Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 125, de Libertate
Alia error: quod revelatio de futuro contingenti potest esse falsa
Dimissis aliis viis errandum circa istam materiam, scilicet revelationum contingentium futurorum, adhuc una est recitanda antequam veniam ad modum qui salvat futurorum contingentium facta revelatione, nam ista via dicit quod absolute possibile est revelatione de futuro contingenti esse falsam, ideo revelatione illa facta et lapsa in praeteritum dicunt quod necesse est illum cui facta est revelatio sic assensisse et potest oppositum revelationis contingere, et sic possibile est quod talis cui fit revelatio sit deceptus, et iuxta hoc isti salvant contingentiam non quod aliquis hoc non crediderit quia necessariam est quod crediderit eo quod transivit in praeteritum, sed non est necesse sit evenire sicut talis credidit.
Quod quamvis haec positio sit facilis ad sustinendum, obviat tamen articulis parisiensis quia ex hoc sequitur quod christus potest decipi quia facta revelatione sibi ad iudicium futurum erit. Concedendum est christum sic credidisse, modo si ponatur quod non erit, tunc christus erit deceptus.
Et illud concedit Holcot esse possibile per communicationem idiotatum et Adam coincidit cum eo quo ad difficultatem principalem, concedit tamen quod anima christi potuit esse decepta, non tamen sequitur, igitur christus fuit deceptus, nam illud quod concedit de humanitate negat de supposito, et causa est quia in christo est iudicium infallibile per essentiam qua deus est et quantum ad hoc ipse est infallibilis rectitudo immensitatis, non si ex parte naturae assumptae sit error non communicatur propter hoc toti supposito. Exemplum reperitur in nobis, nam ratio speculativa iudicat quod sol est maior tota terra, et sensus iudicat quod est minor, modo hoc ratione iudicii sensus non dicitur falsa iudicare propter superiorem rationem recte iudicantem, et quia deus est summa rectitudo non esset concedendum quod christus esset rectitudo secundum humanitatem, nec sequitur falsa indidit secundum humanitatem, igitur falsae iudicat.
De divina concurrentia
Sunt alii modi producibiles in hac materia numero 5 quae dimitto brevitatis causa, venio tamen ad unum modum magis probabilem iudicio meo, unum tamen modum alias mihi occurrentem prius tangam, et supponitur quod deus respectu revelationis concurrat duplici genere concursus effective, uno modo generaliter, secundo modo obiective et specialiter.
Secundo, notandum quodlibet concursus dei in praeteritum lapsus contrahat necessitatem, sicut bene sequitur deus egit a concursu generali, igitur necesse est deum ad a egisse seu concurrisse.
Alius tamen concursus potest imaginari pure liber specialis ac obiectivus qui non transivit in praeteritum, ideo non sequitur deus concurrit in tempore praeterito obiective respectu a revelationis, igitur necesse est ipsum sit concurrisse. Et iuxta hanc viam aliqualiter salvatur compossibilitas futurorum contingentium cum revelationibus, nam dicitur quod revelatio specialiter facta a deo non contrahit necessitatem in esse revelationis et semper remanet contingentia ut possit numquam fuisse revelatio, nam si deus revelaverit Gabrieli iudicium futurum concurrit uno modo generaliter producendo illam qualitatem et sic necessariam est illam fuisse si deus concurrerit specialiter respectu illius, tunc illa contingenter est revelatio, nam si ponatur quod iudicium futurum erit, tunc diceretur quod deus numquam revelavit futurum iudicium fore.
Suppositiones
Sequitur positio tenenda in hac materia, pro cuius radice facilius intelligenda praemitto suppositiones.
Prima est tota latitudo a assensum Revelatorum et est supra et alterius generis ab assensibus naturaliter causatis ita quod tota latitudo assensum Revelatorum est supernaturalis et hoc sive terminentur immediate obiective ad divinum verbum sive alicui aenigmatico ut assensus fidei, sive illi sint differentes secundum varios gradus.
Secunda supposito, aliam habitudinem habent huiusmodi assensus ad enunciabilia quod conditiones[?] sequentes ex eis per modum effectus, nam sit esse in re sicut per tales res significatur, nam effectus naturaliter causatus est quasi effectus rerum vel sic esse sicut esse per eos concipitur.
Tertia suppositio, veritas assensum revelatorum magis respicit conformitatem ad primam veritatem, vel ad iudicium divinum respectu eiusdem veritatis quam ad sic esse sicut per talem assensum significatur a parte rei ut tali assensu dato iudicium futurum erit magis consideratur eius conformitas ad deum quam ad sic esse, nam ad eius veritatem non requiritur quod ita erit.
Quarta suppositio, habitudo assensum revelatarum ad conformitatem dei assensus est pure essentialis et intrinseca, ita quod volo dicere quod assensus respectu futuri revelati antichristus erit non habet necessariam habitudinem ad significatum, immo potest eodem modo remanente in se non significare antichristum fore, ad divinum autem assensum habet habitudinem intrinsecam et essentialem, sic quod ei repugnat ei non habere ad divinum iudicium conformitatem, et ita essentiale est iudicio tali conformitati divino iudicio, sicut essentiale est cuilibet entitati creatae dependere a divina entitate.
Corollaria
Ex quo sequitur quod nullus talis assensus creatus potest esse falsus. Patet ex suppositionibus quia intrinseca eius habitudo conformitatis ad assensum divinum est insolubilis, igitur non stant ipsum remanere in esse assensus et non conformari veritati divinae, et eodem modo imaginatur, sicut entitas creata dependet ab entitate increata insolubili dependentia utraque entitate existente, et sic patet quia talis assensus non potest esse falsus quia semper est conformis divino assenui, sed nullo modo stat assensum divinum posse esse falsum, igitur nec illum qui insolubili conformitate sibi connectitur.
Notandum est quod in introductione huiusmodi materiae non possum ponere rationem ipsum probantis nisi evitando inconvenientia in quibus alii modi incidunt nec possunt evitare. et ideo dicitur, quod nullus huiusmodi assensus potest esset falsus quia semper est conformis speculo sive macula.
Secundo, notandum est quod sicut verbum contingenter est iudicium quod antichristus erit ita assensus Revelatus est contingenter iudicium illius, patet quia insolubilis est habitudo conformitatis iudicii creati ad divinum Iudicium igitur si unum est contingens respectu illius vere Revelationis antichristus erit est aliud modo illud de divino Iudicio est notorium igitur de alio.
Ex quo sequitur quod omnis revelatio facta vel assensus talis participat moralem perfectionem infinitae nobilitatis, et licet perfectio pure teu?alis non possit competere inferiori speciei quin etiam competat superiori, nihilominus tamen de moralibus perfectionibus non est neccessarium, immo perfectio moralis infinita poterit competere rei finite ut apparet clare de simplicitate quae dicit per se moralem quae convenit animae intellectivae, non tamen conveniret composito ex suprema intelligentia et materia prima secundo accidentibus convenit quod sint simplicia, et tamen illud non convenit substantiis materialibus et compositis ut homini, hoc est tamen in proposito quod esse certitudinem inaequabile est moralis perfectio intrinsece competens cuilibet assensui revelato.
Sed convenit intrinsece assensui divino ex natura propria quod sit assensus inobliquabilis, et quod possit esse contradictorum assensus. Assensui autem creato convenit iste modus per participationem quia si divinis assensus est simpliciter inobliquabilis, igitur assensus revelatus nec poterit esse falsus, et sicut divinus assensus idem manens formaliter potest esse oppositorum uniformiter se habendo, ita assensus revelatus.
Secundo, dicitur quod quilibet assensus habet quo distinctio libertatis modum instrumentaliter non transeundo in praeteritum vel respectu sui enunciabilis vel respectu immutationis vitalis de eodem enuntiabili. Patet quia assensus respectu huius iudicium futurum erit est contingenter assensus illius quia potest non esse assensus illius, sed sic est de quolibet assensu creato revelato quod contingenter est assensus sui enuntiabilis quia uniformiter se habens potest esse oppositorum assensus nec fuisse assensus illius transivit in praeteritum quia si non sit illius numquam fuit illius, non enim sequitur assensus respectu huiusmodi iudicium erit immutavit vitaliter potentiam cognitivam Sortis, igitur necesse est quod respectu illius immutaverit, igitur quantum ad hoc ille assensus revelatus habet modum qui non labitur in praeteritum quantum ad repraesentare hoc complexe significabile iudicium erit vel quantum ad potentiam immutare.
Ex praedictis infertur quod revelatio facta respectu futuri contingentis est quo distinctio necessaria, licet futurum remanserit contingens et causa est propter contingentem habitudinem revelationis ad enuntiabile vel complexe significabile contingenter est revelatio talis enunciabilis vel talis, et sic huiusmodi assensus remanet conformitas ad divinum iudicium sine connexione ad suum signatum ipse tamen assensu habet pro obiecto signatum, scilicet veritatem sed contingenter hanc vel hanc.
Et ex hoc apparet quod ex tali assensu, non sequitur alia veritas naturalis formata qua enunciatur idem. Patet quia prima propositio in se considerata vel assensus est necessarius et illud quod sumeretur a nobis est una propositio meretur contingens.
Ex quibus apparet qualiter nec anima christi nec beati nec prophetae nec fideles possunt decipi de futuris contingentibus per revelationem eis factam. Patet quia tota latitudo revelationum est supra totam latitudinem assensuum naturalium et habet necessarium conformitatem ad divinum assensum et sicut divinus assensus est inobliquabilis et infallibilis, ita assensus revelatus, nec debet illud aliquem movere considerata divina omnipotentia quae est maior quam intellectus sufficienter excogitare, ideo non est mirum si assensus revelatus sit tantae perfectionis.
Et per consequens sequitur quod Ionas propheta a seipso locutus est quando ipse credidit quod Ninive subverteretur, nam ipse defecit, igitur consequentia iam impugnata, nam ex revelatione sibi facta credidit et accepit propositionem illatam qua ipse credidit Ninive subverti et illam credebat esse revelationem.
Octavo principaliter, sequitur quod isto non obstante quaelibet revelatio facta est certissima. Patet quia non contingit taliter assentientem decipi, immo non est possibile ipsum decipi, igitur huiusmodi assensus revelatus videtur inter alios potior et certior, addo tamen quod certitudo non capitur pro actu reflexo, nec causatur per actum reflexum supra assensum revelatum.
Ex quo infertur quod stat aliquem esse certissimum de veritate, et tamen non posse naturaliter se scire esse certissimum. Patet de assensu revelato respectu futuri contingentis de quo viator est certissimus, non tamen potest habere actum reflexum de tali certitudine, nam staret si haberet certitudinem quod iudicium erit quod per illam certitudinem deciperetur, et illa certitudo exiret totam latitudinem assensuum revelatorum, sed ut magis habeatur revelatio imaginatur quod quaelibet revelatio se habet ad modum radii dependentis a luce fontali quia non potest stare in esse radii quin corruat abstente luce conservativa, et ideo dicitur quod revelatio est radius dependens a luce prima in esse assensus, nam sicut non stat radium esse quin sit lux, ita non stat revelationem esse quin deus conformiter assentiat, et sic habebitur conformitas assensus revelati ad divinum assensum a quo dependet in esse tali, et sic salvatur quod anima christi non potest decipi quia quocumque modo eveniat non decipietur, nam revelationes quas facit deus sunt conformes ad suum iudicium, et omnia argumenta in hac materia ex istis radicibus possunt solvi, etc.