Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 124, de Libertate
Opinio quod praeteritum non est necessarium
In praecedenti lectione improbata fuit positio tenens quod absoluta revelatio necessitatem imponit futuris evenientibus, nunc sequitur alia opinio, quae pro salvatione concordiae futurorum contingentium cum revelationibus absolutis, tenet quod illud quod praeteritum potest non fuisse praeteritum, et sic facta revelatione respectu effectus contingentis huiusmodi revelatio poterit numquam fuisse in esse producta.
Circa fundamentum positionis, quae supponit quod illud quod praeteriit potest non fuisse praeteritum, sit ista propositio quod non est nobis evidens quod deus possit facere mundum numquam fuisse vel aliud praeteritum numquam fuisse, nec eius contrarium est evidens nobis nec sequitur ex fide volo dicere quod praeteritum posse non fuisse praeteritum non curando de amplificatione seu non posse esse illud quod praeteriit non est evidens nobis quin deus possit facere illud non praeteritum, nec est ex fide evidens nec eius contradictorium. Patet quia utraque pars est contingens improbabiliter potest defensari salva fide, igitur neutra est evidens nec aliqua, sequitur evidenter ex fide.
Unde affirmativam partem, scilicet quod Deus possit facere praeteritum non fuisse praeteritum tenuerunt plures famosi et valentes ut Gilbertus Poletanus in commento supra Boecium in suo libro de trinitate, et Petrus Damiani in epistola quam facit de reparatione virginis, cum quibus videtur sentire Altissiodoriensis versus finem libri ubi quaerit utrum virginem corruptam deus possit reparare ubi sic dicit quod huiusmodi quaestio solvitur duobus modis.
Primo quod deus potest absolute reparare virginem. Sed dicitur communiter non potuisse sicut et alia miracula quia potentiam non applicavit ad effectum ut fecit in caecorum illuminatione et mortuorum Resuscitatione, non tamen est negandum quin absolute possit.
Aliter dicit quod deus potest virginem reparare ad illum intellectum quod eius corpus et eius animam potest aequaliter perficere et reintegrare sicut antequam corrumperetur, et illo modo concedendum est quod deus posset virginem reparare, non tamen secundum hanc viam facere quod numquam fuisset corrupta quia, licet eam integraret, non tamen tolleret quin esset corrupta nec deberetur sibi pro praemio aureola.
Contra hoc ipse met instat quia ipsam fuisse corruptam est dignitatis et excellentiae virginalis pro qua debetur aureola, igitur omnipotentiae absolute non repugnat post corruptionem hanc dignitatem conferre.
Respondet nam dicit ipse oportet ut dicit Gilbertus dicere quod deus potest facere quod numquam fuerit corrupta quia quantum in se est non se habet aliter ad res quam se habebat ab aeterno prius, et tunc sequitur ex parte rerum praeterito non ex parte dei.
Sed consuevimus loqui confusive, nam aequaliter sunt praesentia deo praesens, praeteritum, et futurum, et ideo iste simpliciter glossat Ieromium tenentem contrarium quod ipse loquebatur ex hypothesi, scilicet si praeteritum est, videtur ponere necessitatem futuritionis, nam ista opinio ut videtur fuit plurium valentium, scilicet quod praeteritum potest non esse praeteritum, et ideo secundum hoc facile esset salvare concordantiam futurorum contingentium cum revelationibus absolutis eo quod, sicut futurum potest non fore, ita revelatio, nam haec positio imaginatur quod deus ratione suae immensitatis sicut quia localiter vel situaliter praevenit omnem situm creatum vel causalem, licet sit simplicissimus, ita aeternitas duratione ipse praevenit ab utraque parte durationem temporalem, et quantumcumque res labatur in praeteritionem, praevenitur tamen a divina aeternitate, et sic res in ordine ad deum nullo modo praetereunt et remanent in deo aequa libertas respectu rerum praeteritarum et praesentium, sicut futurorum, et sic potest aeque facere quod Adam non fuit, sicut quod antichristus non sit in futuro.
Rationes contra opinionem quod praeteritum non est necessarium
Sed hic est advertendum quod imaginatio est subtilis et profunda et salvat evidenter per revelationem non tolli contingentia, etiam salvat quod deus non potest noviter ad volendum ad extra necessitari quod non potest ratio contraria, nam ad positionem rei in esse sequitur deum voluisse, modo si non possit non voluisse rem produci, videtur quod respectu eiusdem rei ad extra necessitatur ad volendum et producendum rem in esse, et illud reputaverunt antiqui durum, secundum tamen istam viam non necessitatur deus quia aeque potest velle Adam non fuisse sicut antichristum fore. Cum istis tamen concederem quod modus non posset desinere fuisse, nec sequitur modo fuit et potest non fuisse, igitur mundus non potest desinere fuisse quia antecedens est una copulativa possibilis, cuius prima pars est realiter vera et secunda est possibilis secundum hanc viam, nihilominus consequens implicat contradictionem eo quod li desinit includit praeteritionem in fuisse.
Similiter diceretur quod res quae primo est potest non esse, et tamen ante lapsum ipsius in praeteritum non potest desinere esse, tenendum tamen quod res quando est necesse est esse, nam si res ponatur non esse, ipsa non desinit esse.
Et sic breviter apparet prima pars propositionis, scilicet quod non est evidens quin illud quod est praeteritum possit numquam fuisse, nec hoc repugnat fidei nec ex scriptura habetur contrarium, nec est determinatio ecclesiae ad hoc.
Secunda pars quod nec oppositum sit contra fidem notum est, immo magis fidei consonum quod praeteritum necesse est fuisse praeteritum quam oppositum, et quantum ad hoc est articulus parisiensis condemnatus dicere quod praeteritum possit numquam fuisse error, nec sequitur articulus parisiensis ponit hoc, igitur illud est contra fidem, nec sequitur illud habetur in articulo, igitur hoc est evidens.
Secundo, arguitur in ista materia quia ponere quod praeteritum possit non fuisse nulla est ratio ad hoc vehementer cogens propter principia et communem animi conceptionem, igitur positio non est ponenda, nam quando contrarium est magis apparens, non debet poni, nec est ligans ad hoc, immo magis tenendum est quod praeteritum non possit non fuisse.
Tertio, ad hoc est Aristoteles in VI Ethicorum approbans dictum Agathon dicentis quod "illo solo privatur deus facere praeterita non fuisse et genita non fuisse genita."
Quarto, haec positio est contra regulas artis obligatoriae fidei quia mirabilior est contra articulus divinae omnipotentiae, nec sequitur ad illum, igitur ipsa est impertinens componit praeteritum posse non fuisse, nam ipsa concedit magis quam debeat ad salutem tenendum.
Tertia positio erronea: quod de re quae transivit in praeteritum quod necesse est eam fuisse
Sequitur tertia positio erronea in hac materia qui aliquorum quilibet concedant de qualibet re absoluta quae transivit in praeteritum quod necesse est eam fuisse, nihilominus contingens est aliquam causam sic concurrere respectu eius, nam possibile est quod numquam sic concurrerit.
Ista positio quantum ad primam partem stat cum veritate articuli parisiensis. Quantum ad secundam salvat contingentiam futurorum secundum duplicem considerandum modum de necessitate praeteriendi.
Primus est quod, si aliqua qualitas vitalis immutet potentiam vitaliter cognitivam, non est necessariam quod immutaverit, ita quod non sequitur a qualitas immutavit vitaliter b potentiam cognitivam, ergo a necessario immutavit b. Causa est quia non est necesse omnem in habitudinem unius rei ad aliam fuisse, et sic stabit quod Sortes cognoverit antichristum fore et quod illa cognitio immutaverit potentiam cognitivam Sortis, nihilominus tamen haec immutatio habet rationem contingentiae, licet transiverit in praeteritum, et sic haec est contingens Sortes fuit immutatus vitaliter ab a actu, nam si effectus non eveniat, illa immutatio non fuit notitia illius.
Secundo, isti dicunt duplicem esse concursum a prima causa respectu effectus. Primus concursus est simpliciter generari quod est necessariam respectu cuiuslibet effectus producibilis. Secundus concursus est quem potest prima causa habere specialem qui quid concursus est contingens, nec trahit necessitatem praeteritionis, ita quod bene sequitur, deus concurrebat concursu generali, igitur necessario concurrit, sed non sequitur de speciali, non enim sequitur, deus concurrit concursu speciali, igitur necessario concurrebat.
Et ex istis duabus radicibus, non sequitur praeteritum non fuisse, sed sequitur bene esse habitudinem inter effectum et huiusmodi concursus quae quid habitudo nullam imponit necessitatem quia talis habitudo non est res positiva, nam si deus revelaverit in praeterito concurrendo specialiter, tunc ille concursus est contingens. Deinde illa qualitas et huiusmodi habitudo concursus ad effectum non trahit ex lapsu temporis necessitatem quia deus potest numquam concurrisse specialiter revelando, nam contingit illa qualitas est notitia, et licet sit necesse illam qualitatem fuisse, non tamen est necesse quod ipsa sit notitia alicuius effectus.
Contra istam opinionem
Sed ista positio non potest stare quia incidit in illud quod vult evitare, nam motio vitalis sive sit res distincta a qualitate sive a potentia vitali sive non, illud tamen non tollit quin vitalis immutatio sit operatio qua transivit in praeteritum ut dato quod modus non dicitur a mobili si potentia applicetur ad mobile, hoc erit lapsum in praeteritum quod potentia moverit mobile, nec erit in potestate alicuius, immo nec dei quin illa potentia moverit illud mobile, et sic talis immutatio vitalis non tollit quin fuerit animae immutatio quae lapsa est in praeteritum, igitur aequale trahit necessitatem, sicut actus in se.
Secundo eodem modo argueretur de operationibus ipsius voluntatis divinae praeteritis quae possent non fuisse quod est nefarium.
Tertio, arguitur quia, si positio esset vera, sequeretur quod quilibet effectus a causa productus posset numquam fuisse productus, et per consequens sequitur quod Sortes qui interfecit Platonem damnaretur, et tamen posset non non interfecisse. Unde posito per adversarium damnatio posset esse Sortes absque hoc quod interfecisset, et tamen non dampnaretur nisi propter Platonis interfectionem, nam unum posset separari ab alio in casu.
Quarto, nam si sic, tunc esse possibile quod quod primus angelus non peccasset nec christus meruisset patet quia habitudo causalitatis effectus respectu causae est simpliciter contingens non obstante lapsu in praeteritum igitur etiam posset stare quod deus christum non gratificasset quia ille concursus ad gratificandum christum fuit specialis qui non traxit necessitatem subtrahitur igitur ille concursus respectu christi tunc habetur quod christus agebat naturaliter nec suis actibus merebatur et sic apparet quod probabilius diceretur adhoc praeteritum numquam fuisse iuxta secundam positionem prius determinatam.
Tertia positio est quod proprium est divinae naturae cognoscere certitudinaliter futura contingentia nec sunt clare et absolute creaturae revelabilia, cuius Radix stat in hoc quia divina natura ratione suae immensitatis et aeternitatis sola habet quod praeterita et futura sint sibi obiective sicut sibi praesentia igitur nulli creaturae potest competere.
Contra quartam
Sed ista positio est falsa quia animae christi fuerunt limpidissime revelata futura contingentia quia in primo instanti suae conceptionis cognoscit suam passionem et efficaciter voluit illam, ideo dicit Gregorius quod in illo instanti tantum meruit, sicut per crucis patibilum.
Secundo, anima christi debet esse iudex futuri Iudicii igitur ipsa debet cognoscere futurum Iudicium, et illa quae indicabuntur in illo.
Tertio, beati habent notitiam de perpetuitate suae beatitudinis, et ideo ex istis apparet quod positio est erronea et sic apparet quod anima christi et beati cognoscunt futura iudicia.
Quarto, fides est habitus revelatus, et tamen ipsa certitudinaliter, catholice, simpliciter, et absolute est notitia respectu futurorum contingentium, licet non evidenter, et sic ex illa positione non evitabitur inconveniens quod vult evitare, et adhuc dato quod staret actus vel habitus respectu futuri contingentis inconveniens non valent evitare.
Contra quintam rationem
Unde ista positio imaginatur quod nulla notitia creata potest esse infallibilis notitia respectu futuri contingentis. secundo imaginatur quod creatura potest habere notitiam evidenter respectu futuri contingentis. tertio quod si creatura habeat huiusmodi notitiam illa erit notitia increata, scilicet, divina essentia.
Sed ista positio non habet fundamentum quia negat notitiam creatam posse esse respectu futuri contingentis, nec probat suum dictum quia lumen gloriae ponitur qualitas creata distincta ab essentia divina et notitia conformis in patria seu electio vel clara dei visio est notitia creata, igitur nec posset probare intentum, scilicet quod divina essentia esset notitia increata de futuris contingentibus et maxime in creatura.
Secundo, ista positio fuit quod divina essentia possit esse notitia creaturae, quod est falsum vel saltem contingens quia inter alia omnis notitia creatura est eius operatio modo repugnat divinae essentiae quod ipsa sit creaturae operatio. Aliae sunt viae et positiones in hac materia quae iudicio meo non habent apparentiam.