Liber 4
Commentum 1
QVia sicut diximus, remansit ei in hoc libro dicere de formis quatuor corporum simplicium, & fuit manifestum quod formae eorum sunt grauitas, & leuitas, sed latet quas naturas habent, incoepit dicere, quod sua intentio in hoc tractatu est perscrutari de hoc, quod latet de formis horum elementorum, & est cognoscere quid est grauitas, & leuitas, cum ipsas esse formas horum corporum sit manifestum per se, & dixit: De Graui autem, & leui declarandum est. idest exponenda haec sunt nomina.
D. d. & qua de causa, idest qua de causa istae, proprietates scilicet grauitas, & leuitas sint principia motuum contrariorum in his corporibus vocatis elementa. & haec perscrutatio non est de causa agente, sed de formali, quae facit leue moueri ad superius, & graue ad inferius, & etiam de causa finali, propter quam hoc est leue, hoc autem graue. Res enim aeternae non habent agens, nisi secundum similitudinem, neque habent ex quatuor causis, nisformalem, & finalem: &, si habuerint aliquid quasi agens, non erit, nisi in quantum est forma illi, & conseruans psum.
D. d. perscrutari enim de hoc conuenit, &c. id est & necesse est consyderare in eis. nam consyderatio in eis similis est consyderationi in rebus mobilibus scilicet naturalibus. & hoc fuit necesse, quia natura est principium motus, & quietis, & graue, & leue sunt principia horum elementorum, quapropter necesse est naturali loqui de eis.
Commentum 2
Quia hoc nomen graue, & leue dicitur in maiori parte in idiomatiC bus, quae simus, de actione, non de motu proueniente ex istis potentiis, & habitibus: quoniam haec duo sunt habitus scilicet forma, & actio proueniens ab illo habitu: oportet igitur vt essent duo nomina habitus scilicet, & actionis prouenientis ab illo habitu. &, cum hoc non contingat in idiomate eerum, neque in muitis idiomatibus, demonstrauiit quod haec nomina, scilicet graue, & leue non demonstrant hic, nisi habitum, & formam, & est illud, quod habet potentiam, & dixit: Et dicamus quod non vocamus, &c. idest & quod non vocamus gratie, & leue, nisi habitum, & formam, qua mouetur habens formam naturali motu, aut ad superius, aut ad inferius. Et, cum dicit illud, quod habet potentiam, intendebat formam, non illud, quod habet formam. forma enim, & habitus dicuntur habere potentiam, & dicuntur esse potentiae, sed actiuae, non passiuae Virtutes autem actiuae. & passiuae differunt in hoc, quod actiua non indigent, cum exiuerint de potentia in actum motore extrinseco¬ passiuis antem est necessarius. v. e. quod Geometer habet potentiam geometri aandi, dum non geomecrixat, sed cum geometrizanerit in actu, id est fecerit actionem Geometrae, non indiget motore extrinseco: addiscens vero Geo mettiam habet potentiam geometrixandi etiam, sed indiget motore extrinseco, scilicet doctore.
D. d. Sed non inuenimus ad actiones eorum, &c. id est oportet, ve apparet dicere ipsum, & d. hoc, quoniam non inuenimus ad habitum, ex quo prouenit ista actio, nomen proprium, quapropter necesse fuit nobis transferre nomen actionis ad habitum, & formam. hoc atit, quod dixit, nisi sit error translatoris, significat quod haec nomina, scilicet graue, & leue dicebantur apud eos de vtrisque, forma, scilicet & actione. & fic erit expositio eius, quod dixit, sed non inuenimus ad actiones eorum nomina instituta, idest non mina propria, sed aequiuoca, quae diecuntur de ista forma, & de actione, & hoc non est in idiomate nostro. Et non intendit quod in suo idiomate ha beat forma nomen, sed actio non habet, quoniam, si hoc intendebat, non inciperet demonstrare quod hoc nomen graue, & leue demonstrat potentiam, & habitum. Et etiam hoc fere non cadit in idiomatibus. idiomatum enim sunt in hoc quatuor modi. Quaedam enim habent nona propria ad habitum, & alia ad actionem prouenientem ab illo habitu: & hoc est melius Quoddam vero habet nomen aequi uocum quandoque demonstrans habitum, quandoque actionem, Quoddam autem habet nomen ad habitum, sed non ad actionem. & hoc raro inuenitur. actioenim est manifestior habitu cum sensu apprehendatur, & habitus intellectu mediante actione. Quartum vero est vt actio habeat nomen, & habitus, ex quo, prouenit illa actio, non habeat nomen, sicut in Arabum idiomate, & in pluribus.
D. d. nisi aliquis velit eahabere actione. id est nisi aliquis velit demonstrare per haec duo nonia actionem proprie, non habitum. Et forte intelli git per hoc, quod dixit, sed non inuenimus ad actiones, idest ad formas & quasi d. & non inuenimus ad illud, quod est in eis semper in actu, quod est in forma nomen. Et forte hoc nomenActio fuit error scriptoris. & hoc in Arabica lingua quidem demonstrat formam. Et deinde dixit Et omnes quidem Antiqui, &c. id est & omnes Naturales locuti sunt de his duabus naturis scilicet grauitate, & leuitate. sermo enim de eis conuenit sermoni de naturalibus,
D. d. causam in hoc, & dixit: & quod sunt principia motus id est & sermo de eis est naturalis, quo ad hoc, quod sunt principia motuum naturalium simplicium, & fundamentum id est quoniam vnum eorum, de quibus dicitur hoc nomen natura, quae definitur, quod est principium motus, & quietis. Si igitur Naturali necesse est loqui de modis naturae: & ista sunt vnius suorum modorum: ergo necesse est ei loqui de eis.
D. d. sed non distinxerunt, &c. & dixit hoc, quia Plato definiuit graue, & leue definitionem, dicente vnum tantum suorum duorum modo rum scilicet qui diciter secundum comparationem, non illud quod diciter simpliciter, vt post dicemus. Et, cum narrauit quod isti non dixerunt in eis sermonem perfectum, quoniam illud, quod dixerunt, aut est error, aut diminutum, d. Nos autem volumus dicere, &c. & dixit quod vult quaerere de eis, quae sunt quaerenda. & intendit, & debemus quaerere sufficienter de hoc, quod dixerunt de eis, vtrum sit possibile perficere per ea, omnia quaesita, quae necessaria sunt sciri, & computare debemus omnes spocites illius generis. & dixit hoc, quia hoc est proprium bonarum definitionum in rebus definiis scilicet quod per has definitiones debent per fici omnia quaesita, quae necessaria sunt, sciri in illa re apud perscrutationem, D. narrauit quod post omnia ista dicet suam opinionem, cum talis debeat esse ordinatio, & d. deinde dicemus post nostram opinionem de eis.
Commentum 3
Cum dixit quod ipse vult incipere primo de opinionibus Antiquorum in duabus rebus scilicet vtrum illud, quod dixerunt, sit continens, & terminans omnes species istius naturae, & vtrum illud, quod dixerunt, sit dictum recte, & incoepit primo dicere quod sermo eo rum de natura Grauis, & Leuis est diminutus, quoniam omnes sermones eorum non sunt, nisi in graui, & leui, quae dicum tur secundum comparationem, non in graui, & leui, quae dicuntur simpliciter, vt terra, & ignis. Graue autem & Leue secundum comparationem est illud, in quo non est pura grauitas, neque pura leuitas, sed vtrunque: est enim grauius alio, & leuius alio. v. g. quia cuprum grauius est ligno, & leuius viuo argento, quoniam autem graue, & leue simplicia sunt, iam declaratum est, & etiam declarandum erit post. leue vero, & graue, quae sut secundum comparationem, manifestum est esse. & sermo eius in hoc capitulo est nmanifestus per se.
Commentum 4
Cum posuit, quod graue dicitur duo bus modis, simpliciter, & secundum comparationem, & similiter leue, vult modo demonstrare modum, ex quo poterit apparere graue, & leue esse simplicia. & hoc apparet ex motibus naturalibus corporum simplicium, quia, cum in uenimus duo corpora, quorum alter mouetur semper ab eodem loco ex omnibus partibus ad partes oppositas, & alterum mouetur semper ad illum eundem locum ex omnibus partibus oppositis, necesse est vt sint duo loca hic, naturaliter opposita, med: u. scilicet quod vocat inferius, & circunferentia, quam vocat superius, non secundum comparationem. Et hoc intendebat, cum dicit: Rerum enim quaedam mouentur, &c. idest & signum eius, quod inferius est res per se, non in comparatione tantum ad alterum, & similiter superius, est, quia inuens mus corpora, quae sunt in mundo, duobus modis, modo, quo mouentur ad medium mundi ex omnibus partibus, & illud vocamus graue, & mobile ad in ferius, ex quo necesse est vt medium mundi sit inferius naturaliter, & modo, quo motus est a medio mundi, in quo cunque loco fuerit positus in medio, cumedium fuerit diuisibile, habens sciliet latitudinem. &, quia iste motus non procedit in infinitum, scimus quod peruenit ad corpus circundans medium, & quod illud corpus est superius naturaliter. Dd. quod autem mouetur a medio, &c. idest ex omnibus partibus scilicet ignis dicitur moueri ad superius. erio circumferentia corporis coelestis est superius, cum illud corpus ad ipsam mouetur, quoniam cum manifestum sit per se quod illud corpus, diciter moueri ad superius: & quod illud corpus mouetur ad circunferentiam coeli: ergo circunferentia coeli est superius. Et non nocet huic sermoni, si sit ex duabus affirmatiuis in secunda figura & similiter propter conuersionem sermo nis, quia manifestum est apud nos quod corpus, quod ex omnibus partibus mouetur ad medium mundi, dicitur moueri ad inferius, continget vt inferius sit medium mundi. &, quia medium mun di, & suus orizon sunt terminata naturaliter, non dicta secundum comparationem, continget vt inferius, & superius sint terminata naturaliter. erro necesse est graue, & leue simpliciter esse, non secundum comparationem tantum: & non esset secundum comparationem, nisi graue moueretur ad partem nostrorum pedum ex vna parte tantum, & tunc suum esse super terram esset ex vna parte tantum, & tunc esset coelum, quasi tectum super capita nostra ex parte vna partium terrae tantum, sicut imaginatur vulgus. quoniam, si ita esset, tunc nihil esset graue, & leue simpliciter.
D. d. vt quidam Antiqui, singentes, &c. id eest quia isti, cum non intellexerint de istis nominibus superius, & inferius, nisi ea, quae sunt, secundum comparationem. & mundus, inquantum est sphaericus, non habet in se hanc comparationem, iudicauerunt quod inferius, & superius non sunt simpliciter. superius enim & inferius secundum comparationem non imaginantur, nisi in corpore plano, non in sphaerico. ergo contingit istis, cum apud eos non dicantur superius, & inferius, nisi respectiue, & mundus sit sphaericus, negare superius, & inferius esse simpliciter.
D. d. &, si ita sit, &c. id est quod, si superius, & inferius, quae sunt in mumndo, non sunt, nisi secundum comparationem, possibile est vt hon ambulet in aliqua hora super aliquem locum terrae, deinde post hoc ambulet in alio loco opposito illi primo loco, tamen pedes suiin secundo loco non erunt oppositi suis pedibus in primo loco, vt nos dicimus de ambulantibus super terram in parte opposita loco, super quem sumus: sed est possibile vt caput ambulantis in parte opposita parti, super quam sumus, sit in parte nostrorum pedum scilicet vt caput eius sit ad partem terrae, & pedes ad partem aeris, qui est super illam partem terrae. quod est im possibile. Et, cum posuit orizontem esse, & centrum, & quod oricon, vbicumque fuerimus in terra, est versus nostra capita, & centrum versus pedes in omniloco terrae, d. Nos autem vocamus, &c. idest quia semper situs eius in respectu nostrum est superius econtrariosuperiori, quod est secundum comparationem: quoniam in alio loco redit suus situs, vt sit inferius. Si igitur superius est illud, quod est versus nostra capita, & hoc est superius naturaliter, cuius situs nunquam mutatur in respectu nostrum, manifestum est quod illud est superius naturaliter, non secundum comparationem. & similiter de inferioriEt ideo dixit: & dicimus quod est in suoloco, &c. id est quod est in suo, situ superius naturaliter, non secundum comparationem, & quod est primum in natura, i, quod est prima partium naturaliter. prius enim est in inferiori naturaliter. Et potest intelligi quod est prius eo, quod est secundum comparationem.
Commentum 5
Dicit, cum declaratum sit quod mundus habet orizontem, & medium, & quod pedes nostri, vbicunque sint interra, sunt versus centrum, & capita versus circunferentiam, manifestum est quod mundus habet naturaliter superius, & inferius. & hoc manifestum est apud scientes quod coelum continet totum, sicut apud existimantes quod coelum continet nos ex vna parte tantum. isti enim vulgares concedunt coelum esse superius, & terram esse inferius.
D. de dit testimonium ex vulgo, & dixit: vt concedunt plures id est & ista opinio communis est omnibus. vulgus enim videt, & opinatur quod terra est inferius, & coelum est superius. sed non opinatur quod superius est continens totum, & quod inferius est medium totius, cum non sciuerint quod coelum continet totum. &, si scirent, tunc dicerent, sicut nos dicimus
Et hoc intendebat, cum dixit: Et causa eius est, &c. id est & causa, propter quam vulgus opinaumque superius est ex vnaparte terrae, est, quia non sciuerunt quod coelum continet terram, nisi ex vnaparte tantum: &, si scirent quod coelum continet terram vbique scirent quod superius continet terram, quod est superius naturaliter. notum enim est per se quod coelum est superiusl. & dixit hoc, vt puto, reprehendendo Antiquos, opinantes quod coelum continet totum, & dicebant cum hoc, quod non est superius, neque: inferius naturaliter.
Commentum 6
Cum declarauit superius esse natturaliter scilicet circunferentiam, & inferius naturaliter esse, scilicet medium, d.t quod ex hoc sequitur Graue esse simpliciter, scilicet illud, quod mouetur ad inferius simpliciter, quod est medium, & Leue esse simpliciter scilicet illud, quod mouetur ad fuperius simpliciter. Et d. Et, si ita sit id est &, si superius sit simpliciter, non secundum comparationem, & similiter inferius, contingit ex hoc vt leue simpliciter sit, quod mouetur ad superius, quod est circunferentia. & graue simpliciter sit illud, quod mouetur ad inferius, quod est medium. & hoc, quod dixit, est vna descriptio num grauis, & leuis simpliciter. Et, cum declarauit graue, & leue esse simpliciter, & declarauit cum hoc, quae sunt dispositiones, siue descriptiones, quae in talibus rebus accipiuntur loco definitionum, quia actiones propriae istis rebus accipiuntur loco fomarum, & differentiarum in definitionibus, reuersus est ad describendum quid est graue, & leue secundum comparationem & d. Leue autem, & Graue secundum comparat onem, &c. id est quod, cum ad grauius, & leuius fuerit comparatum lllud autem quod est minoris grauitatis est ex genere grauis simpliciter, & non differunt, nisi secundum magis, & minus propter illud, quod miscetur cum eis ex altero contrario, quod est leue. & hoc non inuenitur in rebus, quae sunt, eiusdem speciei. Grauitas. enim magnitudinum aequalium, quae sunt eiusdem speciei rerum grauium, aequalis est. & istae magnitudines non differunt in grauitate, nisi propter magnitudinem, & paruitatem. magnitudines autem aequales, quae sunt diuersae speciei, inueniuntur diuersae in grauitate, id iet quod quaedam earum sunt velocio ris motus ad medium. & ideo dictum fuit de istis vt sint aequales in magnitudine, & spissitudine. Et intendit per magnitudinem quantitatem, & spissitudinem grossitiem. & intendebat in hoc quod non donminatur in eis substantia leuis. Et simile huic, quod dixit de graui secundum comparationem, intelligem dum est de leui scilicet quod leue dicitur secundum comparationem, cum fuerint duo aequalia in magnitudine, quorum vnum citius mouetur ad superius, licet hoc raro inueniatur in compositis. grauitas enim magis dominatur in compositis.
Commentum 7
Et, cum declaratum est iam leue esse simpliciter, & leue esse secundum comparationem, & graue simpliciter, & graue secundum comparationem, reuertamur igitur, & dicamus quod ferem omnes Antiqui, prscrutantes de istis duabus naturis scilicet graui, & leui, non fuerunt locuti de istis speciebus earum, nisi de graui, & leui secundum comparationem. Et hoc est manifestum ex quaestione eorum. Quaerunt enim quare sunt duo, quorum motus est ad eandem partem, & vnum eorum mouetur ad inferius citius suocompari. Et hoc intendebat cum dixit: & dixerunt, quare igitur sunt duo, quorum actio est aequalis, &c. & hoc sicut dicitur, est signum super hoc, quod illi non fuerunt locuti de graui, & leui, nisi tantum in eis, quae sunt secundum comparaionem. omne enim quod mouetur ad eam dem partem, est eiusdem spositi, aut grauis, aut leuis, & de hoc, quod quaerunt, quare illa, quae sunt huiusmodi, &c. apparet quod loquuntur de eisdem specie, scilicet aut de graui secundum comparationem, si illa pars fuerit inferi, aut de leui secundum comparationem, si illa pars fuerit superius. Et, si perscrutati essent de graui, & leui simpliciter, deberent dicere quare quaedam corpora ad inferius mouentur, & quaedam ad superius.
Commentum 8
Cum narrauit quod Antiqui non fuerunt locuti de istis, nisi secundum comparatio nem, vult modo declarare hoc narrando sermonem eorum, & d. Quidam enim determinauerunt Grauius, & Leuius, &c. id ent apparet enim quod, cum isti voluerunt definire graue, & leue, non definiue runt, nisi graue, & leue secundum comparationem scilicet grauius, & leuius. isti enim dixerunt quod graue est illud, quod componitur ex piuribus elementis. & hoc intendebat pro pluribus consimilibus, Oens enim conueniunt in hoc, quod elementa sunt consimilia, & quod leue est illud, uod componitur ex elementis paucis. & secundum hanc definitionem graue, & leuemsunt eiusdem naturae, & non differunt nisi secundum magis, & minus. & haec est dispositio granuium in respectu, & leuium in respectu, non simpliciter. istae. enim duae naturae sunt diuersae in definitione, & in essentia, &c.
D. d. exemplum ad declarandum quod sermo eorum non est, nisi in eadem nam diuersa secundum magis, & minus, & d. v. g. &c. id est & sermo eorum de natura grauis, & leuis est similis sermoni dicentis quod hoc plumbum est grauius hoc plumbo, quia in eo sunt ex partibus plumbi magis quam in altero. & dixit hoc, quia differentia est magna in ter dicentes quod hoc plumbum est grauius hoc, quia in eo sunt ex esitis grauibus plus, quam in altero, aut quia in eo sunt ex partibus plubi plus, qu in altero.
D. d. Et hoc dicunt in aliis consimilibus formis. id est & haec est caum, quam reddunt in graui existenti in rebus, quae sunt eiusdem spositi, & in rebus, quae Bsunt diuersae speciei. & hoc intende bat, cum dixit: & similiter dicunt de ligno, & plumbo. D al. causam in hoc, & dixit: fingunt enim quod omnia corpora, &c. id est & hoc, quod dane de causa grauitatis, & leuitatis, est idem in omnibus corporibus, siue eiusdem speciei, siue diuersae spositi. opinabantur enim quod omnia corpora sunt composita ex elementis cisdem in specie: quapropter dicebant quod graue est illud, in quo sunt plura elementa, & leue, in quo pauca.
D. d. & putauerunt hoc. & sensus non testat eis. Et hoc potest intelligi, quod iste sermo in elementis non conuenit omnibus eis, quae videntur in corporibus compositis. dicentes. enim hunc sermonem impossibile est eis dicere, quo modo corpora composita diuersantur specialiter, cum esita, ex quibus componuntur, sint eadem in specie, scilicet quo modo diuersantur formae composito rum, & alia multa contraria sensuiquae contingunt huic positioni. Et potest intelligi quod, si haec essent elementa, si cut dicunt, sentirentur corpora dissolui in ea, & componi ex eis, sicut sentitur in quatuor eintis. Et, cum videatur ex sermone eorum quod ipsi non fuerunt locuti, nisi de grauiori, & leuiori, fecit de hoc rememorationem, & d. Modo igitur iam determinauerunt, &c. id est quoniam autem isti non dederunt, nisi causam grauioris, & leuio ris, & nihil dixerunt de graui, & leui, quae dicuntur simpliciter, manifestum est ex hoc, quod diximus.
Commentum 9
Cum contingat eis secundum suam causam, vt eadem natura quandoque sit leuis, cum fuerit composita ex paucis elementis, & quandoque grauis, cum fuerit composita ex pluribus elementis, incoepit primo demonstrare quod in graum simpliciter, & leui simpliciter apparet contradictorium scilicet quod omneleue simpliciter, si ue magnum, siue paruum id est siue conpositum ex pluribus elementis, siue paucis, semper vr leue. id est mobile ad superius, & similiter de grauisimpliciter, & d. Nos autem videmus, quod ignis est leuis, &c. id est nos autem videmus ex non stris fundamentis quod ignis omnis, siue magnus, siue paruus, & in qualibet hora, cum fuerit in loco inferiori, scilicet medio, mouebitur ad superius, quod est circunferentia, & similiter omnes partes terrae, siue magna, siue parua, semper mouentur ad medium. Et, cum posuit hanc propositionem, tanquam manifestam sensui, d. Si igitur ita sit, non propter triangulos, &c. id est & si hoc fundamentum sit sicut posuimus, impossibile est secundum opinionem dicentis, quod quatuor haec corpora, vocata elementa, sunt composita ex triangulis, dicere quod causa, propter quam quae dam sunt grauia, & quaedam leuia, est, quia leue componitur ex pauciori bus triangulis, & graue ex pluribus
D. d. quoniam, si ita esset, sicut dixerunt, &c. id est quoniam, si causa grauitatis estiam multitudo triangulorum, & leuitatis paucitas, ita, quod terra constaret ex multis triangulis, & ignis ex paucis, contingeret vt magnus ignis esset tardioris motus ad superius quam paruus: ma¬ gnus enim plures habet triangulos qua paruus: sed non ita est: ergo multitudo triangulorum non est causa grauitatis, neque paucitas leuitatis:
D. d. & quanto magis fuerie minor, &c. id est & quanto magis ignis fuerit minor, tanto motus eius violente ad inferius erit facilior. & hoc contingit eis, quia ponunt hos triangulos eiusdem naturae. Et, si dixerunt quod quidam eorum sunt graues, & quidam leues, & graue componitur ex triangulis grauibus, & leue ex leuibus, non contingeret eis haec contradictio. & haec contradictio est vniuersalis omnibus ponentibus quatuor elementa esse composita ex elementis consimilibus, siue superficiebus, siue partibus indiuisibilibus, & quod causa grauitatis, & leuitatis est multitudo, & paucitas eorum.
Commentum 10
In prima demonstratione demonstranit eis accidetur quod pars maior ignis, aut terrae mouetur tardius quam minor, in hac autem quod pars maiorleuis elementi mouetur ad partem, ad quam minor pars corporis grauis mouetur. & dicit quod, cum posuerimus quod leue, inquantum est leue, componitur ex elementis conuenientibus in forma, sed paucis, & graue simpliciter econtrario scilicet componitur ex isis eisdem elementis, sed multis, contingit vt aliqua pars aeris, aut ignis sit grauior aliqua parte terrae, ita, quod illa pars aeris, aut ignis debet moueri ad inferius. possibile est enim accipere partem aeris magnam, in qua sint plura elementa quam in terra parua: quapropter continget vt illa pars magna aeris descendat ad inferius. Et hoc intendebat, cum d. necessarium est vt aliqua quantitas aeris in multitudine, &c. id est possumus bene accipere partem aeris magnam, in quasint plures trianguli, qui in parte parua terrae: quapropter debet moueri ad inferius citius, quam illa pars parua ter rae. sed contrarium videtur esse. quanto enim aer fuerit maior, tanto citius mouebitur ad superius.
Commentum 11
Per hoc, quod dixit: Secundum igitur hunc modum, innuit dicentes quod causa grauis, & leuis sit multitudo, vel pancitas trian gulorum scilicet Platonem, & eius sequaces, & per hoc, quod d.. Aliis, &c. innuit Democritum, & eius sequaces, dicentes partem esse indiuisibilem. sermo enim istorum quod causa grauitatis, & leuitatis sit multitudo, & paucitas elementorum scilicet corporum indiuisibilium, est magis coueniens naturae, quam sermo Platonis. & ideo dixit, quod iste sermo est prior in tempore, quam alius id est & deberet esse econtrario. sermo enim posterioris deberet esse acutior, & rectior. et in hoc reprehendit Platonem.
D. d. & nos videmus quod quaedam corpora, &c. id est & intendit hic per spissitu dinem magni uifinem, & est iste sermo contradice na dicentibus quod causa grauitatis, & leuitatis est multitur do, & paucitas elementorum. cum enim contradixerit huic opinioni in graui, & leui simpliciter, incoepit hic contradicere ei etiam in graui, & leui, secundum comparationem, dicendo quod, si causa, propter quam quaedam corpora sunt grauiora, aut leuiora, esset multitudo, aut paucitas elementorum consimilium, siue triangulorum, siue corporum indiuisibilium, contingeret, vt nullum corpus minus videretur esse grauius alio corpore maiori, vt de piumbo, & ferro, scilicet quod pars minor plumbi est grauior parte maiori ferri. Et manifestum est quod, si plumbum, & ferrum componantur ex corporibus indiuisibilibus, aut ex superficie bus, aut triangulis, quod maius est plurium superficierum, aut plurium corporum indiuisibilium: quia ista ele menta sunt infinita in numero in compositis paruis, & magnis. & in hoc omnes conueniunt, nisi dicant foramina esse, & vacuum, quae dicunt esse quidam dicentes esse corpora indiuisibilia. & ideo putatur quod dicere haec corpora esse, est valde sufficiens.
Commentum 12
Cum narrauit quod causa data ab istis in grauitate, & leuitate, non est grauitatis, & leuitatis, quae sunt simpliciter secundum positionem dicentis esse elemento superficies, & secundum opinionem. dicentis ea esse corpora indiuisibilia, & narrauit quot impossibilia sequum tur ex hoc, & etiam quod non possunt reddere causam perfecte grauis, & leuis secundum comparationem scilicet in compositis, incoepit demonstrare istas duas sectas, in quo differunt, in dando causam grauitatis, & leuitatis secundum comparationem in ipsis elementis. Dicen tes enim elementa esse corpora indiuisi bilia possunt reddere causam grauitatis, & leuitatis ipsorum elementorum secundum comparationem, licet non possint in compositis. Dicentes autem superficies esse, neque in compositis, neque in simplicibus possunt dare causam. Et ideo opinio de corporibus in diuisibilibus magis est conueniens naturae. ponunt enim ea esse diuersa in quantitate. quapropter possunt dicere, quod quaedam eorum corporum, Lmaiora sunt grauiora quibusdam, ilicet paruis, quoniam corporum, quae sunt eiusdem naturae, maiora sunt grauiora minoribus. Sed, cum quaesitum fuerit ab eis, quare quaedam: composita parua sunt grauiora quibusdam magnis, nihil potuerunt dicere. composita enim parua componuntur apud eos ex partibus minoribus, & sunt leuio ra. isti igitur possunt dare causam grauitatis secundum comparationem in simplicibus, sed non in compositis. Dicentes autem supficies esse neque in simplicibus, neque in compositis, in simplicibus autem, quia non possunt dicere quod magna supficies est grauior parua, si cut illi possunt dicere quod corpus magnum est grauius paruo. intelligibi¬ le enim est vt secundum diuersitatem corporum diuersetur grauitas, secundum autem diuersitatem superficierum non est intelligibile, cum grauitas non dicatur de superficie. stlaec igitur est summa istius capituli. Et d. Dicentes vero corpora esse composita ex partibus indiuisibilibus scilicet ex elementis indiuisibilibus. dicentes enim elementa esse triangulos, dicunt partes esse indiuisibiles in composito, quia trianguli non dissolust tur in aliquid, sed aliae superficies difsoluuntur in eos.
D. d. qui eorum componunt corpora ex superficiebus, id est dicentes autem, quod elementa sunt trianguli, non possunt specificare omnino has superficies, dicendo quod quaedam earum sunt grauiores quibusdam, ita, quod possint dicere quod corpora leuia componuntur ex supficiebus leuibus, & grauia ex grauibus.
D. d. Qui vero componunt corpora ex corporibus indiuisibilibus, &c. id est qui autem componunt corpora ex magnitudinibus habentibus tres mensuras indiuisibiles, possunt dicere, quod quaedam corpora indiuisibilia sunt grauiora quibusdam, quoniam sunt maiora eis. & propter hoc possunt dicere, quod corpora composita ex eis grauia simpliciter sunt ex partibus magnis, & leuia ex paruis.
D. d. in corporibus autem compositis nihil possunt dicere, scilicet quare quaedam corpora composita grauia sunt grauiora quibusdam, sicut hoc non possunt dicere dicentes superficies.
D. dedit causam super hoc, & d. videmus enim quod corpora composita sunt grauia, & leuia, &c. id est & impossibile est eis secundum hanc opinionem dicere, qua de causa corpora composita grauia suntam grauitate maiori ad scinuicem. contingeret enim eis secundum hanc positionem. vt grauius esset maius. sed non videtur ita. corpus enim eupri paruum grauius est corpore magno lanae. & hoc, quod dixit necesse est eis, quoniam, si catusa excessus grauitatis corporum in grauitate est multitudo partium facientium grauitatem, necesse est quod illud, quod est plurium partium, sit grauius: sed maius debet esse plurium partium: ergo maius est grauius. cuius contrarium videtur. Et potest aliquis dicere quod cum dicentes partes esse indiuisibiles dicunt, quod leue simpliciter sit ex i diuisibilibus partibus paruis, & graue simpliciter ex indiuisibilibus partibus, magnis, & apud eos sunt partes infinitae in corpore magno, & paruo, non contingit eis hoc, quod dixit Ari, ilicet quod corpus magnum aeris erit grauius corpore paruo terrae. partes enim ex quibus componitur aer apud illos. sunt paruae, & ex quibus componitur terra, sunt magnae, & nunquam ex paruis congregatur aliquod graue, neque ex magnis aliquod leue, & si essent in fine paucitatis. Et dissolutio est, quod magnae, & paruae non differunt qualitate, ita, quod natura consequens istam partem sit alia a conse quente illam, sed tantum differunt quam titate. & sic reuertetur sermo eorum in hoc, quod graue, & leue non differunt, nisi per maius, & minus, & contingunt eis contradictiones, quas dedit eis Arist. & necessarium est dicere eis quod corpora composita non sunt maiora se inuicem, nisi quia aut constant ex pluribus partibus, aut ex maioribus. Haec igitur est contradictio eius contra dicentes hanc opinio nem in graui, & leui simpliciter, & secundum comparationem.
Commentum 13
Cum compleuit contradicere dicentibus quod causa grauitatis, & leuitatis est multitudo, & paucitas esnto rum, incoepit contradicere dicentibus quod causa est in hoc multitudo, & paucitas vacui existentis in corpore, & primo narrat istorum opinionem, dicendo: Alii vero dicunt, &c. & d. existens in corporibus, quia dicentes vacuum esse sunt bipartiti. Qui dam enim dicunt quod vacuum est consistens per se, abstractum a corporibus, Quidam autem dicunt ipsum esse profundatum in corporibus, & dicunt ipsum esse causam leuitatis, & plenum esse causam grauitatis, & d. quod eleuat ea ad superius, ad demon¬ sprandum quod contingit eis quod vacuum debet moueri. nam, si mouerit, non mouebit, nisi cum moueatur.
D. d. ita quod forsitan corpora magna, &c. haec est ratio eorum. & quasi dicat, & probant hoc, quia nos videmus multa corpora sensibilia magna leuiora aliis paruis. & hoc non potest esse, nisi vacuum existens in illis sit maius vacuo, existente in corporibus paruis,
D. d. & ideo sunt maiora in spissitur dine. id iet quod causa magnitudinis in corpore leuiori non est, quia in eo sint partes plures quam in corpore grauiori minori: sed causa est, quia in eo est vacuum maius.
D. d. quamuis sint composita, &c. id est quod vacuum in eis est causa magnitudinis, quamuis haec corpora constent ex partibus, aequalibus partibus ex quibus constant minora grauiora. & hoc videt in pluribus corporibus aequalibus in magnitudine, & paruitate scilicet quod pates, ex quibus componuntur, sunt aequales. & sermo istorum est magis sufficiens sermone illorum. Illi enim non possunt dicere quare hoc corpus, licet videatur maius, sit leuius, isti autem possunt dicere hoc, ponendo vacuum, Et, cum d. sermonem eorum disticte collegit ipsum, & d. & dico vniversale, &c. id est & dico viversaler quod causa, propter quam hoc corpus est leuius, & hoc grauius, est, quoniam in corpore leuiori est plus vacuum quam in grauiori, siue in eo fuerint plures partes qui in grauiori, aut aequales eis, aut pauciores id iet quia isti non comparant inter grauius, & leuius, nisi propter solum modo vacuum, non propter vacuum, & partes. Dispositio enim in hoc tribus modis potest imaginari, aut quod leue est illud, cuius proportio vacui, quod est in eo ad plenum est maior, quam proportio vacui, quod est in graui ad plenum, quod est in eo. & ipse bene perscrutabitur de his tribus diuisionibus post, & si ipsi non dicant, nisi vnam istarum.
Commentum 14
Cum haec dispositio imaginetur. tribus modis, quorum Vnus est, quod leue est illud, quod constat ex maiori vacuo, siue constet ex partibus paucioribus, aut pluribus, Secundus autem, est, quod leue eit illud, quod constat ex maiori vacuo, & minori pleno, Terti vero est, quod leue est illud, in quo proportio vacui ad plenum est maior quam graui, & incoepit declarare quod dicentihunc sermonem contingit cito dicere secundum scilicet dicere quod leue est illud, in quo est maius vacuum, & partes pauciores, & graue econtrario. & d. hoc quia iste sermo est sufficientior quam primus, licet ipse destruat vtrunque. Et d. Nos autem dicamus, &c. id est quod definientes leue ita, scilicet per illud, quod est de vacuo multum in eo, & graue per illud, quod in eo est multum de pleno, & contentisunt in definitione harum duarum proprietatum, necesse est eis addere in definitione leuis, & quod in eo est parum de pleno, & addere in definitione grauis, & multum de pleno.
D. dedit causam, & d. Quoniam, si ita non fuerit, tunc leue non erit leue omnino id est contingit enim eis vt non inueniatur leue simpliciter, aut graue simpliciter, sed grauereuertetur leue, & leue graue.
D. d. Si enim dixerint quod ignis est leuis, &c. id es quoniam, si definiuerit leue per illud, quod in eo est magis de vacuo, quam in graui, & fuerint contenti hac definitione, continget eis vt multum aurum sit leuius paruo igne, quoniam, si posuerimus aliquam partem ignis, in qua sit aliqua quantitas vacui maior vacuo existenti in aliqua parte terrae, aut auri possibile est multiplicare illam partem terrae, aut auri: quapropter multiplicabitur vacuum, quod est in ea, donec fit vacuum in terra multa maius vacuo, quod est in paruo igne: & sic leuior erit quam paruus ignis: & sic terra multa erit leuis, quod est inopinabile.
D. d. quapropter necesse erit eis dicere quod oportet, &c. id est continget igitur eis vt iguis non sit le¬ uis in respectu frusti illlus auri, donec in eo sit de pleno magis, quam in illo frusto. tunc enim contingit vt in eo sit magis de vacuo, & hoc necesse est, huic positioni, quoniam, cum proportio vacui ad plenum, sit eadem proportio in corporibus grauibus, & leuibus, & leue est illud, in quo de vacuo est magis, necesse est vt eadem res sit grauis, & leuis insimul: leuis quidem in respectu eius, quod est mino ris vacui, & hoc erit, cum fuerit minoris pleni: grauis autem in respectueius, quod est maioris vacui, & hoc est, cum fuerit maioris pleni.
Commentum 15
Antequam compleat contradictiones, contradicentes quod vacuum est causa leuitatis omnibus modis possibilibus dici ab eis, vult narrare quo modo fuerint sectae Antiquorum in hoc, ad demonstrandum quod ipse addit. Erant igitur tres sectae, quoniam Quidam non dicebant vacuum esse, & etiam nihil dicebant de causa grauis, & leuis. Quidam vero non dicebant etiam vacuum esse, sed locuti fuerunt decausa grauis, & leuis, sed nihil dixerunt de causa, propter quam hoc est leue simpliciter, & hoc graue simpliciter, sed de eis, quae sunt secundum comparationem tantum: Quidam autem dicebant vacuum esse. & sermo eius in hoc cap. intellectus est per se. Et d. & contra dixerunt sensui, quia causae, quas dederunt, non conueniunt huic, quod apparet sensui de leui simpliciter, & est quod omnis pars eius mouetur semper ad superius, & etiam de graui simpliciter scilicet quod omnis pars eis mouetur semper ad inferius, neque possunt facere conuenientiam inter hoc, quod dicunt de paucitate, & multitudine partium, & hoc, quod vide tur quod quaedam corpora sunt maiora, & cum hoc leuiora. Dicentes autem vacuum esse, bene possunt dare causam in hoc, quamuis non possunt dato causam grauis, & leuis simpliciter.
Commentum 16
Cum dixit opinionem dicentium racuum esse de graui, & leui, & contradixit vni modorum possibilium dicivacuum esse causam leuis, reuersus est ad contradicendum eis, qui dicunt p causa leuitatis est vacuum, & ad perficiendum sermonem in hoc, numerando modos, secundum quos possibile est imaginari vacuum esse causam leuitatis, & postea destruendo vnumquodque eorum. Et abbreuiatio suiermonis est quod dicentes quod vacuum est causa leuitatis non possunt eua¬ dere a tribus modis. Aut, vt dicant quod leue est illud, in quo est paucum depleno, & graue est illud, in quo est multum de pleno. Aut dicant quod leueest illud, in quo est multum de vaeuo, & graue est illud, in quo est parum de vacuo. Aut, vt dicant quod leue est illud, in quo est de vacuo plus quam de pleno, & graue econtrario. Si igitur, dixerint quod leue est illud, in quo est paucum de pleno, continget eis vt illud ex partibus terrae paruis, in quo est de pleno minus, qua in parte magnaignis, sit leuius igne, quamuis sit terra. quod est impossibile. Et, si dixerint modum secundum esse, & est quod leue est, in quo est multum de vacuo, continget eis vt pers magna terrae sit leuior parte parua ignis. nam pars magna terraeconstat ex multo vacuo. Et, si dixerint tertium modum esse, scilicet illud, cuius proportio vacui ad plenum est maior L qu in graui, continget etiam eis impossibile, licet vt velocitas parui ignis, & magnisit aequalis, quod est contrarium visuiignis enim magnus videtur velocior. & similiter de terra, scilicet vt terra magna non sit velocioris descensus, quam parua. Et caum huiest quod, proportio vacui ad plenum eadem est in terra magna, & parua, & similiter i igne. Et d. Dicamus igitur, &c. id est & dicamus quod dicentes causam leuitatis ignis esse multitudinem vacui, necessario contingunt eis haec impossibilia, quae dicam.
D. d. in igne. enim minus est decorporeitate, &c. id est continget enim eis dicere quod in leui simplicite scilicet igne oportes esse de corpore minus, & de vacuo magis, quam in aliis elitis.
D. d. & secundum hoc erit ignis multus, &c. id est huic autem de finitioni leuis contingit diminutio. videtur enim quod aliquid sit leuius aliquo, & non habet in respectu ipsius has duas dispositiones. v. g. quod magnus ignis, in quo existit de corporeitate, i ist de pieno magis, quam in terra partia, est leuior, tamen non inueniuntur in eo haec duo praendicta, scilicet quod iste ignis in respectu istius partis terrae non est maioris vacuitatis, & minoris corporeitatis, sed maioris vacuitatis tantum: contingit igi tur necessario vt sit iste modus leuis alius ab eo, qui continetur sub eorum dispositone. & est quod non est leue, nisinquantum est in eo magis de vacuo tantum: & secundum hoc contingit eis, cum voluerint definire leue definitione, cui non contingat haec obiectio, dicere quod est illud, in quo est plus de vacuo tantum, & non addere definitioni, & minus depleno. Et d. post. Et, si dixerint quod res forte est leuis, &c. id est &, si dixerint quod res forte est leuis, quia in ea est plus de vacuo, quamuis non sit in ea minus de corpore, contingit eis vt definitioleuis vniversalis sit illudi, in quo est plus devacuo. & tunc quaerendum est ab eis quomodo definiunt graue simpliciter secundum hanc definitionem.
D. d. Dicent enim aut propter multitudinem corporis id icet necesse est eis definire graue simpliciter per illud scilicet ita, quod est illud, in quo est plus de corpore. quoniam graue simpliciter est illud, quod est leui contrarium simpliciter. &, cum necesse sit eis definire leue simpliciter ita, quod sit illud, in quo est plus de vacuo, & etiam necesse est eis definire graue simpliciter ita, quod est illud, in quo est plus de corpore.
D. d. Et tunc dicemus, &c. id est &, si dixerint quod definitio grauis, sicut contingit eis, est il lud, in quo est plus de corpore, dicemus eis quod nos videmus aliquam partem terrae paruam, in qua est de corporeitate minus, quam in parte magna ignis. & secundum hoc contingit vt aliquis ignis sit grauior terra, quod est ipossibile. Et cum d. diminutionem accidentem ei, qui definiuit leue simpliciter per multum devacuo, & parum depleno, & ei, qui definiuit ipsum per multum de vacuo quia contingit ei definire suum contrarium, quod est graue, per multum de pleno, &, cum d. impossibilia comtingentia huic, vult etiam dicere impossibilia contingentia huic etiam definitioni leuis. & ista contradictio differta prima, quia in prima contradixit definitioni leuis, propter contradictionem ad definitionem sui contrarii, quae sequitur ab eo, in ista autem contradixit ipsi definitioni. Et d. Et, ist dixerint quod leuior est res propter vacuum, quod est in eo, dicemus, &c. id est quod, cum posuerint quod res leuis simpliciter, & est illud, cuius quaelibet pars semper mouetur ad superius, est illud, in quo est plus de vacuo, possibile est inuenire aliquam quantitatem maguam eius, quod semper mouetur ad inferius, & est graue simpliciter, in qua sit de vacuo plus, quam in aliqua quantitate parua leuis simpliciter, & sic erit aliqua quam titas grauis simpliciter leuior aliqua quam titate leuis simpliciter. quod est impossibile Leue enim sinipliciter semper est leuius omnibus grauibus, quae ad inferius mouentur id est & est impossibile vt aliquod simpliciter graue, sit leuius leui simpliciter. quia leue simpliciter est illud, quod est leuius omnibus partibus grauis simpliciter, quia ad superius mouetur. & cum impossibile sit in graui, & leuisimpliciter scilicet vt aliquod graue simpliciter sit leuius aliquo leui simpliciter, aut vt aliquod leue simpliciter sit grauius aliquo graui simpliciter. hoc enim non est possibile, nisi in graui, & leui secundum comparationem. Et, cum ita sit, dedit causam in hoc, & d. Leuius autem non est leue semper id iest causa, propter quam idem videtur grauius aliquo, & le¬ uius alio, est, quia graue, & grauius, secundum comparationem eiusdem generis sunt, sed differunt secundum magis, & minus. vt aqua, & terra, quae sunt ex genere grauis simpliciter, sed differunt secundum magis, & minus. & similiter ignis, & aer, quae sunt ex genere leuis simpluciter. Leue autem simpliciter, & Graue simpliciter non sunt eiusdem generis. & ideo impossibile est vt pars alicuius eorum sit grauior in comparatione ad aliquam partem alterius & leuior in comparatione ad aliquam partem. v. g quia impossibile est in uenire partem terrae leuiorem parte ignis, & grauiorem aliqua parte ipiius, & possibile est inuenire partem gnis leuiorem parte ignis, & minoris leuitatis quam alterius partis sit leuitas. & similiter possibile est inuenire aliquam quantitatem terrae grauiorem alia parte suiipsius, & leuiorem alia parte suiipsius. & similiter dicimus etiam in mediis esse grauius, & leuius respectu extremorum. v. g. quod dicendum est quod aqua est leuior terra, licet vttraque sit grauis, & grauior aere, & aernon est de genere grauis. & similiter dicendum est quod aer est grauior igne, & leuior aqua, & non est ex genere grauis. Graue enim, & leue secundum comparationem damuntur duobus modis, aut secundum comparationem eiusdem elementipartium diuersae quantitatis adinuicem in grauitate, & leuitate, aut secundum comparationem medij ad sua extre ma, vt per comparationem aquae ad terram, & ad aerem, & aeris ad ignem, & ad aquam. Et, cum destruxit sermonem definientis leue, quod est il lud, in quo est multum de vacuo, & parum de pleno, & definientis ipsum etiam, quod est illud etiam, in quo est multum de vacuo, & remansit ad de struendum tertius modus, qui est magis sufficiens prodictis scilicet quod Leue est illud, cuius proportio vacui ad plenum est proportio terminata, Graue autem est illud, in quo est proportio haec minor. &, cum hoc fecit, vult loqui cum eis de hoc mo, & d. Si igitur dixerint quod oportet vt vacuum, exns in re, sit aequale pleno, exnti in ea, &c. id est &, si dixerint quod vacuum in qualibet parte rerum grauium, aut leuium, habet ad plenum proportionem terminatam, ita, quod proportio vacui ad plenum in magna quantitate, sit eadem cum, pro portione vacui ad plenum in parua v. gri quod, si in aliqua quantitate ignis sint de pleno decem, erunt de vacuo viginti. &, si quinque erunt decenm. & ista proportio semper conseruatur in quali bet parte ignis, siue parua, siue magna, & erit proportio vacui ad plenum in terra econuerso, & similiter in qua libet parte ipsius scilicet quod semper plenum sit duplex vacui. & secundum hoc, vacuum & plenum in mediis inter ignem, & terram erunt in proportione aequa li, aut propem ita, quod haec media sint grauia, & leuia insimul secundum comparationem exiremorum. Et haec ex potes est vna, quae potest adaptari suo sermo ni, in quo dic. quod oportet vt vacuum sit in re aequale pleno, exunti in ea, ita, quod res sit grauior, & leuior id iet in medio cribus inter extrema. Et secundum hanc ex positionem tacuit extrema. cum enim di spositio mediorum fuerit talis, manifestum est quod extrema erunt econtrario huic positioni, ita, quod leue erit illud, in quo est plus de vacuo, quam de pleno, & graue econuerso scilicet est illud in quo est plus de pleno, quam de vacuo. secundum quod in leui est de vacuo plus, quam de pleno. Et putamus hoc per hoc, quod d. ita quod res sit grauis, & leuis. & potest intelligi sit, ita quod vacuum sit de pleno in aliqua proportione terminata aequali in omnibus partibus magnis, & paruis, & grauis, & leuis. hoc enim posito possibile est ponere graue, & leue simpliciter, cum proportio vacui ad plenum in omnibus partibus leuis fuerit posita secundum proportionem, pleni ad vacuum in graui. quasi igi tur d. secundum hanc explanationem quod oportet vt vacuum sit in re secundum proportionem de pleno in omnibus partibus ita, vt possit inueniri aliquod graue simpliciter, & leue simpliciter. & haec ex positio magis pertinet intentioni, A qui prima. Et, quia iste sermo est sufficiens in respectu aliorum, d.t quod etiam per hoc ingenium adhuc non potestis euadere.
D. d. impossibile, quod sequitur hanc positionem, & est vt magnus ignis non sit velocior in motu ad superius, quam paruus, quia, proportio vacui ad plenum est eadem proportio. sed nos videmus contrarium. magnus enim ignis semper mouetur velocius ad superius, quai paruus. Et d. quoniam in multo igne, & in pauco tantum existit de corpore proportionabiliter, quantum de vacuo aequaliter id est & caum huius impossibilis cosequentis eos est, quia ponunt, proportionem vacui ad plenum in multo, & in pauco igne esse eandem, proportionem.
D. d. & secundum hoc ignis multus, &c. id est sed nos videmus sensu quod ignis multus citius mouetur ad superius, quam paucus, & similiter aurum, & plumbum multum citius mouentur ad inferius, quam paucum. & non deberet ita esse secundum distinctionem eorum, sed motus magni, & parui corporis grauis, & leuis deberet esse idem in velocitate. quod est contrarium sensui.
Commentum 17
Haec est contradictio vniversalis dicentibus causam motus ad superius esse vacuum, quocunque modo fuerit positum esse causam. id est & dicamus quod impossibile est ponere causam motus corporum leuium ad superius esse vacuum, & non ponere vacuum moueri ad superius, dum mouet pfenum. Et contingit eis hoc in vacuo, quia ponunt ipsum esse causam motus ad superius, nobis autem non contingit tale in forma dimensionis, euae est apud nos causa motus. vacuum enim, secundum quod habet tres dimensiones, necesse est, si mouerit, vt moueatur. hoc autem non est necesse in corpore, nisi inquantum habet tres dimensiones. Et, cum dedit eis hoc inopinabile scilicet vt vacuum moueatur ad superius, & plenum ad in ferius, quod est impossibile, quia quod mouetur debet habere motorem, dixit: Si igitur dixerint quod natura vacui est moueri ad superius. id est si igitur dixerint quod vacuum est prima causa motus rerum ad superius, & plenum ad inferius, sicut dicitis de formis materiae primae contrariis, & concesserimus hoc eis, tamen necesse est eis dare causam, propter quam vacuum non separatur a pleno in eadem re, ita, quod vacuum moueatur ad superius, & plenum ad inferius. Et hoc intendebat, cum d. non deberetis tantum perscrutari, &c. id est non deberetis tantum per scrutari de hoc, sed etiam de causa, propter quam in rebus compositis non separatur vacuum apleno, ita, quod vacuum solum moueatur ad superius, & plenum remaneat inferius,
Commentum 18
Vult modo inducere impossibilia sequentia dicentes vacuum esse mobile, & dicit quod irrationabile est, &c. id est quod, cum posuerint vacuum esse mobile, contingit eis vt habeat locum, in quo moueatur: sed apud eos ipsum vacuum est locus: ergo apud eos locus indiget loco. & hoc procedet in infinitum, aut ponent quod vacuum hoc est quiescens, noc autem mobile, & tunc deberent dare causam in hoc. & totum hoc est impossibile.
D. d. Et dicamus quod, si vacuum mouetur, necessarium est vt moueatur a loco, &, vt perueniat ad locum id est vt mihi videtur, quod contingit huic positioni, vt vacuum habeat naturam propriam. locus enim a quo mouetur, debet esse ei non naturalis, locus autem, ad quem, naturalis. &, si vacuum habeat naturam propriam, non est vacuum.
D. induxit tertiam contradictionem, & d. Et dicemus etiam eis, quae est causa motus vacui &c. idest quae est causa motus vacui ad superius, & pleni ad inferius. non enim poterunt dicere quod vacuum solum est mobile, sed & plenum etiam, cum plenum sit causa motus ad inferius, & vacuum causa motus ad superius. & intende bat quod nullam causam dederunt in hoc, quare remanet eis dicere primam cau¬ sam scilicet propter quam vacuum mouetur ad superius, & plenum ad inferius.
Commentum 19
Cum impossibilia contingentiaopinionibus Antiquorum in graui, & leui, quaedam sint vniversalia omnibus, & quaedam non, vult hic demonstrare quae eorum sunt vniversalia, & quae non, cum per hoc compleatur sermo de contradictione istarum opinionum. Et d. Et dicamus quod istae obiectiones, &c. id est dicamus quod ista impossibia, contingentiadicentibus vacuum, & plenum esse causam grauitatis, & leuitatis contingunt etiam dicentibus quod causa grauis, & leuis est paruitas, & magnitudo elementorum, ex quibus corpora componuntur.
Et non intendit, quod omnia impossibilia contingant eis aequaliter, sed impossibili contingentia eis propter naturam grauis, & leuis simpliciter. & ideo quid posuit graue, & leue esse eiusdem naturae, sicut d. non potest dare causam grauis, & leuis simpliciter, quia duae naturae sunt contrariae, quoniam inquantum quodlibet elementorum apud ipsum componitur ex his duobus, non potest dicere quare elementum leue, est contrarium elemento graui, neque quare inter extrema, quae sunt in fine contrarietatis, sunt, media in hoc, nisi secundum illud ingenium debile praedictum scilicet vt leue sit illud, cuius proportio vacui ad plenum sit maxima, & graue contrarium. Putatur enim quod huic positioni non sequitur impossibile, quod contingit propter naturam leuis simpliciter, & grauis simpliciter, sicut contingit eis, qui non ponunt hanc postionem. sed tamen in rei veritate contingit eis, non enim possunt etiam dare causam grauis, & leuis simpliciter. Leue enim simpliciter est illud, quo impossibile est inue nire leuius, secundum quod est leue: & similiter graue simpliciter, cum sint contraria. contraria autem distant in summo abinuicem,
Et, cum posuimus quod causa leuis, & grauis est vacuum, & plenum, continget necessario vt leue sit purum vacuum, & graue purum plenum, non compositum ex graui, & leui. omne enim compositum ex eis, si fuerit leue propter abundantiam vacui, possibile etit inueniti leuius i iet illud, in quo magis abundat vacuum. & similiter de graui. & sic non erunt hic neque graue simpliciter, neque leue simpliciter: & cum extrema non sunt: ergo neque: media. Haec igitur contradictioest vniversalis omnibus hiis opinionibus in graui, & leui. & ideo dici. quod istae obiectiones contingunt dicentibus elementa esse indiuisibilia, & dicentibus vacuum esse, & plenum.
D. incoepit demonstrare quomodo contingunt eis. &, ilquia impossibile contingit eis propter naturam grauis, & leuis simpliciter, & propter ligamentum inter ea, fecit de hoc rememorationem, & dic. quod si materia eorum fuerit vna, vt componentes, &c. id est ita quod impossibilia contingentia eis ex hoc modo contingant ponentibus materiam eorum eiusdem naturae, sicut contingunt ponentibus materiam eo rum contrariam scilicet vacuum, & plenum, Et d. ita quod quidem sonatur fidem. quia haec impossibia magis apparent conmtingere ponentibus materiam eorum esse vnam quam ponentibus ipsam contrariam. & quasi dici quod haec impossibia non tantum contingunt eis, quia etiam contingunt ponentibus materiam elementorum esse contrariam. & hoc impossibile continxit eis, quia ponunt vtrumque eorum ex illis duabus naturis insimul. res enim contrariae sunt ea, quae sunt ex elitis contrariis scilicet quod, cum aliqua duo fuerint contraria, vtrumque eorum erit ex esnto contrario altero, ex quibus alterum contrarium componitur. cum autem duo fuerint, quorum vtrunque componitur ex eisdem contrariis elementis, tunc non erunt contraria. & haec est dispositio compo¬ nentis vtrunque leuius, & grauius exvacuo, & pleno insimul. Et, cum dicit, quod hoc impossibile contingit propter natutam grauis, & leuis simpliciter ponentibus causas eorum esse vacuum leuitatis, & plenum grauitatis, sicut contingit ponentibus ea eiusdem naturae, d. qualiter hoc contingit impossibile dicentibus vacuum esse, & plenum, & d. tunc haber tia grauitatem, & leuitatem, & ea, quae sunt, inter graue simpliciter, & leue simpliciter, &c. id est impossibile est dicenti hunc ser monem dare causam, propter quam quaedam corpora sunt grauia simpliciter, & quaedam leuia, & quaedam media inteduo extrema. quasi igitur d. impossibile est enim ei in rebus grauibus simpliciter, & leuibus simpliciter, & in eis, quae sunt, inter ea, dicere quare quaedam sunt, leuiora, & grauiora aliis, quae sunt simpliciter, & quare ea, quae sunt simpliciter, sunt contraria in summo. Nos autem iam praediximus sermonem, quomodo hoc contingit perfecte, & vnde existimatur esse non contingens.
Commentum 20
Antiqui opinabantur in elementis diuersimode. Quidam enim dixerunt, quod quodlibet eorum est simplex, non compositum, et quod ea sunt elita compositorum, vt Empedocles, et sui sequaces. Quidam autem dicebant, quod vnum tantum, eorum est tale, alia vero componuntur ex illo vnico, et tamen diuersantur in hoc vno. hi quidem dicunt ipsum esse vnum mediorum, hi autem vnum extremorum, alij vero dicunt ipsum esse corpus quintum, medium inter ea. Quidam vero dicebant quod haec quatuor elementa sunt, composita. & istorum quidam componunt ea ex superficiebus, vt Plato, & quidam ex corporibus indiuisibilibus, & quidam ponunt vacuum, & quidam non. Et, cum ipse destruxit causam grauis, & leuis secundum opinionem dicentis elementa esse composita, siue dicat vacuum esse, siue non, vult etiam destruere causam grauitatis, & leuitatis secundum opinionem dicentis elementa esse quatuor simplicia, non composita, & d. Ponentes autem magnitudinem, & paruitatem corporum, &c. & intendit per magnitudinem, & paruitatem spissitudinem, & subtilitatem. & intendit per corpora, quatuor elementa. & potest intelligi per corpus pars indiuisibilis. sed primum est manifestius propter hoc, quod dicam post. & d. quod sunt propinquiores ad verum quam dicentes vacuum esse, idest quod sermo eorum est propinquior naturae, & vero. est enim propinquior vero, quia non indiget vacuo, quod impossibile est esse. & etiam est magis naturalis, quia demonstrationes naturales debent esse ex causis naturalibus. vacuum autem, quamuis esset, non esset causa naturalis. causae enim naturales non sunt, nisi quatuor famosae.
D. d. dicunt enim quod quatuor elementa, &c. id est & sermo eorum propinquior est veritati, quia causant grauitatem, & leuitatem, existentes in quatuor elementis de rebus inseparabilibus ab eis grossitie, & subtilitate. corpus enim Graue videtur grossum, & spissum, & densumi Leue autem videtur rarum, tenue, subtile. Propter hanc igitur coniunctionem existimatur quod grossities, & subtilitas sint causae grauitatis, & leuitatis. & in hoc valde quiescit animus. Terra enim, quae est grauissima elementorum, videtur grossior, & densior, Ignis vero, qui est leuissimus elementorum, videtur magis rarus, & subtilior, & media media & ideo videtur, haec opinio esse valde sufficiens. & est opinio Quarta in causa grauis, & leuis. Et cum d. hoc. d. quod etiam contingit eis contradictio vniversalis contingens opinionibus praedictis, & d. Et contingit dicentibus vnum tantum esse elementum, &c. id est & similiter contingit contradictio ponentibus vnum quatuor, elementorum, aut omnia, aut medium inter ea. sed faciunt diuersitatem eo rum in se, aut diuersitatem compositorum ex eis esse propter densitatem, & raritatem: & ponunt densitatem, & raritatem esse causam grauitatis, & leuitatis, sicut contingit ponentibus haec quatuor elementa esse composita ex vno elementorum, aut corporibus indiuisibilibus, vt Democritus, aut superficiebus, vt Plato.
D. d. contradictionem communem eis, & d. & quod dicant quod nihil est graue simpliciter, aut leue simpliciter id est quod omnes eorum non: possunt dare causam grauis, aut leuis simpliciter, ex quo contingit eis, quod nihil graue simpliciter sit, aut leue. & contingit iccirco eis hoc, quia ponentes elementa esse simplicia non composita, & quod differunt secundum raritatem, & densitatem, recipiunt ea esse eiusdem naturae, super quam succedunt sibi haec duo accidentia, scilicet densitas, & raritas, & ambo recipiunt magis, & minus. Et, cum ita sit, non erunt in elementis duae naturae contrariae: ergo neque graue, neque leue simpliciter. & hoc idem continget ponentibus elementa esse composita ex vna materia.
D. d. impossibile, quod contingit eis ex hoc, quod ponunt hic elementa esse non contrariarum formarum, & dicit, & quod nihil mouetur ad superius, aut ad inferius per se, &c. idest & necesse est, cum haec elementa non fuerint contraria, sed eiusdem naturae, vt nullum eorum moueatur ad superius, aut ad inferius naturaliter, sed autem secundum expulsionem a superiori, aut per comstrictionem ab inferiori. & sic habebunt eandem naturam, & isti motus erunt violenti. sed iam declaratum est superius quod isti motus sunt naturales.
Deinde induxit eis etiam aliud impossibile commune, & dicit, & vt plura subtilia, &c. idest, & contingit, cum fuerint eiusdem naturae, & solum modo differunt subtilitate, & spissitudine, vt corpus magnum subtile sit grauius corpore denso paruo, verbi gratia, vt aer multus sit grauior aqua pauca. & hoc contingit dicentibus quod causa grauitatis est multitudo partium, & leuitatis paucitas. & etiam contingit dicentibus vacuum esse secundum vnum illorum modorum. hoc idem contingit eis, qui ponunt densum, & rarum esse eiusdem naturae. quapropter graue, & leue apud eos erunt relatiua. & nihil erit graue, aut leue simpliciter nisi ponerent densitatem, & subtilitatem esse substantias, & ponerent grauitatem, & leuitatem esse accidentia: sed ponere densitatem, & subtilitatem sub ipsa substantia impossibile est, & cum hoc ponere grauitatem, & leuitatem subaccidente.
Commentum 21
Cum d. opiniones Antiquorum, & destruxit omnes, fecit rememorationem de hoc, & dicit, Isti ergo sunt sermones, &c.
D. d. Volumus autem modo nos, &c. idest &, cum iam declarata sint impossibilia, contingentia opinioni illorum in graui, & leui, volumus narrare de natura eorum perfecte, id eet vt sermo noster sit conueniens omnibus modis grauis, & leuis, & omnibus sensibilibus contingentibus graui, & leui simplici, & composito, quoniam, hoc perfecto, verificabuntur causae, quas diximus. Et, quia principium contemnplationis in hoc est consyderare in causis actionum prouenientium ab his duabus naturis scilicet motus ad superius, & motus ad inferius, d. sed volumus ante perserutari, &c. id est sed visum est nobis quod principium perscrutationis de hoc est perscrutari primo, quare quaedam eorum corporum mouentus ad superius simpliciter motu naturali, vt ignis, & quaedam mouentur, ad inferius simpliciter, & naturaliter vt terra, & quaedam ad vtranque partem non simpliciter, vt aqua, & aerEt hoc, quod dicit, manifestum est, quoniam, si aliquis sciuerit, quare quaedam corpora mouentur ad superius, & quae dam ad inferius, & quaedam ad vtrumque ex suis causis vniuersalibus, inducetur. ex hoc illi via ad cognoscendum causas facientes istos motus. &, quia manifestum est per se quod grauitas, & leuitas sunt causae agentes istos motus manifestum est quod, cum aliquis sciue rit naturasl, quibus fiunt isti motus sciet naturam grauis, & leuis simpliciter, & secundum comparationem. Et idec d. post, Deinde dicemus de graui, & leu. id est deinde post hoc dicemus quid est graue, & leue, & dabimus causam passionum, & accidentium, existentium in eis, & narrabimus qua de causa habent talem naturam. & d. hoc, quia ex istis rebus potest prouenire rei cognitio perfecta,
Commentum 22
Vult in hoc loco perscrutari de causa finali, propter quam horum corporum quaedam mouentur ad superius & quaedam ad inferius, & quaedam in ter ea, & d. Dicamus igitur, quod causa motus, &c. id est & intelligenda est haec causa, causa finalis, & completa, perfectiones autem sunt vnius modi fine generationis, & alterius modius formae generatorum. & sic intelligendum est ic de loco scilicet ipsum esse finem proprij motus sibi, inquantum est perfectiomoti, non inquantum est actio complementi, quod est forma. finis enim dicitur istis duobus modis scilicet de forma, & actione formae: sed actio est finis formae, & forma est finis generationis. quasi igitur d. prima causa motuum elementorum, haec ad superius, & haec ad inferius, est, quia quodlibet eorum quaerit suam perfectionem vltimam propriam, quae est locus scilicet superficies corporis continentis: &, qua loca sunt contraria, necesse est vt motus sint contrarij.
D. d. quodlibet enim eorum mouetur ad corpus sibiconueniens. id est & ideo fuit locus causa motuum istorum elementorum, quia vltimum corporis, quod est locus vniuscuiusque eorum, est conueniens, & simile ei, quod mouetur ad ipsum id ist quod superficies aetheris est similis superficiei ignis, & supficies ignis est similis su¬. perficiei aeris, & superficies aeris similis cum aqua, & aqua cum terra.
D. d. Et verificatio huius, &c. idest & hoc videtur ex hoc, quod credendum est quod iste motus debet esse sicut motus alterationis, & transmutationis, quae dicitur generatio.
D. declarauit vnde hoc aredendum est, & d. cum enim motus sint tres. & intendit per motum, qui est in magnitudine, motum augmentationis, & diminutionis, & per illum, qui est in forma, motum alterationis: motus enim generationis, qui est in rei veritate in forma, non est motus, vt declaratum est in Quinto Phy. sed tantum transmutatio.
D. d. videmus quod quilibet istorum motuum est ex contrario ad contrarium, &c. id est quoniam, cum motus sint tres & videmus quod quilibet eorum transfertur ex contrario terminato ad contrarium terminatum, aut ad ea, quae sunt inter contraria, & similiter videmus quod omne transmutabile non transmum tatur quacunque transmutatione, sed omnis transmutatio habet transmutabile, & transmutans proprium. v. g quia quemadmodum alteratio differt ab augmento, sic alterabile ab augmentabili, & alterans ab augmentante.
D. d. Et secundum igitur hunc modum oportet nos distinguere, &c. & haec est responsio summae praedictae, & est quasi eius consequens. & quasd. & cum motus sint tres, & quilibet eorum sit ad finem terminatum, & a motore terminato, sic opinandum est de loco, scilicet quod ea, quae mouentur in eo, mouentur ad loca terminata ita, quod sunt fines. Et iste sermo potest accipi, quasi inductio. & potest esse iudicium vnivebsale sine consyderatione motuum elementorum: & tunc sylls componitur sic. Trans latio elementorum de loco ad locum est motus, & omnis motus est a contrario terminato ad contrarium terminatum, quod est per fectio illi: elementa ergo transferuntur ex contrario ad contrarium in vbisecundum quod ilia, ad quae transferuntur, sunt perfectiones eis. Sed, si manifestum est per se quod elementa sunt talia, sussit I tunc erit ociosus. &, si hoc fuerit latentius in elementis, quam in aliis motibus, tunc sylis habet locum. Sed est latentia duobus modis, lateritia, qua indiget sisisio, & quae indiget exemplo, aut inductionae, cuiusmodi videtur latentia motus elementorum esse de contrario in contrarium. & ideo Antiqui non quaerebant de alteratione, quare colores transmutantur de contrario ad contrarium, & quaerebant hoc de motibus elementorum. Et, quia hoc occultum est de elementis, reprehendit Arist. Themistius, dicendo quod qui respondet taliter in his motibus, nullam causam reddit. Qui enim dixerit respotosdendo huic quaestioni, qua re homo vadit ad sanitatem, quia habet naturam eundi ad sanitatem, & quia sanitas est perfectio eius, & quod est sanus in potentia, nullam causam dabit propriam, nisi dicat quod naturaest causa in hoc, aut sibi similia de causis agentibus sanitatem. Et hoc quod d. verum est in compositis, non simplicibus. sanitas enim in homine fit ex pluribus vna causa, motus autem, in simplicibus non habet nisi vnam causam, & simplicem. Et, cum declarau t, squod natura locorum est causa diuersitatis istorum motuum, inquantum sunt fines, & similes, incoepit de clarare ea loca, scilicet esse fines secundum perfectionem, & formam. & hoc proprium est eis inter omnia mobilia in loco. Et d. Et, cum ita sit, & superius, & inferius sunt entia, &c. id est &, cum ista loca existant, & mota in eis sint graue, & leue, scilicet in principio generationis, & motum est illud, quod est in graui, & leui in potentia, vt est declaratum in Octauo Physicorum, manifestum est,, quod illud, quod mouetur ad suum locum, non mouetur, nisi secundum quod aliquod mouetur ad suam formam. quod igitur mouetur ad formam est illud, quod est in potentia forma. Haec autem elementanon differunt in motu locali ab aliis motis in loco, nisi quia alia mota sunt, illa, quae in actu sunt ea, quibus attri buuntur motus. in istis autem motum in loco est illud, quod est in potentia il lud, cui attribuitur motus. v. g. quod animal, quod mouetur in loco, est illud, quod est animal in actu: & ideo dicitur in istis quod mouentur per se essentialiter. Quod autem ex elementis mouetur in loco, est illud, quod est in potentia illud elementum scilicet quod potentia ad istum motum est in mamr moti v. g. quod potentia ad motum superius in materia est, ex qua generatur illud, quod mouetur ad superius. Et, cum ita sit, illud, quod mouetur hoc motu essentialiter, est illud, in quo est ignis in potentia. similiter enim est de motu in istis rebus, sicut de accidentibus inseparabilibus a forma, quae existunt in re ab agentibus statim cum forma. ideoque, cum aliqua pars olei fiet ignis ab aliquo igne, vt Alfarabius d. statim cum forma ignea peruenerit, acquiret de motu locali, secundum quod acquiret de aliis accidentibus: &, cum completa fuerint alia accidentia, complebitur motus in loco, nisi aliquid impediat a motu. tunc igitur accidet illi parti ignis, vt potentia ad motum in eo ad superius sit in eo, quod est ignis in actu. &, quia haec potentia est accidens ei contingens, cum remouebitur impediens, continget vt motus suus in loco sit accidens. taliter autem ignis, & lapis mouebunt se accidentaliter. & est dicere quod aliquid mouet se accidentaliter, idest quod non mouet se, nisi propter motionem suam in medium, quod defert ipsum, vt gubernator nauis mouetur, cum ipse moueat nauem. Et, causa in hoc est, quia motor, & motum in lapide, & igne, & aliis simplicibus non distinguuntur in actu abinuicem, sicut distinguuntur in animalibus, sed motor, & motum idem sunt in subiecto, sed tamen differunt secundum modum. grauitas enim in lapide est motor, secundum quod est forma tantum, & ipsa est mota inquantum est in prima materia. & causa in hoc est, quia prima materia non est ens in actu, lapis autem componitur ex grauitate, & prima materia, & econuerso est in animalibus quae componuntur ex corpore, & anima. &, quia motor, & motum essentiailiter, sunt relatiua, necesse est, vt sint duo secundum positionem. &, quia motor & motum in lapide idem sunt secundum positionem, & duo secundum modum, necesse est vt non sint relatiua, nisi accidentaliter, & quod motor essentialiter in eis sit generans, & motum generatum. Et ideo, si auferemus medium in istis, ita, quod vacuum esset, non esset possibile in eis vt mouerentur econtrario illi, quod putatur a quibusdam scilicet quod citius mouerentus in vacuo, quia assimilauerunt ea eis quae per se mouentur essentialiter scilicet animalibus. & iam declarauimus hoc in expositione Quarti Phy. Et, si aliquis dixerit quod intentio Aristo. in v. Phy. cum declarauit, quod omne motum habet motorem, fuit de elementis, quae mouentur per se, ex quo necesse est vt lapis apud ipsum sit ex rebus, quae per se mouentur essentialiter, Dicemus respondendo quod Aristo. non in tendebat per illum sermonem, quem cripsit in principio Septimi Physinisi declanare quod nihil mouet se, scilicet ita quod motor sit idem cum moto, & eo dem modo: & ideo posuit quod quieque quiescit per quietem alterius, necesse est vt motus eius non sit, nisi ab alte ro, id est necesse est vt motor in eo differat essentialiter, & definitione a moto, licet non differat in subiecto, deinde post hoc declarauit in S. Physi, quo illud, quod componitur ex motore, & moto, diuersis in substantia, est illud, de quo dicitur ipsum esse motum per se essentialiter. & per omnia ista non intendebat, nisi ad contradicendum Platoni in eo, quod opinabatur quod quaedam entium mouent se, ita, quod motor in eis est idem cum moto secundum substantiam. lapis autem est vnum eorum, quae existimantur esse talia. iste autem sermo magis est conueniens Physicis, sed propter conicationem dicimus hic. Reuertamur igitur, & dicamus quod, cum declara uit quod elementa mouentur ad sua loca, secundum quod generabile mouetur ad formam, qua perficitur, & potest aliquis dicere quod isti motus non intendunt loca, secundum quod sunt loca, sed totum corpus, cuius motum est pars, v. g. quod motus lapidis non est ad medium, sed ad terram, ideo d. Secundum igitur hunc modum oportet quaerentem scire, &c. id est quod, cum nos dicemus quod pars terrae mouetur ad inferius, secundum quod simile mouetur ad suum simile, intelligendum est ad locum, non ad totam terram. & ideo d. post non sicut putant quidam quod terra mouetur ad terram.
Deinde incoepit declarare quod iste sermo est impossibilis, & dici. quoniam, si aliquis transferret terram, &c. id est quod, si partes elementorum mouerentur ad suum vniuersum, sicut simile ad simile, tunc partes mouerentur ad totum, vbicunque: esset totum, adeo, quod, si terra esset in concauo orbis lunae, tunc lapides mouerentur ad ipsam: & sic nihil esset superius, aut inferius, aut medium, neque corpo¬ ra mouerentur ad medium naturaliter, & a medio, & circa medium. quod est impossibile, vt praedictum est.
Commentum 23
Cum declarauit quod causa, quare haec elementa mouentur ad sua loca, non est, nisi quia generatum mouetur ad suam formam propriam: quoniam ea, quae mouentur naturaliter ad sua loca, sunt ea, quae sunt in potentia ea, quae appropriantur illis locis: modo vult declarare hoc idem alio modo, & d. cum locus sit orizon rei, quae continet. & intendit per orizon finem, & per ea, quae mouentur ad superius, & ea, quae mouentur ad in ferius, intendit ea, quae mouentur simpliciter & d. hoc, conseruando se de locis mediorum. & intendit per vltimum, finem orbis, & per medium, finem aquae. & quod. quod locus, cum sit rebus, quae ad superius mouentur, finis, qui est vltimum totius & rebus, quae ad inferius mouentur, sit finis, qui est medium totius, & finis, qui continet rem extrinsecus, similis sit formae: forma enim est finis rei habentis formam: & in hoc tantum differunt, quia hoc separatur, hoc autem non. Et, cum ita sit, necesse est vt finis vltimus mundisit quasi forma corporis, quod mouetur ad superius, & finis, quae est medium, sit quasi forma corporis, quod mouetur ad inferius. Et hoc intendebat, cum d. necessario erit in aliqua parte, &c. & in tendit per aliquam partem, superius simpliciter & inferius simpliciter, quoniam vltimum mundi, & suum medium sunt quasi loca, & similia formae, ei, quod mouetur ad superius simpliciter, & ad inferius simpliciter
Et intendebat declarare per hunc modum quod elementa mouentur ad sua loca, quemandmodum res mouentur ad suas formas, cum locus sit ei similis formae, qui acquiritur, cum forma acquiritur, nisi aliquid impediat. in praecedentiautem demonstratione declaratum fuit quod locus his corporibus est similis formae hoc modo scilicet quod illud, quod mouetur, ad ista loca, est illud, quod est graue, aut leue in potentia, non illud, quod est in actu graue, aut leue, nisi accidentaliter. in hac autem demonstratione declarauit illud ex hoc, quod locus conicat formae in genere, vtrunque enim est finis continens, sed illa est finis non distincta, locus autem est finis distinctus. Et intendebat declarare quod locus est valde similis formae in iis corporibus. forma enim est finis, & illud, quod sic finitur per eam, est in potentia, non in actu: & haec duo inueniun tur in loco horum corporum: & ideo necesse est vt motus istorum corporum ad sua loca sit ex genere motuum raerum ad suas formas. Et quasi hae duae declarationes congregatae reductae sunt ad vnam scilicet quod similitudo completa inter locum, & formam non apparet, nisi ex his duobus: & non tantum manifestatur ex definitione loci, quod locus in istis rebus est similis formae, secundum quod est continens, sed etiam quod illud, quod continet vnumquodque istorum elementorum, est locus. Vltimum igitur concauilunae est locus ignis, & hoc vocant vlt mum: & vltimum concaui ignis est locus aeris, & aeris aquae, & aquae terrae & istum locum vocauit medium. Et, cum declarauit quod haec corpors mouentur ad sua loca, secundum quod res mouetur ad suam formam, demrauiquod ex hoc sequitur quod simile, ad quod res mouetur, est vltimum corporis continentis, non totum illius rei, quoniam, cum in pdicto sermone notificauerit quod non est intelligendum hoc de simili, illud totum illius rei, quae mouetur, sed simile, ad quod est motus, in his corporibus est locus, ostendit quomodo locus est similis scilicet quia est vltimum corporis. & ideo fingentes locum esse vacuum, non possunt dicere locum esse similem.
Et d. &, si ita sit, necessarium est vt corpus, quod mouetur, &c. idest si igitur locus sit vltimum corporis continentis, & corpora continentia vnum quodque istorum corporum sunt diuersae naturae, manifestum est quod vnum quodque illorum non proprie mouetur ad continentem circunferentiam, nisi quia illa circumferentia est similis ei, igitur ignis non mouetur ad finem concaui Lunae, nisi quia est simile igni: & similiter terra non mouetur ad finem aquae, nisi propter hoc. & manifestum est quod, sicut hoc existit in duobus corporibus, quae sunt extrema, sic oportet esse inmediis. ignis enim assimilatur aeri, & aer aquae: & ideo d. Corpora vero, quae sunt, &c.
D. d. & similiter erit, cum acceperimus ex superiori ad inferius id it quod bene possumus incipere ex in feriori ad superius, & dicere quod terraassimiletur aquae, & aqua aeri, & aerigni, & ignis aetheri, aut econtrario, scilicet quod aether assimilatur igni, & ignis aeri, & aer aquae, & aqua terrae. Et intendit per consimilia hic, ea, quae conueniunt in vna qualitate, & differunt in alia. v. g. quod aer assimilatur igni, quia conuenit ei in calore, licet contradicat ipsi in humiditate, & sic de aliis, & ideo d. extrema vero scilicet terra, & ignis, &c. id est &, quia haec duo corpora in summo sunt continentiae remotionis, quamuis conueniant in vna qualitate, scilicet siccitate, & contradicant sibi in alia: & similiter illa, quae differunt etiam in duabus qualitatibus, ex quibus con¬ stant, vt ignis ab aqua caliditate, & siccitate, & aer, & terra caliditate, & humiditate, ideo habent etiam hanc diuersitatem, quae est inter materiam, & formam, quia vna eorum continet alteram, Et, cum dicit quod quaedam elementorum istorum vicina, scilicet in loco, assimilantur adinuicem, & quaedam non, & omnia conueniunt in diuersitate hae, scilicet diuersitate, quae est inter mam, & formam. & cum iam declaratum sit quod continens est simile formae, & contentu materiae: nec enim diuersitas similiter reperitur in vicinis, & in non vicinis, v. g. quia ignis est quasi forma aeris, & aer quasi torma aquae, oportet vt ignis sit quasi forma aquae, & aqua quasi mamr ignis quia est ma suae materiae, quae est aers & dignius est vt terra hoc habeat, quia est ma materiae suae materiae. & ideo d. in eis, quae differunt, quasi mam, & forma, & similiter in aliis corporibus.
Commentum 24
Quia primo incoepit quaerere causam, propter quam hoc elementorum mouetur ad superius, & hoc ad inferius, & d. rundendo, quod ita est de hoc motu, sicut de aliis motibus scilicet quod haec mouentur ad sui perfectionem secundum vbi, ad quae mouentur, sicut ea, quae mouentur secundum qualitatem, perficiuntur per qualita tes, ad quas mouentur, & ea, quae mouentur secundum quantitatem, perficiuntur per mensuram, ad quam mouentur, & similiter ea, quae transmutantur ad substantias, transmutantur, vt perficiantur per formas, ad quas transmutantur. Et, cum declarauit modum similitudinis, quae est inter perfectionem elementorum in vbi, & perfectionem transmutabilium in substantia, vult etiam perficere sermonem in hoc, declarando ea, quibus hoc habet conicationem cum aliis transmutationibus, & ea, quibus differt ab eis, dicendo quod ista transmum tatio localis in istis corporibus conicat cum aliis transmutationibus in hoc, quia eodem modo respondendum est quaerenti, quare transmutata secundum locum moueantur ad loca contraria, & quare transmutata in substantias mouentur ad formas contrarias, & quare alterabilia similiter, & similiter de aliis, ideo d. Qui autem quaefierit quare ignis, &c. id est nulla differentia est inter quae tentem quare ignis mouetur ad superius, & non ad inferius, & terra econtrario, & inter quaerentem quare sanabile mouetur ad sanitatem, & non ad aegritudinem, vel ad aliam qualitatem, non oppositam illi, v. g. ad albedinem. Et exemplificauit de albe dine, quia magis videtur impossibile vt aliquid alteretur ad qualitatem extrasuam speciem, quam ad qualitatem sibicontrariam in specie, quoniam, cum putatur quod natura, quae recipit duo contraria in specie, est eadem, possibile est hoc, vt putetur de natura faciente duo contraria. & non est ita in eis, quae sunt, alterius generis. & iccirco dicit ad albedinem, & non ad aegritudinem.
D. d. Nos autem dicamus quod omnia alterabilia, &c. id est & responsio communis omnibus istis est dicere, quod omnia mouentur ad quaerendum illud, quod conuenit eis.
Et, cum narrauit quod causa motus eorum est quaerere simile, & quod causa diuersitatis motuum est diuersitas similis, dedit exemplum de quatuor transmutationibus, & d. vt augmentabile non alterat ad sanitatem, &c. & intendit hic per alterationem transmutationem. alteratio enim dicitur coniter, & proprie, i vt augmentabile, cuius transmutatio non est ad sanitatem, cum sanitas non sit finis augmentabilis. finis enim conueniens augmentabili est mensuraterminata in latitudine, longitudine, & profunditate. v. g. augmentum hois non est, nisi ad mensuram naturalem humanitatis. similiter de aliis.
D. d. Et aliorum similiter quaedam alterantur secundum qualitatem i est &, sicut diximus de auge mentabili, similiter intelligendum est de aliis transmutationibus.
D. d. eorum autem, quae alterantur secundum locum, si fuerit leue, &c. id est eorum autem, quae transmutantur secundum locum, si fuerit leue, transfertur ad superius, quod est ei conueniens. &, si fuerit graue, ad inferius, quod est etiam conueniens ei. Et cum d. modum, secundum quem conicant istae tres transmutationes, incipit dicere modum, secundum ouem, motus elementorum in loco differt a caeteris motibus, & d. sed eorum, quae diximus, &c. id est quod istae transmutationes conicant, inquantum transmutantur ad simile, & differunt in eo, quod quaedam transmutationis principium habent, quod mouet ea ex in trinseco, non ab extrinseco, vt graue, & leue, & quaedam habent principium transmutationis ex extrinseco, non ab intrinseco, vt sanabile. id eet transmutabile ad sanitatem, & augmentabile ad quantitatem. Et hoc quod d. habet quaestionem. in Octauo enim Physi. declarauit quod motor in graui, & leui essentialiter est ab extrinseco, & est faciens ipsum, & quod non mouetur per se, nisi accidentaliter, & etiam ex istius matur quod in pluribus speciebus sanitatis principium motionis est ab intrinseco, scilicet in aegritudinibus, quae sanantur, per se, sine causa extrinseca. & d. in libPeri Geneseos quod principium motus augmenti est in augmentabili. Et dicamus nos quod, cum hic intendat dicere ifferentiam inter principia motionis in istis, non dicendum est ad distinguendum inter ea, quod hoc est essentiale, aut non essentiale, cum hoc semper inue niatur in eis. Manifestum est enim per se, quod faciens motum alterationis in re alterabili est extra alterabile. & accidit vt putetur quod alterabile alteratur, per se, cum in eo fuerint duae partes scilicet pars alteratiua, & alterabilis, vt accidit infirmo, qua sanatur per se. cor enim in eo alterat membrum aegrotans ad sauitatem, membrum autem infirmum est alterabile. graue autem, & leue totum transmutat a toto secundum modum, qui dictus est in Octauo, & qui dicendus erit hic post. motor autem propinquus in augmentabili, qui est cibus, venit ab extrinseco. motor autem remotus est in ipso augmentabilisc, i calor naturalis, qui est in membro augmentabili. Et cum d.t quod principium alterans in rebus alterabilibus est extrinsecum, d. etiam quod quandoque inuenitur similitudo in istis ad illa, quoniam quandoque patiuntur multum a paruo principio extrinseco, & d. & secundum hoc fortassis, &c. id est quod, cum ista alterantur plusquam principium, alterans ea ab extrinseco dat eis ita, quod illud, quod fit, sit supra illud, quod est ex motore extrinseco, sic assimilantur eis, quae mouentur per se.
D. d. Et idem recipit sanitatem, & aegritudinem. idest & signum, quod alteratio non est ex principio agente existente in alte rabili, sicut est in transmutabili secundum locum, est, quia potest idem recipere contraria, & contraria non possunt facere idem, & idem non potest facere contraria.
D. d. quoniam, si moueretur sicut sanum, &c. idest, quoniam cum aliquod istorum moueretur a paruo principio extrinseco, transferetur ad finem, v. g. quod, si aliquis moueretur ad sanitatem a paruo principio extrinseco, mouebitur per se ad sanitatem perfectam: & similiter, si aliquid moueretur secundum viam insirmitatis ab aliquoinfirmante, mouebitur per se ad infirmitatem perfectam.
D. d. In graui autem, & leui magis manifestabitur id est quod aliae transmutationes, quamuis conicent transmutationi in loco existente in elementis in eo, quod in quibusdam maior pars transmutationis, prouenit ex ipso transmutabili, non per naturam motoris, tamen hoc magis manifestabitu in graui, & leui, scilicet quod principium transmutationis in loco est in eis per se,
Et cum dicit quod alia transmutabilia conicent transmutabilibus in loco, scilicet graui, & leui, per hoc, quod principium motus, aut maior pars motuum est ex se, non ex extrinsecis, d. quod quamuis ita sit, tamen manifestius est hoc in motu grauis, & leuis, & d. In graui autem, & leui magis manifestabitur, &c.
D. d. causam in hoc, & dit quia materiae eo rum sunt valde propinquae suis substantiis, in quia materia motus in graui, & leui valde est propinqua materiae grauis, & leuis. & sic appropinquat substantiae eorum, econtrario aliis accidentibus existentibus in eaEt ideo, cum acquiritur aliqua pars formae grauis, aut leuis, statim cum illa parte acquiritur motus ad suum vbi, nisi aliquid impediat. & non sunt ista accidentia remora a substantia eorum. & ideo non indigent motore extrin seco. v. g. vt albescant, aut ni grescant, aut aliae qualitates, quarum esse non se quitur esse formae necessario.
D. d. Et signum eius est motus scilicet motus eorum id est & signum, quod materia istius motus est propinqua substantiis id est formis istorum motorum, est modus motus in loco, qui inuenitur in aliis motis, quoniam motus eorum differt a motu grauis, aut leuis.
D. d. causam in hoc, & d. quia motus est in rebus consistentibus per se, &c. id eest quia motus in loco est in generabilibus post perfectionem, & in vltimo transmutationum, in graui autem, & leui est primus transmuta tionum.
D. d. Et, si ita sit, necessario erit iste motus, &c, scilicet quod iste motus est praecedens in eo, quamuis sit posterior in generatione, & alii motus sint posteriores in vtroque scilicet in substantia, & in tempore: & ideo non fuerunt consequentia formas entium, & indigent in suoesse rebus extrinsecis praeter formas, quibus sunt existentia, scilicet quod esse eorum non est in rebus transmutabilibus, conequens formas eorum. Ista autem mota in loco differunt a motis per se, scilicet ab animalibus. quia motor in istis non differt a moto, nisi in modo, & sunt idem in subiecto. & iccirco putatur quod motor, & motum in eis sunt idem, & quod mouent se, in illis autem motordiffert a moto esse, & definitione. & propter hoc habent elementa hoc proprium scilicet quod motus eorum non inueniuntur posteriores a formis secundum tempus, sicut est de aliis motibus. Et ideo errauit loannes, & dixit quod inuenti sunt motus in substartia, sine potentia antecedenti, secundum tempus existente in illis substantiis. & dictum fuit ei quod potentia praecedens hoc motum, non est in motonisi violente, sed est in ea re, ex qua¬ fit mota res, v. g. quod potentia ad motum ignis in loco non est in igne, sed in illo, ex quo ignis fit, vt in oleor aut ligno.
Commentum 25
In hoc cap. vult perficere sermonem de modo motus elntorum, & ostendere quomodo mouentur, & determinare quod non mouentur ex se in rei veritate, sed ex extrinseco, & d. Reuertamur igitur, &c. id est reuertamur ad loquendum de motibus istorum corporum grauium, & leuium, & ad per ficiendum sermonem de eis, demonstrando quomodo mouentur haec corpora, & quae est materia istius motus, & quis est istorum verus motor.
D. d. & dicamus quod, cum aqua, &c. id est manfestum est per se quod, cum aqua fit aerquod statim trasmutatur de grauitate in leuitatem, & de inferiori ac superius insimul. & per hoc, quod d. deinde mouebitur ad superius. non intendebat dicere secundum tempus, sed se¬ cundum causam, & causatum id est quod motus eius ad superius est causatus a sualeuitate.
D. d. & tunc dicetur ipsum esse leue, &c. id est & hoc non est, nisi secundum suum motum in actu ad illum locum non secundum quod fit leue ante suam translationem ad illum locum, sed quia non sit leue, nisi cum trans fertur ac ill: locum. Et intendebat ostendere per hoc differentiam inter istunm motum in loco, & alios motus locales, quae sunt animalium. animal enim est animal, quamuis nondum moueatur, & hoc dico essentialiter. Ista autem non sunt grauia, neque leuia, donec sint in istis locis, nisi accidentaliter, cum ab aliquo prohibentur. Et, cum narrauit quod haec corpora, cum completam habuerint formam, completum habebunt motum in vbi, scilicet quod insimul habent formam, & vbi, d. Et, si ita sit, manifestum est quod aqua fuit leuis in potentia, &c. id est &, cum manifestum sit de istis con poribus, quod, quando acquisierint aliquaram partem formae, statim acquirent aliquam partem vbi, ita, quod, cum forma complebitur, complebitur vbi, manifestum est quod potentia in istis ad formam, & vbi est in eodem subiecto, scetcorpore, a quo est generatio. v. grquod aqua fuit in potentia leuis, & superius, &, cum sit ignis, sit leuis, & superius in actu insimul, & potentia ad vtrunque insimul fuit in aqua, non igne moto ad superius, nisi accidentaliter, econtrario animalibus.
D. d. & mouebitur illic secundum aliquam mensuram quantitatis, & qualitatis. id est quod, cum perficietur generatio, perficietur motus ad superius secundum quantitatem, & qualitatem propriam.
D. exposuit hoc, quod narrauit de qualitate, & quantitate, & d. dico autem locum, ad quem possibile est, &c. id est & intelligo per quantitatem finem loci, ad quem est possibile vt illud motum moueatur, & ad quantum mouebitur illius loci. & intelligo per qualitatem situm scilicet quasi locum proprium corporis continentis ipsum, qui est sicut vbi illi. omne enim motum habet ex istis rebus res terminatas. v. g. quod, cum aqua fiet aer, mouebitur ad locum, qui est sub loco ignis, & ad quantitatem terminatam secundum suam leuitatem, & recipiet de corporibus contangentibus corpora terminata. non enim omne, quod mouetur, mouetur ad quemlibet locum, neque ad quamlibet partem vnius loci in genere, neque recipit de corporibus contangentibus quodlibet corpus.
D. d. hoc igitur est causa motus aquae, & terrae ad sua loca, &c. id est quod motor eorum ad sua loca est illud, quod eis dat substantias, & est generans, & agens. & d. cum non fuerit impediens, quia, cum aliquid impediret, tunc esset il lic alius motor per accidens, & est remouens illud impediens, & tunc lapis, & alia elementa assimilantur eis, quae mouentur per se.
D. d. nutribile eni,m & sanabile, &c. id est quod ita est in acquisitione formae, & vbi in lapide a gnante insimul, sicut est in acquisitione formae prouenientis a cibo, & nutrimentin membro nutribili, & sanitatis insimul. cibus enim est materia istius formae membri, & materia etiam suae sanitatis. Sicut igitur virtus, quae generat cibum, dat vtrunque, & insimul scilicet formam prouenientem in membro a nutrimento, & sanitatem, ita est de forma corporis grauis, & leuis, & de vbi, sed tantum modo differunt in hoc, quod possibile est in istis corporibus vt forma acquiratur, & prohibeatur in accidente, quod est vbi. & hoc non est possibile in sanitate cum acquisitione formae prouenientis in mebro a nutrimento, nisi illa forma sit necessario diminuta.
D. d. statim mouebuntur ad sanitatem, & ad nutrimentum, &c. quasi dii quoniam recipiens formam corporis leuis, & recipiens eius vbi, cum nullum fuerit prohibens, statim mouebitur vtrunque: recipiens a generante ad formam corporis leuis, & ad eivbi. & recipiens fuit hic positum duo tantum, dico autem secundum praeparationem, secundum vero subi ectum sunt idem: & vnum eorum praecedit alterum in esse, non in tempore, scilicet quod praeparatio, quae est in subiecto, ad recipiendum formam corporis leuis, aut grauis, praecedit. praeparationem, quae est in illo subiecto, ad acquirendum vbi in actu, sicut est de forma proueniente in menbro a nutrimento in membro, & sanitate, recipiens autem formam animalis, & eius motum sunt duo. & ideo animal mouetur essentialiter ex se: & est dicere nutrimentum formam prouenientem in membro a cibo.
D. d. Hoc igitur est caum motus aquae, & terrae, &c. id est quod causa generans, & agens eas est causa motus ad loca earu, nisi aliquid impediat. quod si fuerit impedimentum, tunc recessus impedimentierit causa motus eius per accidens, & tunc formae istorum erunt mouentes Tetiam per accidens, & assimilabum tur etiam eis, quae mouentur per se.
D. d. cipus enim, & recipiens sanitatem, &c. id est vt cibus, & sanitas, quae insimul vadunt ad nutrimentum, & ad sanitatem a virtute nutritiua, scilicet quia sit forma mebri sani, & quia in omni mobili contingit primo vt moueatur a suo motore, & contingit secundo vt moueatur a recessu impedientis. & hoc commune est omnibus motibus corporum grauium & leuium, & aliorum mobilium nalium, Et hoc iam declaratum est in Physi cis, sed fecit de hoc rememorationem, & d. & omne mobile primo mouetur, &c. id est & iam declarauimus prius quod omne mobile primo mouetur a motore, & secundo ab auferente prohipens. Et in hoc loco est intelligendum per motum omnem transmutationem transmutationum quatuor. sed impediens in aliis motibus non potest prohibere accidens consequens formam sine forma, nisi tantum in moti bus istorum corporum simplicium. impediens enim in eis potest diuidere tnter formam, & accidens consequens eam. v. gri quod lapis prohibetur a motu ad inferius, licet non prohibeatur a forma. illud autem, quod mouetur, ad nutrimentum, & sanitatem, impossibile est vt prohibeatur a sanitate absque nutrimento, sed ab vtroque prohibebitur, aut a neutro, & similiter est in substantia. & intendit per praedictos tractatus tractatus Physicos. tractatus enim illi sunt primo legendi in hac scientia.
D. d. & iam diximus quod omne corpus mobile secundum locum, &c. intendit quod iam declarauit in istis ractatibus, quod omne corpus, quod mouetur in loco ab altero, mouetur aut ab extrinseco, aut a principio, existe te in eo, alio a moto. nihil enim est quod, cum idem sit, sit motum, & mouens, vt Plato dicebat. & hoc iam de clarauit in duobus locis in Septimo, & Octauo Phy. sed firmius in octauo. In Septimo enim fundauit declarationem, concedendo primum motum quasi manifestum per se, doinde posuit quod, cum aliqua pars moti quieuerit, necesse est vt totum quid scat, deinde conclusit quod necesse est vt motor sit alius a moto. in Octauo autem declarauit quod in omni moto¬ per se est motor per se, deinde declarauit quod impossibile est vt aliquid mouea tur per se ita, quod motor sit idem cum moto.
D. d. iam igitur declarauimis qua de causa &c. & intendit per causam, causam fina lem. cauma enim finalis in motibus isto rum esntorum sunt loca conuenientia, & sunt aliquo modo formae, cum sint quasi perficientia.
D. d. & qua de causa mouetur quodlibet, &c. id est causa agente motum cuius libet istorum ad suum locum scilicet causa formali. & determinauit causam, propter quam ista loca sunt, finis, & est quia illud, ad quod mouetur omine mobile, est simile ei, ad quod ista mouentur. quoniam, cum in declaratio ne ista vsus sit propositione vniversali, & dederit in hoc causam vniversalem, & est causa, propter quam transmutatur omne transmutabile in illud, in quod transmum tatur, incoepit primo determinare hanc iversem propositionem, deinde declarare suam intentionem scilicet causam propriam motibus istorum corporum in loco, quasi igitur d. iam igitur declarauimus causam, propter quam omne transmutabile transmutatur in illud, in quod transmutatur, & est causa, propter quam haec corpora mouentur ad sualoca. sed sua intentio non fuit in hoc sermone declarare causam transmutationis veslem: sed tamen declarauit eam, ex quo intendebat declarare de motipus istorum corporum. Et Arii.sermo hic fundatur super duas, propositiones, quarum vna est, quod haec corpora transmutabilia sunt: scaonaem, quod omne transmutabile transmutatur in simile: ergo haec corporatransmutantur in simile. &, quia manifestum est quod haec corpora mouentur ad loca propria, fuit onsum quod ista non transferuntur ad ista loca, nisi inquantum sunt elementa similia eis, & perfectiua. haec igitur est intentio istius capituli. Et potest intelligi per hoc, quod dIam igitur declarauimus, qua de caus fuit motus id icet istorum corporum. & per hoc, quod d. & qua de causa mouet vnumquodque elementorum ad suum locum, in ad qualitatem motus vnius cuiusque eorum ad suum locum, & ex quo est iste motus. iam enim ostendit de istis motibus, ex quo fiunt. & quare, & quo modo.
Commentum 26
Cum declarauit causam, propter quam leue est leue, & graue est graue, incoepit definire ea, & dare causas accidem tium in eis, & d. Volumus modo dicere, &c. id est &, cum iam diximus causas extrinsecas ab essentia grauis, & leuis, propter quas contingit vt habens grauitatem sit graue, & habens leuitatem sit leue, modo volumus dicere quiditatem grauis, & leuis, & per ficere ex hoc causas accidentium ap parentium ex eis in corporibus simplicibus, & compositis.
D. d. Et incipiamus primo narrare de graui, & leui &c. id est & primo definiemus graue, & leue simpliciter definitionibus manifestis per se, deinde, ibimus postmodum ad definiendum graue, & leue secundum comparationem, & ad dicendum causas omnium accidentium apparentium in speciebus grauis, & leuis simpliciter, & secundum comparationem simplicium, & compositorum. Et, cum hoc promisit, incoepit dare definitiones & d. Dicamus igitur, quod Graue simpliciter est illud, &c. id est quod definitio grauis simpliciter est illud, quod naturaliter quie scit sub omnibus corporibus, & Leue¬ simpliciter est illud, quod quiescit naturaliter super omnia corpora. Quod autem aliqua corpora sint hmoni, declaratum est superius. declaratum est enim quod terra quieseit sub omnibus corporibus, quia mouetur ex omnibus parti bus mundi ad medium, & similiter est de claratum aliquod corpus esse naturaliter super omnia corpora, quae recte mouentur scilicet ignem. Et iam descripsit superius graue, & leue alia descriptione, & est quod graue est illud, quod mouetur ad medium, & leue, quod mouetur a medio. sed hae descriptiones, quas modo d. magis appropinquant veritati, quia motus non accidit eis, aut a medio, aut ad medium, nispost violentiam. quies autem leuis super omnia corpora, & grauis sub omnibus corporibus est eis naturaliter. a & ion ista definitio magis monstrat naturas eorum. b & in istis definitionibus in loco differentiarum accipiuntur actiones prouenientes ab eis, cum differentiae lateant.
D. d. Et intelligo per simpliciter, genus. id est & intelligo per simpliciter leue in genere, icet in loco, qui est genus omnium locorum non in aliquo loco, qui assimilatur generi.
D. d. & omne, quod non habent communicationem cum istis, &c. id est quod graue, & leue simpliciter est illud, in quo non inueniuntur duae potentiae insimul scilicet granitas, & leuitas, vt in aqua, & aere. Et non est intelligendum ex hoc, quod dc. quod propter hoc duae potentiae existant insimul in his mediis, quemadmodum contraria existunt in medio, v. g. sicut album, & nigrum existunt in rubeo, quoniam, si esset ita, tunc aqua, & aer componerentur ex terra, & igne. sed est intelligendum, quod duae potentiae existunt in eis secundum comparationem, ex quo non sequitur vt sint composita. aqua enim non dicitur leuis, nisi in comparatione ad locum terrae, & grauis secundum comparationem ad aerem. vnipsa in se habet vnam naturam simplicem. quemadmodum de aliqua redicitur ipsam esse dextram, & sinistram in respectu diuersorum, cum tamen ipsa in se habeat vnam naturam simplicem, non compositam. media vero quae non dicunt secundum comparationem, sunt composita ex extremis contrarijs. ecundum hoc igitur intelligendum est medium in aqua, & aere.
D. d. sicut ignis, &c. id est quod ignis non inuenitur leuis in respectu alicuius loci, & grauis in respectu alterius. sed quaelibet pars eius semper mouetur ad supremum, & ideo, dicitur leue simpliciter. & similiter de terra.
D. d. & quanto magis fuerit ignis maior, &c. i. et & signum, quod ignis est leuis sine aliqua grauitate, est, quod quanto magis ignis erit maior, tanto erit velocioris motus. &, si ignis esset compositus ex leuitate, & grauitate, non comtingeret hoc. proportio enim grauis, & leuis ad leue in vtroque corpore, scilicet magno, & paruo, esset eadem. cum autem in eo non inueniatur, nisi sola leuitas, contingit vt quanto magis ignis fuerit maior, tanto magis potentia eius erit maior, & econuerso. & ex hoc dedit signum scilicet quod cum potentia magni, & parui eiusdem rei fuerit diuersa, continget vt potentia illius rei sit simplex.
Commentum 27
Cum dedit definitionem grauis, & leuis simpliciter, vult modo dare definitionem grauis, & leuis secundum comparationem, & d. Est etiam graue, & leue alio modo. id est non simpliciter. Simpliciter enim dicitur illud, quod dicitue secundum comparationem ad omnes res, & ad oa loca:
D. d. corpus enim dicitur graue, & leue diuersis modis. id est corpus enim diciter leue, & graue modis duobus, quorum Vnus est simpliciter, & ad hoc, aut ad ea, quae sunt sub eo, vt aer, aut ad ea, quae sunt supra se, vt aque Alius vero est secundum comparationem. vt ad illud, quod est supra ipsum, vt aer in respectu ignis, qui est aliquod graue, & aqua in respectu terrae, quae est aliquod leue. Et cum di, quod graue& leue inueniuntur duobus modis scilicet simpliciter, & secundum comparationem, indu xit testimonium a sensu super com¬ paratiuum, & d. videmus. enim aliquam corpora, &c. id est corpora aerea. aer enim & corpora, in quibus, praeualetaer, inueniuntur natantia super aquam, & terram, & descendentia sub loco ignis. declaratum est enim rtione quod ignis ratat super omnia corpora, sicut etiam est declaratum quod terra quiescit sub oibus corporibus, quoniam autem media grauia sunt, & leuia manifestum est sensui.
D. d. & secundum hoc dicitur aer leuis simpliciter, &c. id est potest bene aliquis dicere de vtroque istorum mediorum esse graue simpliciter in respectu corporis superioris, & leue simpliciter in respectu inferioris, quoniam, sicut diximus quod ignis est leuis simplicitr, ie in respectu omnium. sic possumus dicere in aliquo mediorum, quod sit graue, & leue in respectu fuperioris, & inferioris. Quoniam isti duo modi in rei veritate daunt secundum comparationem, sed vnus dicitur in respectu omnium, & secundus in respectu quorundam: & iste vocatur comparatiuus, & alius absolutus:. sed haec nominatio potest mutari, cum vtrunque sit secundum comparationem. Et, cum narrauit quod graue, & leue comparatiua possunt dici simpliciter in respectu corporis, ad quod comparantur, dedit causam in hoc, & dic. quoniam quaelibet pars aeris natat super aquam, &c. id est & rectum est dicere comparatiua esse absoluta in respectu corporis, ad quod comparantur, quia dicere est graue, aut leue simpliciter, cum quaelibet pars illius quiescit sub omnibus, autnatat super omnia. &, cum quaelibet pars grauis, & leuis secundum comparationem descendat, aut nater super illud corpus, ad quod comparatur, bene possumus dicere ipsum esse leue simpliciter, aut graue simpliciter v. g. quemadmodum possumus dicere ignem esse leuem simpliciter, quia quaelibet eius pars natat super tria elementa, possibile est etiam dicere aerem esse simpliciter leuem, cum quaelibet pars einatet super aquam, & grauem simpliciter in respectu ignis. & omnia ista d. ad de monstrandum quod vterque modus est ex capitulo relationis.
Commentum 28
Cum dedit essentiam grauis, & leuis, remansit ei dare caus accidentium apparentium in compositis propter simplicia. & ista via volebant procedere Antiqui, sed non potuerunt. dicentes enim vacuum esse causam leuitatis, & plenum causam grauitatis, laborabant in dando causas accidentium apparentium in rebus grauibus, & leuibus ex hoc modo. & similiter dicentes multitudinem, & paucitatem partium esse causas grauitatis, & leuitatis. Et, cum ipse iam destruxit sermonem istorum d. quod ex sermone eius in natura istorum potest quis perficere causas eorum, quae apparent in rebus grauibus, & leuibus. & d. Et dicamus quod, cum omnia habent grauitatem, aut leuitatem id est quod, cum omnia composita sint aut grauia, aut leuia causa grauitatis, & leuitatis eorum est grauitas, & leuitas simplicium, ex quod bus componuntur. &, cum ita sit, necesse est vt diuersitas compositorum in grauitate, & leuitate proueniat ex diuersitate simplicium in multitudine, & paucitate. Et hoc intendit, cum d. sed in hoc differunt, scilicet & intelligendum est hic per diuersitatem duos modos scilicet quod compositorum haec sunt grauia, & haec sunt leuia, in aeodem loco, aut in diuersis locis. Catsa autem, propter quam haec sunt grauiora istis in eodem loco, manifesta est. v. g. quod aurum non est grauius argento, nisi quia constat ex par¬ tibus pluribus terrestribus, quam ex qui bus constat argentum. Et, ouia iste modus est manifestus, fuit dimissus ab Arist. In secundo autem est consyderatio scilicet quare quaedam composita sunt grauiora quibusdam in locis diuersis. & hoc est illud, cuius causam vult modo dare Aristo. & ideo intelligendum est per hoc, quod d. in multitudine, & paucitate quant, tatem, & numerum rerum grauiorum, & leuiorum.
D. d. &, si ita sit, &c. id est &, si causa grauitatis, & leuitatis existentium in compositis corporibus, sit grauitas, & leuitas existentes in simplicibus, oportet ipsum, qui vult dare causam grauitatis, & leuitatis in corporibus compositis, dicere quid sit grauitas, & leuitas in primis corporibus. Et, quia Antiqui dederunt causam grauitatis, & leuitatis in corporibus compositis scilicet vacuum, & plenum, & dimiferunt dicere prius quid est vacuum, & quid est plenum, reprehendit eos, & d. Et oportet dicentes, ete.
Commentum 29
Cum promisit loqui in causis eo rum, quae apparent in rebus grauibus et leuibus compositis, et magis desyderatum est sciri causa, quare quaedam composita sunt grauiora quibusdam in vno loco, et leuiora in alio, incoepit in hoc, et d. Reuertamur igi tur, etc. id est reuertamur igitur, et dicam quod oportet nos quaerere causam, propter quam quaedam corpora composita sunt grauiora quibusdam in aliquo loco, et non in alio, vt lignum, cuius mensura est decem librae, quod est grauius plumbo, cuius mensura est vna libra in loco aeris, in loco autem aquae econuerso.
D. dedit causam in hoc, et d. Et causa in hoc est, quia omnia corpora, ete. id est quod causa in hoc est, quind omnia corpora habent aliquam gra¬ uitatem in suls locis prater ignem, & habent etiam aliquam leuitatem in suis locis pater terram. & diximus aliquam, quia non intendit per grauitatem, & leuitatem, quas habent in suis locis, illud, quod intendit per grauitatem, & leuitatem, quas habent, cum fuerint extra sua loca. Et, cum The. ignora uerit hoc, d. quod contingit Arist. dicere quod ellita stant in suis locis violente, sicut stant in locis extraneis, vbi habent grauitatem, & leuitatem veram. Grauitas autem, & leuitas, quas habent in suis locis, non est nisius velocitas motus, ad superius, aut ad in ferius ab eo, qui facit violentiam. & ropter hoc, quod hoc habent, fuit possibile vt lapis moueretur a motu expellentis, postqua separatur ab eo, vt declaratum fuit. & sic grauitas, quae est in aere, & aquaest maior leuitate, quam habent in suis locis. & ideo, cum aliquis expellit aerem ad inferius, facilior erit motus eius, quam ad superius. & similiter de aqua,
D. d. Et cum ita sit, Terra erit grauis necessario, &c. id est &, si ita sit, & terra est grauis in omnibus locis, necesse est vt omne corpus compositum, in quo terrestritas abundat magis, quam aerei tas, vel aquositas, sit graue in omnibus locis, in quibus mouetur vt plumbum quod est graue in omnibus locis, quaia terra abundat in eo: & omne, in quo dominatur aqua, est graue in tribus locis tantum scilicet ignis aeris, & aquae: & omne in quo aer dominatur est graue in duobus locis tantum scilicet ignis & ipsius loco, scilicet aeris, & sic debes inelligere grauitatem, quam habet elementum in suo loco, sicut diximus superius.
D. d. & Aqua est grauis in omnibus locis, &c. id est & ideo illud ex compositis, in quo dominatur aqua, est graue in tribus locis, quia aqua est grauis in tribus lo¬ cis. similiter, quia aer grauis est in loco ignis, & etiam in suo loco, contingit vt composita, in quibus aer dmatur, sint grauia in istis duobus locis tantum, vt lignum, quod natat super aquam.
Commentum 30
Dixit: Et dicamus, &c. id est declaratu etiam hoc, quod posuimus, quod omnia corpora habent grauitatem in suis locis, prater ignem. &, quia hoc est manifestum per se in terra, & aqua, cum visum sit quod quaelibet pars terrae, & aquem cum auferatur, cadet pars, quae est super ipsum, sed hoc non manifestatur senQui in aere, declarare incoepit hoc in eo, & d. & aer in suo loco est grauis. Et signum eius est, &c. id est & signum eius est, quod pondus vtris pleni aere, quam pondus vacui est grauius. & Them. abnegauit hunc sensum. Et, cum de clarauit quod aer habet grauitatem in suo loco d. Et, si ita sit, manifestum est, &c. id est quod, cum aer habeat grauitatem in suo loco, contingit vt omne, in quo aer dominatur, causa grauitatis eius, quae abundat in loco aeris, sit aer. & ideo possibile est in eo vt non sit grauis in loco aquae, & terrae, aer enim, qui abundat in eo, natat super aquam, & impedit terrestrita¬s tem, quae est in eo descendere. Et, cum ita sit, causa igitur, propter quam liguum, cuius pondus est centum librae, est grauius in aere plumbo, cus ius pondus est duae librae, est quia lignum constat in aere ex tribus grauibus scilicet aere, aqua, & terra, sed magist aere: in aqua autem componitur ex duobus grauibus, & vno leui, quod dominatur in eo: & ideo natat super aquam. The. autem, & abnegantes aerem habere grauitatem in suo loco dicunt quod causa, propter quam lignum in aere est grauius plumbo, non est, quia aer in suo loco est grauis, sed quia terrestritas, & aquositas, quae sunt in eo, sunt maiores, quam terrestritas, & aquositas, quae sunt in duabus libris plumbi. sed quia aer, qui praeualet in eis, non impedit terrestritatem, & aquositatem a motu ad inferius in aere, & impedit eas in aqua, ideo lignum, cuius pondus est centum librae, est grauius in aere plum bo, cuius pondus est duae librae, non quia componatur ex tribus grauibus, sed quia terrestritas, quae est in eo, est maioris quantitatis terrestritate plumbi, & aer dominans in eo non impedit istam terrestritatem apud aerem, & impedit eam apud aquam, igitur sit graue in aere, & leue in aqua. Nos autem dicamus, quod lignum, cuius pon¬ dus est centum librae, non fit grauius plumbo, cuius pondus est duae librae in loco ignis, nisi quia componitur ex tribus grauibus. & hoc manifestum est per se, aer enim habet grauitatem in loco ignis, & est dominans in eo. & ideo dignius est, vt iste motus in illo loco attribuatur tam ei, quam aliis grauibus, quoniam autem lignum, propter hoc non est graue etiam in aqua, manifestum est per se. Et, cum ita sit, qualiter igitur erit dispositio in loco medio inter aquam, & ignem, scilicet aerem, & necesse est vt habeat mediocrem dispositionem. omnino igitur, erit compositum extribus grauibus. quoniam medium hoc non fit, nisi propter diuersitatem aeris, qui est in eis secundum magis, & minus in grauitate, scilicet quod aer, qui est in eo, est in loco ignis grauior se in loco suo Quod autem aer habet grauitatem, & leuitatem in suoloco, secundum modum, quem diximus, manifestum est ex proiectis in eo, &quia est medius inter extrema. Et, cum it, sit, tunc causa essentialis in hoc, quod minimum pondus terminatum de ligno est grauius minimo pondere terminato de plumbo in aere, est, quia lignum componitur in eo ex tribus grauibus, & ideo necesse est vt terrestritas, quae est in ligno, quod primo est grauius plumbo terminato, sit aequalis terrestritati, quae est in plum bo, &, cum hoc sit, tunc grauius est eo in aere. Cum enim posuerimus quoddam lignum, in quo existit de terra, & aqua, aequale ei, quod existit in aliqua parte plumbi ex eis, & dixerimus quod aer, qui dominatur in eo in suo loco, addit in motu duorum grauiorum, quae sunt in eo, scilicet aquae, & terrae, &, cum ita sit, necesse est vt lignum non fuerit grauius plumbo primo, & essen¬ naliter in aere, nisi quia componitur ex tribus grauibus. Et, si inueniatur aliquod lignum grauius aliquo pltubo propter hoc, quod terrestritas, & aquositas, quae sunt in ligno, sunt maiores terrestritate, & aquositate, quae sunt in plumbo, hoc erit accidentaliter: cum hoc non inueniatur, nisi in quibusdam rebus, quae sunt huiusmodi. & hoc non erit causa, nisi habuerit focieta tem cum alia causa essentiali: & est propter adiutorium aeris super duo grauia in suo loco per grauitatem, quam habet in suo loco, scilicet quia cum graui fit grauior, & cum leui leuior, & quia hoc, quod cum graui fit grauius, magis manifestum est, necesse est vt causa essentialis, & inseparabilis in omni loco, propter quam quaedam sunt grauiora in aere, & leuiora in aqua, sit illa, quam induxit Arist. & est, quod ea, in quibus aer dominatur, sunt composita ex tribus grauibus. sed Them. accepit causam accidenta lem loco essentialis, & peccauit. Cam autem erroris est, quia causa accidem talis est manifesta per se, essentialis autem, quam dedit Arist. est fundata super propositiones praedictas, ex quibus conclusit istam causam. Et cum hoc latuerit Themistium, & vt derit causam apparentem accidenta lem, errauit, & accepit ipsam loco essentialis. & quod aer habeat in se grauitatem, & leuitatem aliquam est manifestum, quia est medium inter ex trema. Et ideo exemplum, quod induxit Arist. de vtre, non fuit sustentatus super ipsum, in probando quod aerhabet grauitatem in suo loco, sed induxit ipsum ad confirmandum. Si ig tur illud exemplum non fuerit concessum, nihil nocebit, cum sit manifestum rationi quod hmoni grauitas inue¬ niatur in aere. & manifestum est ex his, quae mouentur in aere. & potest dicere quod causa, propter quam non apparet inter vtrem plenum, & vacum in aere grauitas est, quia hoc latet sensum, cum sensus non possit distinguere diuersitatem inter illa, & posset dici quod, si inueniretur aliquid, in quo proportio aeris ad aquam, & terram est maior proportione aeris, quo est in vtre, ad vtrem, possibile erit in hoc, cum ponderatur, & fuerit inclusus in eo aer, vt sit grauior se, cum aer non fuerit inclusus in eo. v. g. quod ipsi vtres aequalis mensurae, quanto magis fuerint subtilioris corij, aut siccioris, tanto magis apparebit in eis haec, proportio. & ideo videtur mihi quod vter Arii in quo hoc testimonium inuenitur. fuit subtilior, & siccior, quam vter The.
Commentum 31
Dixit: Iam igitur declarauimus, ete. deinde incoepit declarare graue, et leue alia descriptione a praedicta, slicietquod Leue absolutum differt a leui in comparatione, quia Leue simpliciter mouetur in omni loco ad superius. Et hoc intendit, cum d. mouetur semper ad superius. id est quod in nulla hora mouetur ad inferius. Leue autem comparatiuum non semper mouetur ad superius i ist in omni loco, sed in aliquo loco superius, et in alio inferius. Et similiter est de Graui simpliciter cum graui in comparatione. Etiam diximus quod istae descriptiones sunt acceptae ex motu, et aliae praedictae a finibus motus, quae magis demonstrant naturam eorum, sed descriptiones acceptae a motu magis demonstrant differentias inter absolutum, et comparatiuum. et ideo induxit eas hic secundo. Et, quia plures Antiquorum negabant corpus esse hmoni, voluit conuertere sermo nem super illos, et d. et nos videmus corpus esse huiusmodi, etcaet id est et sensus testatur nobis quod multa corpora sunt, quorum esse conuenit definitioni grauis, et leuis simpliciter, non sicut quidam opinabantur quod omne corpus est graue. et d. hoc, quia videmus ignem sensu leuem in omnibus locis, si cut videmus terram grauem in omnibus locis,
Commentum 32
Quia Antiqui concesserunt graue esse simpliciter terram, quia hoc manifestum est sensui, vult demonstrare quod necesse est eis concedere corpus esse leue simplicite scilicet ignem. sunt enim in igne similia eis, quae videntur in terra, ex quibus concedunt terram esse grauem simpliciter. Et d. Reuertamur igitur, et dicamus. id est dicamus quod abnegantes lene esse simpliciter, concedunt graue esse simpliciter, et dicunt ipsum moueri ad medium mundi, concedendo quod medium est terminatum id est vnicum. vn de necesse est vt nullum corpus sit grauius terra.
D. incoepit demonstrare modum, ex quo concedunt corpus esse graue simpliciter, et d. corpora enim terrestria, etc. id est Antiqui autem concedunt corpus esse graue simpliciter, quia cum viderint terram, et omnia terrestria moueri ad medium ex omnibus partibus, sciuerunt quod descendit sub omni corpore, et quod nullum corpus descendit sub ea. vnde iudicauerunt eam esse grauem simpliciter. Et d. medium autem est terminatum, distinguendo ipsum ab extremis. medium enim, si esset extremum, possibile esset in eo heri additionem. et, si ita esset, tunc possibile esset inuenire corpus descendens sub terra. v. g, quod, si terra moueretur ad centrum, secundum quod est extremum lineae rectae, et esset intentio grauis illud, quod mouetur super lineam rectam, tunc possibile esset corpus gra¬ uius terra inueniri descendens sub ea et, si ita esset, tunc contingeret vt sub illo corpore esset aliud, et sic in infinitum. Hoc igitur intendit, cum d. quod medium est terminatum, ete. id est quod non inueniretur de ipso plusquam vnum, sicut est de extremis.
D. d. Si igitur, inueniretur aliquod corpus natans, etc. id est si igitur necesse est vt terra sit grauis simpliciter ex hoc, quod videtur sensui moueri ad medium ex omni parte mundi, necesse est, si aliquod corpus inueniretur moueri ad superius ex omnibus etiam partibus mundi, vt hoc corpus sit leuesimpliciter.
D. d. vt videtur de igne, id est et corpus, quod huiusmodi videtur, est ignis. videmus enim ignem moueri in loco aeris ad orizontem ex omnibus partibus mundi, sicut terra ad medium. si igitur totus locus terrae sit medium, necesse est vt totus locus ignis sit superius. Et manifestum est quod nullus locus est supra locum ignis. quoniam tunc inuenire tur aliquod corpus aliud ab igne moueri in aere ascendendo, aut esset vacuum. quod est impossibile. Et manifestum est quod impossibile est dicere quod locus aeris continuetur cum oriconte totius, quoniam, cum ita esset: ignis. non haberet locum, ad quem moueretur: et sic non haberet vniuersum ad quod partes eius mouerentur: pertes enim ignis, et motus earum ad superius demonstrant ignem esse, et suumus motum ad superius Sic, si vniuersum aquae, scilicet mare non sentiretur, tunc ex hoc, quod videmus quod omnes fluuij currunt ad medium, scire mus quod inter aerem, et terram est eius locus, et quod vniuersum aquae est insillo loco. Vniuersum igitur, et pertes cuius libet trium elementorum comprehenduntur sensu in suo loco naturali, partes autem, quae sunt extra suum locum naturalem, comprehenduntur moueri ad vniuersum. de igne autem comprehenditur nihil, nisi partes. vnde notum fuit quod il lae partes mouentur ad vniuersum existens in suo loco naturali. Et haec est demonstratio quia, ad probandum aliquam speciem esse, & hoc raro comtingit in hac scientia.
D. d. Et, si ita sit, manifestum, &c. id est quod, si aliquod corpus esset, sub quo ignis descenderet, tunc partes eius viderentur moueri in loco aeris ad superius, ignis enim non difsert ab aere, nisi qui a ignis mouetur in loco eius, & aer quiescit in loco suo, &, quia aer est calidus, & humidus, & corpora, quae mouentur in aere sunt calida, & sicca, iudicamus praecise quod inter orizontem, & aerem, qui aer est calidus, & humidus, existit corpus calidum, & siccum, quod dicitur hic ignis, non illud corpus, quod illic dicitur ignis. iste enim est calidus, & siccus, & lucens. vnde non continget nobis, cum dixerimus illic esse ignem, vt sit lucens. Quare autem ista pars ignis est lucens, vniuersum autem non quaerit alium locum. Et forte illuminatio ei accidit extra suum locum, sicut congelatio aquae contingit extra suum locum. & non est inopinabile vt accidat elementis, cum fuerint extra suum locum, exitus a dispositione naturali. Vnde Alexan. dicit quod ignis, qui est hic, est corrumpens corpora, qui autem illic, est generans. & d. quod significatio super hoc est, quia definitio ignis istius & congelationis videntur opponi. Et, quia congelatio corrumpit omnia animalia, & nihil in ea ganratur, ergo in igne, qui hic existit, nihil generatur. Definitio enim ignis istius est ebullitio corporis calidi, & sicci, & defintio illius est congelatio corporis frgidi, & humidi. Vnde contingit quod ignis, qui est hic, est contrari congelationi, congelatio autem non opor ponitur igni absolute. definitio eniignis absolute opponitur definitio ni aquae absolute.
D. d. sed nos nullum corpus videmus hoc facere, nisi solum ignem id est & significatio, quod ignis est corpus, quod natat super omnia corpora, est, quod nullum corpus videtur moueri in loco aeris, praeter ignem. &, si illic esset aliud corpus natans su¬. per ignem, contingeret vt moueretur in loco aeris, & ignis.
D. d. vnde ignis nullam grauitatem habet, &c. id est sicut terra nullam habet leuitatem. Si igi tur descendens sub omnibus corporibus debet moueri ad medium, tunc medium erit terminatum. & syllogismus ita componitur. Si terra mouetur ad medium: & medium est terminatum: necesse est vt terra descendatsub omnibus corporibus. Deinde incoepit verificare medium esse terminatum.
Commentum 33
Quia vnum eorum, ex quibus de claratur terram esse grauem simpliciter, est, quia terra vadit ad locum terminatum finitum, non infinitum, incoepit dare signum super hoc, & d. Et signum eius, &c. id est & signum eius, quod medium ad quod omnia grauia mouentur, & est locus terminatus, est multiplex, & a quo omnia leuia, vnum eorum est, quod im possibile est corpus inueniri, quod moueatur motu recto in infinitum. D d, probationem super hoc, & dicit, quoniam illud ipossibile est, &c. id est & probatio eius est, quia sicut illud, quod est impossibile, impossibile est vt incipiat esse, ita est de motu infinito, quoniam, cum impossibile sit vt motus infinitus perficiatur, impossibile est vt incipiat. & vsus fuit, hac demonstratione in libro. SextiPhysic. Et in isto sermone non numerauit nisi propositionem maiorem, & tacuit minorem, & conclusio nem. syllogismus antem sic componitur. Motus rectus infinitus impossibile est vt perficiatur in esse: & omne, cuius esse impossibile est vt perficiatur, impossibile est vt incipiat esse: sergo motus rectus infinitus impossibile est vt incipiat esse: &, cum impossibile sit vt incipiat, & impossibile sit vt perficiatur: ergo impossibile est vt sit, Propositio autem dicens quod illud, quod impossibile est vt perficiatur, ipossi bile est vt incipiat esse, manifesta est per se.
D. d. Itio autem est translatio de loco ad locum. id est & etiam motus rectus est de contrario ad contrarium: & quia contraria sunt finita: ergo motus rectus est finitus. Et haec est declaratio secunda, qua vsus fuit in Octauo Physi. sed hoc latet in motu locali, quia contraria in loco non ma nifestantur per se. Sed iam declaratum est in primo huius libri quod contrarietas existit in eo perfecte, & etia locutus fuit de hoc alquantulum in Quinto Physi.
D. d. Et dicamus etiam quod nos videmus ignem, &c. haec est tertia declaratio, quod locus, ad quem graue mouetur, est finitus, quoniam vide mus terram cadere super omnem su¬. perficiem planam, positam in terra perpendiculariter ex omnibus partibus mundi. v. g. quod, si in hoc orizonte posuerimus superficiem planam aeque distantem superficiei, secantisphaeram in duo aequalia super centrum, & polos, inueniemus lapides perpendiculariter cadentes super ipsam. & similiter inueniemus ignem, ascendentem perpendiculariter ab ea. &, cum hoc fecerimus in aliquo orizonte, in quo stellae apparentes sunt aliae ab apparentibus in praedicto orizonte, similiter inueniemus ignem, & terram moueri super lineas, & angulos, super quos mouebantur in praedicto orizonte. Et hoc intendit, cum d. secundum angulos consimiles. &, quia terra, sicut declaratum est, est sphaerica, & istae super ficies sunt contangentes sphaeram terrae, & perpendiculares super diametros, quae diametri, cum extrahentur, erunt perpendiculares ad has superficies, manifestum est quod terra mouetur ad inferius super diametros sphaerae terrae, & ignis ad superius super eosdem. Et, quia omnes diametri perueniunt ad punctum centrimanifestum est, quod terra mouetur ad illud punctum. vnde videtur necessario quod locus eius est finitus. &, quia lineae exeuntes a centro, occurrunt circunferentiae super angulos rectos, manifestum est quod ignis mouetur ad superficiem corporis sphaerici circum dantis terram. vnde centrum terrae debet esse centrum corporis istius quoniam, cum posuerimus quod motus ignis est super diametros, & posuerimus motum eius esse aequalem, quia im possibile est vt motus naturalis sit lon gior alio motu naturali, quoniam sicut anguli sunt aequales, sic necesse est vt diametri sint aequales, &, quia ita est, necesse est vt ignis moueatur ad circunferentiam corporis, cuius centrum est centrum terrae. & hoc est il lud, quod declarauit Arist in Secundo istius libri, quod innuit in capitulo sequenti. & Ari. praeposuit primo propositionem, ex qua sequitur, illud, quod intendebat de terra, & igne declarare, & est, quod mouentur ad loca finita, quorum vnus est centrum sphaerae, & alius est circunferen tia. Deinde d. Et, si ita sit, necesse est vt aliquod corpus moueatur ad medium id est &, cum posuerimus quod terramouetur super diametrum sphaerae terrae ad inferius, contingit vt perueniat ad centrum. erit ergo aliquod corpus, quod mouebitur ad medium necessario. Et, cum declarauit quod ex motu istorum corporum super angulos aequales apparet quod graue mouetur ad centrum corporis sphaericiterrae, & quod ignis mouetur ab illo eo dem puncto, incoepit quaerere vtrum ille punctus sit centrum concaui orbis Lunae, quod est centrum mundi, aut sit extra ipsum. & quasi transmittit nos ad illud, quod declaratum est in Secundo, & d. sed tamen autm ad medium mundi mouetur, aut ad medium terrae. id est necesse est vt iste punctus, qui est medium terrae, sit idem cum centro mundi, aut aliud
D. d. differunt enim sicut diximus superius. ita reperitur in lib. et, si verum est, erit intentio istius sermonis dare causam, propter quam possibile est vt alterum duorum centrorum sit extra alterum, et est, quia sunt duo in esse, et definitione, non quod ipse opinetur quod duo centra sint diuersa. iam enim declarauit hoc in Secum do. Et forte fuit error scriptoris, qui debebat scribere, non enim differunt sicut declarauimus, quoniam hoc est illud, quod declarauit in Secundo istius libri, quamuis declaratum sit cum hoc. quod duo centra sunt in asse.
Commentum 34
Idest, &, cum posuerimus quod graue, & leue mouentur in eodem loco, & quod leue mouetur ad concauum orbis, & natat super omnia corpora, & quod terra mouetur ad medium istius concaui, continget vt medium sit contrarium huic orizontiEt dicit hoc, quia, cum isti duo motus sint contrarij, necesse est vt locaeorum sint contraria, & quod mota istis motibus sint etiam contraria,
Deinde dicit: Et, si ita sit, necesse est, &c. idest, & si haec duo loca maxime distant abinuicem, & omnia, quae sunt huiusmodi, sunt duo, necesse est vt leue, & graue simpliciter, quae maxime distant, sint duo. & propter hoc, quod declaratum est hic, dicitur in definitione contrariorum quod sunt ea, quae maxime distant in esse, & loco. Et causa, propter quam maxime distant in esse, est, quia maxime distant in loco. locus enim est perfectio maxime in istis corporibus, & forma, vt declarauit, & declarabit. &, quia haec duo sunt contraria in loco, & esse, necesse est vt inter ea existat medium, de quo dicitur esse graue, & leue secundum conparationem ad vtrunque extremum. Et hoc intendit, cum dicit. Et est alius locus, &c. idest & contingit ex hoc vt inter ea sit locus medius, scilicet quod natura istius loci sit media inter naturas illorum duorum locorum, & similiter natura corporis, aut corporum existentium in eo. Themistius autem dicit, quod causa, propter quam haec media debent esse duo, non vnum, danda est in Libro peri Geneseos: cum hoc non appareat de natura grauis, & leuis, sed de natura contrarietatis, secundum quam consyderandum est de eis in illo lib
Deinde dicit, quia inter ea est quasi orizon, & medium, idest & causa, propter quam locus iste componitur ex natura duorum locorum, est, quia medium componitur ex duobus extremis, quae sunt hic, orizon, & medium. Deinde d. & ideo fuit aliud graue, & aliud leue, vt aer, & aqua idest, & qua in hoc loco existit natura orizontis, & natura medij mundi, quas est impossibile admisceri ad inuicem, necesse est, vt corpora existentia inter ea sint duo, scilicet aer, & aqua. Et ex hoc apparet contrarium eius, quod d. Themistius. & hoc, quod dicit Aristo. est manifestum. Quia enim est impossibile vt loca contraria admisceantur, & oportet vt in natura mixtionis inueniatur intentio duorum extremorum, necesse est vt loca, quae sunt inter duo extrema, sint duo tantum. IQuoniam autem centrum terrae idem est cum centro mundi, manifestum est ex hoc. medium enim quod est locus terrae, non est contrarium orizonti, quod est locus ignis, nisi in quantum est medium orizontis: & medium orizontis est medium conporis coelestis, scilicet centrum eius: ergo medium corporis coelestis est medium mundi, & terrae.
Commentum 35
Vult declarare, quod istorum corporum continens nobilius est contento. forma enim ad materiam se habet sicut continens ad contentum. locus enim superior est quasi forma loco inferiori. quoniam, cum demon¬ strauit quod graue, & leue sunt contraria, quia medium, & orizon sunt contraria, vult modo declarare quod non simpliciter sunt contraria, sed vno modo sunt contraria, & alio modo relatiua, cum quaedam eorum perficiant alia. Si igitur secundum hunc modum dicantur esse contraria, erit sicut contrarietas inter nobilius, & minus nobile, vt nobilior est forma materia forma enim non dicitur nisiin respectu materiae. Et vniuersaliter intendit declarare, ea habere duas dispositiones propter locum, contrariam, scilicet & consimilem: contrariam, quia formae eorum sunt contrariae: consimilem, quia quaedam eorum perficiunt quaedam. Et dicit: Et dicamus quod continens, &c. idest quod continens est ex genere formae, & contentum ex genere materiae.
Deinde incoepit declarare hoc inductione, & exemplo, & dicit, hoc enim contingit omnibus, &c. idest haec enim dispositio, scilicet compositio rerum ex materia, & forma ita existit in praedicamento vbi, sicut in aliis praedicamentis. Et dicit, hoc, quia hoc manifestum est in aliis, & latet in vbi. & vult docere quod hoc, quod dictum est de loco, non est extraneum, sed naturale. Et dicit dico quod qualita tis hoc est quasi forma, &c. idest videmus enim quod sicut in substantia, & quantitate, & qualitate inuenimus aliquid quasi materiam, & aliquid quasi formam, sic debet esse in eis, quae essentialiter ex istunt in loco, sicut haec prima simplicia. non enim omne, quod existit in loco, dicitur, locus de eo essentialiter. sed hoc sic est de elementis. & ideo secundum quod essentialiter sunt in loco, est vnum quasi forma, & reliquum quasi mam. locus enim est causa essentialis contrarietatis, & consimilitudinis illo rum corporum simplicium. Deinde dicit, locus autem superior est quasforma, &c. idest & ideo continens est quasi forma loci contenti. locuenim est causa essentialis contrario tatis, & similitudinis istorum corporum.
Deinde dicit. Et inuenimum etiam in materia graue, & leue. idest quod sicut corporum hoc est graue, & hoc est leue, sic materia, scilicet quod quaedam est materia grauis, & quaedam leuis rei.
Deinde dicit, mi teria enim si fuerit inferius, &c. idest & hoc necesse est, quia, cum materia est in potentia illius, cuius est materia, necesse est vt habeat naturam illius, in quod potest, scilicet quod si fuerit potens in substantia, erit substantia, &, si in accidens, accidens. Et, cum ita sit, & graue non est graue in actu, nisi inquantum est in loco inferiori in actu, & similiter leue non est leue in actu, nisi inquantum est in loco superiori in actu, necesse est vt illud, quod est in potentia in loco inferiori, sit materia grauis, & illud, quod est in potentia in loco superiori, sit materia leuis. & descripsit materiam hac descriptione, & non dicit quod materia est illud, quod est in potentia graue, aut leue, quia grauitas, & leuitas non inueniuntur, in his corporibus, nisi propter locum. & ideo accepit in definitiatione materiae rei grauis quod est illud, quod potest in vbi inferius, non in ipsum graue, cum vbi inferius, sit quasi forma grauis, & similiter fecit in definitione materiae leuis.
D. d. & est vnica, ne aliquis existimet quod propter diuisionem materiae in graui, & leui diuidatur materia prima numeraliter. iam enim declaratum est in pluribus locis, primam materiam esse vni cam in subiecto, plura habilitate. Et, cum narrauit materiam esse vni cam secundum subiectum, & plurasecundum habilitatem, & sua habilitas ad recipiendum duo contraria sit aequalis, dicit, sed non est vnica in superiori, & inferiori, sicut corpus sanum, & infirmum. idest sed non recipit superius, & inferius, sicut cornpus recipit sanitatem, & infirmita tem. idem enim corpus, licet recipiat vtranque, tamen non aequaliter. anitatem enim videtur recipere essentialiter, aegritudinem autem accdentaliter: materia vero aequaliter recipit contraria. Et hoc intendit, cum dicit, quamuis sit vnum, tamen suaintentio, &c. idest quod corpus auimalis, licet sit vnum secundum subiectum, & duo secundum habilitatem ad recipiendum sanitatem, & infirmitatem, tamen sua habilitas. quae est ad sanitatem, non est sicut ad infirmitatem. quod non contingit materiae primae.
Commentum 36
Cum declarauit quod haec corpora simplicia sunt adinuicem quasi materia, & forma, vult declarare quod leue simpliciter est forma simpliciter graui simpliciter, & quod duo corpora interiacentia sunt materia, & forma secundum comparationem, scilicet forma ei, quod continet ex inferiori, & materia ei, a quo continetur, & quod propter hoc necesse est vt corpora grauia, & leuia sint quatuor, & dicit. Reuertamur igitur, &c. idest & dicamus quod corpus, quod est quasi forma simpliciter, est corpus, quod mouetur ad superius in tribus locis terrae, & aquae, & aeris, & quod est quasi materia simpliciter est corpus, quod mouetur ad inferius in tribus locis aeris, & ignis, & aquae.
Deinde dicit, coniunctio autem, &c. idest corpora autem, quae sunt inter ista, necessario sunt, duo, ita, quod proportio vnius eorum ad alterum sit, sicut proportio leuis simpliciter ad graue simpliciter, scilicet sicut proportio formae ad materiam. si enim medium esset vnis cum, non haberet tunc in se aliquid, quasi formam, & aliquid, quasi materiam.
Deinde dicit: Et ideo aqua, & aer, &c. idest, quia haec corpora sunt duo secundum distinctionem, necesse est vt vtrunque habeat grauitatem, & leuitatem, verbi gratia, quod aqua habet grauitatem in loco aeris, & leuitatem in loco terrae, & aer habet grauitatem in loco ignis, & leuitatem in loco aquae, & terrae. Deinde dicit, aqua enim descendit, &c. idest diximus quod vtrunque istorum duorum corporum mediorum habet grauitatem, & leuitatem, quia videmus aerem ascendere super omnia corpora, praeter ignem, vnde videtur habere grauitatem in loco ignis, & leuitatem in loco terrae, & aquae. & similiter aqua, quia descendit subomnibus corporibus, praeter terram, dicemus quod habet leuitatem in loco terrae, & grauitatem in tribus locis
Commentum 37
Idest, Dicamus igitur quod, si vnum corpus ascendit super omnia corpora, & aliud descendit sub omnibus, propter istam causam, scilicet quod locus corporis ascendentis super omnia est quasi forma loci, descendentis sub omnibus, medium autem inter extrema debet habere intentionem duorum extremorum, necesse est vt inter haec duo loca, sint alia duo loca, ita, quod vnum eorum sit quasi materia, & alterum quasi forma. vn de necesse est quod in istis duobus locis existant duo corpora, quorum vtrunque habeat grauitatem, & leuitatem, & vnum sit ad alterum quasiforma, reliquum quasi materia.
Deinde dicit: Quapropter necesse est vt elementa sint quatuor, scilicet cum ad minus sint loca quatuor, ne cesse est vt corpora sint quatuor. & dicit, non dico primum elementum, quoniam hoc nomen elementum aliquando dicitur de his quatuor conporibus, aliquando de prima materia
Deinde dicit, & ideo generatio isto rum elementorum fit ex inuicem, idest, &, quia materia eorum est vna, fuit possibile vt haec elementa generarentur ex inuicem. si enim haberent materias diuersas, non reciperem, suas formas reciproce, quia materiae diuersae non recipiunt nisi formas diuersas, quia enim habent vnam materiam, ideo possunt generari ex inuicem quia vero videmus ea generari ex in uicem, sciuimus ea habere vnicam materiam.
D. d. Et ista, quamuis generentur ex inuicem, idest & quanis ista generentur ex inuicem, quia habent vnam materiam, tamen formas habent diuersas secundum substantias, & dicit hoc, contra abnegantes causam formalem, & concedentes materialem, Tvt opinabantur Antiqui. ex quo contingit vt haec corpora sint eadem in substantia, & plura secundum accidentia.
Commentum 38
Iste sermo est quasi contradicens praedicto, in quo demonstrauit necessarium esse vt media sint duo, in isto autem dat hoc esse possibile, non necessarium. & forte induxit ipsum in forma quaestionis, & reliquit nobis eius dissolutionem vt sepe facit. Ratio enim ita formatur. Omnia duo extrema, inter quae existit medium, habens intentionem duorum extremorum, possibile est vt illud medium sit vnum, & possibile est vt sint plura vno: sed ignis, & terra sunt talia extrema: ergo possibile est vt inter haec duo extrema sit, aut vnum corpus, aut plura, non de necessitate
Et iste sermo est valde sufficiens, & super ipsum est sustentatus Themi¬ stius, dicens quod ex hoc loco non declaratur quod elementum medium est plus quam vnum, nedum vt declaretur quod sit. Nos autem dicimus quod media, quae sunt inter duo extrema contraria in forma, scilicet in qualitate, aut in substantia, alia sunt a mediis, quae sunt inter extrema contraria in loco. contrarietas enim inuenitur in forma, & in loco aequiuoce, scilicet quod duo loca contraria debent esse contraria in formis, & locis. contraria autem, quae sunt in aliis praedicamentis, sunt duo in forma, & vnum in subiecto. Et, cum ita sit, & contraria, quae sunt in loco, sunt duo in forma, & duo in subiecto, econtrario contrariis, quae sunt duo in forma, & vnum in subiecto. Et, cum ita sit, & medium debet habere intentionem duorum extremoram secundum riam diminutionis, necesse est vt medium in loco habeat duas intentiones contrarias in forma, & in subiecto. vnde necesse est vt medium inter duo loca contraria habeat aliquam contrarietatem in forma, & in subiecto, vnde necesse est vt diuidatur in duo loca, cum loca non numerentur, nisi propter numerationem subiecti. alia vero contraria in aliis praedicamentis, quia sunt vnum in subiecto, & contraria secundum formas, medium etiam fuit in eis vnum in subiecto, & duo secundum formam: & ideo fuit possibile vt inter illa comtraria inueniretur vnum medium, aut plus quam vnum. medium autem, quod est in loco, quia est impossibile vt sit vnum in subiecto fuit etiam impossibile vt esset vnum. quoniam, si esset vnum in subiecto, non inueniretur in eo contrarietas, quae est in extremis: quemadmodum inuenitur in mediis, quae sunt inter extrema contraria. contrarietas enim, quae est in extremis, quae sunt in loco, est in subiecto, & in forma. vnde necesse est vt contrarietas, existens in medio sit in forma, & in subiecto secundum viam diminutionis. Et ideo necesse est vt locus medius diuidatur in duo loca, quorum vnus est quasi forma, & alius quasi materia. & hoc manifestum est ei, qui bene consyderaue rit, licet in eo sit aliqua difficultas, propter quam latuit Themistium.
Commentum 39
Putatur quod hoc capitulum contradicat capitulo praedicto. In praedcto enim declarauit quod omnia praeter ignem habent grauitatem, & omnia praeter terram habent leuitatem, scilicet in suis locis, in hoc autem vult declarare quod omnia praeter ignem, habent grauitatem in suis locis. &, cum ita sit, non intendit in hoc loco declarare, nisi quod grauitas medio rum in suis locis est magis, quam leuitas eorum, non quod non habeant in suis locis leuitatem omnino. & hoc apparet ex suis verbis, & ex sua rsitione Et dicit. Reuertamur igitur, & dicamus, idest, dicamus quod in vnoquoque istorum corporum grauium, & leuium inuenitur grauitas in suo loco, praeter locum, qui est inferior eo, & hoc in habentibus locum inferio rem. Et intendit per grauitatem in suo loco, sicut diximus superius, facilitatem motus elementi in eo. & si militer intendebat per leuitatem in capitulo praedicto, vbi dicit, quod in omnibus inuenitur grauitas, & leui¬ tas praeter ignem, in quo inuenitur tantum leuitas, & in terra tantum grauitas. In hoc autem loco, cum fecit comparationem inter grauitatem, & leuitatem, quas habent in suis locis, inuenit grauitatem vincentem, & inuenit leuitatem, quam habent, in suis locis, propinquiorem ad motum violentum, scilicet quem habent in loco superiori. verbi gratia, quod, cum inuenit motum aquae in suo loco ad superius valde propinquum suomotui ad locum aeris in essendo violenter, dicit, quod aqua habet grauitatem in suo loco. & similiter apparet hoc in aere. & incoepit sic declarare, & dicit, terra autem habet grauitatem in omnibus corporibus, id est in omnibus locis.
Deinde dicit: Et verificatio huius est, &c. idest & signum, quod aqua habet grauitatem in suo loco, est quod, cum auferetur pars terrae sub ea, descendet ad locum eius facile, &, cum auferretur, pars aeris, non ascendet ad locum eius, nisi difficile, vnde videtur quod maiorem grauitatem habet in suo loco, quam leuitatem. tamen non est neo andum propter hoc ipsam habere leuitatem aliquam. & hoc manifestum est de aqua, quia vicina est corpori graui simpliciter. sed dubiur est de loco aeris. Sed etiam, cum pars aquae aufertur, statim aer descendit ad locum illius partis. & forte hoc fit violente ex necessitate vacui& forte hoc fit, quia grauitas vincit in eo, sed Aristo. verificat, idest reputat pro vero, quod motus eius ad locum aquae facilior est suo motu ad locum ignis. &, si motus eius ad locum ignis posset sentiri, esset difficilior quam motus eius ad locum aquae, sicut videmus in aqua, & tunc diceremus praetise quod grauitas vincit in eo. Arist. autem ponit hoc pro manifesto sensui. & ideo dicit quod, si terra aufemratur, tunc aqua mouebitur ad suum locum facile: &, si aer auferatur, non mouebitur aqua ad locum eius, nisi vio lente: quemandmodum, si aqua auferatur, non mouebitur terra ad locum eius, nisi violente: aer enim tunc impediret ipsam propter necessitatem vacui. si igi tur aer non moueretur ad locum aquae, nisi violente, tunc aqua moueretur ad locum terrae, & consequeretur eam aerviolente, sicut ignis consequitur locum aeris violente. iam enim determinatum est, quod ignis non mouetur ad locum aeris, nisi violente. & tunc aqua haberet duas naturas facientes sibi vio lentias scilicet aerem, & terram, & duo sunt fortiora vno. declaratum est autem quod potentiae istorum elementorum sunt aequales, & sic aqua non moueretur, ad locum terrae, nisi violente. haec igitur declaratio est Arist. per quam probat quod aer est grauis in suo loco.
D. d. &, si aer auferatur, non mouetur ignis ad inferius, nisi violente. id eest quia ignis est leuis simpliciter, manifestum est quod, cum aer expelleretur ad inferius, ne cesse est vt moueatur violente ad locum aeris. Si igitur, cum aqua expelleretur ad inferius, moueretur aer violente ad locum eius, contingeret, cum aqua expelleretur ad inferius, vt aer moueatur ad locum aquae violente, & ignis ad locum aeris violente: & sic expulsio aquae ad locum terrae est violente, quod est contrarium sensui. & super hanc declarationem debemus sustentari in demonstrando quod aer habet grauitatem in loco suo magis, quam leuitatem,
Et cum Themistius non intel lexerit hanc demonstrationem, abnega uit quod motus aeris ad locum aquae eit, fa¬ cilior, quam motus aquae ad locum aeris, sicut etiam non intellexit sermonem Ariscum dicit quod habent grauitatem in suis locis, & leuitatem. & dicit quod, si haberent grauitatem in suis locis, quiescerent in eis violente, & mouerentur ad ea vio lente. Et tunc bene declaratum est tibiex onstro sermone quod hoc nomen grauitas diuersimode dicitur de eis, cum fuerint in suis locis, & cum fuerint in locis superioribus. Et, quia haec elementa habent grauitatem in suis locis fuit possibile vt admiscerentur facile cum terra ex motibus corporum coelestium, & vt partes graues entium fierent, & etiam quod spiritus in animalibus non mouetur ad superius ex hoc, quia pars grauis magis est in eo, quam leuis. &, cum pars ignea, quae est in eo, sit leuis simpliciter, non accidit ei grauitas, nisi propter partem aeris admixtam cum ea. & ideo, cum istae duae partes segregabuntur, moritur animal. Et etiam signum, quod grauitas in aere est magis quam leuitas, est, quia, si essent aequales, tunc res compositae ex aere, & igne nun quam descenderent ad inferius vt assub, & fulmina, & alia, quoniam, si cum vnaparte ignis congregarentur mille aeris, tunc compositum impossibile esset vt moueretur ad inferius secundum illos. Et signum, quod grauitas in eo est magis, quam leuitas, est, quia causa leuitatis in eo est calor, & causa grauitatis in eo est humiditas. & omnes conueniunt quod humiditas in eo est maior, quam caliditas, cum videatur esse humidior elementis ex definitione huniditatis, vt declaratum est in Lib. peri Geneseos. & per istam partem humidam descendunt fulmina ad inferius, & assub. Et, cum d. quod ex successione aeris in caunam videtur quod aqua moueatur in caunam violente, & quod hoc est signum, quia aqua mouetur ad locum aeris violente, & posset aliquis dicere ei quod, si ita esset, contingeret quod, cum aqua sugeretur in cannam, quod terra moueretur superius violente, d. rndendo, terrae autem non contingit hoc, &c. id eest quia superficies terrae est sicca, & superficies aquae est humida, non possunt adunart, neque et possibile est vt terra attrahatur, conse quendo attractionem aeris. & ideo, cum ventosae appositae fuerint super corpus siccum terrestre, deinde sugerentur, fortiter, finderentur ventosae, aer enim impossibile est vt moueatur a suo loco, nisi cum corpus, quod tangit, sequatur ipsum. &, cum corpus siccum impossibile est vt attrahatur cum eo, attraheretur, corpus vasis terrestre, & sic finderetur.
D. d. & ideo, cum in vase ignito candente fundetur aqua, statim aqua elenabitur, &c. & hoc quod d. manifestum est. Sed expositores non possunt dare causam, propter quam eleuatur aquain vase, & non eleuatur aer, qua est in eo, aquae enim non accidit hoc in vasenisi cum clauditur orificium vasis statim, cum in eo ponitur candela, demde aliquis conuerteret ipsum super superficiem aquae, ita, quod aer subito non possit intrare ipsum. Et Themi d. quaerendo, cum aer, qui est in vase, sit in suo loco, quare igitur attrahit aquam, quae infra est, ad superius, aut quare, postquam oppilatio aufertur, fit in aere virtus attractiua noua. Alex. autem dat causam duobus modis. D. Themidestruxit ipsos, vt dicitur, & nmihil ipse d. in hoc. D. enim quod aer est calidus. cum ergo infrigidabitur ex aqua inspissabitur, & veniet in quantitatem minorem. & propter necessitatem vacui sequitur aqua aerem, & implet loca vacua enacuata ab aere. Themistius autem contradicit huic sermoni ex hoc, quod tale vas¬ attrahit aquam calidam. & similiter ego etiam dico quod potest contradici de ventosis igneis attrahentibus carnem,
D. autem alio modo, quia calor, cum attrahit humorem, mouetur humor plus, quam moueat virtus attrahens, quapropter, constringet aerem ad superius vasis. & huic etiam contradicitur per ventosas medicorum. Et Themistius contradicit huic, dicendo quod inopinabile est quod attractum expellat attrahens in hora, in qua attrahit ipsum, ita, quod attrahens attrahat aliquid, & expellatur ab eo insimul. Nos autem dicamus, quod causa in hoc manifesta est, & propinqua consyderanti. Et mirum est de istis hominibus, profundis, quomodo ignorabant hoc. Cum enim aliqua pars aeris transmutabitur in naturam ignis, mouebitur illa pars in loco aeris superius, & tunc corpus, quod est sub ea, siue aer, siue aqua fuerit, consequitur. Si ergo illud corpus, quod est sub ea, non consequatur ipiam, tunc illa pars ignea stabit violente in loco, in quo transmutabatur in ignem, & non mouebitur ad superius. cum autem ignis ponitur in orificio vasis, statim transmutatur illa pars aeris in ignem. cum igitur vas conuertetur in illa hora, & claudetur suum orificium, tunc ignis quaeret aerem. vt moueatur ad superius, & tunc non consequetur ipsum aer, cum sit oppilatio, & stabit sic illic violente in principio vasis. &, cum oppilatio affertur, & orificium vasis fuerit positum super aquam, tunc illa pars ignea mouebitur ad superius vasis, & figurabitur figura ignea, & non implebit vas, quapropter consequitur ipsumus vas ad locum vacuum, & iam fregi quoddam vas post statum aquae in eo, & inuenieam applicaram in lateribus vasis, Et haec est causa etiam in illo, quod consequitur in ventosis igneis, Haec igitur est prima causar motus aquae ad superius. De inde post ipsam secunda est causa, quam dat Alex scilicet quod, cum pars ignea aeris extinguetur, infrigi dabitur, & sic aer occupabit minorem locum, & attrahet aquam de necessitate vacui. Et non est impossibile vt post istas sit causa tertia, quam innuit Alexan. in secundo sermone. Cum enim aqua attrahitur ab his dua bus causis, non est: impossibile vt remaneat mota ad superius post abla tionem istarum duarum causarum, quousque aer constringitur in loco minimo. Iste igitur motus componitur ex tribus causis. quarum Prima est motus partis igneae ad superius. Secundaest transmutatio partis igneae ad minorem quantitatem. Tertia est motus aquae per se propter fortitudinem, & velocitatem motus, quas acquisiuit ex istis motibus duobus. iam enim dictum est quod vtrunque istorum elementorum scilicet aer, & aqua habet leuitatem, & grauitatem. & ideo fuit possibile, cum acceperit ab altero principium motus superius, aut in serius, vt moueatur aliquandiu ab illo motu, postquam motor quieuerit. Et signum eius, quod iste motus componitur ex istis causis sibi succedentibus, est, quia iste motus remanet in tempore multiplici ad tempus, in quo mouetur pars ignea ab inferiori vasis ad superius vasis: & non est impossibile vt attrahens attrahat primo: &, cum vigorabitur motus attracti, expel et attrahens, quia erit velocior motu eius. & ideo non contingit Alex. contradictio Themistii, scilicet vt idem attrahat aliquid, & expellatur ab eo in simul.
D. d. Et sicut terra non mo¬ uetur ad superius, &c. id est & sicut vide mus aquam copulatam cum terra, cum aufertur, non consequetur ipsam illa pars, nisi violentelspropter hanc causam, quia terra est grauis simpliciter, idest nullam habet leuitatem, ita debet esse, cum imaginauerimus aliquam partem aeris copulatam cum superficie ignis expulsam ad inferius, scilicet, vt ignis non moueatur ad aeris locum, nisi violente, cum nullam habeat grauitatem. Declaratum est igitur ex hoc, quod ignis mouetur violente ad locum aeris, & aer ad locum eius ex hoc, quod prius declarauimus quoniam autem aqua mouetur violente ad locum aeris, manifestum est sensui: & similiter mouetur sponte ad locum terrae: & similiter quod terra mouetur violente ad locum aquae. Suns igitur quinque rationes. quarum duae sunt manifestae sensui, scilicet motus aquae ad terrae locum sponte, & motus eius violente ad locum aeris. Et tres sunt declaratae, demonstratione fcilicet, quarum vna est motus aeris sponte ad locum aquae: & motus eius violente ad locum ignis: & motus ignis violente ad locum aeris.
D. d. Declaratum est igitur, &c. idest declaratum est graue corpus esse simpliciter, & corpus graue esse secundum comparationem ad aliud corpus. Graue enim simpliciter differt a comparatiuo, quia graue simpliciter non dicitur secundum comparationem ad aliquod corpus, graue autem comparatum dicitur secundum comparationem. ad aliud. &, cum ita sit, est graue in feEt, cum narranit graue secundum comparationem esse, dedit causam in hoc, & dicit Est enim graue aut in suo loco, aut in loco corporis continentis. idest & diximus graue esse secundum compa¬ rationem, quia videmus quaedam corpora grauia in loco corporis superioris, & in suis locis. Et intelligendum est per grauitatem in suis locis, quod superius diximus scilicet expulsionem eorum a faciente violentiam facile ad inferius
D. d. propter similitudinem suae materiae, &c. id est & ideo haec corpora, cum fuerint extra sua loca, mouentur ad ipsa, quia materia corporis moti similis est corpori, cuius vltimum est locus corporis moti. v. g. quod aer ideo mouetur in loco ignis ad inferius, quia quaerit vltimum simile scilicet concauum ignis. iam enim declaratum est quod comtinens cuiuslibet istorum est quasi forma contenti. & quasi hic vult dare causam, propter quam quaedam sunt, perfectiones quorundam in vbi, & est, quia vnam materiam habent, quoniam, si ita diuersificarentur in materia, si cut in forma, tunc se fugerent adinuicem, & segregarentur in loco, & non mouerentur adinuicem secundum perfectionem, cum contraria fugiant se adinuicem, & consimilia sunt ea, quae copulantur adinuicem.
Commentum 40
Vultus rememorare illud, quod de laratum est de differentia, quae est inter suum sermonem, & sermones Antiquorum. Sermo enim eius conuenit graui, & leui simpliciter, & secundum comparationem, Antiquorum autem non conuenire videtur, nisi eis, quae sunt secundum comparationem. v. g. quod dicentes vacuum, & plenum esse causam leuis, & grauis, & quod in leui vincit vacuum, & in graui plenum, necesse est vt nihil sit leuesimpliciter, aut graue simpliciter. Cum enim posuerimus aliquod corpus leue, in quo vacuum vincit plenum, in aliqua, proportione possibile est inueniri aliquod corpus, in quoproportio vacui ad plenum erit maior illa, quapropter hoc corpus debet ascendere super illud primum. & similiter etiam possumus inuenire tertium ascendens super secundum, & quartum super tertium, & sic in infinitum. vnde nullum corpus videbitur ascendere super omnia. & similiter de grauivnde videbitur quod nullum corpus erit graue simpliciter, & sic nihil erit inferisimpliciter, aut superius simpliciter. & sic loca erunt infinita, & ideo motus erunt infiniti. quod est contrarium ei, quod est positum. Et similiter continoit Platoni, & sequacibus eius, ponentibus cam leuitatis, & grauitatis esse multitudinem, & paucitatem triangulorum. Et d. Et, si ita sit, manifestum est, &c. idest &, si loca sint terminata, ex quo inueniuntur graue, & leue simpliciter, manifestum est quod impossibile est inuenire corpus ascendens supra leuesimpliciter, aut descendens sub grauisimpliciter. Et ideo dixit vt sint duo conmtraria, &c. id est quod, cum non fuerit positum leue, & graue simpliciter, tunc leue non erit contrarium graui. contraria enim sunt ea, quae maxime distant. Cum autem supra omne corpus leue inuenitur corpus leuius, & sulomni graui inuenitur grauius, nullum erit corpus leue, quod maxime distet a graui: vnde non erunt contraria: ergo non habebunt medium. & ideo contingit ponentibus leue, & grauesecundum comparationem, & non absolute ponere media sine contrariis, inter quae sint illa media.
D. d. Quoniam, si materia grauis, & leuis, &c. id est &, si causa grauis, & leuis esset vacuum, & plenum, vt Pythagoras d. aut magnitudo, & paruitas triangulorum, vt Plato d. aut multitudo, & paucitas partium, vt Democritus d. tunc nihil esset graue, aut leue simpliciter.
D. d. tunc mnia corpora mouerentur ad superius & ad inferius. id est essent media. haec eni est dispositio medi. scilicet vt in eo congregentur contraria.
D. d. Et nihil esset leue simpliciter, nec graue simpliciter. & iam declarauimus in prologo huius capituli, quomodo hoc contingit eis:
D. d. cum omnia corpora mouerentur ad inferius. idest cum contingit huic positioni quod omnia corpora mouerentur ad inferius, aut ad superius, quia grauia componuntur ex triangulis magnis, aut ex partibus multis, & leue ex triangulis paruis, aut ex partibus paucis. & dixit quod contingit huic positioni quod omnia mouerentur ad inferius, quia, cum posuerimus aliquod corpus graue propter multitudinem: partium, possibile est inuenire aliquod corpus plurium partium, quapropter mouebitur ad inferius prodicti corporis: &, si acceperim aliquod aliud corpus plurium partium quam sit secundum, mouebitur etiam sub secundo, & sic in infinitum: ergo possibile est vt sub omni corpore descendat aliud, & super omne corpus ascendat aliud. Haec igitur est intentio sui sermonis, quod omnia corpora mouerentur ad inferius. v. g quod, si causa leuitatis ignis est, quia est pauciorum partium quatuor elementis, & possibile est imaginari corpus pauciorum partium igne, erit corpus hoc ascendens super ignem, & erit ignis grauis in loco istius corporis, cum de scendet ex eo ad suum locum. & similiter comtingit vt hoc corpus etiam sit graue in aliquo loco superiori.
D. d. & hoc falsum est ponere, &c. id est & falsum est ponere quod omne corpus mouetur ad iliud, quod est inferius.
D. d. videmus enim aliquod corpus, &c. id est & signum eius, quod non omne corpus est possibile moueri ad inferius, est, quia videmus ignem semper moueri ad superius, & nunquam ad inferius, & terram semperad inferius, & nunquam ad superius. Et d. hoc, quia, cum nullus locus inueniatur super locum ignis, impossibile est vt imaginetur illic locus, in quo esset grauis. Causa igitur grauis, & leuis, vt sint simpliciter, est terminatio in parte superiori, & inferiori simpliciter: & causa, quod superius, & inferius sint simpliciter, est finitas extremorum loci: & causa finis extremorum in loco est, quia vnum extremorum est circunferentia, & aliud est centrum. &, si non, tunc finitas non inueniretur in longitudine recta. longitudo enim recta non est finita per se, sed propter aliquod finitum per se, scilicet longitudinem rotum dam. & ex hoc asparet quod loca sunt tantum duo, & impossibile est plures esse mundos vno Causatur igitur motus ad superius, & ad inferius est forma corporis, & causa formae est locus, & causa loci est corpus sphaericum. & iam apparet hoc, quod non est de locis istorum, sicut est de locis aliorum corporum naturalium. Tloca enim in istis elemtis sunt causae locatorum, in aliis autem corporibus est econuerso, id est quod locata sunt causae locorum: licet hoc inuenia in eis secundum prius, & posterius, & non aequaliter scilicet quod compositorum id, quod est vicinius elementis, locus eius est ei magis necessarius, & indiget plus loco secundum illud esse, & quanto remotius tanto minus, ita, quod existimatur quod esse tia locati est necessitas esse loci. Et secundum hoc non est impossibile vt differentiae substantiarum sint accidentia. Potest enim aliquis dicere, cum locus sit accidens, quomo, potest esse causa substantiae. & hoc est impossibile, vt videtur, famoseSed demonstratio innotuit iam circa hoc. & causa in hoc est, quia formae elementorum sunt diminuti esse quoniam quanto magis forma erit perfectioris esse, tanto magis erit manifestius vt sit accepta in definitione accidentium in formato: & quanto magis fuerit diminuti esse, tanto magis erit econuerso. & ideo videmus quod caliditas, humiditas, frigiditas, siccita sunt causae in formis elementorum, & sunt causatae in formis animalium,
t similiter est de tribus dimensionibus cum prima materia, scilicet quod sunt prima formarum existentium in ea in actu, & ideo putauerunt quidam quod corporeitas est substantia. Arist. autem concedit quod differentiae quarundam substantiarum sunt de aliis praedicamentis, s vt differentiae alicuius substantiae in loco accipiant aliquod aliorum praedicamentorum, Haec autem perscrutatio non conuenit huic scientiae, sed primae Philosophiae, consyderanti desubstantiis, & accidentibus, & priori tate vnius ad alterum in definitione, & constitutione.
D. d. Et, si vacuum esset causa leuitatis, nullum corpus esset, quod semper, & in omnibus locis moueretur ad superius, aut ad in ferius, sicut ignis, & terra. & hoc intendit cum d. semper. quod enim in aliquo loco mouetur inferius, & inalio superius, vt aer, & aqua non semper mouetur ad superius, aut ad inferius, cum aliquando moueatur ad superius, & aliquando ad inferius.
D. d. & tunc aliquod corpus simplicium moueretur citius, &c. id est & contingeret vt esset possibile corpus grauius terra esse, imaginando quod trianguli sunt, aut corpora pauciora, quam in terra, & plus devacuo.
D. d. & nihil videmus in aere, quod mouetur inferius. id est & signum, quod nullum corpus est grauius terra, est, quia nullum corpus videmus in aere, quod in eo moueatur inferius citius, quai terra.
D. d. Et similiter dicendum est etiam de leui. idest & per hoc idem declarabitur, quod nullum corpus est leuius igne, cum nullum corpus videatur velocioris motus quam ignis
Et potest aliquis dicere quod hoc, quod positum fuit hic, scilicet quod possibile est in uenire corpus, in quo plenum sit plus, quam plenum, quod est in terra, & vacutur in eo minus, non est possibile: neque dicentes vacuum, & plenum esse causam grauitatis, & leuitatis concedunt hoc. Et, cum ita sit, necessario contingit eis ponere proportionem inter vacuum, & plenum, qua impossibile est inueniri maiorem, aut minorem. quod est impossibile. omnis enim quantitas possibile est ea inueniri maiorem, & minorem. & viversitler finitas non inuenitur in rebus, nisi propter formas earum, non propter quantitates Et, cum isti dederunt causam leuitatis, & grauitatis ex quantitatibus, non potuerunt dicere qua de causa fuiimpossibile corpus grauius terra in uenire, aut leuius igne. & contingit eis hoc magnum impossibile. omne enim possibile exibit necessario ad esse. Et, si esset possibile vt corpus leuius igne inueniretur. esset possibile vt in aliqua hora inueniretur, corpus, quod in aere moueretur citius quam ingnis. &, cum hoc nunquam fuerit, visum, sciuimus hoc esse impossibile hoc autem non fuit impossibile, nisi propter formam ignis, non propter quantitatem. & similiter intelligendum est de terra. Haec igitur est differentia inter opinionem Aristo. & opinionem istorum: & est differentia non parua.
Commentum 41
Quia res diuersae secundum formas auterunt compositae ex vna mam: sicut corpora simplicia, aut ex diuersis materiis, sicut corpora composita ex elementis, & diuersitas formae istorum est propter diuersitatem modorum, v. g quod os non differt a carne, nisi quia habet plus deterrestreitate, quam de aquositas te, & caro econuerso, manifestum est igitur quod ponentes causam diuersitatis grauis, & leuis esse vacuum, & plenum, contingit dicere eis quod corpora non diuersificantur secundum grauitatem. & leuitatem, quae sunt formae eorum, nisi secundum quod habent de vacuo, & pleno secundum magis, & minus. sicut formae consimilium corporum compositorum non diuersificantur adinuicem, nisi propter multitudinem, & paucitatem partium. Et, cum ita sit, sicut in corporibus consimilibus non inuenitur diuersitas absoluta in eis abinuicem, nisi secundum magis, & minus, ita contingit ponentibus graue, & leue esse composita ex vacuo, & pleno, scilicet vt non in ueniatur leue simpliciter, & grauesimpliciter scilicet leue, cuius forma sit comtraria graui simpliciter, idest quod non differt ab eo, nisi propter diuersitatem elementorum, ex quibus componuntur secundum magis, & minus. Et hoc intendebat, cum dixit. Si igitur aliquis dixerit quod materia grauis, & leuis, &c. id est & si aliquis dixerit quod caus diuersitatis graui, & leuis in suis formis est diuersitas duorum elementorum contrariorum, ex quibus conponuntur secundum magis, & minus, sicut dicentes quod causa grauitatis, & leuitatis est compositio corporum ex vacuo & pleno, continget ei vt omnia corpora non diuersentur in grauitate, & leuitate, nisi secundum magis & minus. & sic nihil erit leue simpliciter, aut grauesimpliciter: & tunc ignis differet a terra, sicut aer ab aqua, quae sunt media. Et hoc intendebat, cum dixit dicemus ei quod accidit huic sermoni, &cae. Et, cum demonstrauit quod contingit eis, si posuerint quod vacuum, & plenum, sint causae grauitatis, & leuitatis, vt nihil sit leue simpliciter, aut graue simpliciter, quae maxime distant abinuicem, & potest aliquis dicere, defendendo opinionem istorum hominum, quod possibile est inuenire contraria, quae maxime distant, inter quae existuntur media, & omnia componuntur ex comtrariis elementis, v. g. quod album, & nigrum sunt contraria, inter quae existunt plura media, vt viride, & charopos, & sunt composita ex contrariis elementis, & sic, sicut albedo non est contraria nigredini, nisi quia ignis magis dominatur in ea, quam terra, & nigredo est contraria albedini, quia magis abundat in ea terra, quam ignis, ita ignis est contrarius terrae, quia va cuum magis abundat in eo, quam plenum, & in terra econuerso, ideo d. respondendo, qui enim ponit vacuum, & plenum, &c. id eest qui enim ponit vacuum, & plenum esse duas materias, ex qui bus componitur ignis, & terra, & ponit ipsas esse contrarias in fine, ex quo¬ vacuum abundat super ignem, & plenum super terram, sicut albedo, & nigredo sunt contrariae propter abum dantiam partis lucentis super albedinem scilicet ignis, & partis obscurae su¬. per nigredinem scilicet terrae, necessario contingit ei quod sicut charopos, & viridis non diuersificantur, nisi quia in charopo est magis de albedine, quam de nigredine, & in viridi econuerso, sic depet esse in mediis inter ignem & terram scilicet vt in aere sit de igne plus, quam de aqua, & in aqua plus de terra, quam in aere.
D. d. impossibile, quod contingit ex hoc, & d. & erit tunc in aliqua quod titate, &c. id est & contingit eis tunc vt aer non differat ab aqua, nisi quia in eo multum sit de igne, & parum deterra, & in aqua econuerso. &, cum ita sit, possibile est vt in magna parte aque inueniatur plus de igne, qua in parte parua aeris, & vt in magna parte aeris inueniatur plus de terra, quam in parua parte aquae.
D. d. impossibile, quod sequitur ex hoc, & d. &, si ita sit, necessario comtinget vt motus aeris multi ad inferius, &c. i. int &, si causa, propter quam aer est leuior aqua, est, quia in aere sunt multae partes ignis, & paucae terrae, & in aqua econuerso: ex quo comtingit vt in magna parte aeris sit de terra plus, quam in parua parte aquae: continget vt illa pars aeris, in qua est magis de terra, sit grauior parte aquae, in qua est minus de terra: & similiter continget, vt aliqua pars aquae, in qua est plus de igne, sit leuior partem aeris, in qua sit minus de igne, quod videtur esse contrarium vero. Et de bes scire quod ista contradictio non contingit eis, nisi cum posuerint quod mul tum vacuum est leuius pauco vacuo, & multum plenu ni est grauius pauco, ita, quod ignis non mouetur ad su¬ perius, nisi quia est in eo multum de vacuo, & pauco de pleno, ita, quod magnitudo illius vacui innata est ascendere super illum locum, & quantitas illius pleni innata est descendere subillo loco. & similiter est de vnoquoque esi torum scilicet vt, propter paruitatem vacui, quod est in terra, non potest moueri supra illum locum, & propter plenum descendit sub omnibus corporibus, ex quocontingit quod, si plenum esset maius pleno, terra descenderet sub terra, &, si vacuum esset maius vacuo, ignis eleuaretur super ignem. Hoc enim posito, continget impossibile, quod dedit eis. Si eni posuerit quod pars vacui, siue magna, siue parua moueatur ad superius motu aequali scilicet quod quando totum mouetur, & pars mouebitur, & posuerint itade pleno, & posuerint et quod diuersitas formarum esitorum est propter diuersitatem proportionis vacui ad plenum, tunc non contingit eis hoc impossibile. Sed tamen Aristo. dedit eis aliter hoc impossibile, scilicet vt multa aqua non sit velocioris motus ad inferius quam parua, & similiter ignis multus cum paruo Sed tamen videtur quod positio eorum sit praodicta, scilicet quod vacuum diuersificatur in leuitate secundum multitudinem, & paucitatem, & similiter plenum diuersatur in grauitate secundum suam diuersitatem in multitudine, & paucitate. continget enim eis, si hoc non posuerint, asterum duorum, aut, vt vacuum segregetur a pleno, & hoc mouebitur superius, & hoc inferius, aut, vt conglutinentur adinuicem, & sic stabunt elilumta in suis locis violente, vnde non habebunt locum naturalem, in quo si etiam Sed ex prioribus propositionibus istius scientiae est quod ista corpora sunt naturalia, & in locis naturalibus: cummotus violentu non intelligatur, nisi¬ in respectu naturalis. Et, si ita esset sicut dicunt, vniversalt corrumperentur eflita, & totus mundus. causa enim granra torum, & corruptorum non est, nisi quia elementa existunt ex tra suum locum naturalem.
D. d. Et, cum ita sit dicemus, &c. id est si causa, propter quam quae dam corpora sunt leuiora quibusdam, est diuersitas vacui, & pleni, manifestum est quod, sicut ignis secundum hanc positionem mouetur ad superius propte quantitatem ipsius vacui, non propter naturam vacui, & terra mouetur ad inferius propter quantitatem pleni, continget vt aer non mouebitur in suo loco, nisi propter quantitatem vacui, scilicet quia vacuum, quod est in eo, est minoris quantitatis vacuo, quod est in igne, & similiter comtinget vt aqua moueatur ad inferius propter quantitatem pleni, & hoc intendebat, cum d. quidam alicuius. Et intendebat per hoc demonstrare quod contingit eis, vt ita sit de mediis, quoniam, cum posuit media esse hmoni, ex quo dedit eis praedictum impossibile, & est vt aer multus moueatur ad locum aquae, & multa aqua ad locum aeris, & posset aliquis defendere eos, dicendo forte non posuerunt diuersitatem ignis, & terrae, nisi propter quantitatem vacui, & pleni tantum, quae sunt extrema, & non ponunt media esse hmoni, ideo reuerius est ad demonstrandum quod ita comtingit eis in mediis, sicut in extremis, deinde iterat impossibile praedictum, & d. Si igitur aliquis dixerit quod vacuum, & plenum, &c. id est &, cum isti dixerint hoc accidit eis dicere quod quantitas vacui, & pleni, existentium in vnoquoque quatuor corporum est causa diuersitatis eorum in grauitate, & leuitate, & contingit etiam impossibile praedictum, & est, vt aqua multa citius moueatur ad superius, quam paucus aer, & multus aer ad inferius, quam pauca aqua. quod non videtur esse.
Commentum 42
Quia quidam Antiquorum etiam opinabantur quod causa leuitatis ignis est, quia habet figuram pyramidalem, & causa grauitatis terrae, quia habet figuram quadratam, & quod media in ueniuntur media in grauitate, & leuitate, quia habent figuras medias inter istas figuras, vt perdictum est in tertio istius sibri, d. Et dicamus etiam, &c. id est & non voluit hic destruere hanc opinionem. quoniam iam in tertio istius libri destruxit quod elementa haberent figuram, nedum vt haberent figuram quae esset causa leuitatis, & grauitatis. Et, quia hoc iam declaratum est, vult perscrutari de figuris secundum quan dam quaestionem naturalem, & d. Volumus igitur perscrutari, &c. id est qua stiones autem, quas Antiqui quaerebant in hoc, sunt duae, quarum vnaest, quare grauia magna, cum fuerint latae figurae, natant super aquam, aut fuerint concaua, vt vasa scutea ferri & plumbi, grauia autem parua, cum habut rint nguram rotundam, aut oblongam ad modum acus, descen¬ dunt in aquam, quamuis sint mino ris grauitatis, quia sunt minora.
D. d. Et quare quaedam corpora, &c. id es Secunda autem quaestio est, quare quaedam corpora parua descendunt in aere. & in aqua, & quaedam stant in superficie aquae, & quaedam stant in ipso aere.
D. d. Dicamus igitur quod Democritus, &c. id est dicamus quod Demo critus dicebat quod causa, propter quam corpora lata grauiora natant super aquam & ea, quae non sunt lata, non natant, est quia vapores ascendentes ex aqua occurrunt corporibus latis secundum vni uersum, & impediunt ea descendere propter suam fortitudinem. corporibus autem non latis non occurrit, nisi modicum vaporis, quem potest vincere grauitas illorum corporum.
Commentum 43
Error Democriti manifestatur ex hoc, quod aqua magis impedit corpo¬ ra ad descendendum ad inferius, quam vapores, & ideo necesse fuit ei dare differentiam inter vapores, qui sunt, in aqua, & qui in aere. Et corruptio istius sermonis est manifesta, immodebet esse manifesta. Si enim ex aquae ascenderent vapores, necesse esset vt vapores, qui ascendunt in aere, haberent maiorem continuitatem, qua ascendentes in aqua. &, si hoc, tunc non habebunt maiorem expansionem in aere, quam in aqua, sed maiorem, continuationem: quare magis occurrent corporibus descendentibus in aere, & resistent eis, quam in aqua
Commentum 44
In hoc cap proponit praedictae quaestioni duas propositiones, quarum Vna est, quod corpora continua diuersificantur in recipiendo diuisionem secundum magis, & minus. aer enim magis est diuisibilis, quam aqua, & aqua magis, qua terra. Secunda autem est, quod corpora diuidentia diuersificantur etiam in fortitudine, & debilitate, & propter figuras, & propter grauitatem eorum. figura enim acuta diuidit corpora continua cito, & similiter corpus valde graue: & hae duae, cum fuerint congregatae, tunc actio erit fortior: corpora autem lata, & paucae grauitatis sunt econuerso.
Commentum 45
Cum posuit quod corpora diuersan, tur adinuicem in velocitate receptionis diuisionis, & explsionis, dixit quod aer est corpus facilis diuisionis, & expulsionis magis, quam aqua: & haec duo magis sunt in aqua, quam in terra.
D. d. causam, propter quam corpora continua non diuiduntur a corporibus latis, neque expelluntur ab eis facile, & d. quanto magis corpus erit minus, tanto magis erit velocioris expulsionis. id est & corpora non lata facile diuidunt, quia non est diuisio, nisi vt partes expulsi diuidantur ab expellente: & quanto minores fuerint istae partes, tanto facilius expellentur. &, cum sigura non fuerit lata, occurret paucis corporibus, quapropter facile diuidentur.
D. d. Et, si ita sit, &c. id est cum posuerimus quod corpora lata expellentia occurrant de expulso maiori quantitati, quapropter difficile expellentur, manifestum est quod corpora lata, posita super aquam, difficile expellent aquam. cum igitur virtus retentionis aquae ab expulsione fuerit maior virtute grauitatis con poris lati, tunc non expelletur aqua ab eo, & natabit super ipsam. & cum sint hae duae potentiae. scilicet potentia corporis expellentis, & potentia continuationis corporis expulsi, & diuisio contingit, cum potentia corporis grauis expellentis fuerit maior potentia continuationis corporis expulsi, & natatio continget, cum potentia continuationis corporis expulsi fuerit maior potentia grauitatis corporis expellentis.
D. d. ista autem adinuicem coniungenda sunt, &c. id est & cum voluerimus iudicare, quae corpora descendunt in aqua, & quae natant super aquam, oportet nos distinguere, & comparare inter potentiam grauitatis expellentis, & potentiam grauitatis expulsi. Si ergo potentia corporis grauis expellentis fuerit maior continuitate corporis expulsi, diuidet ipsam, & descendet in eo cito ad inferius, &, si fuerit debilior natabit super ipsum. Et hoc, quod d. ante, quod, si graue habeat aliquam potentiam, erit tardioris expulsionis, & diuisionis, d. ad demonstrandum quod motus diuisionis consequitur quantitatem proportionis excessus, potentiae grauitatis super potentiam continuationis corporis expulsi, ita quod, cum imaginati fuerimus duo corpora grauia diuidentia idem corpus, tunc proportio velocitatis diuisionis ab altero eorum ad velocitatem diuisionis a secundo, erit sicut proportio grauitatis ad grauitatem. Et cum iam compleuerit intentionem suam, in perscrutando de substantia grauis, & leuis, & de causis accidentium naturalium, prouenientium ab eis, d. Perscrutati sumus igitur, &c. id est perscrutati sumus igitur de substantia grauis, & leuis, & de modis eorum, & dedimus causas accidentium apparentium in eis, similiter in simplicibus, & in compositis, & executi sumus in hoc perfectae. Et sic completa est intentio nostra in hoc tractatu.
On this page