Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 107, de Libertate
De efficacia verborum
In praecedenti lectione remanserunt aliqua quae apparent scrupulosa multum et ideo ad declarationem materiae inducuntur aliqua argumenta, quia dictum est quod verbis non debet attribui efficacia nisi naturalis secundum modus praedictos.
Contra arguitur quia verba sacramentalia convertunt panem in corpus christi et in baptismo producunt caritatem et gratiam quia sacramenta novae legis nedum sunt significativa gratiae, sed etiam effectiva et per hoc illa different a sacramentis legis antiquae et per consequens verba possunt habere mirabilem efficaciam in maleficiis.
Secundo nam oratio divinica[?] dicta in collectione herbarum praestat vim curandi morbos igitur verba habent efficaciam.
Item, capitula evangelii gestata vel addita vel prolata inveniuntur profuisse pluribus igitur verbis attribuenda est est efficacia.
De efficacia sortis
Deinde arguitur quod sors et augurium habebat efficaciam. de sorte habetur actuum primo quod apostoli dederunt sortis[?] eis et sors cecidit super Mathiam quia erant duo quorum unus erat eligendus, scilicet Ioseph et Mathias, sed Mathias fuit electus, igitur Apostoli usi sunt sortibus, igitur sors est licita. et in veteri testamento illud apparet, nam habetur Iosue septimo quod furtum nator repertum est in sorte nam iussu diu miserunt sortem. primo super tribus, deinde super familias, deinde super personas et repertum est quod nator erat reus, et de Iona simul et Saul depraehendit Ionatam mel comedisse sorte ut apparet Primi Regum 14mo, et luce primo Zacharias sorte exiit ut poneret incensum, et igitur homines usi sunt sortibus ergo sortes sunt licite et habent efficaciam.
De efficacia augurio
De augurio scribitur genesis 44 ubi dicitur quod Ioseph fratribus suis ait "an ignoratis quod non sit in me in augurando scientia", igitur artem illam vocat scientiam et per consequens augurium habet efficaciam, igitur augurium licitum est et efficax, ut videtur. Sed probatur etiam quod in ogminibus[?] est fides adhibenda, quia eventus plures docuit et aliqui erant boni et alii mali ut apparet de valerio qui de hoc fecit titulum in libro suo, et Policraticus libro primo capitulo finali de hoc ponit multa exempla.
Item de avibus et earum motibus vocibus et a volatibus et praenoscitativa quae fiunt ex auditu vocum vel ex volatu avium ponit Salberiensis multa exempla, ubi notat quod per volatum et vocem avium cognoscitur futura igitur augurium licitum est.
Unde de alcyone dicit dum incipit iudificari non igitur dubium est quin quindecim diebus sequentibus sint dies serem.
Item Policraticus, libro II, capitulo quarto ponit signa quae praecesserunt immiuncte Ierosolymarum exilio ut eclipsis lunae 12ci dies succedentes verbi per quod prodigium signa Iudeorum perfidia et per eclipsis signatur obscuratio errorum eorum, quia nolebant Recipere verum lumen a christo, ut ideo luna eclypsata est per multos dies ut eorum pervicia[?] denotaretur et sic in caelo et avibus sunt signa praenoscitativa. unde de luna quae significat iudeos dicitur stultus mutatur ut luna et cum sole sapiens permanebit.
Responsio ad argumenta de efficacia verborum
Pro solutione istarum rationum est advertendum per dicta non Reprobatur efficacia esse in verbis, sed illa efficacia reprobatur quam magici eis attribuunt immo positum est quod verba habent multiplicem efficaciam ut verba debita combinatu in oratorio convantam[?] vim habeant impationando iudices apparuit in sanctis Romanorum, quia Tulius movebat ad nutum iudices et sic verba possunt inclinare ad aliquid fugiendum vel aliquid prosequendum nam per verba homines silvestres sancti sunt domiti et civiles, et ideo legitur de quod philosopho suadente efficaciter animae immortalitatem et ideo multi interfecerunt se ut haberent vitam futuram.
Et praeter modos iam tactos notandum est quod quibusdam verbis attribuitur maxima efficacia ut verbis sacramentalibus potest attribui vis donativa gratiae quae est qualitas supernaturalis et excedit facultatem naturalem, non quid ex natura propria sed miraculose elevando actus animae vel vim verborum et activatem supra naturae facultatem, et haec est opinio Magistri dicentis in quarto quod "sacramento novae legis realiter efficiunt quod figurant", et sic esset unus modus ultra praedictos de efficacia verborum.
Secundus modus potest esse per modum meriti et verba prolata essent meritoria opera, ita quod per modum meriti sit vel gratiae vel alicuius boni temporalis acquisitiva, et ideo oratio divinica[?] est meritoria gratiae vel alicuius boni temporalis acquisitiva vel impetrativa ut sanitas per modum meriti, et prolata verba illa habeant efficaciam et sic non est inconveniens dicere pater noster colligendo herbas petendo sanitatem conferri per modum meriti, et ideo ait Apostolus "omnia quae facitis in nomine domini facite", et sic colligendo herbas dicendo orationem divinicam nulla est superstitio.
Ex quo apparet quod verbum prolatum isto modo haberet efficaciam et maxime tenendo quod actus exteriores nihil addunt bonitatis vel malitiae habitibus interioribus.
Tertio potest imaginari quod verba habeant efficaciam per modum causae sine qua non, et isto modo imaginatur quod verba sacramentalia habeant efficaciam respectu gratiae non quod eam producant sed ex ordinatione divina, igitur statutum est quod ad baptismi prolationem et ante infusionem cum certis circumstantiis debet infundi gratia et infunditur a deo se solo, et isto modo verba dicuntur esse causae gratiae sine qua non, quia nisi ponerentur verba non daretur gratia, quamquam cum ipsa verba non producant.
Quarto verba hunc efficaciam ex speciali dei providentia in supplementum deficientium virtutum corporalium, quia forte vires corporales inclinatae sunt morbo et deus et natura de singulis sufficienter providerunt et forte in isto climate deest herba quae esset sanativa illius morbi, et ideo ex divina providentia verbis datur efficacia herbarum quae forte sunt in alio climate nec ex hoc sequitur superstitio si loco herbarum quae deficiunt homo utatur verbis pro sanitate recuperanda.
Quinto possunt verba habere efficaciam ex politice[?] faciendi miracula unde quis potest uti certis vel in exequendo tanquam mediis causis ad quorum prolationem sequitur sanitas ex habitudine illorum verborum ad veritatem faciendi miracula, nam illa verba non haberent efficaciam ex seipsis sed ex politice[?] data ad faciendum miracula quae principaliter cum verbo habet efficaciam.
Sexto dicitur quod oratio divinica applicata aliter quam per modum orationis meritoriae et devotae, et euvangelium applicatum ad infirmum ubi non refertur ad deum praecipue peccatum est et superstitiosum sicut malefici consueverunt libros sacros et sacramenta ad maleficia applicari et orationes devotas.
Responsio ad argumenta de sorte
Sed ad argumentum de sorte, dicitur quod sors capitur multipliciter. Sed si capitur hic puta quando proferens verbum aliud dicit ad investigandum occulta quando effectus est sine deliberatione vel electione humana. decretum de hoc ait 20a6a quaestione prima et distinguit quod superstitiones quaedam sunt licite quaedam illicite, Illicite sunt factae cum certis invocationibus coniurationibus vel figuris ut in geomantia, quia a casu sit punctorum proiectio et omnia ista sunt dampnanda nec eis visus est aliquis sanctus licite uti.
Alia est sors causa necessitatis ut ubi esset peritas et indeterminatio humanae diligentiae, et in illo casu non est inconveniens committere divinae providentiae illud quod hoc habet agere quia deus nihil facit a casu licet quantum ad nos forte faceret sortem vel nostra providentia non se extenderet ad eliciendum hoc vel illud nisi providentia divina faceret et determinaret.
Est tamen notandum quod propter speciem mali ecclesia in electionibus hoc prohibuit propter propinquiorem abusum sortilegorum et haec habentur in 26a quaestione prima et tales sortes in sacra scriptura omnibus fuerunt licite et fuerunt factae causa mandati dei et necessitatis et ex utriusque causa fuit licitum sic uti. unde omnes rationes scriptae de Iosue, et aliae quae sunt in veteri testamento et novo similiter procedunt quod sors in casu necessitatis et adveniente divina dispositione est licita et hoc conceditur.
Responsio ad argumenta de augirio
De augurio ad rationem de Ioseph dicitur quod augurium est prohibitum, nam Levitici 19 habetur "non augurabimini non observabitis somnia."
Item Deuteronomii 18 "non invenietur in te qui observet somnia et auguria", sed ad Ioseph qui ipsemet dicit se esse augurem quod non faceret si augurium esset res ficta.
Respondetur secundum unam postillam quod Ioseph ibi speciem pro genere cepit, nam ipse habuit spiritum propheticum ad cognoscendum futura per Revelationem factam, et habuit gratiam et artem cognoscendi futura et illam expressit sub vocabulo contracto et vocavit augurium.
Tertio, dicitur quod propositio illa non est assertiva sed interrogativa pure cum dicit an ignorastis quod non sit in me auguriandi scientia, nec ex ea sequitur aliquid cum sit dubia quaestio.
Quarto solvitur augurium reprobando, nam ioseph a fratribus nolebat cognosci et sciens quod populus electus summe augurium detestatur, ne videatur esse de illo populo et ne ab eis cognoscatur dicebat se habere quod summe odiunt Iacob et filii eius, et sic apparet quod ex hoc non sequitur aliqua sit scientia augurii.
Quinto, dicitur quod non est inconveniens concedere quod patres sancti aliquando peccassent sicut legitur de Apostolis nam legitur quod Petrus negavit christum, verum est tamen quod Responsio ultima non tantum approbatur sicut aliae quattuor.
Circa tamen materiam augurii est notandum quod in volatu avium et in vocibus motibus et operationibus, ex istis potest naturaliter futurum praenosticare sine superstitione.
Ubi est advertendum quod animalia bruta, quia non habent prudentiam nec considerant de futuris nec in eis est sollicitudo nec occupatio sicut in hominibus qui per varias passiones vehementissime considerant ob?tus[?], ideo a minima mutatione bruta percipiunt mutationem temporis caeli et influentiarum ubi non perciperet homo, quia circa multa occupatus est et igitur notabilis mutatio in aere movent aves. ex qua mutatione mutant suas operationes, et non sunt impeditae circa alia ideo minima mutationem experiuntur ex qua earum operationes faciliter mutantur, et in motu locali et in voce et pugnant adinvicem. unde ex pugna cornorum praenosticant bella futura quia ratione vigentis influentiae calefactivae colera generatur. et ex consequenti sequitur bellum, et quia influentia est generalis, ideo homines quandoque ducuntur ad pugnam, non tamen quia ex hoc debeat sequi pugna quia semper liberum arbitrium habet corrigere senservantem[?], sed vel hoc esset dispositio ut homines essent iracundi ex qua communiter sequitur bellum, et quantum ad hoc non esset augurium illicitum.
Responsio de ognimibus
Secundo, dicitur quod per accidens potuit contingere quod aliquod tale quid sequitur ut effectus esset per accidens si ab aliqua tali causa contingeret loco effectus oppositi.
Tertio, dicitur quod demeritis exigentibus creatura aliquando illuditur a diabolo, ut dicit Salbriensis, tamen divina providentia ad terrorem peccatorum et ad revocationem ad morum honestatem consuevit facere signa et prodigia ut tereantur fideles, et hoc habetur in libro Salberiensis, capitulo quarto et allegat ibi Iosephum et specialiter de hiis quae non possunt fieri per naturam ut de eclipsi lunae per 12ci noctes.
Ultimo dicitur quod textu Decreti condemnatur astrologia, sed hoc est quantum ad fabricationem imaginum et ad horas ibidem observatas et alia superstitiosa quibus homines alios decipiunt, etiam usus astra labii Reprobatur quantum ad applicationem cum certa coniuratione, non tamen condemnatur in praedicto textu scientia astrologiae quantum ad modum et iudicia de quibus forte deo fauente aliquid dicetur.