: impossibile est enim vt facies fiat ex faciebus, aut figura ex figuris, sicut est possibile vt os fiat ex ossibus, aut caro ex carnibus. quoniam isti opinantur quod generatio est com¬ gregatio similis cum suo simili, & corruptio est segregatio. & secundum hoc non possunt generare corpora non consimilia ex consimilibus partibus. Themistius autem exposuit hoc capitulum ita, quod intendebat Arist. narra re quod isti non possunt dicere quod confimilia, quae sunt elementa, sunt infinita, quia necesse est vt differentiae eorum sint infinitae, quia differentiae generatorum ex eis sunt infinitae, quia isti ponunt dritas in eis, quae generantur ex eis, quas drias non ponunt in consimilibus. dicunt enim quod facies non fit ex faciebus, neque figurae ex figuris. quasi igitur intenderet quod licet concessum fuerit eis, quod differentie compositorum ex elementis sunt, infinitae, tamen non sequitur ex hoc vt ifferentiae elementorum, quae sunt apud eos consimilium partium, sint infinitae. Dicentes enim quod consimilia sunt infinita, ponunt infinitum duobus modis in quamtitate, & qualitate. Dicentes autem partes esse indiuisibiles, ponunt eas in quantitate tantum: & ideo contingunt dicentibus consimilia, plura impossibilia, quam dicentibus partes esse indiuisibiles, secundum quod ponunt esse ea infinita. Secundum igtur primam expositionem sic erit intentio fermonis. Dicamus etiam, quod accidit dicentibus elementa esse corpora consimilium partium, &c. id est dicentibus quod elementa sunt consimilium partium corpora, contingit vt non generentur omnia composita ex eis, quoniam impossibile est eis dicere quod facies generetur ex faciebus, quia dicunt quod generatio est exitus rei a re. Secundum autem secundam expositionem, intentio est sic. & accidit dicentibus, quod elementa sunt consimilium partium, quod non dicunt quod omnis res generatur ex suo simili. &, cum ita sit, impossibile est eis dicere ea esse infinita, quia differentia entium sunt infinitae. & haec intentio est difficilis ad intelligendum ex ista translationae, quam modo habemus. Et forte diminutio cecidit in hac translatione a translatore. nos enim non habemus, nisi translationem Alleindi, translationes autem veriores sunt Isaac.

118

D. d. Manifestum est igitur, quod rectius est, & melius, &c. id est manifestum est igi tur, quod elementa sunt digniora ponsfinita quam infinita, cum nihil ad ponendum cogat ea infinita, scilicet quod possibile est ponenti ea finita complere omnia, quae accidunt composito, inquantum est compositum ex elementis, & etiam quod differentia rerum debent esse finitae, & quod elementa sunt simplicia eorum, in quae corpus dissoluitur. & hoc intendebat, cum d. & minima, dico quod non dissoluantur. &c. id est & dicere est minima quod elementum non dissoluitur in corpus diuersarum formarum.

119

D. d. quemadmo dum faciunt Geometrae, &c. hoc respondet sermoni, quem d. quod rectius est vt principia sint finita, id eest vt ponunt Geometrae. & ideo intelligendum est ex hoc, quod dixit, Geometrae faciunt principia finita, id est in forma, non quan titate. & potest intelligi vtrunque, secundum quod diximus. Et hoc, quod dicit, quod Geometrae faciunt principia finita, aut in forma, aut in numero, dicit ipse, secundum quod reputo, quod Geo metriae principia sunt finita in forma, scilicet in specie, vt est dissolutio omnium figurarum super ficierum in triangulum, & dissolutio omnium corporum in pyramidem. & principia omnia Geometriae non sunt eadem numero. principia vero Numerorum scilicet vnitates sunt idem nuero,

120

Et vniversaliter dubium est de principiis numerorum, vtrum sint idem numero, aut specie. non enim possumus dicere de vnitate, vtrum sit species, quia non est diuisibilis in talem vnitatem, & talem: cum huiusmodi alietas in Mathematicis non accipiatur, nisi accidentaliter, nisi vnum esset vnum in forma, non vnum in numero. Cum autem de numero consyderatum fuerit, inquantum inuenitur in numeratis, tunc principia eius videbuntur consimilia in forma. &, cum hoc non sit necessarium hic, videbitur alibi¬

Commentum 36

121

Cum contradicit eis quod, si differentiae con positorum essent infinitae, tamen non contingit eis ex hoc, vt differentiae elementorum essent infinitae, incoepit declarare hoc, si differentiae compositorum essent finitae, quod necesse est vt differentiae elementorum sint finitae. Et declarauit, quod ifferentiae compositorum sunt finitae, quia composita non differunt ab inuicem, nisi differentiis essentialibus, differentae autem essentiales manifestum est quod sunt, finitae. Et potest intelligi iste sermo quod est in consimilibus partibus, dequibus illi dicunt esse elementa, & quasi d. quod, si differentiae corporum consimilium partium fuerint finitae, quaeipsi ponunt elementa, necesse est vt elementa sint finita. Themistius autem d. quod Aristo. declarat quod differentiae corporum consimilium partium sunt finitae, quia distinguuntur per differentias sensibilium. & iam declaratum est in libro de Anima quod sensibilia sunt finita, quia diuiduntur in contraria, & omnis contrarietas eorum diuiditur in differentias finitas. & dicit in alia expositione, quod ipse transmisit nos ad illud, quod declaratum est in Physicis scilicet quod impossibile est infinita in actu, inueniri. &, si differentiae essentiales infinitae inuenirentur, inuenirentur, in eodem genere species infinitae in actu. quod est impossibile. & potest intelligi per essentiales, sensibiles, vt exposuit Themistius. Et Arist. etiam contradicit huic opinioni rationibus manifestis in Primo Physi. & ex manifestioribus earum est, quod corpus finitum fit ex elementis infinitis. opinantur enim quod in omni corpore sunt partes consimiles infinitae, occultatae in eo. fingunt enim quod, si essent finitae, abscinderetur generatio. & contingit eis ex hoc, quod magnitudo finita sit composita ex infinitis, quarum quaelibet habet quantitatem, & magnitudinem.

Commentum 37

122

Cum contradixit dicentibus elementa esse consimiles: partes infinitas, vult modo contradicere dicentibus elementa esse corpora infinita indiuisibilia, & primo narrat eorum sermonem, & opinionem in generatione, & corruptione, scilicet quomodo generatio, & corruptio sit in eis, & in omnibus, quae apparent inscompositis. isti enim, sicut dixit inlibro de Generatione, magis possunt dare causas, quam alij eorum, quae apparent in compositis ex hoc, quod ponunt ex istis corporibus. & ideo sermo eorum est magis naulis. Et d. Et dicamus, &c. idest quod sermo eorum inducit eos ad plura impossibia, immo ad negandum plura principia Geometriae. Ex principiis enim Geometriae est, quod omne corpus est diuisibile: & quod omne corpus diuiditur in quocumque puncto, apud istos autem non diuiditur corpus compositum, nisi super terminos, qui imaginantur inter illas partes indiuisibiles, non super aliquam illarum partium indiuisi bilium. & ideo dicunt, quod ex vno non fiunt plura, neque ex pluribus vnum, sicut narrauit de eis, quoniam, quia apud eos est vnum in rei veritate pars indiuisibilis, impossibile est tunc vt ex eo fiat multitudo omnino, neque ex multis partibus fiat vnum. & secundum hoc negant naum continui, continuum enim est vnum, & diuiditur in plura. & similiter etiam negant compositionem, quae sit per ad¬ mixtionem, sicut vidit Arist. quoniam apud ipsum ex pluribus fit vnum.

123

D. d. sed omnia fiunt per coaceruationem, &c. id est quod ipsi opinabantur quod generatio substantiarum est ex congregatione partium, & quod diuersitas differentiarum substan tiarum est ex diuersitate figurarum partium, & quod diuersitas aliorum accidentium fit ex diuersitate situs, & ordinis, & figurae partium. Et, cum narrauit modum, ex quo reddebant causas generationis, & corruptionis aliorum accidentium ex istis elementis, induxit impossibile, quod contingit dicenti hunc sermonem. & est impossibile, quod contingit ponenti nume ros elementa entiu: iam enim dixit hoc impossibile in aliis locis. Et d. Dicamus igitur quod isti ponebant omnia numerum, &c. id est &, quia isti dixerunt quomodo differentiae entium consequuntur disferentias numerorum, & isti non declarauerunt modum, quo differentiae compositorum differunt inter se propter compositionem eorum ex partibus indiuisibilibus scilicet quia non dixerunt quod lapis sit de tali numero istarum partium, aut de tali numero, sicut fecerunt Arith metici, neque propalauerunt quod natura illarum partium sit, sicut natura vnitatum, cum ponunt eis figuras, & situs, dixit: sed non explanauerunt hoc, &c. id est sed non dixerunt in istis rebus sermonem determinatum, cum non dederint in istis rebus aliquam demonstrationem, neque etiam dixerunt quod figura facit aliquam differentiam, neque quod ordo, & sit facit aliquod accidens. necesse est enim secundum opinionem eorum, vt quaelibet ifferentia differentiarum entium compositorum habeat figuram propriam differentiarum illarum partium, quae figura facit illam differentiam. Et cum d. non explanauerunt hoc, secundum quod oportebat id iet sine deter¬ minatione, d. sed obscure dixerunt, & dixerunt quod, cum corpora differant a se figuris: figurae autem sunt infinitaes ergo corpora simplicia sunt infinita. id est non dixerunt in ratiocinando quod sint infinitae, sed hoc tantum dixerunt, quod istae partes indiuisibiles differant inter se figuris: figurae autem sunt infinitae: ergo continget vt haec elementa, scilicet partes indiuisibiles, sint infinitae.

124

D. d. quid remanet eis de hac intentione si concessum fuerit eis, & d. & non distinxerunt omnino. &c. id est oporteret eos, cum posuerint diuersitatem earem secundum figuras, & similiter diuersitatem composita rum differentiarum ex eis. dicere quae figura cui parti approprietur illarum partium, & quae figura appropriet cuiifferentiae differentiarum compositarum ex eis, quoruem quaedam vocamus nos simplicia, scilicet aquam, terram, ignem, aerem, & quaedam composita, quae videntur componiex his quatuor. & hoc intend ebat, cum d. neque dixerunt etiam quae sunt figurae elementorum id ist non dixerunt quae sunt sigurae partium, ex quibus componuntur corpora quatuor, quae vocantur elementa, sed tantum posuerunt figuram ignis sphaericam id et nisi de igne. dicunt enim quod partes, ex quibus componitur, habent figuras sphaericas: aut nisi de igne, quoniam posuerunt ei figuram sphaericam. hoc autem apparet de hoc sermone secundum hanc translationem.

125

Themistius autem exposuit hunc locum alio modo, & d. neque isti homines dederunt partibus indiuisibilibus, secundum quod elementa sunt, figuras proprias sicut fecerunt ponentes elementa quatuor simplicia. igni enim dederunt figuram pyramidalem, terrae autem figuram cubicam, duobus autem aliis alias figuras. Isti enim non dederunt ignisoli figuram propriam, & est sphae¬ rica, nisi quia ignis cito penetrat, caeteris autem elementis non dederunt figuram propriam, sed dixerunt quod haec elementa differunt propter differentiam partium indiuisibilium secundum magnitudinem, & paruitatem. Et hoc intendebat, cum dixit: aerem autem & terram, & caetera corpora, &c. ex hoc sermone eorum quasi contradixit sibi, scilicet dicere parte esse indiuisibiles, deinde ponere eas diuersas secundum paruitatem, & magnitud nem. sed non dixerunt hoc, nisi quis non reputant esse possibile vt magnitudo composita ex eis, non habet natusam recipiendi diuisionem in ea, sicut dicimus de corpore coelesti. dicunt enim quod causa diuisionis est interiacens vacuum, &, quia magnitudines compositae ex istis sunt solidae sine vacuo, possibile est eis recipere diuisionem in istas partes: sed secundum quod ponunt eas esse infinitas, quia magnitudo diuiditur. apud eos secundum totum, vt declaratum est in libro de Generatione, necesse est eis dicere vt magnitudines compositae ex eis dissoluantur in eas, quapropter magnitudo corrumperetur in non magnitudinem. quod est impossibile

126

D. d. & ex eis posuerunt naturam istorum corporum, &c. idest & ex partibus in diuisibilibus posuerunt naturam isto rum corporum quatuor, cum generat omnia corpora, quae nos vocamus simplicia, & composita ex his partibus indiuisibilibus.

Commentum 38

127

Dicit, quod dicentibus hoc primocontingit illud, quod contingit dicentibus principia esse infinita, quod ian dictum est, & etiam apparet destructiosermonis eorum ex hoc. quod differentiae compositorum corporum sunt finitae: &, cum differentiae compositorum sint finitae, impossibile est vt differentiae elementorum, ex quibus componuntur, sint infinitae, quod autem compositorum differentiae sunt finitae declaratum est, in principio istius libri, & in Physicis, cum declarauit quod impossibile est vt res infinitae inueniantur in actu.

128

D. dedit eis aliud impossibile, & d. Et contradicunt ei, quod rectum est, &c.i. in quaia ex fundamentis Geometriae est quod di¬ uisio magnitudinum procedit in infinitum, & quod omnis linea diuiditur in duo media.

129

D. d. & contradicunt etiam pluribus opinionibus. & innuit per hoc Naturales. Isti enim ponunt complexionem esse, & quod composita differunt differentiis substantialibus propter diuersitatem differentiarum elementorum, & quod generatio est altera ab alteratione, & generatio, & alteratio sunt in qualitate, sed tamen gninatio est in qualitate substantiali, & haec in accidentali, & quod in gnonato nullum elementum existit in actu, & quod est aliud ab elementis substantia, & forma. & totum hoc est impossibile dici cum partibus indiuisibilibus,

130

D. d. & iam compleuimus sermonem, &c. id est & contradiximus iam dicentibus partes esse indiuisibiles, secundum contemplationem Naturalis de naturacontinui. haec autem opinio hic destruitur, consyderando in natura continui, in quo conicat haec scenia cum Mathematica. & ex hoc modo locutus fuit hic de hoc, in Physicis autem tantum naturaliter. E destruitur etiam haec opioper consyderationem de generatione, & corruptione, & de accidentibus pluribus sensibilibus. Et ex hoc modo locutus fuit de hoc in hoc libro, & in lib. de Gnatione, & Corruptione

Commentum 39

131

Dicit: & contingit eis impossibile ex hoc, quod dicunt de qualitate gnenationis corporum simplicium abinuicem propter partes indiuisibiles. dunt. enim quod terra non differt ab aqua, nisi quia est composita ex partibus indiuisibilibus maioribus quam aqua, & similiter daunt de aere cum aqua. dicunt enim quod, cum terra fiet aqua, exibunt ab ea partes magnae propriae terrae, & remanebuntu paruae propriae aquae, & sic terra fit aqua. & similiter, cum ex aqua exierint partes paruae aquae propriae, remanebunt magnae propriae terrae, & sic aqua fit terra. Arist. autem contradixit eis, dicendo quod, cum partes maonae fuerint, segregatae a terra, necesse est vt rema neat ex illis magnis residuum, quoniam aqua, cum reuertitur in terram, exibunt ex ea partes paruae, & remanebunt magnae terrae propriae, &, cum aqua, & terra componuntur ex magnis, & paruis, & fuerint infinitae, sicut dicunt, tunc magnae in vnoquoque eorum erunt aequales paruis in numero, & sic in nullo different aqua, & terra, Et, si dixerint quod in terra dominantur magnae, & in aqua paruae, continget vt sint finitae, & vt sit inter paruas, & magnas in quolibet eorum, proportio terminata. & sequitur ex hoc vt partes diuidantur necessario, & vt generatio cesse, scilicet vt inueniatur aqua, quae non reuertatur in terram, & terra, quae non fiat aqua, cum paruae, quae exeunt ab aqua, & magnae, quae exeunt a terra, consumuntur. v. g. quod, si in terra fuerint ex magnis decem, & paruis quinque, & in aqua econuerso scilice ex paruis decen, & ex magnis quinque, necesse est, cum terra reuertatur in aquam. vt exeant ex magnis, quae sunt in ea septem, & dimidium, ita, quod remaneant in ea quinque paruae, & duae, & dimidium magnae, & tunc fiet aqua: &, cum ista aqua reuertatur in terram, remanebit in ea ex paruis vna, & quarta, & ex magnis duae, & dimidium, quapropter necesse est eis, aut vt partes diuidantur in infinitum, aut vt cesset generatio.

132

D. d. quoniam, cum ex figuris separentur paruae, remanebit residuum id est necesse est, cum aqua fiat terra, vt remaneant in terra partes paruae: &, cum ex illis partibus segregentur magnae, tunc illa terra fiet aqua, & sic continget impossibile, quod diximus hoc autem apparet ex ista translatione. Phemistius autem exposuit suum sermonem alio modo. dicit enim quod conmtingit eis ex hoc, quod dicunt, quod in aqua dominantur paruae, & in terra magnae, & quod aqua fit ex terra essentialiter, & terra ex aqua, vt partes magnae generentur ex paruis, & paruae ex magnis, aut per alterationem eiusdem partis, & ex magnitudine in paruitatem, & ex paruitate in magnitudinem, aut quod pars magna diuidatur, & fiat parua, aut quod paruae con¬ gregentur, & fiat ex eis vna magna& secundum hunc modum concludit eis. contingit enim eis vt partes indiuisibiles sint diuisibiles, aut alterabiles adinuicem, quod non dicunt esse. D. opponit Arist. dicendo quod non coneludit eis, nisi per aequiuocationem, quoniam hoc, quod intellexit ex sermone eorum, quod istae partes fiant ex inuicem, est aliud ab intentione eorum. illi enim intendebant dicere per hoc, quod dicebant, quod istae partes fiunt exinuicemu, id est quod segregabantur abinuicem, vt, cum ex vino segregabuntur partes subtiles, & remanebunt grossiores, tunc inde fiet rhob, non per alterationem earum adinuicem, aut per diuisionem magnarum in paruas, aut per collectionem paruarum in magnas. Tu autem bene potes videre quod ex vtroque sermone idem continget ei, scilicet vt partes indiuisibiles sint diuisibiles, siue posuerint generationem earum abinuicem esse accidentaliter, cum fiunt per segregationem, aut essentialiter, cum fiunt per transmutatio nem paruarum in magnas, aut magnarum in paruas. Videtur ergo quod contradictio perfecta contra eos sic debet esse. Hoc, quod dicitis, quod istae partes fiunt abinuicem, aut est essentialiter, aut accidentaliter: si essentialiter, continget vt partes transmutentur in inuicem magnae in paruas, & paruae in magnas, aut secundum qualitatem, aut secundum quantitatem: & vtrunque est impossibile secundum opinionem eorum. secundum autem quantitatem prouenit diuisio, secundum autem qualitatem prouenit alteratio. & vtrunque apud eos est impossibile: si accidentaliter scilicet per segregationem earum ad inuicem prouenit diuisio partium, aut abscissio generationis.

Commentum 40

133

Dicit: Dicamus etiam eis quod, si corpora indiuisibilia habent, secundum quod dicunt, figuras, continget vt sint finita econtrario positioni eorum.

134

D. d. cum corporadifferant figuris i est cum posuerimus quod corpora differunt figuris, vt isti ponunt. & d. hoc, quia figurarum quae dam sunt essentiales corporibus, & quaedam non. Cum ergo positum fuerit quod figurae sunt essentiales corporum, cuiuscunque spositei sint, siue corporum diuisibilium, siue indiuisibilium, ne cesse est vt differentiae figurarum sint propter differentias illorum corporum, & quod numerus illorum corporum sit secundum numerum differentiarum illarum figura rum. &, quia differentiae figurarum sunt finitae, continget vt corpora, quorum ifferentiae sunt figurae, aut consequentes figuras, sint finita, quoniam autem figurae sunt finitarum differentiarum, ponendum est ex hoc, quod dicunt Geometrae. declaratum est enim quod omnes figurae qui que resoluuntur in pyramides, quae continentur a superficiebus rectis, aut rotundis, Sphaera quidem in octo, & Cubus in sex, & similiter de aliis, quae dicuntur in libro Euclidis. Et hoc intendebat, cum d. & omnes figurae componantur ex pyramidibus id ecet omnes figurae corporeae. Et, cum posuit quod corpora habentia figuram debent differre per diuersitatem figurae, & posuit quod omnes figurae corporeae componuntur ex pyramidibus, posuit etiam tertiam propositionem, quasi causam in dissolutione figurarum corporearum, in hanc figuram, & d. Eigura autem aequalis lineae constat ex lineis aequa libus id et & causa in dissolutione corporum in ppramides est, quia figurae planae dissoluuntur in figuram planam primam, quae non dissoluitur in aliam, ilicet in triangulum: & pyramis dissoluitur in triangulum: ergo necesse est vt sit prima figurarum corporearum prima figurarum supficialium.

135

D. d. & figura Sphaerica, componitur ex partibus perfectis i icet pramidibus. & dixit perfectis, quia non dissoluuntur, in alias, neque possibile est vt super eas addantur, aliae ad conseruandum figuram suam. Et, cum posuit has, propositiones, quae sunt in hoc sermone, qua si praecedens, induxit consequens, & dixit: necesse est ergo vt figurae habeant principia, &c. & dixit hoc in modo demonstrationis. demonstratum est enim quod omnes figurae corporeae dissoluuntur in pyramides, & similiter figurae superficiales dissoluuntur in triangulum. & quasi ponit quod, cum elementa fuerint finita in specie, composita erunt finita in specie. Et confirmatio est haec, quasi diceret, & quamuis non concedatur nobis hloc, quod Geometrae dicunt ex hac dissolutione, tamen concedendum est nobis quod omnes figurae quinque dissoluuntur in figuras finitas, aut vnam, aut duas, aut plures. Themis stius autem dicit in hoc loco, quod manifestum est quod figurae regulares sunt, finitae, enormes autem sunt infinitae, & ideo, si illi duo viri dixerunt quod in diuisibilia sunt hmoni, sicut solent o cere, tunc non est rectum opponere eis per hunc sermonem. Dicamus igi tur quod, cum illi dicunt quod differentiae illorum corporum indiuisibilium sunt propter figuras, necesse est vt figurae sint huiusmodi, scilicet regulares. figurae enim irregulares, & infinitae non existunt in corpore, nisi accidentaliter. Oppositio ergo Aristo. est recta super hoc, quod ponunt figuras esse differentias isto rum corporum indiuisibilium.

Commentum 41

136

Cum destruxit sermonem dicentis elementa esse infinita, inducende ad impossibile, incoepit dare demonstrationem rectam, quod elementa sunt finita. Et abbreuiatio sui sermonis est, quod elementum, secundum quod apparet ex sua definitione, est corpus simplex. & quia omne corpus simplex habet motum simplicem, & econuerso, vt declaratum est in principio istius libri, necesse est, vt numerus corporum simplicium sit secundum numerum motuum simplicium. &, quia motus sunt ad loca terminata, necesse est vt numerus locorum sit secundum numerum motuum. Si igitur loca fuerint finita, motus erunt finiti. &, si motus fuerint finiti, corpora simplicia erunt finita: & iam declaratum est quod motus simplices sunt terminati, & quod sunt tres scilicet circa medium, & a medio, & ad medium: & cum elementa sint corpora simplicia: & corpora simplicia sint finita: ergo elementa sunt finita.

137

D. d. diuisio enim, &c. id est motus a medio, & ac medium. Et intendit per loca, sursum, & deorsum. haec enim duo loca diuiduntur in eo, quod est simpliciter sursum, & deorsum, & in eo, quod est respectiue.

Commentum 42

138

Dicit: & cum declaratum sit quod elementa debent esse finita, consyderan dum est vtrum sint vnum, aut plura, &, si plura, quot. sed quot sint dimisit vsque ad librum Generationis: quapro per existimatur quod iste liber quasi pcedit librum Generationis, & Corruptionis. Et, quia dicentes elementa esse finita, quidam dicunt ea esse vnum elementorum, aut vnum extre morum, aut vnum mediorum, & quidam dicunt illud esse aliud ab elementis, quidam autem dicunt ipsum esse medium inter aquam, & aerem, spissiaere, & subtilius aqua, & quidam, vt reputo, dicunt ipsum esse medium inter ignem, & aerem. & hoc intendebat, cum d. & quidam eorum dicunt ipsum esse subtilius, &c. Et, cum d. opiniones eorum in hoc vno, incoe pit contradicere sermoni dicentis ipsum esse medium inter duo illorum, & quod est vnum mediorum, cum vterque sermo conueniat in ponendo esntum medium inter duo extrema, quod est contrarium ei, quod dictum est in de finitione elementi, quod est simplicissimum eorum, quae existunt in composito. duo autem extrema, aut funt simpliciora medio, cum medium fuerit ex qualitate, aut vnum eorum erit simplicius medio, eum medium fuerit ex quantitate. Et d. Dicamus igitur, nos quod omnis, quim pofuit, &c. id est quod omnis qui pofuit elementum esse medium inter duo extrema, & posuit illa duo extrema esse composita ex illo efito, oblitus est definitionem elementi: & est, quod est simplicius eorum, quae sunt in composito: siue posuerit ipsum esse vnum quatuor corporum, aut corpus medium inter duo eorum.: Et d. & quod alia elementa fiunt ex eo, &c, quia dicunt quod gratio caeterorum corporum quatuor ex hoc medio est secundum densitatem, & raritatem, & quod geanonatio caeterorum corporum quatuor confequitur diuersitatem eius in raritate, & densitate, scilicet quod, cum receperit densitatem aequalem densitati aquae, erit aqua, &, cum terrae, erit terra, &, cum receperit rariratem aequalem raritati aeris, erit aer, &, cum ignis, erit ignis, & similiter contingit ponentibus elitum medium, i vnum quatuor. Et non sicut existima Themistius, quod impossibile non contingit eis, nisi inquantum ponunt garnia tionem secundum raritatem, & densitatem: immo contingit eis, inquantum ponunt esntum esse medium inter ea, quae gantenantur ex eo, quocunque mon generentur, aut compositione, & dissolutione, aut densitate, & raritate, quae sunt apud eos congregatio, & segregatio. Et, cum narrauit quod contradicunt sibi, & non percipiunt, dixit: quoniam si densitas fit ex compositione elitorum, &c. id est & contradictio contin¬ git eis, quoniam ponunt desitatem ex comgregatione, & densitatem multitudinis partium, & raritatem ex exitu partium, & amplitudine foraminum, necesse est vt corpus rarum, quod fit ex hoc medio, sit pauciorum partium elementi, ex quo fit. & quod est huiusmodi est prius medio, & dignius vocari elementum. esntum enim, si est ex quantitate, debet esse paucio rum partium eorum, quae inueniuntur in, composito, si ex qualitate, debet esse simplicius. Et Themistius dicit quod hoc non contingit eis, nisi quia ponunt generationem per densitatem, & raritatem, quae sunt ex capitulo quantitatis: &, si posuissent ea ex capitulo quali tatis, non contingeret eis hoc impossibile. Et hoc, quod dixit Themistius, & si posuissent, &c. non contingeret eis hoc impossibile, est id, quod d. Arist in libro de Generatione, quoniam, si posuerint densitatem, & raritatem ese ex cap. qualitatis substantialis, continget vt medium inter duo elementanon haberet formam in actu, aut vt esset prima materia, aut vt esset ignis & aer insimul, aut aer & aqua insimul. &, si posuerint ipsas ex cap. qualitatis accidentalis, continget alterationem esse, quod est impossibile apud eos.

139

D. d. &, si ita sit, & ignis est, sicut dicunt, &c. id est &, si illic fuerit corpus subtilius elemento, necesse est vt illud corpus sit elementum. Si igitur ignis subtilius est corporum apud eos, vt dicunt, continget vt ignis sit elementum. &, si ignis nen fuerit subtilius omnibus corporibus, & dixetit aliquis alius quod aliquod aliud corpus est subtilius, hoc non nocebit non bis, neque proderit eis in hoc, quia continget eis hoc, quod continget eis, si sit quoniam subtilius debet esse elementum nen illud medium, quod ponunt es se elementum. Et hoc intendebat, cum dixit: Si igitur ignis non fuerit subtilior omnibus corporibus, &c. id est quoniam si non posuerit aliquis quod corpus subtilius est ignis, tamen propter hoc non enadunt ab eo, quod contingit eis necessario, scilicet quod corpus subtilius sit elitum, non illud medium, quod ponunt ipsi elementum.

140

D. d. necessarium est enim vt primum subtile, &c. id est necessarium est enim vt sit secundum sermonem eorum aliquod corpus, naturale, subtilius omnibus corporibus & quod non sit corpus medium, quod posuerunt, & sic erit elementum aliud ab eo, quod posuerunt.

Commentum 43

141

Haec est alia conclusio contingens, istis etiam, quoniam plura impossibilia contingentia dicentibus partes indiuisi biles, contingunt etiam eis scilicet quod substantiae corporum simplicium sint eae dem. quoniam dicens elementum esse vnum corpus, non potest componere ex eo res diuersas, nisi per diuisionem in partes diuersas secundum quantitatem, aut secundum positionem, & situm. & hoc impossibile contingit dicentibus partes indiuisi biles. Et d. Dicamus etiam quod sermo dicentis, &c. & intendit per elementa, conpora quatuor, quoniam ita vocabantur, tunc. & quod d. dicamus etiam quod sermo dicentis haec corpora, vocata elnta, esse composita ex vno elemento, siue ex medio, quod est inter duo extrema eorum, siue ex medio inter duo eorum, secundum densitatem, & raritatem non differt a sermone dicentis, quod corpora haec simplicia componantur ex partibus paruis, & magnis id est non differunt, nisi secundum paruitatem partium, aut magnitudinem earum.

142

D. dedit causam in hoc, & dixit Subtilitas enim &c. id est subtilitas enim est ex paruitate partium, Spissitudo autem, & grossities est ex magnitudine partium. hoc idem necesse est dicere non ponenti subtilitatem, & spissitudinem ex cap. quam titatis, vel qualitatis.

143

D. incoepit narrare quomodo contingit quod subtile sit com¬ positum ex partibus paruis, & d. subtile enim est expansum, & dilatatum, &c. id est & causa in hoc, quod subtile debet esse ex partibus paruis est, quia debent congregari in eo duo, raritas, & paruitas partium. distantia. enim partium adinuicem est causa magnitudinis, & non corrumpit subtintatem, & tenuitatem. subtilitas enim & tenuitas quaerunt paruitatem part ium in profundo, spissitudo autem earum est magnitudo in profundo: & raritas etiam quae rit multitudinem foraminum, ex qua prouenit paruitas partium, spissitudo autem econtrario. Necesse est igitur vt partes, ex quibus subtile componitur, sint minoris expansionis in tribus dimensionibus. quapropter sunt minores partibus, ex quibus spissum componitur. Et contingit etiam eis aliud impossibile propter hoc, quod posuerunt diuersitatem inter spissum, & rarum propter ampliationem foraminum non propter paruitatem, & magnitudinem, vt in subtili sint partes pauciores, & in spisso plures, cum fuerint duo corpora aequalia. & etiam rarum, sicut diximus, necesse est vt sit plurium foraminum, quapropter partes sunt minores. & ex hoc modo non contingit vt sint pauciores, nisi cum fuerint partes in eis in eadem magnitudine, & paruitate, quapropter necesse est vt rarum sit aut pauciorum partium, aut minorum. & impossibile, quod sequitur ex hoc, vnum, & idem est.

144

D. d. &, si ita sit, comtinget eis necessario, &c. id est cum substantiae corporum simplicium non differant, nisi secundum diuersitatem partium in magnitudine, & paruitate, continget eis dicere quod differentiae substantiarum corporum sunt propter partes paruas, & magnas, ita, quod substantia ignis non differt a substantia terrae, nisi quia ignis componitur ex partibus paruis in vltimo, terra autem ex magnis in vltimo.

145

D. d. Et, cum posuerint omnia secundum hunc modum, continget eis dicere quod omnia elementa sunt in comparatione, &c. id est &, si elementa non differunt, nisi paruitate, & magnitudine: magnum autem, & paruum sunt relatiua: idem enim est magnum, & paruum in respectu diuersorum: continget vt idem sit ignis in respectu maioris, & aer in respectu minoris, & aqua in respectu alterius. Et, quia hoc impossibile accidit dicentibus partes esse indiuisibiles, secundum quod ponunt quod illae partes differunt magnitudine, & paruitate, & quod ista diuersitas est causa diuersitatis corporum compositorum ex eis, dixit: sicut accidit dicentibus elementa esse plura, &c. & dixit: Dicamus igitur eis, quod cum distinxerint quaedam elementa a quibusdam, &c. id est & dicamus istis etiam ex hoc, quod ponitis, quod corpora quatuor simplicia differant ab inuicem propter paruitatem, & maguitudinem: paruum autem, & magnum sunt relatiua: contingit necessario vt idem corpus sit ignis, & aer, & aqua, quoniam, cum posuerimus quod aer non est aer, nisi quia partes eius sunt maiores partibus ignis, contingit vt in respectu aquae sit ignis, qua partes eius sunt minores partibus aquae, & in respectu ignis aer, & in respectu terrae aqua, & similiter contingit in aqua.

146

D. d. quoniam partes paruae sunt in magnis necessario. hoc est quasi causa alia a praedicta. illic enim fecit comparationem de corporibus simplicibus adinuicem, inquantum constituum tur ex partibus, quae daimunt esse paruae, & magnae, hic vero quasi facit comparationem inter partes exiites in eodem elnto. Quoniam vero hoc contingit dicentibus partes esse indiuisibiles, manifestum est, cum opinentur quod in eodem corpore. sint paruae partes, & magnae infinitae, quae exeunt abinuicem, contingit igitur vt secundum paruas sit ignis, & secundum magnas aqua. Secundum vero opinionem. dicentis elementum esse vnum, & quod gnatio fit raritate, & densitate, continget necessario vt vnum & idem elementum sit compositum ex partibus pluribus: rarum. enim habet partes paruas, spissum autem magnas. sed, inquantum ponunt quod spissum transmutatur in rarum, & rarum in spissum, contingit eis vt partes sint paruae cum magnis, sicut contingit illis. & non solum modo contingit eis, vt idem corpus sit aqua, & ignis tantum, sed eadem pars earum, ex quibus componitur illud corpus. in respectu enim minoris est aqua, in respectu autem maio ris est ignis. & ideo dixit: quoniam eadem pars in respectu quarundam partium est magna, & in respectu quarundam est parua. & sic potest intelligi.

Commentum 44

147

Cum contradixit dicentibus elementum esse vnum mediorum quatuor corporum, aut medium inter duo illorum, aliud ab vtroque, incoepit contradicere dicentibus elemen tum esse ignem tantum: Et, quia hoc dicentibus non contingunt haec ipossibilia, quae illis contingunt aliis, quaa ignis existimatur simplicior quatuor, corporibus, & ideo non contingunt eis impossibilia, quae contingunt dicentibus medium esse, quae non contingebant eis, nisi inquantum ponebant elementum medium, ideo d. dicentibus autem ignem esse elementum, &c.

148

D. d. sed accidunt eis alia irratio nabilia.

149

D. d. Quidam igitur eorum dicunt quod ignis habet figuram ppramidalem. Et, cum dixit hoc, dedit rationem eorum, super hoc, & dixit: Et quidam eorum verificant hoc, &c. Et syllise sic componitur, vt apparet. Ignis est velocissimus omnium in transitu: & figura pyramidalis est velocior aliis figuris: ergo ignis habet figuram pyramidalem. & sic faciunt syllogismum ex duabus affirmatiuis in secunda figura Et etiam, si, propositio maior conuerteretur, non esset vera, quoniam non omne, cuius pertransitus est velocior in corporibus, habet figuram pyramidalem, nisi in eis, quorum velocitas est in pertransitu propter figuram, & hoc est in habetibus figuras. ignis autem adhuc non est notum, vtrum sit de habentibus figuras, aut non.

Commentum 45

150

Dicit: Et quidam eorum verificant suum sermonem alia ratione non vera, quamuis sit sufficientior prima, dicendo quod, si omnia corpora debent esse primo composita ex subtilioribus corporibus, & sunt composita ex igne, manifestum est quod ignis est subtilior corporibus caeteris, & quod est prior eis natura. Et etiam, si habens figuram priorem omnibus figuris scilicet sphaericam, est compositum ex corporibus prer¬ ramidalibus, manifestum est quod ista figura est simplicior, & prior figura rum in natura. Sed Arist. inquxit duo praecedentia insimul, deide duo consequentia insimul. & quasi d. siomnia corpora sunt composita ex subtilioribus corporibus, & corpora sunt composita ex igne, & etiam corpus, quod est primum corporum, scilicet sphaericum est compositum ex corporibus prramidalibus, quod manifestum est quod ignis est subtilior caeteris corporibus, & prior eis, & manifestum est quod figura ppramidalis est minimum corporum, cum sit elementum eorum. & potest intelligi per meliorem siguram figura sphaerica, & figurae aequa lium superficierum, & angulorum scilicet quinque dictae in Geometria, quae sunt figurae elementorum.

151

D. d. necesse est vt prima figura, &c. id est &, cum manifestum sit quod ignis est primum corporum, & pyramis est prima figura rum, & figura prima debet esse in primo corpore, manifestum est quod ignis debet habere figuram pyramidalem. Themistius autem dicit quod ratiocinatio istorum, quam reprehendit Ari. eadem est cum roncinatione, quam ipse fecit superius in primo lib. in probando quod motus circularis debet esse in corpore coeli. Posuit enim quod iste mot est primus motuum: & corpus coeleste primum corporum: ergo primum debet esse in primo. Et dico etiam quod existimatur quod per istam eandem declarationem declarauit ipse figuram coeli. posuit enim quod coelum est primum corporum, & quod figura sphaerica est prima figurarum: & figura prior debet esse in corpore priori ergo figura coeli est sphaerica. Dicamus nos, igitur quod Arist. non fundauit hanc demronem, nisi super hoc, quod coelum necesse est vt habeat figuram, inquantum mouetur per se, & inquantum est animal. & cum positum fuerit ipsum habrere figuram, necesse est secundum demonstrationem illam vt sit sphaerica. nondum autem, declaratum est de elementis, vtrum habeant figuram, sed etiam non videntur, habere figuram, vt declarauit, & etiam declarabit post Arist.

Commentum 46

152

Cum dixit, quod quidam dicentium ignem esse elitum, dant ei figuram py¬ ramidalem, dixit ent, quod quidam non dant ei figuram omnino, & vtique conueniunt in hoc, quod ignis est subtilior caeteris corporibus, & quod ex diuersita te compositionis partium ignis in densitate fiunt caetera corpora ex eo. ignis enim apud eos creatus fuit tumoro sus naturaiterid ist remotus in partibus abin uicem in vltimo: &, cum illae partes constringuntur adinuicem, & appropinquant, si parum, fiet aer, si magis, fiet aqua, & si plus, fiet terra. Et hoc intendebat, cum dixit: deinde diaut quod ex compositione partium ignis, &c. & sermo eius in hoc est intells per se. & potest intelligi iste sermo de his, qui dant figuram igni, & potest intelligi sicut diximus de vtroque, cum conueniant in hoc, quod geonatio fit ex igne per desationem. Et, cum d. opiones eorum in hoc, incoepit contradicere eis, & d. Dicamus igi tur, quod accidunt ex istis sermonibus plura impossibiltia, &c. id est quod, si dixerint quod partes primi corporis, quod est ignis apud eos, quarum constrictioest caum spissitudinis, sunt partes indiuisibiles, contingent eis omnia impossibilia, contingentia dicentibus partes esse indiuisibiles, quae iam narrauimus

Commentum 47

153

Cum dixit, quod dicentes ignem esse elementum, & quod genioatio ex eo sit secundum densitatem, continget ei vt sit compositus ex pluribus partibus in quantitate, & quod illae partes sunt elementum, quapropter sermo eorum est similis sermoni dicentium partes esse in diuisibiles. &, si dixerint, quod illae partes sunt indiuisibiles, tunc continget eis omne impossibile, quod dictum est i hoc libro, & in Physicis. incoepit etiam hic dicere aliud impossibile, quod contingit eis, & est contradictio Naturalis, non Doctrinalis, & dixit: Et dicamus modo sermonem naturalem quod impossibile est, &c. id est demonstremus modo rationem naturalem, ex qua apparet quod impossibile est vt ignis sit compositus ex partibus indiuisibilibus.

154

D. d. & hoc manifestum est, si perscrutati fuerint naturaliter de hoc. id est & manifestum est quod est impossibile ei, qui naturaliter voluerit perscrutari de hoc, ilicet cum consyderauerit in modo transmutationis elitorum adinuicem.

155

D. incoepit dicere illum modum, & d. Quoniam, si hoc fuerit, erit tunc quodlibet corpus declinans, &c. id est dicamus igitur quod, si corpora simplicia, quae sunt aqua, ignis aer, & terra, fuerint composita ex partibus indiuisibilibus, necesse est vt quaelibet pars alicuius eorum, quae generantur ab aliqua parte alterius, sit aequa lis ei in magnitudine, & quantitate, neque maior, neque minor. v. g. quod, cum pars aeris sit ex parte aquae, necesse est vt pars aeris sit aequalis parti aque, & similiter de aliis.

156

D. d. causam in hoc, & d. quoniam magnitudo partium, &c. id est & hoc necesse est, quoniam partes, quae sunt in parte elementi, a qua generatio est, & in parte generata alterius elementi sunt aequales in quantitate, & in numero, & in specie. & hoc intendebat, cum d. assimilatur adinuicem, is in numero, & in quantitate, & forma: quapropter necesse est vt generatum, & illud, a quo est generatum, sint aequalia, cum vtrunque sit compositum ex partibus aequalibus in numero, & magnitudine, & specie, & non illic sit vacuum, Et, cum dixit quod necesse est vt magnitudo corporum simplicium sit aequa lis, dixit: & nos non videmus hoc ita, quoniam aer est maior aqua & hoc, quod dixit de elementis, est manifestum. videmus enim quod, cum partes elementispissioris transmutentur in elementum subtilius, fient maioris corporis.

157

D. d. &, si ita sit, manifestum est, &c. id est quia magnitudo aquae est minor magnitudine aeris: & elementa, quae sunt, in eis, sunt aequalia numero, consimilia in forma: & vacuum non est inter has partes, ex quibus componuntur haec corpora: necesse est vt partes, quae sunt in corpore subtiliori, sint maiores eis, quae sunt in spissio ri. Et, cum posuit hoc, dixit: Reuertamur igit, & dicamus, &c. id est dicam igitur quod continget ex hoc quod partes, quae sunt in corpore subtiliori, diuidantur in partes, quae sunt in spissio ri: cum quantitas partis minoris sit in parte maiori, scilicet quia minor partium illarum est pars maioris. Et videtur mihi quod intendat quod, cum elementum alteretur in elementum, continget vt illae partes alterentur ex magnitudine in paruitatem, si subtile alteretur in spissum, & ex paruitate in magnitudinem, si econuerso. Deide d. & similiter omnis pars subtilis recipit diuisionem, idest & omne corpus subtile constat ex partibus indiuisibilibus. Deinde d. declaratum est igitur, quod elementum ignis recipit diuisionem necessario. & quasintendit per hoc dicere, quod contingit eis dicere, vt ignis, qui est elemen¬ tum, habeat elementum scilicet partes, ex quibus componitur, & illae partes etiam habeant elementa, cum recipiant diuisionem. & vniuersaliter, fidixerint quod illae partes sunt diuisibiles, continget eis vt elementa sint in finita. diuisio enim in magnitudinibus est infinita. Et vniuersaliter qui dixerint, quod elementum est vnum corpus, non possunt euadere a dicendo partes esse. quoniam impossibile est vt corpus fiat a corpore, nisi secundum alterum istorum duorum modorum, aut compositione, aut complexione: sed impossibile est vt corpus fiat a corpore vno secundum conplexionem: relinquitur ergo secundum compositionem. Et, cum factum fuerit per compositionem, necesse est vt corpus, ex quo corpus compositum sit, diuidatur in partes, in quibus fiet magnitudo propter compositionem alia rum partium. & hoc est manifestius de hoc, quod apparet ex suo sermor ne. Themistius autem exposuit hunc locum sic, quod, si partes, ex quibus elementa componuntur, cum positae fuerint consimiles in paruitate tantum, ilicet vt sint indiuisibiles, continget ex hoc vt quantitates corporum simplicium sint aequales, &, cum videantur, inaequales, continget vt subtile eorum sit ex partibus maioribus, scilicet vt non sint consimiles in paruitate. Et ipse opponit huic, dicendo quod non comtingit vt quantitates eorum sint aequa les, nisi cum partes eorum non solum modo fuerint aequales in paruitate, sed in numero. Et similiter, si haec corpora simplicia fuerint posita diuersa in magnitudine, non contingit vt partes corporis subtilis sint maiores, nisi numerus fuerit aequalis. Nos autem dicimus quod ex generatio ne vnius istorum corporum ex alte ro continget vt illae partes sint in eis eaedem numero. Si igitur generatum, & illud, ex quo generatur, non fuerint aequalia in magnitudine, continget necessario vt partes subtilis corporis sint maiores, cum fuerint aequales in numero partibus corporis spissio ris scilicet minoris quantitatis. & totum hoc non contingit eis, nisi quia concedunt vacuum esse impossibile.

Commentum 48

158

Cum contradixit dicentibus ignem, esse elementum, inquantum est subtilissimum omnium corporum, incoepit contradicere ponentibus ignem esse elementum, quia habet figuram, quae est elementum figuraru scilicet pyramidalem, & dixit: Et contradicamus eis, &c. id est & contradicamus ponentibus igni figuram pyramidalem, & dicentibus ipsum esse elementum corporum, & primum eorum, quia habet figuram primam. quoniam, sicut primum corpus habet primam figuram, ita etiam quod habet primam figuram, est primum corpus.

159

D. incoepit contradicere eis, & dixit: & dicamus quod, si ignis est elementum id est quod, si ignis, inquantum est ignis, habet primam figuram scilicet pyramidalem, & iam declaratum est a Geometris quod pyramis non diuiditur primo in Pyramides. necesse est vt pars pyramidis, quae est non pyramidalis, non sit ignis cum omnis ignis habeat apud eos figuram pyramidalem: & sic erit quae dam pars ignis, non ignis: quod est impossibile: ergo ignis non habet figuram pyramidalem per se. &, cum non habeat figuram pyramidalem per se, dignius est vt non sit causa eius quod sit elementum. Et ex hoc apparet destructio sermonis conuertentium hanc propositionem, qui dant ignifiguram pyramidalem, quia est elementum corporum.

160

D. d. neque aliud elementum omnino id est quod pars ignis. quae est non pyramidalis, impossibile est dici in eo ipsum esse elementum, aut ex elemento. quod autem non sit elementum, est, quia elementum apud eos est ignis, quia habet figuram prramidalem. quod vero non sit ex elemento est, quia apud eos non componitur ex igne.

Commentum 49

161

Vult contradicere dicentibus quod corpus, quod est subtilissimum corporum, est tantum elementum, continget enim eis vt ante elementum sit elementum, quoniam, cum apud eos corpus, quod est subtilissimum corporum, componatur ex partibus minoribus omnibus partibus, ex quibus omnia corpora componuntur & omne minus se habet minus se, cum diuisio procedat in infinitum, & subtiltas est causa esse aliquod corpus elementum, & causa subtilitatis est parui tas partium, & paruitas partium procedit in infinitum, ergo subtilitasl pro cedit in infinitum. &, quia subtilitas est causa esse aliquod corpus elntum, ergo corpora subtilia, quae sunt elita, sunt infinita, & dixit: Et contradica mus etiam dicentibus, &c. iste sermo, secundum quod apparet, est vniversalis dicentibus elementum esse subtilissimum, corporum, siue ignem, siue aliud.

162

D. d. Accidit enim ex hoc, &c. id est &, cum dixit hoc, quod contingit huic positioni, dedit causam in hoc, & d. & illud corpus scilicet elementum, est diuisibile, &c. id est & contingit eis hoc, quia ponunt corpora, ex quidbus corpus subtile, quod est elementum apud eos, componitur, esse diuisibilia. & ponunt corpus minus scilicet subtilius, quod est minorum partium, quam illud, quod est maiorum partium, esitum corporis spissi. scilicet maiorum partium. Et d. hoc, quia ex istis duabus propositionibus contingit eis vt elementasint infinita, quarum Vna est, quod corpus subtile, quod est elementum, componitur ex partibus diuisibilibus: quapropter fit ex eis corpus subtili subtili posito elemento. & Secunda est, quod subtilius est elementum spissioris. Cum ergo posuerimus quod omne subtile habet subtilius se, & quod subtile est elementum spisso, continget vt elementa, procedant in infinitum, Propositio autem dicens quod subtile est elementum spisso est posita ab cis. Propositio autem dicens quod omne corpus subtile habet subtilius se, licet non sit posita ab eis, tamen sequitur ex sermone eorum, cum subtile componatur ex partibus minoribus, & quod omnis pars parua diuiditur secundum eos in minorem. sequitur enim ex hoc vt omne corpus subtile habeat subtilius se,

Commentum 50

163

Hoc, quod dixit, est manifestum. quoniam, cum posuerint differentias elementorum, quibus differunt, raritatem, & densitatem secundum magis, & minus, & ignis non differt ab aere, nisi secundum, proportionem terminatam inter eos in raritate, & densitate, manifestum est quod, si positum fuerit aliud corpus, cuius proportio in subtilitate ad ignem sit, sicut proportio subtilitatis ignis ad aerem, necesse est vt illud corpus sit in respectu ignis gnis, & ignis in respectu illius aer, & aqua in respectu illius aer, & terra aqua. quod est impossibile. & totum hoc accidit, quia differentias illorum ponunt ex capitulo quantitatis relatiuae.

Commentum 51

164

Haec est contradictio vniversalis omnibus dicentibus elementum esse vnum corporum quatuor. Et ideo dixit: Dicamus igitur vniversate, &c.

165

D. d. vnum enim motum, &c. & hoc, quod dixit, manifestum est, quoniam, cum nullum corpus inueniatur, nisi sit elementum, aut ex elemento, & corpus, quod est compositum ex elemento, impossibile est vt habeat motum naturalem, nisi motum elementi, & praecipue cum compositum non differt ab elemento, nisi quantitate. Et, cum dixit necesse est eis dicere quod omnia corpora simplicia, & composita habent eundem motum, dixit: sed conmtrarium videtur. Videmus enim, &c. i. i videmus enim plures vno motu in corporibus naturalibus. ex quo veri ficandum est praecise quod in omni corpore naturali simplici est principium ali cuius motus naturalis simplicis, & quod necesse est vt numerus corporum simplicium sit secundum numerum motuum simplicium: quia numerus motuum consequitur numerum suorum principiorum.

166

D. d. Si igitur omnia corpora fuerint eadem, habebunt eundem motum. id est si elementum sit vnum, erit elementum, & ea, quae componuntur ex elito eiusdem naturae, & sic corpora non habebunt, nisi eundem motum: sed habent plures: ergo elementum non est vnum. & addit in suo sermone, & quanto corpus fuerit maius, &c. ne aliquis dicat quod motus naturalis est vnus & idem, & est qui existit in elemento, sed violenti sunt plures. & quasi d. rudendo quod motus naturales sunt plures vno. & signum eius est, quia nos videmus ignem, & aerem moueri ad superius, & aquam, & terram ad inferius, & quanto magis fuerit motus maioris corporis, tanto magis erit velocioris motus, & hoc demonstrat quod isti motus non sunt violenti.

167

D. d. Propter has igitur rationes, &c. & sermo eius est intellectus per se.

Commentum 52

168

Vult in hoc capitulo declarare quod nullum corporum simplicium, quae sunt, elita corporum rerum compositarum, est aeternum, ingenerabile, & incorruptibile, sed sunt generabilia, & corruptibilia secundum omnes partes, siue generatioelementorum adinuicem, & compositorum ex eis fuerit secundum diuisionem, aut transmutationem in substantia. quoniam, cum declaratum fuerit, quod nulla pars relinquatur ex eis, quae non recipiat generationem, & corruptionem, coningit necessario vt generatio, & corruptio eorum sit transmutatio in substantia, non in quantitate. & ideo dixit, quod ex ista perscrutatione possumus scire naturas eorum. Et incoepit, & dixit: Dicamus, &c. id ent &, cum hoc declaratum sit, inquiramus vtrum sint aeter na, &c.

169

D. d. quoniam, cum hoc declaratum fuerit, &c. id est quod ex ista perscrutatione poterit declarari numerus eorum. quoniam elementa sunt corpora simplicia: & in hoc omnes conueniunt. corporum autem simplicium, vt dictum est, quaedam sunt aeterna, & quaedam generabilia, & corruptibilia. &, cum declaratum fuerit quod elementa non sunt aeterna, oportet quaerere numerum elementorum in corporibus simplicibus generabilibus, & corruptibilibus. in hoc igitur est iuuamen in hac perscrutatione in sciendo numerum, & Deus scit. Et etiam ista ex perscrutatione potest scire naturas eorum. quoniam, cum declarauerit quod nulla pars relinquatur, quae non sit generabilis, & corruptibilis apparebit quod generatio, & corruptio sit transmutatio in substantia, non in quantitate. quoniam, si fuerit transmutatio in quantitate, scilicet in diuisione per quantitatem, necessario continget vnum istorum duorum modorum, aut vt compositum dissoluatur in infinitum, aut vt dissoluatur in partes indiuisibiles, vt post apparebit ex Arist. Et, cum dedit vtilitatem istius perscrutationis, incoepit dicere: Dicamus igitur quod impossibile est vt elementa, &c. id est manifestum est quod impossibile est vt aliquis dicat quod quatuor elementa sunt ingenerabilia, & incorruptibilia secundum partem, cum hoc visum sit, Quod autem potest esse dubium est, vtrum pars, quae videtur, corrumpatur in omnibus partibus, aut in quibusdam. & ideo dixit: Sed dissolutio aut erit in infinitum, aut cessabit necessario. id est sed dissolutio, & corruptio, quae apparent in parte corrupta, aut procedunt in in finitum, aut cessabunt apud partes non corruptibiles. Et debes scire, quod iste sermo est vniversalis dicentibus quod corruptio sit per dissolutionem compositi in corpora diuersa secundum formam, aut in parte diuersa secundum quantitatem. adhuc enim non est declaratum vtrum transmuta tio in elementis sit transmutatio secundu qualitatem, aut secundum quantitatem. Et cum posuit, quod ista transmutatio, & corruptio, quae videtur in parte elementorum, aut est dissolutio in partes, & illae in alias, & sic in infinitum, aut cessabit apud partes, quae non dissoluuntur omnino, aut dissoluuntur secundum totum, ita, quod dissolutio terminabitur in illa parte elementi, quae videtur dissolui, & dcit quod dissolutio sit duobus modis, dissolutio scilicet in infinitum, & dissolutio scilicet in aliquod indissolubile: vt, cum destruxerit istos duos modos, relinquatur tertius. sEt incoepit primo destruere quod dissolutio impossibile est vt sit in infinitum, & d. Si autem dissolutio fuerit infinita, &c. & intendit per compositionem, tempus generationis. & necesse est, si tempus dissolutionis fuerit positum in infi¬ nitum, vt tempus compositionis sit in infinitum, quia videtur quod corruptio partis alicuius eorum sit generatio partis alterius, & quod corruptio partis aeris sit generatio partis aquae, cum nihicorrumpatur in nihil, & nihil generetur ex nihilo, & necesse est, cum dissoluio fuerit infinita vt dissolutionis tempus sit infinitum, quia, cum dissolutiofuerit infinita, & est motus, tempus eius erit infinitum.

170

D. d. quia omnis pars elementi dissoluitur in alio tempore id est illud, quod corrumpitur, corrumpitur in alio tempore ab eo, in quoigeneratur scilicet quod illud, de quo diciter quod iam corruptum est, postquam fuit. In trans latione autem Al fagere scriptum est, quod omnis pars elementi corrumpitur in tempore, & generatur in alio. & hoc non indiget expositione. Et, cum posuit quod tempus corruptionis est aliud a tempore generationis, induxit. impossibile, quod sequitur a positione istorum duorum temporum infinito rum, & d. accidet igitur ex hoc vt aliud tempus sit, &c. id est &, cum tempus compositionis sit ante tempus corruptionis rei, & tempus corruptionis rei est infinitum, continget vt ante tempus corruptionis, quod est infinitum, sit tempus infinitum, quod est tempus generationis illius rei corruptae.

171

D. d. manifestum est igitur quod, si ita sit, &c. id est inuenire duo tempora, quorum vtrunque sit infinitum, & infinitum, inquantum est in finitum: impossibile est vt extra ipsum inueniatur aliquid: quoniam illud, extraquod inuenitur aliquid, non est infinitum in illa parte. Haec est igitur intentio sui sermonis. & intendit per tempusextrinsecum tempus generationis, & per tempus, extra quod non inuenitur hoc, tempus corruptionis. Et debes scire quod non est possibile inuenire tempus infinitum extra tempus infinitum. haec enim est dispositio temporis praeteriti cum futuro, scilicet quia tempus praeteri tum est extra futurum, & vtrunque est infinitum. sed non est possibile tempus infinitum esse extra tempus infinitum, nisi inquantum ponitur tempus infinitum in vno duorum extremorum. & haec est dispositio temporis praeteriti cum futuro. ponere autem tempus infinitum extra tempus infinitum in extremitate, in qua est infinitum, est impossibile Et hoc sequitur hanc positionem, quoniam, cum positum fuerit tempus generationis esset infinitum, & extra ipsum fuerit positum tempus corruptionis, tunc extra infinitum est positum aliquid ex parte, ex qua est infinitum. Et apparet hoc, cum fuerit tempus consyderatum secundum esse vnius entis. quod enim est impossibile in hoc modo imaginationis, est inuenire tempus habens esse vnius entis infiniti, & quod extra ipsum sit tempus. quoniam illud, quod habet naturam vt inueniatur per tempus infinitum, habet potentiam, qua agit, aut patitur actione, aut passione infinita&, cum ita sit, necesse est vt extra tempus actionis, aut passionis istius potentiae non sit tempus omnino, quoniam, si extra tempus actionis esset tempus, non esset infinita potentia. Potentia enim infinita est, scilicet quod non diuiditur, neque in uenitur extraipsam alia potentia in finita, scilicet quod non diuiditur in duo, ita, quod vtrumque sit infinitum, quoniam non inuenitur potentia infinita maior, quam potentia infinita. & hoc manifestum est in potentia, inquantum non habet extrema, neque inquantum est quantitas. cum vero accipitur inquantum est in habenti extrema scilicet tempore, tunc existima bitur quod possibile est vt actio eius diuidatur per duo tempora, quorum vtrunque sit infinitum. Et ex hoc existimauit Plato quod possibile est aliquid esse genera tum, non corruptibile, & aliquid non generabile corruptum in postremo. mutauit enim idolum temporis ad idolum potentiae. & hoc totum declaratum est in fine istius primi libri. Sed, si hoc impossibile esset, quod intendebat, non esset manifestum, nisi per illud, quod declaratum fuit in fine primi tracta tus. & manifestatio sui sermonis est, quod impossibile, quod posuit hic, manifestum est per se. Et, cum destruxit quod corruptiostet in re corrupta, & non corrumpatur secundum totum, d. Si vero dissolutio cessauerit, & steterit, &c. id est si vero corruptio steterit in re corrupta, quae est corpus simplex apud aliquod non corruptibile, illud, apud quod stabit, aut est corpus diuisibile, aut indiuisibile. & intendit per elementum vnam partem quatuor corporum, quae videtur corrumpi quo ad sensum, Et cum dixit hoc, & apud Empedo clem non corrumpuntur haec elementa adinuicem, quamuis sint diuisibiles, dixit: sed non corruptibile, sicut dixit Empedocles. Et dixit hoc, quoniam, cum corruptio peruenerit ad partem indiuisibilem, impossibile erit ponere eam corruptibilem. cum autem dixerimus quod peruenit ad corpus diuisibile, tunc ponemus corpus diuisibile, quod impossibile est vt recipiat diuisionem, vt Empedocles dixit in totis elementis. & fuit necessarium dicentibus quod partes elementorum sunt diuisibiles, non corruptibiles quod non sunt elementa, sicut sermo Empedoclis in eis est. Empedocles enim dicit quod partes elementorum sunt non corruptibiles, tamen non ponit partes elementorum elementa eis. nulla enim differentia est inter eos, nisi quia apud Empedoclem nulla pars elementorum corrumpitur, dicens autem hanc opinionem ponit animam partem elementi corruptibilem, & aliam incoruptibilem: & ideo contingit illud, quod contingit Empedocli. Et, cum terminauit sermonem in istis duabus diuisionibus, incoepit destruere eas, & d. impossibile est autem vt sit indiuisibile. idest illud, ad quod peruenit dissolutio.

172

Deinde dicit, causam in hoc, & d. propter rationes, quas prius diximus, idest propter impos. sibilia, quae contingunt dicentibus partem esse indiuisibilem. Deinde incoepit destruere modum secundum, scilicet vt corruptio perueniat ad partem non corruptibilem, sed diursibilem, & d. Et etiam impossibile est vt sit diuisibile sine augmento, & sine diminutione. idest & impossibile est vt illud corpus, ad quod corruptio peruenit, sit diuisibile, & non generabile, neque corruptibile. & hoc intendebat, cum d. fine augmento, & diminutione.

173

Deinde dicit causam in hoc, & dixit: corpus enim minus, &c. idest & necesse est vt illud corpus, ad quod corruptio peruenit, & dissohitio, sit corruptibile: nam pars minor est facilioris corruptionis, quam maior.

174

Deinde dicit. Si igitur & corpus maius corrumpitur hac corruptione, &c. idest, si posuerimus quod corruptie rei peruenit ad aliquam partem eius, & posuerimus quod pars minor sit facilioris corruptionis quam maior, contingit ex hoc vt illa pars recipiat corruptionem in modo, secundum quem Becipit totum, immo dignius est sic illud, quod positum fuit incorruptibile, esse corruptibile. & sic procedet in infinitum. & iam de claratum est hoc esse impossibile. Et, quia positum fuit in hac ratione, quod minus est facilioris corruptio¬ nis quam maius, incoepit verificare hoc, & d. Videmus quidem ignem corrumpi duobus modis, &c. idest ex sensu, & inductione possumus verificare propositionem, dicentem quod minus est facilioris corruptionis quod maius. verbi gratia, quia ignis corrumpitur duobus modis, aut ex se, aut ex suo contrario, & in vtroque videmus quod ignis partus est facilioris corruptionis quam magnus. videmus enim quod ignis paruus recipit citius corruptionem, quam suum contrarium, quod est magnum, a suo contrario, quod est maius eis. & hoc intendebat, cum dixit: minus, enim dignius est corrumpi a suo contrario maiori. & disposuis contrarium per maius, quia ex hoc mode corrumpitur, scilicet inquantum est maius. Et intendit per hoc, quod dixit quod ignis extinguitur ex se, idest extinguitur per defectum materiae, in qua retinetur. & secundum rei veritatem corruptio eius propter consumptionem materiae est etiam ex contrario, sed modo acciden tali cum contrarium non potest corrum pere ipsum, dum habueriqumateria conuenientem sibi. & dixit hoc, quia nihil corrumpitur per se in rei veri tate, sicut nihil generatur per se in rei veritate. Et, cum compleuit declarationem, quam intendebat, fecit re memorationem de hoc, & d. declaratum est igitur, &c. idest declaratum est igitur quod omnis pars elementorum recipit generationem, & corruptionem in omnibus partibus. & hoc demonstrat eas esse compositas ex materia, & forma, & quod generatio, & corruptio in eis est in forma, vt declaratum erit in alio loco.

Commentum 53

175

Quia hoc, quod videtur sensu, de generatione istorum elementorum abinuicem, non est sufficiens, vt existimatur in habendo certitudinem in generatione eorum abinuicem essentialiter incoepit perscrutari de hoc, quoniam quem admodum hoc, quod videtur sensu de corruptione eorum, non est sufficiens in certificatione, quod illud, quod corrumpitur corrumpitur secundum omnes partes, ita est hoc, quod videtur sensu de generatione eorum adinuicem scilicet quod non est sufficiens de certificatione in hoc. & ideo, cum perscrutatus fuerit de prima intentione, & declarauerit quod illud, quod corrumpitur ex eis, corrumpitur secundum omnes partes, & similiter illud, quod generatur, incoepit perscrutari de secuda intentione, & est vtrum generentur abinuicem essentialiter, aut non, & d. Dicamus igi tur quod, cum elementa, &c. id est &, cum verificatum sit quod elementa sunt generabilia, & corruptibilia secundum omnes partes, necesse est vt generatio eorum sit autem ex nullo corpore, aut ex corpore. & manifestum est quod ista quaestio non ordi¬ natur, nisi postquam cognitum fuerit quod sunt generabilia, & corruptibilia secundum omnes partes, quoniam, si essent generabilia, & corruptibilia secundum quasdam partes, tunc generatio, & corruptio essent compositio, & dissolutio. &, si ita esset, non quaereretur vtrum esset possibile ea gnoari a nullo corpore, aut ex corpore. Et, cum dic. quod si sint generabilia, & corruptibilia secundum omnes partes, necesse est vt generatio eorum sit ex nullo corpore in actu, aut ex aliquo corpore in actu, incoepit diuidere alterum istorum duorum, modorum, & d. &, si fuerint ex corpore, aut erunt ex alio corpore ab eis, aut ex inuicem. & manifestum est quod ista diuisio est bene contradicibilis, & inea est contradictio manifesta.

Commentum 54

176

in hoc capitulo vult destruere duas diuisiones syllogismi praedicti ad confirmandum tertiam, & d. Dicamus igi tur, &c. id est & intendit per non corpus, non corpus in actu, non priuationem, simplicem. Generatio enim est motus motus autem indiget subiecto necessario, & etiam res generata alia est a re, quae fuit apta vt esset. vnde necesse est subiectum esse in generatione, sicut in aliis transmutationibus: sed tamen in substantia est in potentia, & in aliis transmutationibus in actu. Ipse ergo non quaerit in hoc loco vtrum elementasint generata ex non esse, aut ex corpore. quoniam, si ita esset, contingeret vt non esse esset illud, quod generatu, scilicet illud, in quo est motus generationis. & ideo, propositio dicens, quod ens non generatur a contrarijs, & ex non esse, comcessa est ab Antiquis, sicut calor non generatur a frigore, & viverstet contrarium ex contrario. Sed quaerit hoc, vtrum elementum generetur ex corpore in potentia, aut ex corpore in actu. Et, cum dici. quod contingit huic positioni vacuum esse, dedit causam in hoc, & dixit: Omne enim generatum, &c. id est quoniam, cum necesse sit vt omnis generatio sit in subiecto, necesse est vt illud subiectum, aut vt non participet corporeitate, vt quantitate, neque alio accidente, aut vt existat in corpore prius. Et, cum posuit hanc diuisionem, incoepit dicere impossibile, quod sequitur positionem, quod hoc subiectum est corpus in actu, & d. Si igitur in corpore erunt duo, &c. id est si subiectum generati fuerit corpus in actu, contingit vt duo corpora penetrent se adinuicem, ita, quod C ccupent vnum, & eundem locum. v. g. si subiectum generationis ignis ex aere fuerit aer, & subiectum existet in re generata, iam enim est pars, contingit vt ignis generatus ab aere sit aer, & ignis insimul, & vt locus, quem occupat totus aer, aut pars eius in hora, in qua aeroccupat ipsum, sit idem cum loco, quem occupat ignis in illa hora. Et, cum destruxit hunc modum, incoepit destruere secundum, & d. Et, si locus, in quo corpus generabatur, &c. id est &, si locus, in quo generabatur corpus, non est corpus in actu, sed est corpus in potentia, possibile est vt locus istius subiecti sit vacuus, antequam corpus fuerit ge neratum in eo. &, si corpus fuerit in eo, erit accidentalis. &, si hoc fuerit possibile, inuenietur vacuum necessario. Et, cum d. hoc, dedit causam, & dixit: & sic separabitur a corpore generato, idest & necesse est, si generatio fuerit ex corpore in potentia, vt sit vacuum, quia actus separabitur a potentia in generato, & sic separabitur dimensio a maur, & erit dimensio separata. & hoc sonat vacuum.

177

D. d. & hoc est impossibile, sicut declarauimus, & est in A. Physi. hoc igitur apparet de explanatione huius capcite. The mistius autem, & Alex. intendunt ex sue sermone quod omne generatum aut erit in loco, in quo non est corpus, aut in loco, in quo est corpus. deinde intelligunt residuum sermonis ita. &, si generatum fuerit in loco, in quo est corpus, continget vt duo corpora sint in eodem loco. &, si generatum fuerit in loco, in quo non est corpus, continget vt vacuum sit. & quasi Arist. non induxit hunc sermonem apud eos, nisi ad declarandum quomodo continget vacuum esse ex positione generati, quod sit generatum non ex corpore, sed ex corpore in potentia. Et hoc non est verum, vt mihi videtur quoniam qui ponit generatum esse generatum a corpore in potentia, bene potest, vt non ponat locum, in quo existit generatum esse va cuum, sed ponet quod in eo existet corpus, sed recedet omni modo ab illo loco, & sic non sequitur vt duo corpora penetrent se adinuicem. videmus enim quod omnia corpora liquida sic intrant vasa, scilicet exeunte aere, & intrante liquido. Si au tem intellectum fuerit ex sermone eis ex hoc, quod dicit corporale, & non corporale mam, tunc intentio eius erit de monstrare quomodo possumus dicere quod corpus generatur a corpore. Quomodo autem sequitur ponentem generatum ab aliquo in potentia vacuum esse, manifestum est ex hoc, quod dixit de separa tione dimensionum a maum, quoniam, cum illud, quod est in potentia, separatum fuerit ab eo, quod est in actu, ita, quod illud, quod est in potentia, remaneat per se, dignius est vt illud, quod est in actu, remaneat in se, scilicet dimensiones, quod est vacuum. Themistius quidem dicit quod iste locus est valde ambiguus ad intelligendum. d. etiam & in sermone Arist. est difficultas, & quasi transpositio in verbis. Et ego quaero ab illis de hoc, quod magister dixit, quod omne generatum, aut fuit generatum in aliquo non corporali, aut in aliquo corporali. si intendit locum ita, quod intentiosermonis sit talis, omne generatum, aut est generatum in loco, in quo est corpus, aut in loco, in quo non est corpus: & si est generatum in loco, in quo est corpus, continget vt duo corpora sint in eodem loco: &, si generatu fuerit in loco, in quo non est corpus, continget va cuum esse. Et ego quaero, vtru concedant quod hae, propositiones possunt dici deomni generato, aut non. Si igitur dixerint concedendo has, propositiones esse veras, & concesserint vacuum non esse, continget ex hoc vt generatio non sit omnino. & siue posuerimus gnratum esse gnoratum ex aliquo in potentia, aut ex aliquo in actu, idem consequitur. & haec expo Themistii, & Alex. esset apta, si veri tas harum, propositionum consequeretur positionem, generatum esse generatum a corpore in potentia. Et hoc, quod dicunt, quod signum, quod non intendebat per non corporale materiam, est, quia qui hoc posuerit, ponit materiam esse non materiam. continget enim ex hac positione quod mam non sit pars conporis, quia, cum separata fuerit a cor pore, non erit pars eius. Et nihil est quod dicunt, quoniam non intendebant per suum sermonem quod generatum est in materia ita, quod materia non sit pars eius, sed vt sit pars eius, & non fuerit abstracta a corporeitate, nisi ante generationem ab ea. &, si intenderent quod est in materia, & ipsa ante fuit non acstracta a corporeitate, tunc esset sermo verus, & non sequeretur ipsum vacuum esse: sed non contingit vacuum esse a generatione corporeitatis in materia, nisi cum materia fuerit posita ante generationem.

Commentum 55

178

Quia generatio elementorum ex corpore intelligitur duobus modis. quorum Vnus est essentialiter scilicet quod sicorpus generatum, & corpus, ex quo ge¬ neratio fit, sit subiectum inactum corporis generati. Secundus est vt sit generatum ex corpore in actu accidentaliter scilicet secundum quod impossibile est in subiecto, quod est in potentia, ex quo generatio fit essentialiter, vt denudetur ab actu. Et, quia iam destruxit quod generatio sit essentialiter, & destruxit quod generatio sit ex corpore in potentia denudato ab actu, relinquitur igitur vt sit ex corpore in actu, sed accidentaliter, & ex corpore in potentia essentialiter. Sed, quia hoc diuiditur in duo, si aut vt illud corpus sit aliud ab elementis, aut vt sit vnum eorum, incoepit de struere quod illud corpus sit aliud ab ele mentis, ad confirmandum quod elementa generantur ex inuicem, & dixit: Et dicamus quod impossibile est vt elementa sint ex alio corpore. Et intelligendum est secundum modum accidentalem, non essentialem. sequitur enim ex eo vt duo corpora sint in eodem loco, quoniam, cum fuerit impossibile vt sit essentialiter, & fuerit impossibile vt sit a nullo corpore in actu, quoniam sequeretur ex hoc vacuum esse, necesse est vt sit ex corpore accidem taliter i iet accidit subiecto, ex quo est generatio, vt sit in actu, ne inueniretur vacuum. & secundum hoc erit generatio ex corpore in potentia essentialiter, & excorpore in actu accidentaliter. & totum hoc declaratum est in Prino Phy.

179

Et, cum dixit, quod impossibile est vt generatio fiat ex alio corpore ab elementis, incoepit declarare hoc, & d. accidit enim ex hoc, &c. id est quoniam accidit ex hoc, vt aliud corpus sit prius istis corporibus vocatis elementa

180

Et, cum induxit hoc consequens, incoepit destruere ipsum, & d. aut erit graue, aut seue. id est & illud corpus, inquantum est elementum, necesse est vt ut graue, aut leue. & diximus inquan tum est elementum, vt exciperemus con pus coeleste, quod non est elementum

181

D. d. & tunc erit vnum elementorum, id est vnum istorum quatuor simplicium. quod est inconueniens.

182

D. d. aut non erit graue, neque ponderosum, &c. id est aut illud corpus non habebit grauitatem, neque leuitatem: & tunc erit corpus non naturale, cum careat motu. Et debes scire quod intendebat per hoc, quod dixit, non graue, neque ponderosum, negationem simplicem, econtrario illi, quod dicebat de coelo, cum dixit de eo neque graue, neque leue. illic enim intem debat quod coelum habet natusam, de qua non dicitur graue, neque leue.

183

D. incoepit de clarare, quod cum non habuerit motum non erit in loco omnino, & d. quia in loto, in quo existit, &c. id est & hoc necesse est. Oem enim, quod in loco est, aut est quiescens, aut est motum: & vtrunque aut violente, aut naturaliter.

184

D. d. si violente, tunc motus eius erit accidentalis, & extra naturam id est ex quosequitur vt habeat motum naturalem.

185

D. d. &, si non violente, motus eius erit essentialis, & naturalis. id est & sequi tur, cum positum fuerit in loco, vt moueatur, & ex motu eius continget vt habeat motum naturalem: ergo erit corpus naturale, non mathematicum.

186

D. d. Et, si fuerit in loco, erit vnum elementorum, &c. id est & aliud signum, quod impossibile est aliud corpus esse rerum ab his quatuor: ex quo possibile est vt fiant haec quatuor. loca enim terminata sunt, & sunt loca quatuor istorum. si igitur fuerit, sicut dixit, in loco erit, aut sursum, aut deorsum: & sic erit vnum corporum quatuor. &, si non fuerit in loco, nihil generabitur ex eo. generatum enim, & ex quo est generatio, sunt in eodem loco necessario. Et, cum declarauit quod impossi¬ bile est vt haec quatuor corpora generentur a corpore, aut a non corpore alio ab eis, fuit eis necesse vt generarentur adinuicem secundum reciprocationem: cum sit declaratum quod nullum eorum est elementum caeteris. Et in tendebat, cum d. a corpore, aut a non corpore. id est a corpore alio ab eis.

187

D. d. relinquitur igitur dicere quod fiunt ex inuicem, i secundum reciprocationem. Et ex hoc apparet quod subiectum eorum sit idem, & quod sint composita ex mam, & forma, & praecipue, cum declaratum sit quod impossibile est vt generentur ex in uicem, secundum dissolutionem in superficies, aut in partes diuisibiles.

Commentum 56

188

Cum declarauit quod elementa sunt generabilia ex inuicem, incoepit per scrutari secundum quem modum generant ex inuicem, & d. Volumus igitur perscrutari, &c. id est &, cum declaratum sit quod elementa sunt generabilia secundum omnes partes, & quod generantur ex inuicem, volumus modo perscrutari de modo, secundum quem generantur ex inuicem.

189

D. d. vtrum secundum Empe. &c. id est & debe mus, &c. id est Et quoniam ista quaestio impossibile est vt declaretur secundum syssecundum hypotheticum, cum opiniones, quae sunt, dictae in modo generationis elementorum, non sint contradictoriae, incoepit primo narrare opiniones famosas in hoc suo tempore, & contradicere eis, & hoc erit in hoc libro. deinde in ducit modum generationis verum in libro de Gnantione, & Corruptione. & ideo contingit huic libro vt sit quaesipraecedens librum Generationis. & non tantum intendit contradicere Empedocli, & Democrito, sed omnibus dicentibus generationem esse congregationem & corruptionem esse segregationem, Quoniam omnis ponens quod generatio est ex subiecto in actu, necessarium est eidicere quod res generabiles ex inuicem. generantur secundum modum latitationis, aut ponere quod generatio est in qualitate, non in substantia. Sed iam narrauit in libro de Generat one, & in libro de Aima quod Empe. opinabatur quod quatuor elementa non generantur ex inuicem. & forte hic non artribuit hunc sermonem ei, nisi quia contingit ei vt elementa sint existentia in coposito in actu modo latitationis. Et, cum dixit has duas opiniones, quas Antique sustinebant in modo generationis elementorum, incoepit contradicere dicentibus generationem esse ex corporibus in actu, siue diuisibilibiis, siue indiuisibilibus, sicut opinabat Empedocles, & d. sequaces Empedo. &c. id est & isti homines, sicut dixit, & omnis dicens quod ganoatio est congregatio, & corruptio segregatio oblitus est sui, cum fuerit perscrutatus de aliquo. & dat cam, ex qua sequitur contradictorium eius, quod sonat nomen illius, de quo perscrutatur. quoniam isti homines, cum perscrutati fuerint de modo generationis, dixerunt congregationem, obliui scendo hoc, quod sonat hoc nomergeneratio. & nulla obliuio est maior ista, scilicet quod, cum aliquis perscrutatur decausa alicuius rei, & dat causam de struentem intentionem nominis illius rei: sicut istis accidit hominibus. generatio enim significat esse alieuius non entis: isti autem dicunt quod generatio est congregatio: quapropter contingit eia vt generatio sit eius, quod est ens, cum congregatio non existit in praedicamento substantiae. & dixit quod comfirmant generationem sophisticam, quia hoc, quod significat nomen generationis secundum rsitionem eorum, non est illud, quod significat nomen generationis verae.

190

D. d. dixerunt enim quod elementa sunt conclusa inuicem, &c. idest, vt mihi videtur, quod hoc contingit Democrito, & Empedocli, & omni dicentigeneratione, & corruptionem esse congregationem, & segregationem. Empedo cles enim & Democritus non dicunt generationem esse, sed Anarago ras, & eius sequaces scilicet dicentes elementa esse consimilium partium vt dictum est in multis locis. & dixit sicut facere filios, quia filius est clausus in matrice.

191

D. d. quod generatio est exitus rerum, sicut ignis a lapide apud pulsum, non quod res generetur a sua mam, secundum alterationem, & transmutationem id est & hoc, quod dicunt in modo gnrnationis, inducit hoines opinari quod generatio non est nisi apparentia eius, quod latuit. vt existimatur de igne, qui fuit clausus in lapide, & post collisionem apparuit: non quod res generetur a sua materia post alterationem, & transmutationem, sicut videtur sensu in multis generabilibus. Et d. secundum alterationem, & transmutationem, quia generatio est apud dicentes generationem esse in capitulo trans lationis, non in capitulo transmutationis: & exitus ignis a lapide est ex capitulo alterationis, & transmutationis. sed tamen induxit exem plum de eo, quoniam apparet, & non est ex capitulo translationis. Et in translatione Albefagar est aliud exemplum nobilius, & est illud. dicunt enim quod elementa sunt clausa adinuicem, & non generantur ex inuicem, nisi secundum apparentiam eorum adinuicem, ita, quod generatio non est, nisi exitus reru, sicut exitus eius, quod exit a vase, non quod generentur ex inuicem secundum alterationem. & hoc est intellectum per se, sed videtur quod iste vir non transtulerit nisi secundum intentionem, non secundum verba.

Commentum 57

192

Intentio eius in hoc capitulo est contradicere dicentibus generationem esse exitum rerum ex inuicem, siue fuerint dicentes hoc manifeste, siue occulte. Et dixit quod accidunt ex hoc sermone multa extra rationem id ist multa impossibilia

193

D. d. vnum impossibilium contingentium eis, & d. corpus enim, cum fuerit in aliqua quantitate, &c. id est contingit enim eis quod, cum corpus leue, a quo exit graue, fuerit in aliqua quanmtitate, deinde inspissatur, & diminuitur sua quantitas, vt in eo non appareat gra¬ uitas maior, quando inspissatur, & appropinquat sua quantitas quantitati conporis grauis, quod exit ab eo. v. g, quida videmus quod aer, ex quo generatur nqua, habet quantitatem terminatam, &, cum ex eo fiat aqua, inspissatur, primo, & diminuitur sua quantitas, & sic fit aqua. Si igitur aqua esset in actu clausa in aere, non accideret aeri, quando inspissatur, & appropinquat aquae, vt esset grauior quam ante, quia non accidit in eo grauitas noua. sed nos videmus aerem, cum inspissatur, quod ad ditur in eo grauitas. Et, inclinauit ad dicendum quod contingit huic positioni, scilicet quod aer est grauis, quoniam, cum in eo existit grauitas in actu, est grauis necessario post exitum aquae ab eo, & ante: ne aliquis dicat ei quod leuitas, quae est in aere, resistit aquae, dum aqua includitur in eo, &, cum aqua exierit ab eo, tunc non habebit impediens, & ap parebit sua grauitas. & ideo dixit loco illius totius quod ipse aer, cum inspissatur, videtur grauior, aut fieri in eo grauitas, & adhuc aqua non distinguebatur ab eo, neque exiuit. licet opinio eius sit quod aer habeat grauitatem in loco suo, non leuitatem. sed hoc, quod dixit, fuit ad confirmandum,

194

D. d. Et necesse est hoc dicentibus latitationem esse. id est quod, cum aer inspissatur, non debet addere ei spissitudo in grauitate. & non videtur ita. Et, si aliquis quaereret quomodo esset, & dixit in aere quod spissitudo non debet adde re in sua grauitate, cum aer sit leuis, dicimus ei rmdendo quod aer apud ipsum habet aliquam grauitatem in suo loco, vt dicitur in Quarto istius libri.

195

D. d. dicunt enim quod aqua est clausa in aere, &c. idest necesse est eis dicere quod grauitas, quae est in aere, non est nisi propter grauitatem aquae existentis in eo. Cum igitur aqua existat in eo apud spissitudinem, & raritatem, quare ergoadditur grauitatiaeris, cum inspissatur: & etiam, lcum posuerimus quod aer non habet leuitatem in suo loco, & habet aliquam grauitatem, quomodo ergo possibile est vt aqua appareat grauior se in loco aeris, cum exierit ex eo: necesse est enim vt grauitas eius in aere, & extra ipsum sit eadem, cum dixerimus quod aer est grauis in suo loco, & quod non est in eo potentia, qua resistit motui grauitatis, sed potentia conueniens ei. Et hoc intendebat, cum dixit: sed nos videmus quod, cum aqua, &c. id est necesse est eis, cum in aere non sit potentia, impediens motum grauitatis, vt grauitas aquae existentis in aere sit sicut grauitas eius, cum fuerit extra aerem. sed nos videmus quod, cum aqua exiuerit ab aere, est grauior, quam cum fuerit in aere. quod est impossibil, scilicet vt grauitas alicuius rei in se sit propter suam translationem, ex loco ad locum tantum diuersa.

Commentum 58

196

Haec est Secunda contradictio a praedicta, fundata super duas, propositiones in secunda figura, quarum Vna est, quod corporum iclausorum in inuicem, cum exierit vnum ab altero, non occupabit maiorem locum loco corporis, in quo erat clausum. & intelligendum est ex hoc, quod dixit miscibilium corporum clausorum in inuicem, non vere miscibilium. Secunda est, quod, cum ab aqua exierit aer, occupat maiorem locum loco aquae, in quo erat clausus: & concluditur ex hoc in secunda figura, quod, cum aer fuerit generatus ex aqua, non erit clausus in ea. Et hoc intendebat, cum d. aer autem, cum fuerit ex aqua, &c. Et, quia hoc non appropriatur generationi aeris ex aquased est commune generationi subtilioris con poris ex corpore grossiori, d. corpus enim subtilius existit in maiori loco, idest, & hoc accidit aeri, quia est corpus subtilius aqua. & haec quidem est dispositi cuius libet subtilis generati a corpore grossiori se, vt occupet maiorem locum.

197

Et, cum dixit hanc, propositionem, duxit. nos ad rem, ex qua cadit certitudo in vniuersalitatem istius, propositionis, & dixit: Et hoc manifestum est in alteratione, & translatione. id est & hoc manifestum est in alteratione apud alterationem eiusdem corporis ex spissitu line in subtilitatem, & apud translationem totius corporis giossi ad aliud corpus subtile.

198

D. d. quoniam humiditas, cum sit vapor, &c. id est manif: stum est sensui quod res humidae liquidae, cum rarificantur, & appropinquant nature aeris, & sunt conseruatae in vase aliquo clauso orificio, findunt illud vas & hoc manifestum est in musto, & dolio. & ideo non potest aliquis dicere quod, cum aer fuerit in aqua, erit constrictus in ea. &, cum exierit ab ea, occupabit maiorem locum. Aqua enim non habet potentiam retinendi aetem in quantitate alia a quantitate sui locinaturalis, sicut non habet potentiam impedire eum a suo loco naturaliidetur enim aer fortior omnium elementorum.

199

D. d. Et, cum ita sit, & nihiest vacuum. potest intelligi. &, si generatio non sit, nisi exitus ab aere, & viversiter corporis subtilis a subtili, & impossibile est vacuum esse. in quo corpaexpandantur, & transferantur ex magnitudine in paruitatem, cum expansionis causa apud facientes latitationem sit vacuum, manifestum est quod im possibile est vt idem corpus, cum transfertur, occupet ampliorem locum, quam ante. Et, si concesserimus eis vacuum esse, non est possibile eis dicere etiam quod, cum corpus latet, est minus, &, cum apparet, est maius. Sed Aristote. pertransit hanc partem diuisionis, & verificauit hanc expositionem: quia hoc vide mus propalatum in translatione Albe farag. D. enim. Et, cum ita sit, & nihil est vacuum omnino, in quo corpora expandantur, manifestum est quod impossibile est vt occupent maiorem locum primo, cum exierint, & apparuerint. &, si fuerit vacuum, cum quo adaptatur expamsio, impossibile est vt corpus occupet maiorem locum primo loco suo, cum separatum fuerit ab alio corpore. id est quod im possibile contingit huic positionisiue lconcessum fuerit eis vacuum esse, quod est causa transmutationis corporis ex magnitudine in paruitatem, siue non Vacuum enim esse non putatur causa possibilitatis expansionis corporis, ita, quod occupet maiorem locum, quam prius nisi in corporibus alterabilibus ex magnitudine in paruitatem. Cum autem posuerimus idem corpus trans ferri ex paruitate in magnitudinem sine alteratione, sed ipsa translatione solaex interiori corporis ad suum extrinsecum, impossibile est etiam, si concesserimus vacuum esse, & quod sit causa alterationis corporum ex magnitudine in paruitatem. Et forte ista est translatio ex Graeco, & est secundum quod intellexit The mistius ex isto loco. Et Themistius cum exposuit hunc locum hoc modo dixit quod Alexan. exposuit ipsum alio modo, & non narrauit ipsum. & ipse dixit, & non dixit hoc, nisi quia contradicendo sermoni dicentis quod corpus transmutatur de magnitudine in paruitatem, negando vacuum esse, accidit quaestio, quam dissoluit in Phy. sicis. & iccirco voluit narrare hic quod huic modo translationis ex paruitate in magnitudinem non contingit quaestio, quae contingit propter negationem vacui in alteratione corporis eiusdem ex magnitudine in paruitatem. Et causa in hoc est, vt diximus, quia ista translatio est sine alteratione, & propter hoc contingit ei impossibile translatio vero, quae est secundum alterationem, existimatur habere quaestionem, si vacuum fuerit negatum. Nos autem intelligimus hunc sermonem alio modo manifestiori isto, sine indigentia per transitus, & forte Alex. ita exposuit, & est quod possibile est dicentibus vacuum esse, dicere quod idem corpus transfertur ex paruitate in magnitudinem sine alteratione, cum separatione partium adinuicem, & amplificatione foraminum per introitum vacui. & secundum hoc, si non fuerit vacuum, per quod corpora expandantur a paruitate in magnitudinem sine alteratione, manifestum est quod impossibile est vt idem corpus, cum latet in alio corpore, minoretur. &, cum apparet magnificetur. & manifestum est quod sine hac intentione comtradictio est imperfecta.

Commentum 59

200

Haec est alia contradictio a praedictis, fundata super hoc, quod, si generatio exitus sit corporum ex inuicem, necesse est aut vt gnenatio secetur, aut vt in corpore finito sint corpora infinita in multitudine. & vtrunque est impossibile. Et d. contingit vt ex corpore remaneat, &c. id est contingit quod generatio secetur, quoniam, cum ex hac terra signata exierit aqua multotiens, aut perueniet vt remaneat terra pura sine aqua omnino, aut dicamus quod in terra sunt corpora aquosa infinita, Et hoc intendebat, cum d. cum in corpore finito non sint, &c. & d. finita in magnitudine, quia corpora clausa sunt finita in magnitudine. id icet ea oexeunt a re. & impossibile est dicere quod in terra terminata sit aqua infinita in magnitudine, aut in multitudine. Et istius sermonis forma est quasi in sissito hypothetico continuo, cuius compositio est talis. Si generatio elementorum ex inuicem est secundum exitum, necesse est vt generatio secetur. Et, quia continuatio istius syllogismi non est manifesta, incoepit declarare, & dixit, cum in corpore finito non sint corpora infinita. id est quoniam, si generatio non secetur, continget vt in corpore finito sint corpora infinitaquod est impossibile.

201

D. d. exemplum, & d. Quoniam cum ex terra fuerit aqua &c. id est & necesse est, si generatio fuerit exitus, vt generatio secetur, nisi in corpore finito essent corpora infinita,. quoniam, cum ex terra terminata exiuerit aqua, necesse est vt illa terra minuatur. & si haec diminutio fuerit assidua, cessabit generatio, aut in corpore finito erunt corpora infinita. quod est ipossibile. Et, quia omnes Antiqui conueniunt in hoc, quod gnoratio est assidua, d. &, si hoc est impossibile, impossibile est, &c. id est &, si impossibile est vt in corpore finito sint corpora infinita, impossibile est vt generatio elementorum adinuicem sit secundum exitum assiduum. Et, cum generatio eorum adinuicem sit assidua, ergo non est secundum exitum. Et, cum compleuit demonstrationem, d. conclusionem declarandam, & d. Declaratum est igitur, &c.

Commentum 60

202

Quia dicentes partes esse indiuisibiles non possunt dicere generationem elementorum, nisi etiam dixerint diuersitatem partium, aut secundum figuram, aut secundum magnitudinem, & paruitatem, vt iam dictum est, aut quod haec quatuor corpora differunt abinuicem secundum figura. scilicet quod, cum partes indiuisibiles congregantur. & figurantur figurapyramidali, erit ex eis ignis: &, si alia figura, erit aer, aut aqua. Et, quia primo modo contingunt impossibilia, quae contingunt dicentibus latitationem, incoepit destruere primo hanc opinionem, deinde destruere sermonem dicentis quod generatio corporum simplicium adinuicem sit secundum transmutationem in figuris, & quod substantia eorum non sit nisi in figura. Et, quia Antiqui non opinabantur in generatione elementorum, nisi haec tria, scilicet aut exitum, aut mutationem figurarum, aut dissolutionem in superficies, vt videbatur Plaroni, d. Relinquitur igitur dicere, &c. id est &, cum iam destruximus dicentes latitationem, relinquitur ergo destruere sermonem dicentis, quod generatio eorum est secundum alteratonem, quae est in figura, vt alteratio cerae, quae est ex figura in figuram.

203

D. d. aut secundum dissolutionem in superficies, vt quidam dicunt, vt est Plato. hanc autem opinionem opinantes videntur dicere quod corpora non differunt nisi secundum diuersitatem superficierum. figura igitur ignea constat ex tribus superficiebus triangularibus, & figura cubica ex sex quandrangulis, & octoedros ex octo triangulis.

204

D. d. Si igitur elementa generentur ex inuicem secundum figurarum mutationem, &c. id est quod ponentibus substantias elementorum differre secundum figuras contingit alterum duorum, aut dicere ignem habentem istam figuram esse indiuisibilem, aut dicere esse diuisibilem, & tunc pars ignis non erit ignis. pars enim pyramidis non est pyramis. pyramis enim non quocumque modo diuiditur in pyramides. & ideo d. quod dicentes figuras contingit eis dicere partes esse indiuisibiles, &c. Et necesse est eis dicere quod ignis non recipit diuisionem. quia, si fuerit diuisibilis, non est necessarium vt diuidatur semper in figuram pyramidalem, sed in alias. &, cum ita sit, contingit vt pars ignis non pyramidalis non sit ignis. & similiter, si terra habet figuram propriam, non est necessarium vt semer diuidatur in illam figuram. Et impossibile est eis dicere quod ignis semper diuidatur in figuras, cubicas, quia videtur diuidi in alias figuras remmente igne. figura autem pyramidalis impossibile est vt diuidatur in pyramidales numerantes ipsam. Declaratum enim est quod pyramis diuiditur primo in pyramidem, & duo serratilia, & quod vtrunmque duorum sertatilium diuiditur in tres pyramides. & ion appropriatur igni quod impossibile est vt diuidatur in pyramides, sed relinquitur ex eo necessario aliquod non pyramidale. terra autem, quae est cubica, possibile est vt diuidatur in cubica: & id circo existimatur quod possunt, dicere bene de terra, cum dicitur quod cubica diuiditur in cubica, quod non possunt dicere de pyramide.

Commentum 61

205

Cum declarauit quod generatio elementorum non sit secundum exitum secundum latita tionem, nec secundum transmutationem figurarum, incoepit declarare etiam quod neque: est secundum dissolutionem figurarum adinuicem. scilicet vt dissoluatur figura vnius eorum in superficies continem, tes illam figuram, & illae superficies dissoluantur in triangulos, in quos diuiduntur illae superficies, deinde ex illis triangulis componantur super ficies aliae, & ex eis figura alterius corporis. Et haec est opinio Platonis. ponit enim figuram ignis pyramidalem. habentem tres bases, & figuram aeris habentem octo, & aquam vigi ti, & terram cubicam. Et, cum incoe pit contradicere eis, d. impossibile magis famosum de impossibilibus contingentibus eis, & d. Si vero elementa fiunt ex inuicem, &c. id est si vero elementorum generatio ex inuicem sit secundum dissolutionem corrupti in triangulos suos, & compositionem gnati ex illis triangulis impossibile est vt omne elementum generetur ex omni ellito. Et d. hoc, quia impossibile est vt elementum, quod est ex pluribus triangulis generetur ex elemento, quod est ex paucioribus triangulis. v. S. impossibile est vt elementum, quod est ex vigin¬ ti basibus, gneetur ex elemento trium basium. & sequitur ex hoc vt illud elementorum, quod est paueiorum triangulorum, non transmutetur in aliquid, neque aliquid in ipsum, quia re linquuntur ex corrupto trianguli superfiui. Et, quia hoc dicunt multi Antiqui, scilicet elementum vnum esse, non transmutabile, d. & hoc dicunt quidam eorum. & hoc est impossibile id est & quamuis plures Antiqui hoc dicant, tamen hoc est impossibile.

206

D. narrauit quomodo hoc est impossibile, & d. Non enim est rectum vt elementum vnum tantum careat, &c. id est nulla enim ratio dat vt nullum elementum sit non transinutabile. elementum enim, inquantum elementum, debet esse transmutabile. &, si non, non esset elementum: & raro debet habere compositionem, & dissolutionem.

207

D. d. & visus etiam non testatur huic. id est & iste sermo est impossibilis, quia sensus contradicit illi. & hoc intedebat, cum d. sed omnia elementa sunt diuisibilia, &c.

208

D. d. Et contingit dicentibus, &c. id est & contingit etiam eis quoddam magnum impossibil scilicet dicere de rebus sensibilibus illud, quod contradixit sensuiD. dedit causam, propter quam accidit hoc pluribus consyderantibus, & d. & causa eius est, quia non acceperunt principia rerum pulchre, & vere. id est & causa, propter quam accidit eis vt rationes eorum ducant eos ad contradicendum sensui, & ad negandum sensibilia, & ad dicendum ea esse ex errore sensus, est, quia non fundabant suas rationes super propositiones conuenientes huic scientiae.

209

D. d. sed voluerunt transferre omnia ad opiniones, quas haereditauerunt, &c. id est & causa, quare dimiserunt propria principia, & acceperunt prin¬ cipia extranea, est, quia nutriebantur in opinionibus, quas haereditauerumt a parentibus, & propter dilectionem, opinionum earum indiguerunt defendere eas per principia extranea Et, d. & ponunt principia omnium rerum esse non transmutabilia, quia cum principia Geometriae sunt non transmutabilia, & isti fecerunt ea principia rerum sensibilium, continget eis ponere principia omnium rerum esse aeterna, & non transmutabilia, D. narrauit quod non fuit rectum hoc, quod acceperunt ex non principiis non conuenientibus & d. Necesse est enim vt principia sensibilium sint sensibilia, & aeternorum aeterna, & corruptibilium corruptibilia. Et intelligendum est propinqua, non remota, quia principia rerum sensibilium remota non sunt sensibilia, vt prima forma, & prima materia, neque etiam principia rerum corruptibilium remota sunt corruptibilia. Et intendebat per hoc quod res Geometri cae, cum sint aeternae, neque generabiles, neque corruptibiles, necesse est vt principia earum sint hmodi: &, quia res sensibiles sunt generabiles, & corruptibiles, necesse est vt principia earum propinqua sint hmoni. Et inter debat, cum dixit, quod principia rerum generabilium, & corruptibilium sunt generabilia, & corruptibilia, quia tunt in generabili, & corruptibili. & secundum hoc diximus in forma rei, & sua materia propinqua, quod corrumpuntur per corruptionem rei, cum generabile, & corruptibile non sit nisi conpositum ex principiis & diximus hoc, quia materia prima apud eum, quae est materia, propria istis quatuor corporibus, non est apud eum generapilis, & corruptibilis, sed similis ge¬ nerationi, & torruptioni, & quod formae eorum sunt generabiles, & corruptibiles, quia existunt in generabili, & corruptibili.

210

D. d. & dico vniversitler quod possibile est, &c. id est quod necesse est vt principia sint similia rebus, quarum sunt, principia, vt dictum est a Socrate, et Platone.

211

D. d. illi vero, qui diligunt suos magistros &c. & innuit Plato nem, & suum magistrum Socratem. & ideo videtur quod Plato accepit hanc opinionem a Socrate. Et hoc, quod dixit, quod Socrates, & Plato propter diligentiam fecerunt, quod faciunt dicentes sermonem impossibilem, intendebat quod illi peccauerunt propter amorem, & fecerunt sermonem ex genere sermonum Sophisticorum. Et intendebat quod Plato non intendebat facere sermonem falsum, sicut faciunt sophistae, sed accidit ita, quod fecit, sicut illi propter amorem magistri, & amorem Geometriae. & quia in suo tempore magnificabatur Geometria, credebant Geometrica esse principia rerum sensibilium.

212

D. d. in principio enim, vtuntur principiis impossibilibus, &c. id est & accidis Platoni in hoc sermone illud, quod accidit vtentibus propositionibus sophisticis. accidit. enim eis contradictorium illius, quod ponunt, sicut accidit Platoni hoc, quoniam, cum posuit quod causae generationis elementorum adinuicem sunt superficies, continget ei vt omnia non generentur ex omnibus. quod est contradictorium positionis.

213

D. d. necesse est iudicare super quasdam res ex complemento, & fine earum. & intendebat per complementum complementum in earum generatione, & est illud, quod ex eis apparet sensui, scilicet composita. & intendit per fines actiones compositorum. composita enim, & actiones eorum manifestiora sunt apuad nos, quam causae compositorum, sicut dixit in Physiris, quod de natura hmoni scieiae est procedere de eo, quod est notius apud nos, lice a compositis, & actionibus eorum ad notius in natura, scilicet ad compositorum causas, econtrario in Mathematicis. illic enim procedendum est ex simplicibus principiis ad composita. & ideo dixit super quasdam res. & d. hoc quia isti fecerunt econtrario, & iudicauerunt composita a suis causis. & omnis, qui hoc facit, iudicat notius ex magis latenti, & sic necesse est ei negare sensibilia.

Commentum 62

214

Cum declarauit quod contingit eis, quod aliquid elementorum debet esse non transmutabile omnino in aliud, vult demonstrare inpossibile, quod contingit eis ex hoc, quoniam, si dixerint quod corpus, quod est huiusmodi istorum quatuor corporum, est terra, aut aliud, contingit vt illud tantum sit elementum in rei veritate. Et d. sit elementum verum, quia posuit quod elementa sunt transmutabilia, sed tamen ascendunt ad non transmuta bile, quod est primum elementum, quod dignius est habere nomen elementi. Et intendit quod contingit eis tontrarium suae opinionis. opinantur enim quod haec quatuor sunt elementa aliorum compositorum, & quod nul tum eorum est dignius habe nomenelementi, & rationem eius, quam aliud¬

Commentum 63

215

Dicit & contingit aliud impossibile, & est, quia debent concedere quod in quibusdam elementis sunt trianguli, non necessarij in generatione elementorum ex inuicem, sed superffuiv. g. quia habens viginti cum corrum pitur in elementum habens tres, remanepunt decem & septem supfiui, qui non sunt elementum, neque ex ellito. &, si ex eo generetur habens octo, re manebunt duodecim superflui. &, si cubicum, remanebuntocto. & impossibile est vt habens viginti generetur ex aliquo eorum,

Commentum 64

216

Cum dixit, quod manifestum est visui quod corpus non gnoratur, nisi ex corpore in actu, quamuis accidentaliter, quoniam essentiailiter est ex corpore in potentia. sed illud, quod est accidentalcliter hic, impossibile est vt non sit, immo est aeternum, & necessarium. & contingit eis hoc, quia dissoluunt corpus corruptum primo in superficies, deinde componunt corpus generatum ex illis super ficiebus. & secundum hanc opinionem non generatur primo, & essentiailiter, nisi ex superficiebus, & non ex corpore. quod dissoluitur in superficies. & secundum hoc contingunt eis impossibilia, euae contingunt dicentibus generatione esse ex non corpore. v. g, quia contingit eis dicere vacuum esse, & quod corpus generatur ex non corpore, quod neque: est corpus in actu, neque in poten tia. nisi dicant quod superficies sunt conpora in potentia, & quod ligantur cum subiecto, & dissoluuntur a subiecto, quapropter necesse est eis subiectum esse prius superficiebus, & vt superficies sint substantiae elementorum scilicet quasi formae.

Commentum 65

217

Dicit, quod necesse est eis non ponere quod omne corpus est diuisibile. & hoc necesse est eis, vt paodictum est, oper duo fundamenta, scilicet quod elementum st illud, quod habet figuram, propriam, quod pars elementi habentis figuram non debet habere illam figuram. & sequitur ex hoc, quod elementum diuidatur in non elementum. quod est impossibile. Et ideo dixit: Et dicamus etiam quod ponentes in omni elemento, &c. id est dicamus quod ponentes substantias elementorum figuras, necesse est eis ponere illas substantias esse indiuisibiles, quia, si diuidantur, diuidentur in alias figuras: non enim omnis figura diuiditur in partes figuratas illa eadem figura: & sic contingit vt ante elementum sit corpus, quod non est elementum, neque ex elemento. Et debes scire, quod corpora figurata sunt in ambobus modis, in modo, in quo possibile est esse diuisionem in figuram totius scilicet in corpora similia toti, quousque totum consumatur, vt cubicum, & in modo, in quo est hoc impossibile, vt pyramis, & sphaera: sed primo diuiditur in habetes suam siguram, & in habentes aliam. Elementum igitur, habens suam figuram, impossibile est vt diuidatur nisi esset possibile inueniri corpus non elementum, neque: ex elemento,

218

D. d. figura enim pyramidalis &c. id es figura enim pyramidalis non diuiditur in pyrramides similes toti, donec consumatur, quia, cum diuiditur, diuiditur in duas pyramides, & duas serratiles: quamuis serratile diuida tur secundo in ppramides, sed non similes toti. & contingit ex hoc vt ignis non diuidatur. quoniam, si diuiditur, cum non diuidatur in pyramides, contingit vt pars ignis non sit ignis: sed nos videmus ipsum diuidi: ergo comtingit necessario vt diuidatur in ignem, & in non ignem, quod non est elementum, neque ex elemento. serratile enim non est vnum elementorum, neque factum ex elemento. illud enim serratile simplex est necessario. & iam declaratum est quod omne corpus aut est elementum, aut compositum ex elemento. corpus vero sphaericum nunquam diuiditur in corpora sphaerica, sed in pyramides.

219

D. d. &, si ita sit, pars ignis non erit ignis. id est &, si substantiae elementorum sint figurae, & posuerimus quod figura ignis scilicet quae est forma eius, est pyramidalis, manifestum est quod, cum ignis diuidatur, diuidetur in pyramidem, & in non pyramidem, sicut diximus. in pyramide autem possunt dicere esse ignem, in non pyramide vero neque possunt dicere ignem, esse ipsum, neque vnum elementorum, neque compositorum.

220

D. d. sed est aliquid prius elemento. & d. hoc, quia est pars eius, & partes sunt priores toto. & sequitur ex hoc, vt elementum habeat elementum. & hoc est aliud im possibile ab eo, quod dicit quod hoc corpus neque: est elementum, neque compositum ex elemento. Isti ergo non possunt fugere ab vno trium impossibilium, aut vt non concedant quod ignis est diuisibilis, & hoc est contrarium sensui: aut, si concedant, contingunt eis duo impossibilia, scilicet quod aliquod corpus sit non elementum, neque compositum ex elemento. quod est impossibile & secundum est quod elementum habeat elementum. & hoc est contrarium definitionielementi, scilicet quod elementum est illud, in quod vltimo diuiditur res essentiailiter, & primo componitur essentialiter.

Commentum 66

221

D. Et studentibus in defendendo hanc opinionem contingunt pluraimpossibilia praeter praedicta, scilicet quod corpora, quae dicuntur habere illas figuras, cum congregantur, non peruenit vnum corpus, quin inter eius partes sit vacuum, nisi tantum in duabus figuris, in pyramide, scilicet & in cubo, quoniam, cum cubus diuiditur in quatuor cubos, possibile est vt ex eis congregetur cubus continuus sine vacuo. Et caum in hoc est, quia superficies istius corporis est quadrata, quadrata autem implent superficiem, vt declaratum erit post, & similiter pyramides impleut locum, caeterae autem figurae impossibile est hoc in eis, vt in habenti octo bases, & viginti, quas opinabatur esse formam aquae, & aeris. contingit igitur eis dicere quod aer non impleat locum suum, neque: aqua.

222

D. d. figurae vero, quae, cum componuntur adinuicem, &c. id est contingit eis vt figurae partium elementorum, ex quibus componuntur elementa, sint ex figuris, quae, cum applicantur adinuicem, implebunt suum locum sine vacuo interiacente. & hoc erit, cum vna pars earum mesurauerit totum locum. Et, quia corpora, habentia figuras, quae ponunt elementa mundi, sunt pyramis, & cubicum, & octoedron, & icoedron, & ista rum non implent locum, cum applicam tur adinuicem, nisi pyramides, & cubi, d. figurae vero, quae comporiuntur adinuicem, & implent suum locum, paucae sunt, quia figurae, quae illum inpsent, sunt tres. & ideo di paucas, & forte vocauit eas paucas in respectu omnium figurarum earum corporearum. Et, quia causa in hoc, quod corporaim plaet suum locum, est, quia superficies earum sunt hmoni, scilicet quia implent supeficiem, & istae etiam sunt paucae in respectu aliarum superficierum aequilateratuem, d. figurarum autem superficialium est Triangulus, & Hexagonus, & Quadratum. Et fecit rememorationem de supficiebus, quoniam paucitas superficierum implentium superficiem est causa paucitatis con porum complentium locum. figurarum autem superficialium non implent locum nisi istae tres tantum: quoniam, cum duae lineae rectae secent se, faciunt quatuor angulos rectos. figurae vero, quae implent superficien, debent habere, aut quatuor angulos rectos, aut aequales. Cum igit quatuor quadrata componentur, concurrent quatuor anguli in vno puncto coni eis, & implebunt superficiem necessario, quia omnis angulus angulorum quadrati est rectus. Et similiter, si aliquis punctus fuerit communis angulis sex triangulorum aequilaterorum, quia angulus cuiuslibet trianguli est duae tertiae vnius recti: quapropter illud, quod congregatur ex angulis sex, erit aequale angulis quatuor rectis. Et similiter Hexagoni implent superficiem, cum aliquis punctus fuerit communis tribus hexagonis: quoniam quilibet angulus eorum erit rectus & tertia recti. Pentagonus autem, & Heptagonus, & aliae figurae impossibile est vt impleant superficiem, cum illud, quod congregatur ex suis angulis, aut sit minus quatuor rectis, aut maius. e. g. quod, si tres pentagoni congregentur in eodem puncto, proueniunt illic tres anguli recti, & tres quintae vnius recti: &, si fuerint quatuor, fient illic quatuor recti, & quatuor quintae vnius recti. Tigurarum vero quinque corporalium aequilaterarum impossibile est vt impleant locum, nisi duae tantum, quoniam, cum in vno puncto se secent tres lineae in longitudine, & latitudine, & profundo super angulos rectos, fient illic octo anguli corporales, & quilibet eorum est tres recti, & est angulus cubi. ex quibus vero congregantur, cum componuntur octo anguli, vt anguli cubi, aut aequales eis, implent locum necessario: &, si maius, aut minus congregetur, non implebunt locum. & sic non inuenitur ex quinque figuris famosis quod ipscantu locum, nisi duae tantum, quas praedixit. quoniam, cum aliquis punctus fuerit positus communis octo cubis, implebunt locum necessario: & similiter, cum fuerit communis duodecim pyramidibus, anguli enim sex pyramidales sunt aequales angulis quatuor cuborum, quoniam angulus pyramidis solidus est ex duobus rectis, & angulus cubi ex tribus. Erunt igi tur tres anguli prramidis aequales duobus angulis cuborum, cum sint aequales sex angulis rectis. Proportio enim anguli pyramidis ad quatuor cubos est sicut proportio ange li trianguli ad quatuor rectos, cum angulus trianguli sit duae tertiae recti. Et, cum consyderauerimus figuras residuas, scilicet icoedron, & duodeedron, & octoedron non inuenientur implere locum, cum non congrege tur ex eis aequale octo angulis cubicis. v. gr, quia angulus icoedron est ex tribus rectis, & tertia vnius ex tribus rectis, impossibile est vt producantur duodecim recti, quae sunt quatuor anguli cubici, & similiter est de octoedron, & duodeedron. &, cum ita sit, continget figurantibus elementa figuris essentialibus, vt sint duae figurae corporales, implentes locum, praeter poramidalem, & cubicam, quae implent locum, quoniam elementa sunt quatuor. & iam declaratum est in libro Euclidis quod nulla figura est corporea prater has quinque, nedum vt sit figura alia implens locum. Et hoc intendebat, cum dixit: Et, si ita sit, necesse est eis sponere figuras essentiales plues his duabus.

Commentum 67

223

Haec est Tertia ratio ad destruendum elementa habere figuras essentiales. si enim haberent, impossibile esset vt figurarentur figura continentis, cum differant a figura eorum, nisi corrum perentur: sed visa sunt non corrumpiergo non habent figuras essentiales, Et locutus fuit de aqua, & aere, quia ista sunt, quae facile terminantur ab alienis, terra vero non ita figuratur, quia non facile patitur, nisi sit pulue rosa, scilicet cuius partes non retinentur adinuicem. ignis autem semper videtur, conseruare figuram pramidalem. & sermo eius in hoc intellectus est per se.

224

D. d. Et, si ita sit, non remanepit, &c. id est &, si elementa figurarentur, figuris continentium, quorum figurae sunt diuersae a figuris elementorum, necesse esset vt figurae esntorum corrumperentur tunc.

225

D. d. quoniam, si ita non esset, &c. id est & signum huius est, quoniam, si non figurarentur figura loci, non tangerent omnes partes superficiei elementi partes super ficiei loci. &, si non tangerent, contingeret vacuum esse. Et, cum posuit quod necesse est vt tangant locum suum totum omnibus suis partibus, d. Si igitur tangeret ipsum, &c. id est &, cum necesse sit vt tangant omnibus suis partibus partes sui loci. & figurae eorum sint essentiales, non remanebunt elementa. v. g. quod, si posue¬ rimus aquam habere figuram propriam & posuerimus ipsam tangere secundum totum partes loci continentis habentis figuram aliam, necesse est, cum sic tam:¬ gat locum illum, vt non remaneat aqua, tunc enim figurabitur ffigura illius continentis. Et forma huius sermonis est syllis hypotheticus, cuius antecedens est: Si corpora figurantur figura continentis, & habent figuras iubstantiales, necesse est, cum figurentur, vt non remaneant in suis naturis. & posuit antecedens, quod manifestum est sensui, & ritioni. & hoc intendebat cum di. quoniam, si ita non esset, non tangeret secundum totum locum continentem. & tacuit impossibile, quod sequitur ex hoc, scilicet vacuum esse, quia ex hac positione sequitur oppositum antecedentis, & est impossibile, & destrux it ipsum. &, cum de struxit ipsum, verificauit consequens, quod intendebat. & non indiguit vtisigno in destructione antecedentis per consequens, quia notum est in tellectui, non sensui. &, quia positio antecedentis manifesta est sensui tantum, coniungit ei intellectum, cum aduersa rii possint abnegare propositiones sensibiles, & dicere, hoc, quod fingitis, quod videtur possibile implere suum locum non est verum. & non possunt dare rationem de igne, & terra, & non possunt abnegare hoc in aere, cum aer non comprehendatur sensu. & ideo continet iste sermo has intentiones, quas ex posuimus.

226

D. d. causam, propter quam elementa haec non habent figuras, & d. Sed natura eorum significat quod non habent figuras essentiales. id est &, cum consydera uerit aliquis de his elementis, in eo quod sunt elementa, & materia aliorum, videbit quod necesse est vt non habeant figuras essentiales.

227

D. d. & sic oportet vt illud subiectum, &c. id est quod neces¬ se est vt haec elementa, inquantum sunt recipientia omnes figuras, non habeant figuram propriam.

228

D. induxit nos ad causam, & d. sed possunt formari. id est quoniam, si haberent figuram, non haberent possibilitatem recipiendiformas. & hoc intendebat, cum d. possunt, quamuis posse non sonet in rei veritate, nisi possibilitatem, quae est in animalibus. Et causa huius est, quia nihil recipit se. &, si haberent figuram substantialem, contingeret alterum duo rum scilicet quod aut non reciperent figuram omnino, aut reciperent ipsam, cum corrumperetur sua figura, & tunc non remanerent elementa, quoniam quod apud generationem alterius corrumpitur secundum totum, non est ei elementum, quoniam elementum est illud, quod inuenitur pars elementati. Et, cum hoc, quod contingit in elementis, similiter contingit in prima materia, sed magis in prima materia, demonstrauit hoc. ipsi enim concedunt quod materia non habet formam, aut figuram. & d. sicut etiam isti dicunt de materia recipiente omnia. id est contingit eis dicere elementa non habere figuram, quia dicunt primam materiam non habere formam substantialem.

229

D. d. similitudinem in hac intentione, & d. sic est intelligendum de elementis, &c. id est & necesse est vt habeant eandem dispositionem, cum vtrunque sit mat eria, in hoc tamen differunt: quoniam haec quidem sunt materia corporum sensibilium id est compositorum, haec autem est materia corporum simplicium primo, secundo vero corporum compositorum mediantibus istis olementis. Et quaerendum est: quare igitur non ponitis haec elementa habee figuras, & ponitis ea habere formas, & iam dixistis quod prima materia non est receptibilis formarum, nisi inquantum caret for¬ ma omnino. Et dissolutio est, quod non est necessarium in receptibili, nisi vt non habeat formam, quam recipit, non vt non habeat formam omnino. Quia igitur prima materia est receptibilis omnium formarum, non debet habe aliquam formam omnino. elementa vero, quae non sunt receptibilia omnium formarum, cum non recipiant se, non debent denudari a suis formis apud receptionem, sed est necessarium tantum vt denudentur a formis, quas recipiunt. & ideo omnis materia, habens formam, receptibilis est quarundam formarum tantum: & propter hoc istae materiae pro priae non habent formas, quas recipiunt: prima autem materia est vniuersalis, cum nullam formam habeat omnino. Et quaerendum est, qua de causa non remanent formae eorum elementorum in actu, deferentes alias formas, quas recipiunt, cum iam posuistis quod non sunt materiae propriae quibusdam formis, nisi per suas formas. Dicamus igitur quod, si esset necesse esset vt nullum ens generaretur ex eis, diuersum ab eis in forma sub stantiali, sed tantum in accidentibus. & ideo necesse est, cum ex eis gerneratur vnaforma, vt corrumpantur formae eorum secundum medietatem. quoniam, si corrumperem, tur secundum totum, tunc prima materia reciperet primo & essentialiter omnes formas, & non reciperet formas compositorum mediantibus istis corporibus. Si igitur aliquis dixerit, quod sequitur ex hoc vt formae eorum substantiales recipiant magis, & minus: & haec est dispositio accidentium, non formarum substantia lium: dictum est. enim in multis locis quod formae substantiales non recipiunt magis, & minus. Dicemus quod formae istorum elementorum substantiales sunt diminutae a formis substantialibus perfectis, & quasi suum esse est medium in¬ ter formas, & accntia. & ion non fuitimpossibile vt formae eorum substantiales ad miscerentur, & proueniret ex collectione earum alia forma, sicut, cum albedo, & nigredo admiscentur, fiunt ex eis milti colores medij. Et, cum hoc latuit Aui. & concessit quod formae sustantales non diuiduntur in magis, & minus, dicit quod haec ellita non miscentur, nisi secundum qualitates eorum, non secundum substantias. Et ex hoc contiget magnum impossibile scilicet vt essita sint in composito in actu, propter quod compositum non habebit vnam formam substantialem. Quid ergo est, quod diximus compositum esse vnu, vtrum per vnam formam, aut, vt dictum est, in rebus contiguis aut continuis eas esse vnas: sed imnpossibile est dici compositum esse vnum secundum contactum: ergo reliquitur vt sit vnum, aut secundum formam substantialem, aut secundum aliquod accidens: sed impossibile est vt sit vnum per aliquod accus: reliquitur igitur vt sit vnum secundum formam substantialem: & etiam contingit ei vt quaelibet earum sit distincta ab alia. Verum, si formae elitorum relinquum tur in composito in suis perfectionibus vtrum similiter relinquantur in suis qualita tibus, propriis suis formis, aut non. v. e in calore, & frigore. Si remanent, co tingit vdin composito sit ignis in actu,. ignis enim non est ignis in actu, nisi in calore, & siccitate, quae sunt in sum mo Si autem amittant quandam partem istarum qualitatum propter mixtionem, & formae tam tum remanent perfectae, possibile est vt formae eorum denudentur ab his qualitati bus secundum totum. pars enim & totum idem habnt iudicium. idem enim iudicium est partis, & totius. & totum hoc est impossibile. TPaucitas vero exercitationis istius viri in naturalibus, & bona confidentia in proprio ingenio induxit ipsum ad istos errores. Si igitur aliquis dixerit forte, sicut formae eorum recipiunt magis, & minus, sic & figurae, Dicemus quod figurae sunt ex quali tatibus associatis formis substantia libus perfectis in hoc, quod non recipium diuisionem, & ideo carent motu alterationis, vt dictum est in Septimo Physic.

230

D. d. & ideo possibile est vt elita alterentur adinuicem id est &, quia formae elementorum non recipiunt feipsas, cum sint eiusdem generis, contingit quod non generantur adinuicem, nisi cum recipiens exuit formam, & recipit formam receptam, & ideo non sunt elementa adinuicem. & hoc non contirgit in receptione formarum compositorum scilicet vt denudentur a suis formis apud receptionem formarum compositorum. formae enim compositorum sunt aliae a formis eorum. formae quid dem eorum, licet sint diuersae, tamen in eodem ordine sunt in substantialitate, scilicet quod impossibile est vt quaedam sint materiae formarum quarundam, & omnia ista manifesta sunt ex ercitantibus in hac scientia.

Commentum 68

231

Hoc est aliud impossibile Quartum, e quod contingit eis, cum figurent elementa figuris substantialibus, tunc enim non possunt dicere onationem, & corruptionem esse in substantia. Et d. Dicamus etiam, quomodo possibile est, &c. id est & dicamus etiam quomodo est possibile, cum posuerint figuras esse substantias esitorum, vt fiat ex compositione earum corpus consimilium partium, quod est vnum ecundum formam, vt os, & caro. Et, cum narrauit quod hoc est impossibile, induxit. nos ad demonstratationem, & d. & impossibile est vt ex compositione figurae sit corpus continuum, neque ex superficiebus. elementa enim rerum sunt per compositionem. id est & impossibile est vt ex figuris componatur vnum corpus per continuationem, quod est vnum in forma. nam figurae non admiscentur adinuicem ita, quod ex eis fiat vna forma. generatum autem ab elitis non est vnum in forma, & continua tione, nisi per mixtionem. & hoc in tendebat per compositionem. Et cum d. & impossibile est vt ex compositione figurarum. intendebat applicationem figurarum adinuicem. figurae enim non admiscentur.

232

D. d. accidentia vero ex elementis, &c. id est illa autem, quae ponunt accidentia elementorum propria, inquantum ponunt eas figuras, impossibile est vt ex eis, faciant aliquod corpus secundum mixtionem, sicut est possibile ponentibus accidentia elementorum in calore, & frigore, & humiditate, & siccitate, scilicet propria eis, in quantum sunt elementa.

233

D. d. Si ig tur aliquis perscrutatus fuerit, &c. id es & viversite, cum aliquis perscrutatus fuerit de sermone eorum in modo generationis rerum ex elementis, siue de eis, qui figurant ea, siue de eis, qui non, sed componunt ex superficiebus, sciet quod non possunt concedere generationem, & corruptionem esse in substantia. Dicentibus enim elementa figurari figuris essentialibus, contingit vt generatio eorum & corruptio sit in accidentibus, & similiter ponentibus elementa esse superficies. congregatio enim superficierum, & segregatio, quae est generatio & corruptio apud il los, non est generatio in substantia, & similiter dicentibus partem esse indiui sibilem. generatio enim apud eos non est nisi congregatio illarum partium, corruptio vero segregatio. & isti sunt sequaces Democriti. similis ter contingit sequacibus Anaxagorae dicentibus mixtionem corporum similium partium, quae vocant esita, & dicunt quod generatio sit per exitus eorum abinuicem, exitus enim & latitatio sunt accidentia. Et d. hoc: quoniam omnes hae opiniones dicebantur ab Antiquis in modo generationis. & ideo voluit demonstrare quod nullus ante ipsum, d. mo¬ dum, quo generatio sit in substantia, sicut nullus dixit ante ipsum plura, inmo fere omnia istius sciae, & aliarum scientiarum,

Commentum 69

234

Cum iam destruxit conclusiones illorum hominum rationibus praedictis, incoepit in hoc capitulo dicere rationes eorum, deinde destruere eas. Et incoepit primo dicere sermonem vniuersalem, ad frangendum rationes eorum, & d. Et dicamus quod figurae elementorum, &caet. idest, & dicamus quod vniuersaliter signum est destructionis opinionis eorum, quia accidentia, & operatio nes, & motus eorum non consequum tur figuras, quas ponunt in eis. Et d.¬ hoc, quia signa vera sunt posterio ra, quae, cum fuerint posita, consequuntur praecedentia: &, cum praecedentia fuerint posita, consequuntur posteriora, & hoc intendebat, cum d. non sunt conuenientes, &c. Deinde di quia, cum ignis est velocioris motus calefaciens, &c idest, isti homines quidam ponunt in igne figuram sphaericam, & quidam ponunt pyramidalem ex tribus posterioribus apparentibus in igne, scilicet velocitate motus, combustione, calefactione. Deinde d. hae enim duae figurae sunt velocioris motus, &c. idest & dixerunt quod signum eius quod ignis habet alteram istarum dua rum figurarum est quod ignis est velocis motus, & corpus figuratum his duabus figuris est velocis motus, quia non figuntur in eodem loco. figura enim sphaerica non tangit superficiem, nisi in eo, quod est simile pumcto: & similiter pyramis, cum tangit ipsam in altero suorum angulorum.

235

Deinde d. neque implent ex loco, nisi parum id est & haec est causa in hoc quod non quiescunt, quia non implent ex loco, nisi parum. Et, cum dixit modum, propter quem dederunt igni has duas figuras propter veloci¬ tatem motus, incaepit dicere modum, propter quem dederunt ei figuram propter combustionem, & d. & sunt etiam calefacientes, &c. id est & dicentes ignem habere figuram sphaericam propter combustionem suam dixerunt quod figura sphaerica est conueniens combustioni propter velocitatem pertransitus in re, cum sit quasi habens vnum angulum. figura autem multorum angulorum diffieile pertransit in rem. & dantes illi figuram pyramidalem propter combustionem dixerunt etiam quod ista figura est velocis pertransitus in rem, pro pter acumen anguli, & quia est pauiorum angulorum aliis figuris.

236

D. d. & dixerunt quod ignis non comburit, & calefacit, nisi per angulos. id est & dixerunt quod ignis non calefacit, nisi per istos angulos, qui sunt in figura pyramidali, qui sunt acuti, & partranleuntes in omnia concurrentia.

Commentum 70

237

Idest, & dicamus quod dicentes has duas opiniones. in figura ignis peccant in hoc, quia vnus eorum figurat ipsescum figura pyramidali, & alter sphaerica propter velocitatem motus ignis. velocitas enim, quae inuenitur in corporibus per has duas figuras, est contraria velocitati, quae inuenitur in igne. quoniam velocitas ignis est in motu recto, velocitas autem corporum propter has duas figuras est in motu circulari. & hoc in tendebat, cum d. motus enim ignis est ad superius, &c. Et potest aliquis dubitare in hoc, dicendo quod motus rectus inuenitur in his duabus siguris, in corpore autem sphaerico secundum titubationem, in pyramidali vero, quia velociter pertransit corpus in rectitudine. Et respodendum est quod iste modus velocitatis non inuenitur in his duobus corporibus, inquantum habent has duas figuras, nisi per accus figura enim circularis non debet moueri naturaliter, nisi circulariter, & similiter videtur vt circularitas sit in pyramide super vnum angulorum vt in troco. iste enim motus proprius est, & naturalis ei, & in motu recto communicat aliis figuris, & prcipue figurae octogonae. Ratio autem istius contradictionis sic componitur. Motus ignis est velox in rectitudine: motus aut corporum, habentium has duas figuras, non est velox in rectitudine: concludit ergo in secunda figura quod ignis non est velox propter has duas figuras. Et etiam sisibile eorum est ex duabus affirmatiuis in secunda figura Quarum vna est, quod omne habens alte ram harum duarum figurarum est velocis motus: secunda est, quod ignis est velocis motus. ex his autem nihil concluditur, donec conuertatur, propositio, dicens quod omne habens alteram istarum duarum figurarum est velocis motus. & haec non videntur conuerti. multa enim sunt velocis motus, non tamen figurantur a ltera harum figurarum.

Commentum 71

238

Intentio eius in hoc capitulo est, quod, si elementa differunt abinuicem in figura, & differunt in calore, & frigore propter figuras proprias, necesse est, si terra, inquantum est frigida, habuerit figuram propriam, v. g. cubicam, & ignis, in quantum est calidus, pyramidalem, & frigus sit causa quietis terrae in medio, necesse est vt figura cubica sit causa quietis eius in medio. &, quia necesse est, cum fuerit extramedium, vt per hanc figuram mouea tur ad ipsum, contingit igitur vt figura cubica sit causa duorum contrariorum insimul, quietis scilicet & motus. quod est impossibile. Contingit igitur ex hoc vt terra semper quiescat in omniloco. causa enim quietis scilicet figura, inseparabilis est ab ea. & similiter oportet, ignem moueri in omni loco. nam causa motus nunquam separatur ab eo scilicet figura pyramidalis. Sequitur ergo ex hac positione vt, cum ignis quieuerit in loco suo, vt figuretur figura terrae: &, cum terra mouebitur ad suum locum, vt figuretur figura ignis. & secundum hoc nullum eorum habebit figuram substantialem inseparabilem. Et d. Et dicamus etiam quod figura terrae, &c. idest & dicamus etiam quod, si figura terrae sit altera illarum duarum figurarum propter velocitatem motus, & velocitas motus consequitur calorem, necesse est vt altera illarum duarum sigurarum sit propter calorem ignis. & cum terra sit frigida, & frigidum est contrarium calido, hnecesse est vt habeat figuram dantem sibi quietem, quae est contraria motui.

239

D. d. & terra non stat, neque quiescit, &c. idest, quoniam, si haberet figuram largientem quietem, quiesceret in omnibus locis. sed non videmus ita contingere: immo vide mus ipsam moueri ad suum locum, cum fuerit extra ipsum. & hoc intendebat, cum d. & mouetur a loco extraneo, &c.

240

D. d. & similiter ignis, & alia elementa. idest, & similiter videmus ignem. & alia elementa scilicet moueri extrasuum locum, & quiescere in ipso. &, si haberet figuram dantem motum, aut quietem, semper videretur moueri aut quiescere, & nunquam vtrunque.

241

D. d. siue fuerint sphaerica, siue pyramidalia. idest, & cum posuerimus quod figurae elementorum sunt causae motus, & quietis, continget vt apud motum habeant figuras proprias motui scilicet sphaericam, aut pyramidalem, &, cum fuerint in suis locis quiescen¬ tia, vt habeant figuram dante quietem, & est figura corporis frigidi.

242

Et hoc intendebat, cum d. & fuerint in suis locis frigida necessario. id est & comtingit necessario, cum fuerint quiescentia in suis locis, vt habeant figuram frigiditatis, v. g. cubicam. & d. in loco propinquo, quia motus cuiuslibet eorum, licet sit in omnibus locis extraneis, tamen velocior est in loco propinquo: motus autem velocior man ifestior est sensui. & haec est alia contradictio a praedictis.

Commentum 72

243

Cum contradixit ei, qui dicit ignem benre istas figuras ex velocitate motus, & ex quiete, incoepit contradice re eis ex combustione, & d. Et dicamus etiam quod, si ignis, &c. idest & contingit eis, cum posuerint quod ignis non calefacit & comburit, nisi per angulos al terius duarum figurarum, quibus figurant ignem, vt ala elementa sint compurentia. Deinde dedit causam in hoc, & d. omnia enim habent angulos, &c. idest, nam isti ponunt quod cale factio non est in igne, nisi propter angulos. apud veto figurantes ignem figura pyram dali propter angulos pyramidis, quia sunt acuti. apud vero figurantes sphaerica, quia opinantur quod sphaera est vnicus angulus, vnicus autem angulus magis pertransit, & abscindit. Et hoc inten¬ debat, cum dixit: & figura sphaerica abscindit etiam vt dicit Democritus, quia est quidam angulus. i idet vnicus angulus. Et, cum posuerint hanc propositionem, & posuerint quod caetera elementa habent figuras, habentes angulos, contingit eis, sicut dixit, svt omnia elementa sint comburentia, sed differunt secundum magis, & minus.

244

D. d. Si igitur ita sunt elementa, &c. & induxit hoc, conseruando se a contradictione eorum. possent enim dicere quod ignis non calefacit, nisi propter acumen angulorum, aut paucitatem eorum, & similiter corpus sphaericum, ex quo est existius matum quod non contingit contradictio, quam induxit contra eos, sed, quia posuerunt quod causa calefactionis est, quia anguli habent aliquam quantitatem. Et regula est quod a causis, quau natura est eadem, & non differunt nisi secundum magis, & minus, non sequitur nisi natura vna diuersa secundum magis, & minus. Si igitur anguli acuti calefaciant multum, ergo anguli minoris acuminis calefacient minus. Sequitur ergo ex hoc, vt omnia elementa sint calefacientia, sed differunt secundum magis, & minus. causae enim diuersae in quantitate habent causata diuersa in quant itate, & vtrunque est eiusdem spositia

245

Sermo autem eorum, si esset verus, tunc ex diuersitate causarum secundum magis, & minus scilicet causarum conuenientium in forma, & essentia, & diuersarum secundum magis, & minus, consequeretur diuersitas causatorum secundum formas. quod est impossibile contingit enim ex hoc vt ex eadem causa in forma consequerentur causata diuersa secundum formas. Et hoc fuit ita, quia causa non est causa alicuius propter quantitatem suam, nisi accidentaliter. quantitaenim est non terminata, causae autem agentes, & patientes sunt terminatae, scilice quod non quaelibet causa facit quodlibet causatum. causae autem, & causata sunt terminata propter suas formas. Manifestum est igitur quod, cum posuerimus quod acumen angulorum facit ignem, & amplitudo eorum facit aquam, necesse est vt ex eadem causa in forma fiant conpora infinita diuersa in forma. quod est impossibile diuisio enim angulorum est in infinitum. cum igitur apud eos diuersitas elementorum in substantia & forma proueniat ex diuersitate an gulorum secundum magis, & minus, quae est infinita, necesse est vt ex eadem causa proueniant causata diuersarum formarum infinita. & hoc manifestum est in Logica, & in hac scientia. Et, quia figurantes ignem figura pyramidali possunt dicere, quod ista figura est comburens, quia eius anguli non diuidun tur omnino in minores se, scilicet quia an guli eius sunt acutiores angulis omnium figurarum, quae continentur a superficiebus aequilateris, & aequiangu lis, accidit igitur huic figurae vt sit combustiua, quia anguli sui non diuidunm tur, aliae autem figurae quatuor non conburent, cum habeant angulos diuisibiles, isti igitur anguli comburentes differunt ab aliis secundum formam, & secundum quantitatem, & sic non contingit vt omne habens angulos comburat, dixit respondendo quod centingit eis vt pyramis sit comburens: & no possunt dare viverstet causam, propter quam figurae mathematicae non comburant, naturales autem comburant. Et d. & hoc est falsum manifeste. Quoniam, cum ita fuerit, continget quod corpora mathematica comburent, & calefacienti. idest contingit ex hoc, quod ponunt quod calefactio sit propter angulos, vt omnia elementa sint comburentia, immo cor¬ pora mathematica habentia angulos. Et, quia contra illam contradictionem primam possunt dicere hoc, quod diximus, sed contra hanc contradictionem secundam nihil possunt dicere, cum concedant quod in mathema ticis sunt figurae, quarum anguli non diuiduntur omnino, centingit eis igi tur dicere necessario causam, propter quam figurae mathematicae non comburant, & naturales comburant. Et hoc intendebat, cum d. quia in eis sunt habentes angulos, & in eis sunt partes indiuisibiles id est & non possunt dicere quod habentes angulos indiuisibiles sint comburentes, ponunt enim in Geometria etiam angulos indiuisibiles. debent ergo dare causam, propter quam istius anguli comburant, illi autem non Et non debet aliquis defendere eos, dicendo quod magna differentia est inter eos, quoniam, cum anguli fuerint in materia, erunt comburentes, cum autem abstractia materia, non erunt comburentes. esse enim eorum in materia est eis accidentaliter. Si igitur sunt comburentes, inquantum sunt in materia, ergo sunt causae combusticnis per accidens. Et forte Arist. concedit hoc, scilicet quod acumen angulorum est causa combustionis per accidens in corporibus comburentibus. & totum hoc est secundum nostram opinionem: & est quod corpora mathematica non habent esse extra intelsinu. Cum ergo posuerint ea habere esse extra intelsim, sicut in intellectu, contingit eis tunc necessario vt figurae mathematicae sint comburentes. Et hoc, vt reputo, opinabantur omnes Antique, & eius antecessores

Commentum 73

246

Cum primo contradixit conclusioni eorum fine argumentis, deinde contradixit argumentis eorum, qui istas figuras ponebant in istis corporibus propter velocitatem motus, & combustio nem, incoepit primo declarare quod ex motu veloci non sequuntur hae figurae, deinde quod hae figurae etiam non sunt, causae velocitatis motus. Et, cum iam compleuit istos duos motus contradictionis contra argumenta sua ex velocitate motus, incoepit contradicere argumento eorum, quod fit a combustione his duobus modis, & primo incoepit narrare argumenta eorum, & dixit: Et dicamus, &c. id est &, cum posuerint ignem esse comburentem, & concluserunt ex hoc, quod ignis habet al¬ teram istarum duarum figurarum, tunc ponunt quod comburens habet alteram istarum duarum figurarum, ita, quod sylis eorum sic componitur: Ignis est comburens: & comburens habet talem figuram: ergo ignis habet talem figuram. Si enim non conuertentur, nihil concludeti, quia tunc esset ex duabus affirmatiuis in secunda figura. Et, quia haec, propositio est dicens quod comburens debet habere alteram istarum duarum figurarum, probabant hoc per istas duas, propositiones, quarum Vnaest quod comburens non comburit nisiper diuisionem, quae est in vltimo: Secunda est quod ista actio inuenitur in his duabus figuris. Et nunc incoepit destruere sermonem, dicentem quod combustio sit per diuisionem, & segregationem, & d. Et dicamus etiam quod, si posuerimus, & dixerimus, &c. id est & dicamus quod, si posuerimus quod combustionon existit ex his figuris, nisi quia comburens diuidit combustum, & facit ipsum per diuisionem ignem, & ipsum esse ignem est, vt sit in figura facientis, necesse est vt, quantuncunque diuiditur a figura sphaerica, non diuidatur nisi secundum partes sphaericas: & similiter quantumcunque diuidatur a figura pyramidali, non diuidatur nisi a pyramidalibus, cum omne, quod ignis conburit, faciat ipsum ignem. Sed non est necessarium vt figura diuidatur in figuras sibi consimiles. Et, cum ita sit, non est igitur necessarium, cum ignis diuidit illud, quod conburit per suam siguram, vt faciat ipsum ignem. quod est impossibile

247

D. d. & hoc est simile illi, quae ex vno cultello, &c. idest, & reputo quod sermo dicentis quod figurae diuisiuae non diuiduntur, nifiin figuras aequales sibi, similis est ser moni dicentis, quod cultellus diuiditur in cultellos, & serra in serras.

Commentum 74

248

Quia syllogismus eorum, ex quo dabant igni alteram earum duarum figurarum, fundabatur super has duapropositiones: Ignis est comburens: & comburens comburit per diuisionem: ergo ignis comburit per diuisionem. & quod comburit per diuisionem, habere debet alteram illarum duarum figurarum: ergo ignis debet habere alteram illarum duarum figurarum. Et, cum in sermone praedicto contradixerit maiori proposstioni primi sylogismi, dicenti quod combustio sit per diuisionem, vult in hoc sermone conmtradicere, propositioni minori secundi syllogismi, quae est conclusio primi, scilicet dicenti quod ignis comburit per diuisionem, & dixit: Et dicamus etiam, quod mirandum est, &c. id est & dicamus etiam contradicendo eis, quod melius est dicere ignem esse congregantem, & adunantem, quam diuidentem, & segregantem.

249

D. incoepit declarare hoc, & d. segregat enim omne heterogeneum, idest congregatio autem dignior est igni, quam segregatio. nam ignis segregat heterogenea, & congregat homo genea, apud departitionem auri, & argenti. segregat enim lapides, & alia corpora ab argento, & congregat argentum. & similiter facit calor naturalis in animalibus in cibo, segregat enim ea, quae non assimilantur cibo, & adunat tantum cibum. Et, quia congragat homogeneum, & segregat heterogeneum, d. Congregatio autem, & adunatio sunt essentiales, &c. id est & cum ignis congreget homogeneum, & segreget heterogeneum propter congregationem homogenei, tunc non segregat prima intentione, sed secunda: & omne factum prima in tentione est essentialiter, secunda at tem est accidentaliter. Et hoc intendebat, cum d. cum enim congregaue rit, &c. id est cum enim fecerit congrega tionem in homogeneo, segregabt heterogeneum per congregationem. Et non debet aliquis dicere quod forte congregatio homogenei non est nisipropter segregationem heterog eneicongregatio enim est actio alicuius simius igni, & non perficitur nisi per segregationem: quia, & si ageret segregationem, nihil congregaret. in ongregatione enim homogenei necessaria est segregatio heterogenei sed in segregatione non est necessaria congregatio. Et viversitetr congregatio est generatio, & segregatio corruptio: & melius est attribuere ipsum generationi, quam corruptioni. Cum ergo congregatio sit ei essentialis, & segregatio accidentalis, melius est di cere ignem facere congregationem, quam segregationem. Isti enim volebant probare ignem habere rem priorem per aliam rem posteriorem accidentalem, quod non licet.

250

D. d. Et, cum ita sit, oportet eos, &c. id est &, cum vide tur quod ignis segregat, & congregat, oportet eos aut concedere quod congregatio sit ei essentialis, & segregatio accidentalis, aut attribuere ei vtrumque essentialiter. & intendebat quod quocumque modo sit, non debet habere figuram diuisiuam, & segregatiuam. Si enim concesserint quod diuisio est ei accidentaliter, & congregatio essentialiter, tunc debet habere figuram congregatiuam, non segregatiuam. &, si vtrunque est eius essentialiter, continget quod habebit duas figuras insimul: & debent esse contrariae, cum actiovtraque sit contraria. sed in figuris non inuenitur contrarietas, nedum vt in eis inueniantur duo contraria in eo dem subiecto,

Commentum 75

251

Haec est alia contradictio a praedictis, &c. quod, cum elementum calidum & frigidum dicantur habere caliditatem: & frigiditatem, & calor apud eos dat hanc figuram, necesse est eis vt frigus det elemento frigido aliquam figuram. quod est impossibile eis, D. declarauit quomodo, & d. debet enim habere figuram contrariam, &c. & iste sermo est intellectus per se. & hoc, quod dixit, necesse est eis, quia, cum dent igni aliquam figuram propter suam actionem, necesse est eis dare caeteris alias figuras propter suas actiones, cum habeant actiones diuersas, &, quia actiones eorum sunt diuersae secundum contrarietatem, necesse est vt figurae eorum sint diuersae secundum contrarietatem, aut dent causam, propter quam dederunt actioni ignis aliquam figuram, & nullam actionibus caeterorum.

Commentum 76

252

Dicit, &, cum quidam istorum per cepit quod, cum dederit causam caloris propter figuram, quod necesse est ei dare causam frigoris propter figuram, etiam laborauit, & studuit in figurando frigus figura conuenienti, & induxit causam contrariam eius actioni.

253

D. narrauit sermonem eorum, & d. Dixerunt enim quod frigidum, &c. id est quod frigidum est illud, quod habet partem magnam. pars enim magna retinetur in poris, & caualibus, & non pertransit eos, neque agit in eos actione calidi, scilicet diuisione.

254

D. d. &, si ita sit, &c. id est & contingit eis, si posuerint frigidum esse compositum ex partibus magnis, ponere calidum, quod est suum contrarium, esse compositum ex partibus paruis Contraria enim debent habere causas contrarias in eodem genere, scilicet quod, si magnitudo partium est causa frigoris, debet esse causa caloris paruitas partium. & haec non dicunt in igne, scilicet quod attribuant paruitati partium combustionem. quoniam, si haec dicerent, ponerent causam combustionis ex capitulo quantitatis, non qualitatis, & figurae. Et hoc intendebat, cum dixit:. calidum enim, & frigidum differunt in paruitate, &c. id est & continget ex hoc vt calidum, & frigidum differant in paruitate, & magnitudine partium, ex quibus componuntur: & sic diuersitas eorum erit in quantitate, non in figura.

255

Deinde induxit aliam contradictionem contra eos, & d. Et dicamus etiam quod, si figurae pyramidales, &c. id est &, si concesserimus eis quod conmbustio sit per figuram, v. g. pyramidalem, & infrigidatio, & combustio per magnitudiuem, & paruitatem partium, pyramidum autem haec est magna, illa vero parua, necesse est vt magna infrigidet, & parua conburat: magna enim non pertransit in poros,

256

D. d. & tunc igitur non erit figura cansa conbustionis, & calefactionis. idest tunc igitur contingit eis vt figura non sit causa calefactionis, & combustionis, sed magnitudo: cum eadem figura, si fuerit magna, infrigidet, &, si parua, comburat.

257

D. d. sed erit causa contrarij, scilicet infrigidationis, scilicet vt reputo. &, cum ista figura non sit causa calefactionis. & necesse est apud eos vt sit causa alicuius actionum elementorum, cum actiones eo rum apud eos sunt per quatuor figuras, necesse est vt sit causa elementicuius actio est contrarra actioni calidi, scilicet infrigidatio.

Commentum 77

258

Et, cum iam declaratum sit quod operationes elementorum non sunt propter suas figuras, manifestum est quod non sunt, nisi propter suas formas, & suas qualitates contrarias, & quod actiones eo rum non differunt, nisi secundum haec duo. Et intendebat per qualitates calorem & frigiditatem, & siccitatem, & humiditatem, & per virtutes formas, & posuit operationes ex differentiis, quia consequuntur differentias, quae sunt formae & cum appareat quod habent qualitates, & formas, & actiones diuersas.

259

D. d. & dicamus quod quodlibet eorum habet, &c. &, cum quodlibet istorum elementorum habet formam propriam, & qualitatem propriam, & operatio nem propriam, dicendum est dequolibet istorum trium in quolibet elementorum quatuor sermone perfecto, quoniam, cum hoc perfecerimus, tunc per ficietur scientia cuiuslibet eorum, inquantum sunt diuersa, & conuenientia. & tacuit conuenientiam, quia inteligitur ex diuersitate. Et hoc, quod promisit de elementis, continetur in ecundo peri Geneseos. Primus autem continet in se, propositiones, per quas potest demonstrare hoc, quod intendit. in secundo. Et ideo apparet etiam quod iste tractatus est quasi praecedens librum Generationis. destruxit enim: in eo pes opiniones falsas in generatione, & corruptione istorum, & viversitlet in potentiis, & actionibus, & qualitatibus eorum. Et fecit hoc hic, & non in libro de Generatione, quaia maior pars opinionum falsarum dictarum de his hic non fuit dicta de eis, inquantum sunt elementa, sed inquantum sunt, primae partes mundi, vt dicentes ea esse composita ex superficiebus, aut ex partibus indiuisibilibus, aut vt dicentes ea esse non generabilia, neque corruptibilia, aut dicentes ea esse non elementa, aut dicentes ea esse generabilia, & corruptibilia: & omnes hae quaestiones non sunt, nisi inquantum sunt partes mundi, non inquantum elementa sunt.

PrevBack to TopNext