Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 126, de Libertate
Responsiones ad rationes alias (lectio 120) inductas
Ad primam
Prima erat quod si staret futurorum contingentia cum revelatione, sequeretur quod in potestate nostra esset decipere christum. Consequens est absonum, sed consequentia apparet et sit a per me facturum quod sit christo revelatum, et quia possum a facere et possum non facere, tunc potero elicere oppositum revelationis christi, et sic, si mihi placet, possum inficiens animam christi decipiere.
Respondetur breviter ad formam negando consequentiam, immo non est in potestate dei absoluta animam christi verbo unicam decipiere, et hoc sonat articulus parisiensis, nam per communicationem idiomatum, sequitur quod christus deciperetur, et tunc ad rationem anima christi scit per revelationes quod tu facies a, et tamen potes non facere concedo ponatur quod tu non facias admitto, igitur anima christi est decepta. Nego consequentiam, nam si non facias a anima christi, numquam assensit isti, tu facies a, sed eius opposito contradictorio.
Si tamen ponatur casus quod illud quod ultimo ponitur cum alio remaneat, tunc casus est impossibilis, unde pro generali in materia revelationum eodem modo respondendum est sicut in materia de praescientia dei, nam deus praescit quod Sortes est facturus a, et tamen Sortes potest non facere a, et ex consequenti deus potest numquam scivisse a fiendum a sorte, et ita de revelatione dei quia ipsa sequitur dei iudicii veritatem, et istam oportet dicere propter articulos parisiensis condemnatos.
Secundum alias vias posset responderi, nam secundum viam quae concedit quod praeteritum potest non fuisse, dicere quod dato quod revelatio sit facta et sit respectu futuri contingentis, tamen illam qualitatem fuisse est contingens. Et sicut effectus futurus potest non esse, ita assensus potest tolli, et ideo, si ista via non esset condemnata, esset satis probabilis.
Sed via Anglicorum concederet quod de potentia dei absolute revelatione facta potest quis decipi, non tamen potest de potentia dei ordinata. Sed facilior est via quae dicit quod revelatio quantum ad assensum sequitur divinum assensum, nam ipsa revelatio est vel fuit assensus alicuius et potest non esse assensus illius.
Ad secundum
Ad secundum quando arguitur quia si sic, sequeretur quod aliquis ex assensu falso posset salvari et vitam aeternam mereri. Consequens est falsum, et patet consequentia in casu quod deus revelaret Sorti quod Plato peccabit, totus casus patet in ratione arguendi prius, hic dicitur quod alii reputant consequens pro inconvenienti, tamen aliter respondeo. Notandum tamen quod circa huiusmodi revelationes contingit formari assensus probabiles respectu revelatorum distinctos tamen a revelatione et hoc modo pure naturali a quibus possunt procedere effectus qui credunt a revelatione procedere, licet tamen non procedant ab illa, et sic fuit de revelatione facta Ionae quod ipse elicuit iudicium quod Ninivae subverteretur, et dicit hoc catholice et fecit opera conformia quae non a revelatione sed a iudicio naturali eliciebantur, et ita dicitur quod Sortes, habita revelatione de Platone quod peccaret, potest esse quod elicuit iudicium illius quod Plato peccabit quod erit alius a revelatione sibi facta, deinde elicuit odium destestatonum operis Platonis, et tandem elicuit executionem quia, si Plato non peccet, Sortes non credidit quod Plato esset peccaturus per revelationem, sed hoc credidit et elicuit ex suo iudicio, et sic solventur infinite rationes de multis passionibus et operationibus quos dicimus sequi ad assensus revelativos, sed ita non est immo facta revelatione ex iudicio tali, licet falso consurgunt passiones ut gaudium tristitia quae non sunt a revelatione effective, sed illae sunt a iudicio naturaliter elicito, licet non sint conformia iudicia revelationi factae, immo aliquando sunt contradictoria, et sic apparet quod ibi est deceptio quia non distinguimus inter iudicia naturalia et revelationem nobis factam.
Ad tertiam
Tertium argumentum tangebat, utrum existenti in caritate possit futura damnatio revelari quia facta revelatione creatura cogitur ad peccandum et desperandum, et ad firmiter tenendum quod ipsa non habebit vitam aeternam. Et licet ista materia diffuse tractetur a doctoribus, puta a de Heuta et Adam, ideo mitto vos ad eos.
Tamen hic dico aliqua. Primo, quod in casu alicui revelaretur sua damnatio non propter hoc talis haberet desperare causa est quia species est habitus magis proprie potentiae volitivae quam cognitivae, ideo assensus qui pure inest potentiae intellectivae non contrariatur actui potentiae volitivae. Unde species est magis amor futuri boni quam credulitas, ideo ponitur in vi irascibili quia informat potentiam appetetivam, ideo non repugnat actui intellectus, non enim sequitur Sortes firmiter credit quod erit damnatus, igitur desperat.
Secundo, dico quod, dato quod Sorti revelatur sua futura damnatio, potest tamen credere nisi ordinatio dei sit mutata quod aequaliter poterit salvari, sicut alii nec revelatio suae damnationis ei imponit necessitatem, nam debet credere si faciat quod in se est perseverando in gratia salvabitur, ideo facta revelatione non debet desperare, immo suo toto visu debet inniti ad fugiendum peccata quia illa revelatio non imponit necessitatem quin possit salvari in casu quod non immutabitur ordinatio divinae legis, sed fortitudo argumentum ponitur casus quod reveletur alicui sua damnatio erit quod deus volet subtrahere suum adiutorium ut ille finem debitum consequatur, potest dici quod iste casus dupliciter intelligitur. Uno modo ut revelata damnatio diceret poenam praecise. Alio modo quod diceret poenam, et quod ordinaret deus non velle concurrere ad salutem illius.
Secundo modo casus est impossibilis quia repugnat divinae voluntati creaturam necessitare ad peccandum quia isto modo creatura non haberet sperare quod salvatur, tamen in illo casu deberet elicere volitione conformando se divinae ordinationi et obedire ei quae obedientiae est summus gradus perfectionis, immo forte dubitant aliqui quod, si daretur alicui tantus gradus iustitiae cum maximo gradu tristitiae, hoc esset maiorum perfectionis quam a gradus beatitudinis dabilis et hoc est valde probabile.
Ad quartam
quarto arguitur sic si revelationes essent possibiles stare cum futuris contingentibus, sequitur quod aliquis obligatur ad peccandum. Consequens est contra divinam bonitatem, sed patet consequentia in casu quod reveletur Sorti quod solum ille qui peccabit cras salvabitur, tunc in illo casu Sortes tenetur velle ad peccandum et quod peccato obligatur. Patet quia Sortes obligatur ad volendum ultimum finem, igitur ipse obligatur ad medium sine quo non contingit finem consequi, modo ita est in casu quod nisi Sortes peccet cras non salvabitur, igitur peccare est antecedens ad consecutionem finis. Respondetur negando consequentiam quia hoc repugnat divinae voluntati, hic dicitur quod hic admittitur casus et quando dicitur, tunc Sortes obligatur ad peccandum naturae contra Sortes obligatur ad medium quo suum finem consequatur, sed sic habet peccare, nego quia illa ordinatio non est necessaria, et sic peccare non est medium necessariam quia scit quod si faciat quod in se est ipse salvabitur.
Ad quintam
Quinta ratio est quod proprium est divinae immensitati cognoscere futura contingentia, igitur non potest communicari creaturae. Antecedens probatur quia cognoscere futura contingentia consurgit ex immensitate aeternitatis, igitur soli deo competit sic cognoscere futura.
Respondetur quod dubium est utrum soli deo competit naturaliter, sic quod ipse solus cognoscit futura et quod illa cognitio nisi creaturae sit communicabilis, non est tamen improbabile quod suprema intelligentia si daretur quin esset futurorum cognoscitiva ratione suae aeternitatis et nobilitatis. Secundo dico quod dato quod deo esset proprium sic cognoscere, tamen illud cognoscere particile[?] est ab aliis creaturis rationibus accidentaliter. Unde ratio tantum probat quod nulla creatura potest per essentiam cognoscere futura quia nulla potest esse essentialiter immensa et simpliciter aeterna.
Ad sextam
Sexta ratio dicebat quod nulla revelatio est certa quia nescitur quo spiritu fiat quia quidquid agitur circa revelationem potest communicari creaturae, igitur quilibet habet de revelatione dubitare a quo fiat.
Ad illud responsum fuit circa prohemium iuxta opinionem Guillelmi Parisiensis et Altissiodorensis qui dicunt quod deus non promitteret creaturam ultra potestatem temptari et allegant Apostolum dicentem, "fidelis deus qui non permittet vos temptari ultra illud quod potestis". Ideo illi tenent, si creatura faciat quod in se est, numquam permitteret deus temptari ultra posse.
Tertio, dicitur quod ars est tradita in scriptura discernendum inter revelationem bonam et malam cum dicitur "a fructibus eorum cognoscentis eos", nam videndum est utrum illae revelationes sint contra ecclesiam et eius determinationem nec contra fidem nec contra bonos mores nec contra determinationem sanctorum, et quod non cedat in favorem articulorum parisiensis, et sic de aliis modis traditis in scriptura. Ex quibus poterit coniecturari utrum revelationes fiant a bono vel malo spiritu.
Ad septimam
Septimum argumentum dicit necesse est Sortem assensisse quod a erit igitur necessariam a. Negatur antecedens quia superius dictum est quod assensus contingenter est assensus illius a erit et causa est quia habitudo assensus creati est essentialis conformitas ad assensum increatum, et sicut potest deus numquam assensisse, ita assensus creatus potest non esse illius quia ipse habet necessariam connexionem ad lucem summam.
Ad aliam
Ad octavam deus revelavit a fore igitur a erit. Negatur consequentia quia daretur instantia quia deus revelavit Petro quod peccabit, non tamen sequitur quod peccaret quia fuisset necessitatus ad peccandum. Ideo oportet addere deus revelavit, et ita fuit vel erit est nisi ita fuerit vel ita sic, igitur Petrus peccabit. Ad mentem tamen concedo consequentiam gratia argumenti, et quando dicitur ultra antecedens est necessarium, negatur, immo ipsum est contingens, scilicet quod deus revelaverit antichristum fore, nam sicut est pure contingens quod deus revelaverit antichristum fore. Ita es pure contingens quod assensus revelationis sit assensus respectu illius. Unde si tales propositiones de praeterito sint verae, tamen ad cuiuslibet earum verificationem requiritur veritas unius de futuro contingenti, ideo tales propositiones non sunt necessariae quia semper remanet causa verificationis quae de futuro contingenti, ideo tales propositiones sunt contingentes.
Ad octavam
Ad nonum, si sic, sequeretur quod praeteritum posset non fuisse. Negatur consequentia, et ad probationem et capiatur modus localis quem habuit christus procedendo ad assensum quem habuit quod ipse pateretur, tunc in illo medio deus posset ponere ordinationem quod christus non esset passurus, igitur ipse non assensit ut pateretur, et sic per consequens nec volitio erat conformis nec motus, modo si passio tollatur oportet tollere effectum, scilicet modum et volitionem qui erant effectus passionis.
Hic est difficultas maior quam ante quia ita non potest dici de christo nec de aliis, dicitur tamen quod ab assensu de morte futura non dependent effective huiusmodi modus localis seu voluntas patiendi et fortificatur et causatur huiusmodi tristitia et volitio de passione a vi rationali imperante viribus sensitivis ut tristentur, et ut etiam christus velit mori quia hoc est volitum a deo et conforme volitioni divinae. Et haec omnia videntur causari ab assensu firmissimis de morte. Et si ponatur casus quod deus non moriatur, tunc quaeritur a quo causabatur illa volitio moriendi, illa tristitia, ille modus quo christus ibat ad passionem.
Pro isto notandum quod huiusmodi operationes non causantur ab assensu revelationum in christo de passione sua, sed causantur ex imperio rationis imperantis viribus inferioribus ut tristentur, moveantur, et sic de similibus operationibus, et causa est bona quia christus fuit tantae fortitudinis quod assensus de morte sua numquam causasset in eo tristitiam vel timorem in vi rationali, et non est mirum quia multi martyres in suo martyrio erant ita fortes quod sponte aggrediebantur mortem, et ideo imperium voluntatis totum iussit potentiae tristabili ut tristaretur, ita quod tristitia effective processit ab imperio rationis et voluntatis, nam ex abundantia virtutum in eo tantum fuit imperium quod ipse doluit et inter alios dolores acerbissimum dolorem passus redividendo genus humanum ut ostenderet se esse verum hominem.
Aliter posset dici quod apprehenso est simplex vel composita in revelatione facta, et aliud est ibi tanquam iudicium, et tunc in revelatione illud quod est per modum apprehensionis potest causare tristitiam, et sic remanet contingentia quod sit illius vel illius, et sic passiones et omnes revelationes non causantur a revelatione ut est assensus, sed ut est apprehensio.
Ad nonam
Decimo arguebatur aliqua est veritas quae non est revelabilis, igitur etc. Negatur consequentia, et ad probationem quia ita de ista videtur quod non est revelabilis, scilicet deus nihil revelat, et per consequens nec aliae veritates sunt revelationes. Negatur adhuc consequentia quia illa falsificat se propter reflexionem ut de ista nullus intellectus intelligit, quae est possibilis saltem de creatis intelligentibus, non tamen est revelabilia, immo circa hoc supposito quod anima christi praecise finita cognosceret, tunc conceditur quod aliqua creatura assensit aliquibus veritatibus quibus anima christi non potest assentire ut si sint quintae veritates in verbo tantum, tunc omne aliud ab illis veritatibus est ignotum animae christi, ista est vera et cognita a Petro, non tamen est cognosciblilis animae christi.
Ad decimam
Ad undecimum quando dicitur de prophetiis quia multae fuerunt falsae, negatur quia spiritus est qui loquitur per prophetas, immo impossibile est per fidem vel per revelationem aliquem decipi, ut de Iona dicitur quod numquam fuit ei revelatum Ninives destructionem, sed habuit unam revelationem comminatoriam vel conditionalem vel aliam nunciationem alterius significationis sed intellectus non posset cognoscere reflexionem supra revelationem, nam ex revelatione facta Ionae ipse elicuit iudicium humanum quod suvertertur Ninive. Sed illud fuit falsum, nec erat revelatio.
Ad aliam
Ad ultimum, bene sequitur Sortes naturali assensu assensit quod antichristus erit, igitur necesse est illum sic assensisse. Conceditur consequentia, sed dicitur quod haec consequentia non valet, Sortes assensit tempore praeterito assensu revelatio quod antichristus erit, igitur necesse est ipsum sic assensisse vel necesse est illum assensum fuisse illius antichristus erit, causa est quia assensus naturales sunt quasi effectus obiectorum quorum sunt, ideo bene ait Aristoteles quod "ab eo quod res est vel non est dicitur oratio vera vel falsa" quin necessaria est habitudo assensus naturalis ad suum significabile, sic quod nullo modo poterit esse alterius assensus naturalis quia dependet ab eo in esse assensus, sed de assensu revelato non sit quia ipse non dependet a sua significatione sed a prima luce et est eius conformitas ad assensum divinum et non ad suum significatum quia sicut assensus divinus potest numquam fuisse assensus huius quod antichristus erit ratione cuiusdam immensitatis ita revelatio respectu illius potest non esse eius revelatio sed suae oppositae, et sic assensus revelatus non causatur ab obiecto, sed conformiter se habet ad supremam veritatem, et sic apparet ex dictis quod astra nullo modo necessitant voluntatem, nihil tamen locutus sum contra astrologiam quae nobilissima et perfectissima scientia quin eam diligunt nobiles animi reges et principes. Sed multi eam maculant ex suis ignorantiis, et ideo nullo modo supponendo est quod discreti viri per eam decipiantur quia astra nullam imponunt necessitatem nec praeventio causalitatis necessitatem imponit. Sed concursus prior reddit voluntatem magis liberam quam si ipsa se sola exiret in actum, nec divina praescientia imponit necessitatem plusquam faciat in ea visio respectu Sortis ambulantis quae non necessitat eum ad ambulandum, nec reprobatio necessitat creaturam ut dampnetur, nec ad male agendum, et ita revelationes non tollunt contingentiam effectum sed remanet intemerata libertas, nec iniquae leges libertatem perturbant, ita quod "cum ita sicut manet intemerata motatatibus arbitrii libertas nec iniquae leges solutas ab omni necessitate voluntatibus praemia poenas quae proponunt, manet etiam spectator de super cunctorum praestius deus visionis qua eius praesens semper aeternitas quae cum actuum futura qualitate contra hoc bonis praemia, malis supplicia dispensans nec frustra sunt in deo inponcte species preces quae cum rectae sint in efficaces esse non possunt. Adversarii igitur vicia colitae virtutes ad rectas species animi sublenatae, habituales preces in excelsa porrigite, magna vobis est si dissimulare non vultis necessaria indita probitatis, cum autem oculos agitis inditis tanta cernentis", hoc Boetius in libro De consolatione in fine, et cetera, etc.