Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 108, de Libertate
Quod esse in homine liberum arbitrium est nedum a catholico fideli et a quolibet philosopho concedendum
Et quia plures gentilium dixerunt fatum imponere necessitatem et tollere libertatem arbitrii, ideo ponitur ista conclusio esse in homine liberum arbitrium est nedum a catholico fideli, sed etiam a quolibet philosopho concedendum vel confitendum, illud apparet primo experientia actuum nostrorum nam quilibet potest se experiri digitum ex libertate ad quamlibet differentiam positionis.
Secundo nisi sic, tota subverteretur moralis politia et alia plura inconvenientia sequitur, nam dicit Philosophus in III Ethicorum quod ad virtuose operandum oportet quod aliquid concurrat voluntarium et Tullius ut narrat Augustinus in libro quinto De civitate Dei considerans quod oportet alterum duorum concedere vel quod omnia eveniant de necessitate et omnino tolleretur liberum arbitrium, vel quod tolleretur quod divina cognitio sit respectu futurorum. Ita quod deus nullo modo provideret entibus universi, sed secundum reputavit Tullius maius inconveniens, ideo incidit in primum et substulit liberum arbitrium, immo posuit omnia de necessitate evenire. Ex quo apparet quod quasi omnes philosophi horruerunt tollere liberum arbitrium seu libertatem arbitrii.
Tertio arguitur ex auctoritate Armacani in libro De quaestionibus Armenorum nisi expresse ponit in nobis esse libertatem arbitrii.
Quarto ex auctoritate scripturae. nam salvator ait Matthaei 26 "an putatis quod non possum rogare patrem meum et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum", igitur christus habuit libertatem arbitrii rogandi patrem vel non rogandi licet ipse ob passionem evitandam rogaverit.
Ex quo apparet quod ex divina provisione sequitur necessitans ita quod sequitur quod non posset non producere effectum tempore praefixo.
Quinto arguitur ex salvatoris auctoritate dicentis Apostolis "non potestis una hora vigilare mecum", quasi vellet dicere quod erat in libertate arbitrii eorum vigilare vel non vigilare. ex quo denotatur eorum libertas, et de sanctis legitur qui potuit transgredi, et non est transgressus. Et sic in veteri testamento et novo apparet quod in nobis est liberum arbitrium.
Error Iulii Firmici
Ex quo apparet error Iullii firmici qui in principio suae Astrologiae ponit quod constellatio est dispositio syderum est fatum absolute necessitas respectu cuiuscumque operationis, nam iste error apparet clare, quia tollit libertatem arbitrii cuiuscumque causae respectu effectus sui quod est contra experientiam.
Error Alkindi
Sequitur Aliquindi in libro suo De radiis stellicis qui ponit in caelesti armonia Relucere omnes effectus in istis inferioribus maxima necessitate inevitabilitatis.
Ex quibus duo infert. primum quod non est differentia inter possibile et necessariam quia quidquid poterit esse necessario erit sed solum est differentia quo ad nos quia non apparet nobis.
Secundo infert quod qui caelestem armoniam cognosceret perfecte tam praesentia praeterita et futura distincte videret et cognosceret, sed ista opinio est falsa quia tollit libertatem arbitrii et ponit caelum influere respectu cuiuslibet actus voluntatis quae est contra astrologiam, nam tholomeus qui fuit expertissimus astrologorum dicit in prima propositione centoquii quod iudicia[?] astrorum sunt inter necessariam et impossibile, id est, non sunt impossibilia nec necessaria quia possunt evenire vel non evenire. Et in prima propositione praedicti libri ponit quod bonus astrologus poterit Iuvare opera humana ut bonus cultor Iuvaret agrum ut esset fertilis, nam visa dispositione aeris calidum qui disponit ad infirmitatem homo posset tantum corpus alterare et ei applicare frigida in tantum influentia caelestis nullo modo noceret corpori nam aliqui dicunt quod ipse ponit in praedicto libro istam propositionem, scilicet, sapiens dominabitur astris, sed illam non ponit expresse, licet illa posset elici a praedicta propositione, et ex hoc habetur quod executio operationum in istis inferioribus contingenter potest adimpleri.
Error Ciceronis
Sequitur contra Tullium et sui sequaces quod cum immutabilitate divinae potentiae et providentiae stat executionis contingentia, nam ista copulativa est concedenda deus incommunicabiliter omnibus providet et contingenter evenit illud quod accidit, prima pars est concessa et deducta et conceditur ab omnibus.
Alia error
Ex quo patet error illorum qui ex hac radice fatum necessario assentiunt res necessitative. unde imaginatio aliquorum fuit quod divina providentia ab aeterno vidit et disposuit de futuris et illud eis conceditur. Sed ipsi addunt aliud quod non conceditur, scilicet, quod non stat deum aliqualiter facere quam disposuerit. primo quia ipse mutaretur ex suo consilio. secundo quia ipse eligeret peius et deordinationem universi quod est malum modo utrumque istorum ei repugnat.
Ex ex hoc ista imaginatio infert quod series causarum et effectuum est absolute necessaria, nam vocat fatum executionem divinae providentiae, sed patet quod iste sit error, nam quamquam divina providentia sit immutabilis nihilominus cum libertatem arbitrii quidquid praevidit futurum potest non fore sine sui mutatione.
Alia error
Sequitur error dicentiium ex infallibili deorum suam fati necessitatem contingere vel esse, nam dictum est a vetulis de nativitate puerorum apparent fatales deae dicentes futuros ac prosperos effectus evenire qui vocantur fata, id est, dicta et suanta[?] a deis de quibus visum est quod hoc habuit originem ex mendacio vel potest dici quod earum demeritis exigentibus consueverunt daemones eis apparere. Sed ex hoc non sequitur necessitas quia diabolus est mendax, immo secundum scripturam pater mendacii, ideo eius dicto non est adhibenda fides.
Error philosophorum
Ex quo sequitur error philosophorum in materia fati dicentium quod ypermanes se habet per modum seminis, necesssitatis ut germinis et ordo per modum influxus et illud habetur in Hermete in libro de verbo aeterno, nam per illud vocabulum graecum ypermenes intelligitur causa immutabilis. et per necessitatem intelligitur causa necessitans et per ordinem intelligitur ultima executio, nam in producibus effectuum hic inferiis tria concurrunt. primo ypermenes se habet per modum seminis, necessitatis per modum germinis, ordo per modum fluxus, id est, per productionem Rei in esse nam ista positio dicitur fuisse Aristotelis, cuius imaginatio stat in hoc quod aliquae sunt causae immutabiles ut deus et forte intelligentiae et aliae sunt immutabiles quantum ad aliquid ut corpora caelestia. aliae sunt causae mutabiles magis propter materiam quae non sic necessario operatur et nisi esset defectus materiae fluitantis omnes effectus in istis inferioribus evenirent de necessitate, et hic est error maximus qui tollit libertatem a supremis causis, et videtur quod hoc sit eis per modum imperfectionis.