Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 106, de Libertate
Circa explanationes naturales pro occulto
Hic tangitur materia de inquisitione occultorum per specula vel enses[?] lucidos vel ungues politos si inuntos[?] aliquo sacro vel aliquo oleo cum certis coniurationibus superstitiosi consueverunt capere Iuvenem et habere gladium lucidinum[?] vel speculum vel unguem bene politum pueri vel alicuius oleo unctum et advictum[?] cum certis coniurationibus dicunt puerum videre secreta et occultas veritates quae quaeruntur.
Et circa hoc ponitur conclusio quod propter eius expertos in talibus non oportet Recurrere ad daemones specialiter. et primo supponitur haec sunt superstitiosa ubi notandum est quod quamquam sit naturalis operatio si fiat daemonum invocatio vel coniuratio est superstitiosa et quantumcumque causae naturales applicentur ad effectum si fiat daemonum invocatio superstitiosum est quia in omnibus talibus invocationibus et coniurationibus est Reverentia daemonibus exhibita quae non eis sed deo deberet ultimate et Ideo talis cultus est inordinatus et superfluus quare superstitio nuncupatur, quod tamen opinio speculativarum possit Reduci ad causas naturales ubi Iuvens per aliquod lucidum vel speculum Revelant secretas veritates quod possit salvari per naturam non Recurrendo ad daemones quamquam invocatos, hoc potest esse et salvari multipliciter.
Primo: secundum viam platonicam
Primo, secundum viam platonicam tenendum est quod anima sic creata cum omnibus notitiis et virtutibus ei possibilibus. Sed propter coniunctionem cum corpore non potest exire in actum, ideo indiget longo studio et exercitio plus vel minus secundum corporis dispositionem et secundum quod est magis vel minus corpori immersa et tunc propter vehementiam alicuius lucidi in corollariae dispositio anima quasi Reflectitur ad se et utitur notitiis concreatis sibi secundum gradum et proportionem suae reflectionis, quia anima modicum[?] corpori immersa in tali causa plura videt et magis immersa minus videt, nam contingit dispositionem esse talem quod anima nullatenus veritates occultas videbit, et hoc narrat saberiensis[?] de seipso nam a suo instructore sacerdote in Iuventute fuit applicatum ei lucidum, et tamen nihil vidit, et ob hoc deo regraciatur[?], et forte divina providentia ipse fuit praeservatus et talis Reflexio non fit sine maxima motione spirituum quae est tanta quod iuvenes redduntur inhabiles et habent potentias taliter disproportionatas quod vix possunt se Iuvare post huiusmodi reflectionem.
Secundo: secundum viam aristotelis
Secundo potest salvari secundum viam Aristotelis qui licet ponat animam a principio suae creationis tanquam tabula Rasa in qua nichil deputum est, ipsa tamen secundum eum est coniungibilis intellectui agenti et ab eo potest immediate irradiari et illustrari et per hoc occultas veritates cognoscere, qui quid modus cognoscendi non est consuetus nec secundum doctrinam ab eo traditam in IIIo De anima, scilicet, cognoscere per phantasmata iuxta illud quod "necesse est quemcumque intelligentem phantasmata speculari", ita quod talis visio quae fieret per coniunctionem animae intellectui agenti non fieret per phantasmata et iuxta primum modum hoc potest contingere per vehementiam applicati ad animam et fit modus ita acutus, et in tantum quod anima convertitur ad opera interiora et deserit extrinseca, igitur ex coniunctione intellectus agentis cum anima ipsa Revelat veritates secretas.
Tertia via
Tertia via huic similis est, et videtur fundari in dictis Augustini dicentis quod deus est verum lumen intelligentiarum nostrarum et per Recessum a cupiditatibus et passionibus corporalibus et ab impedimentis quae habet anima circa vires sensitivas et corporales coniungitur vero lumini et sic contemplatur videndo veritates altas in deo immediate, et pro ista via allegatur scriptura "signatum est super nos lumen vultus tui divinae". et illud lumen natum est immutare intellectum nisi ponat obiecem applicando se nimis ad operationes et passiones corporales et sic anima non impedita, sed quasi ad se recurrens vel carens instrumento concurrendo ad extra intantum quod sensus visus privatur specibus[?] requisitis ad visionem corporalem, et deinde anima coniungitur vero lumini et ibi contemplatur veritates occultas.
Quarto: secundum opinionem Guillelmi Parisiensis
Quarto, potest salvari iuxta opinionem Guillelmi Parisiensis ponentis tres virtutes theologicas et praeter illas ipse ponit virtutes naturales nobis ignatas quae sunt perfectiores quam morales virtutes acquisitae, et tunc anima non impedita a corpore utitur illis viribus naturalibus, nam sapientia est ei innata et aliae virtutes naturales, igitur anima ad se rediens cognoscit ardua et occulta.
Quinto: quod anima humana sit tanquam speculum
Quinto, potest salvari quod anima humana sit tanquam speculum quantum est de se, et quantum ad modum speculorum naturalium diversificatur secundum diversitatem complexionis corporalis sub qua consistit variae Repraesentat ut plana specula repraesentant res sub dispositione certa, et specula concava repraesentant rem sub maiori figura quam sit res et specula sphaerica repraesentant rem sub minori figura quam res sit.
Et iterum specula oblonga repraesentant figuram oblongam et aliam formam alterius quantitatis quam sit obiectum.
Et iterum quaedam sunt specula quae repraesentant obiectum sine figura, ut patet III metheorologicam, et ita anima ad se rediens erit speculum in quo influentiae causabiles et intelligentiae repraesentant effectus et sic anima secundum corporum dispositionem repraesentabit alio et alio modo, et ideo quantum ad hoc apparet quod huiusmodi veritatum revelatio quae habetur per iuvenes potest salvari absque daemonum operatione, tamen illae operationes sunt illicitae, tamen quia laedunt iuvenes, tamen secundo quia nihil conferunt nisi ad terrendum, quia auditis certis verbis anima ducitur interrorem et reducitur anima ad se, et istam variationem complectionis quae est in lucido salvatur quod existentis in dementia et melancholia anima abstrahitur in tantum quod cognoscit aliquas veritates non tamen negatur quin culpis hominum exigentibus aliquando daemones operentur.
Secunda propositio
Secunda propositio: maior pars praestigiorum ad causas pure naturales praestigium dicitur praestingens oculum et nedum corporalem, sed interiorem interiorem inquam quando potentia cognitiva non distinguit inter speciem et obiectum, nam obiecta specie intellectui ipse iudicat obiectum esse praesens. Ex quo apparet quod maior pars deceptionum Reducitur ad causas naturales ut apparet de speculatoriis et facientibus circulum qui ad ad hoc quod potentia cognitiva non distinguit inter rem et eius speciem, vel non distinguit inter species similitudinem habentes cum aliis ut de nocte de lapide credit quod sit daemon. Sequitur quod plurime illusiones sunt ex causis naturalibus procedentes.
Quod daemon operatur quadrupliciter in istis inferioribus.
Primus modus operandi
Primo, agit circa nos latenter operando se temptando hoc potest fieri reducendo phantasmata ut species sensibiles Reservatae in memoria Reducitur ad actum id est daemon applicat potentiae ut ipsa movetur et fiat mutatio et ex consequenti volitio illicita et tandem diabolus facit incidere anima in malos actus et de isto modo non loquitur in proposito.
Secundus modus operandi
Secundo daemon operatur causas naturales applicando ad mirabiles effectus producendos et pure naturales, nam ingenii subtilitate et temporis diurturnitate ipse daemon novit causas naturales applicare et sic potuit fieri de generatione ranarum per magos pharaonis quia potuerunt per naturalem applicationem causarum naturalium et daemone consulente ranas producere et efficere, et sic faciunt multos aegrotare per latentem applicationem causarum naturalium vel herbarum nocivarum et multos etiam possunt sanare per applicationem medicinarum.
Tertius Modus
Tertio daemones operantur circa nos motus locales proiciendo lapidem portando res materiales de loco ad locum, et sic legitur de filio hominis quem spiritus malignus portavit supra pinnaculum templi et montem excelsum, dubitatur tamen quia daemon cum sit incorporalis quomodo movet corporalia quia nec habet membra nec sustentationem aliquam ut brachia
Quod non est impossibile quin res spiritualis possit trahere corporalem
Respondetur quod sicut res corporales trahunt alias res corporales et movent contra propriam inclinationem, ita non est impossibile quin Res spiritualis possit trahere corporalem sine impulsu.
Primum apparet de magnete trahente ferrum sursum et tamen ipsum non impellit si igitur res corporales alias contra propriam inclinationem movent et trahunt absque impulsu, videtur a fortiori quod Res spirituales moveant res corporales et sic salvatur naturaliter quod corpus macometi absque applicatione alicuius sustentantis in aere dicitur sustentari per applicationem circumferentialem undique magnetis quia corpus Macometi ponitur in vasae ferreo et magnes est sursum quae semper tenet et abstrahit illud vas, si igitur Rei corporali tanta virtus attribuatur non est mirandum si res spiritualis corporalia de loco ad locum impellat, et tunc diceretur quod virtus spiritus naturalis tanta est quod suffit impedire gravitatem tendentem deorsum et influere qualitatem motivam contrariam moventem sursum.
Secundo, videtur quod impellens mobile post instans impulsus destruatur adhuc remanebit motus sursum per impressionem qualitatis contrarie sufficientis ad motum sursum et igitur non videtur quin res spiritualis possit movere corpus localiter.
Tertio nam anima est res spiritualis et tamen movet corpus grave motu progressivo et sursum, igitur daemoni non repudiabit considerato quod si nobiliorum subiectum quam anima nisi dicatur quod subiecta spiritualis non posset movere corpus nisi coniungeretur cum eo et hoc videtur falsum quia deus movet corpora et tamen non coniungitur cum eis inhaesive. secundo intelligentia movens orbem non coniungitur cum eo per inhaerentiam ut dicunt omnes.
Quarto illud potest salvari per imperium voluntatis nam tanta est efficientia imperii voluntatis rationalis quod movet mortale ratione deitatis naturalis et excellentiae quoniam[?] res corporalis nata est eius imperio obedire ut tangit Guillelmus Parisiensis. Ubi est notandum ad salvandum articulum parisiensis ne sit in eius favorem quia articulus dicit, dicere quod per solum libertatis imperium intelligentia moveat orbem error intelligitur quod imperium non sufficit nisi sit praesentia illius cuius est et etiam assistentia et hoc intendit Guillelmus Parisiensis si bene intelligatur quod daemones non possunt agere nisi cum praesentia, et sic cum actuali praesentia imperium sufficeret, nec hoc esset contra articulum, nam aliquod corpus potest ligare vim motivam ne moveat ut de corpedine[?] qui ligat manum et Reddit impotentem, igitur virtus angeli poterit impedire gravitatem ne moveat dorsum et sic res spiritualis potest movere rem corporalem.
Quartus modus operandi
Aliud est genus operationum daemonum quod est apparentia daemonum sub forma corporis vel in specie hominis vel bruti, vel alicuius animalis ad quam formam ad quam sequuntur operationes proportionales ut voces immo mulierum concubitus, nam in Genesi legitur ante diluvium daemones cum mulieribus commiscuisse, ostendit Guillelmus Parisiensis narrando quod humi a daemonibus processerunt et ponit quod in cipro ex daemonibus fuerunt plures geniti.
Responsio ad difficultates quarti generis
Responsio Guillelmi Parisiensis
Hic respondetur secundum viam Guillelmi Parisiensis quod hoc omnia sunt praestigia concurrente motu locali et quantum ad modum localem non negatur quin daemones deserant homines de loco ad locum, sed de forma est difficultas, nam videtur homini quod sedeat supra equum et si de aequo quaeratur utrum sit diabolus et de aliis operationibus quomodo ab eis procedunt, tenetur quod omnia talia sint praestigia et apparentiae falsae quia non est differentia inter obiectum et species et hoc omnia reducuntur ad illam deceptionem in qua virtus cognitiva, et ideo scit distinguere inter speciem et eius obiectum, unde in apparentia sub specie hominis obicitur huc[?] aliud quia alterata est potentia interior vel intensa est species repraesentans hominem et anima specialiter est ad eam conversa et non poterit anima taliter disponi et converti ad phantasma quin potentia iudicat quin hoc sit aliud quam homo et sic potentia iudicat quod est equus, et ita dicitur de specie vocis, quia solam speciem vocis percipiens ad intra iudicat esse vocem ad extra nam omnes operationes facit tales, vel quia ante fuerunt in anima huiusmodi species, vel depingendo in animam similes species aeque intensas quibus positis anima iudicat se videre equum ingenii audire tangere et realiter audire et tamen non erit nisi species rei vel obiecti, et ratione huiusmodi intensionis speciei, vel ratione alterationis animae qua indisponitur rationalis quae non potest corrigere sensum vel ratione alicuius indispositionis alterius. Unde secundum hoc nec esset ibi equus nec homo nec membrum virile in coitu mulierum sed corporaliter mulieres delectarentur ac si esset ibi homo.
Sed contra quia ipsi videntur delectari cognoscendi et movendo. Respondetur quod si delectentur hoc est gaudio spirituali quia faciunt hominem corrurere in peccatum, ideo gaudent et secundum hoc facile esset omnia salvare, nam quod daemon moveat corpora localiter nullus negat. De apparentiis tamen quae sunt praestigia nec est ibi verum obiectum sed est praecise phantasma, et per hoc salvatur modus in generationibus homini et hoc dicitur nam habito praestigio daemon potest in mulieribus semen aptatum applicare subita et inde generabitur fetus.
Secundo realiter per philosophiam et applicationem causarum naturalium possunt sicut fluvii converterunt in sanguinem et ita possunt aliquid convertere in semen et ponere in muliere praestigata non quod ipsi daemones habeant membrum virile, sed imprimendo phantasmata, et sic omnes huiusmodi operationes reducuntur ad modum localem quia mulier ita operatur ac si esset vir.
Aliter posset dici quod daemones possunt aliqua materiam quantum ad figuram et colorem quod apparet sub specie hominis vel equi et possunt applicare causas facientes sonum ut per modum talem formarent voces, ideo dicunt experti quod huius voces sunt terribiles et inepte.
Responsio Platonis: quod daemones sunt realiter corporalia
Sed nunc est aliorum opinio, scilicet Platonis quod daemones sunt realiter corpora et Anselmus videtur esse illius opinionis, nam Plato facit unam rationem quam recitat calsidius commentator suus in Thimeo. Nam dicit quod totus ordo universi est secundum numerum cui scriptura sacra satis concordat, et Philosophus IXo Metaphysicae videtur dicere quod omnia fecit deus in numero, igitur suppositio Platonis est vera.
Secundo ipse supponit quod numeri cubici sunt perfectissimi et quod factura mondi est secundum eorum habitudinem et modum nam inter duos numeros cubicos proximos sunt duo media proportionalia medium maius et medium minus, et secundum hoc inventus est numerus elementarum et invenitur etiam quadruplex genus potentiarum nisi dabuntur duo extrema, scilicet, subiecta spiritualis et subiecta pure naturalis, et duo media sunt species humana participans aliquid de materiali et erit aliud medium magis attendens ad spirituale quod erit daemonum, et sic inter naturam pure intellectivam et pure materialem sunt duo media unum hominum et aliud daemonium et hoc participat cum materiali magis et daemones Recedunt magis a materiali et tunc non est dubium quin daemones possent corpora aliqua condensare ex praedictis apparet quod vi artis tales superstitiones nullam habent efficaciam sed istae deceptiones aliquando fiunt vi naturae, aliquando vi scripturae, et aliquando exigentibus culpis tanta a gravitate potest esse quod talis creatura seducitur a diabolo. Sed contra arguitur quia carmina et verba habent efficaciam et hoc non videtur nisi per artem igitur contra dicta. consequens apparet de Iudeo quod qui dicit verba in aure tauri et taurus cecidit mortuus statim igitur verba habent efficaciam et possunt facere alterationes.
Responsio: quod de per se nihil faciunt nisi materialem
Primo quia aer informatus sono potest esse venenatus ideo interficeret hominem ut si serpens emittat vocem, vel dicitur quod ex dispositione corporalis sonus potest esse taliter dispositus quod respectu Sortis est venenosus. Item Epydimiatus[?] interficeret loquendo.
Secundo sonus potest esse ita acutus quod ratione terrorum interficeret ita quod tonitruum potest esse ita intensum quod auditu interficeret et esset tanta turbatio armoniae interioris quod creatura penitus interficeretur.
Tertio, sonus poterit per accidens interficere ut generando gaudium vel tristitiam nimis acutam et vehementem, nam addito tali nocumento potest dissolvi huiusmodi creatura.
Quarto, potest contingere ex armonia laesiva[?] quia quodlibet verbum est compositum ex multis sonis proportionaliter, nam potest esse talis complexio parvorum sonorum quod corrumperet spiritus ut habetur in musica Pitagoras, nam ipse nocte studens vidit iuvenem incitatum spondeo quasi furens volebat rumpere domum mulieris et ipse cecinit per dulcem cantum mutigans[?] ipsum ab ira refrenavit.
Et Boecius narrat aliud exemplum quod Empedocles mitigavit annii[?] volentis suum hospitem interficere, et haec mitigatio fuit per huiusmodi melos. Et cum hoc dicitur quod sonus poterit esse taliter disproportionatas quod omnino corrumperet spiritus interiores et tandem sequitur mors, conceditur tamen quod in homine malo potest esse tanta nequitia quod per plures voces diabolus aliquid operetur.
Sed alio modo dicendum quod forte talia sunt falsissima, nam tales magi homines decipiunt ut ab eis habeant pecuinas vel per quaestum vel propter inanem gloriam quae ut dicitur communiter multos imepdivit ad vere philosophandum.
Secundo, levitas credendi potest esse causa de hiis quae sunt contra veritatem politiae, et consimiliter dicitur de sortilegiis dicitur quod non habent efficaciam nec possunt esse causae naturales, aliquando tamen diabolus ibi operatur.
Advertendum tamen est quod aliqui in sortiuntur se ipsos ex alteratione sui corporis nam potest ita esse quod sortes non potuit cognoscere uxorem suam in a hora et ex hoc tantum potest indisponere et turbare interius ex verecundia et aliis passionibus interioribus quod in humilitatur omnino ad faciendum illud ad quod erat humilis.
De sigillationibus et imaginationibus factis ut si aliquis imaginetur quod aliqua imago est facta contra ipsum ex hoc de pauperatur quia per intensam imaginationem quam habet ad imaginem fit negligens in suis negotiis et inde pauper, econverso etiam quando aliquis habet imagines et lapides animatur ad prudenter agendum in suis factis et per diligentiam fit dives.
Ista cum omnia reprobatur in scriptura, similiter dicitur de carateribus quod nihil faciunt quia sunt quaedam sigilla quibus creatura se sigillat diabolo in signum subiectionis, ut dicitur quod Abraham habuit signum subiectionis dei, igitur dicitur quod huiusmodi homines decepti habent signum subiectionis diaboli, et sic in istis nulla datur ars nec regula maxima tamen dispositio ad hoc est esse misericordiam.
Quod magi non deberent permitti
Ex quo apparet quod tales magi non deberent permitti impossibilia cum sint mali et impediunt bonum politiae.
Secundo, dicitur quod fides expellit diabolum et ei resistit, et singulas potentias animae bene ordinat et resecat omnes errores et huiusmodi deceptiones et ex consequenti ipsa tenet potentias inferiores in bono ordine et facit eas superioribus obedire.
Tertio, dicitur quod fides nedum animam bene gubernat sed et corpus, nam ipsa facit milites aggredi bella et inde salutem sperare et praemium obtinere.
De fatuitate ognuns[?] dicitur quod omnia talia nihil sunt sed huiusmodi deceptiones procedunt ex defectu humanae miseriae et talia dicunt abici a politia ut Iulius cesar qui fuit prudentissimus imperator contempsit huiusmodi agunam[?], nam narratur quod dum transiret in africam cecidit de equo et tunc dicit teneo te africa, licet sui milites qui erant prasentes multum dolerent de suo casu ipse tamen gaudebat. Sed circa hoc advertendum est quod deus ex sua minima multa facit circa nos ad Revocandum nos a peccatis ad gratiam et de hoc videatur Salbriensis nam diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et sic finitur praesens materia.
On this page
Circa explanationes naturales pro occulto
Primo: secundum viam platonicam
Secundo: secundum viam aristotelis
Quarto: secundum opinionem Guillelmi Parisiensis
Quinto: quod anima humana sit tanquam speculum
Quod daemon operatur quadrupliciter in istis inferioribus.
Quod non est impossibile quin res spiritualis possit trahere corporalem
Responsio ad difficultates quarti generis
Responsio Guillelmi Parisiensis
Responsio Platonis: quod daemones sunt realiter corporalia