Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 13, De fide
Qualiter fides est curativa potentiarum et infirmitatum animae
Istis praemissis venio ad ostendendum qualiter fides est potentiarum animae curativa et infirmitatum earumdem partes enim imaginis, ut alias dictum est, sunt deformatae. Unde prima pars imaginis quae correspondet Patri in divinis, conversa est in debilitatem intantum quod subiecta est sensualitati et dominatur ab ea. Intelligentia autem, quae est secunda pars imaginis correspondens Filio, facta est caeca. Affectio vero quae est tertia pars imaginis, est depravata quia afficitur circa temporalia et renuit spiritualia. Contra primam: fides auget causalitatem intellectus et reddit ipsum victorem et dominationem respectu ipsius sensus. Contra secundam: fides confert intellectui lumen et expellit ab eo tenebras. Contra tertium: tollit affectionem temporalium et inducit affectionem spiritualium.
Circa primum partem: deformitas imaginis Dei
Prima pars imaginis
Quantum ergo ad primum, patet quod auget potentiam intellectus et eius causalitatem, quia, sicut alias tangebatur ipsa est suprema dispositio potentiae intellectivae in via, ergo etc. Exemplum in materialibus, caliditas est suprema dispositio ignis et summa et convenientissima, ideo per caliditatem reducitur ignis ad supremam eius activitatem. Si autem subtrahatur ab igne caliditas, efficitur impotens in operationes sibi debitas. Et istud istud clarius patet de aqua, si ab ea subtrahatur frigiditas, erit impotens ad frigefaciendum, quae est eius suprema operatio et quam operationem optime inducit mediante frigiditate.
Confirmatur quia fides facit intellectum exire in assensum rei non apparentis, et illud est summae difficultatis et perfectionis quia vigore proprio mediante fide intellectus assentit aliquibus sine apparentia aliqua. Confirmatur, nam sicut caritas se habet ad voluntatem, ita se habet fides ad intellectum, sed caritas reddit voluntatem potentiorem ut notum est, ergo etc. Huic posset addi quod fides est tantae potentiae quod sibi annectitur, quantum est ex eius ordinatione primaria virtus faciendi miracula, immo posset dici virtus faciendi miracula, et istud Christus videtur testari in pluribus auctoritatibus et Apostolus etiam. Nam dicit Christus, "si habueritis fidem, dicatis montibus quod transferantur et se transferent" et Apostolus Ad Corinthios XIII "si habuero fidem, transferam montes". Hic tamen est advertendum, ne aliquid male capiatur in materia ista, quod nolo dicere quod aliqua creatura habeat vim faciendi miracula ex se; utrum autem vis faciendi miracula sit communicabilis creaturae est alia quaestio, quae forte alias videbitur.
Dico tamen secundum opinionem Augustini in Dialogo quod potestas faciendi miracula est communicabilis creaturae, iuxta quod dicitur "Sancti per fidem vicerunt regna" etc., ita quod potestas faciendi miracula est aliquid creatum et aliquod donum creatum. Modo, ad propositum potest dici quod virtus faciendi miracula communicata creaturae potest vocari fides, nam in Apostolis ita fuit ex institutione divina et duravit quantum oportuit usque scilicet ad plenam fidei promulgationem et non amplius, et quia tunc non oportuit amplius facere miracula.
Ideo non oportuit fidem habere huiusmodi efficaciam, nihilominus potest bene imaginari, ut tactum est, quod fides concurrat effective ad miraculum; utrum illa potentia fuerit sibi aptitudinaria, relinquo sub dubio, et credo forte quod sic, ita quod daretur aliquis gradus quo adepto esset virtus faciendi miracula aptitudinaliter. Istud istud enim videtur sequi ex Sacra Scriptura et ex modis loquendi doctorum; modo non est conveniens nec expedit exire modum communem loquendi doctorum. Patet igitur de vigore fidei in se et etiam de vigore quem confert intellectui et hoc merito quia miracula sunt effectus fidei manifestativa, et sic patet quod fides confert intellectui duo, scilicet dominium et pietatem supra sensualitatem. Ex quo sequitur quod intellectus efficitur victor diaboli, mundi, et carnis per fidem, nam Ioannes V "haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra" vincit diabolum. Unde Ad Hebraeos II "Sancti per fidem vicerunt regna" etc., scilicet, regna potentiarum animae, nam sensualitas, sine fide, ducit et vincit rationem ad nutum suum, ratione autem adiuta fidei viceversa vincit sensualitatem.
Secunda pars imaginis
Quantum ad secundam partem imaginis, scilicet intellectivam, fides confert lumen quia est illuminativa intellectus et tollit ab eo tenebras veritatum, immo etiam apparentium periculosarum in lumine naturali, quae ostenduntur contra illa quae pertinent ad salutem, nec permittit errare intellectum operantem per eam.
Aliqua corollaria
Hic possunt inferri corollaria, multa quorum quodlibet esset materia pulchra, sed ne nimis vos attediam, pro nunc non introducam. Sed Deo dante de quolibet illorum videbitur loco suo, videlicet, primo posset inferri qualiter fides resistit temptationibus; qualiter operatur contra artes magicas; qualiter non subicitur influentiis caelestibus et qualiter non subicitur incantationibus sortilegis et huiusmodi.
Sequitur consequenter qualiter non describitur in caeli harmonia lex Christiana quia astrologi non potuerunt prognosticare legem Christianam ex constellationibus coniunctionibus et motibus orbium et planetarum et huiusmodi, ex quibus consueverunt concludere huiusmodi adventus rerum, sicut fuit Albumasar et alii. Et forte ostendetur loco suo quod talia iudicia sunt contra astrologiam. Nolo tamen per hoc deturpare scientiam astrologiae, sed scientia illa vituperatur per ignorantes qui attribuunt sibi multa, quae non deberent attribuere.
Sequitur ulterius quod ratio probabilis virtute fidei efficitur intellectui scientifica vel demonstrativa. Probatur quia intellectus per fidem fortificatur, et roboratur causaliter, et proportionaliter illuminatur, ergo tantum potest fortificari et illuminari a fide, quod ratio, quae prius apparebat sibi probabilis tantum propter eius debilitatem, efficietur sibi demonstrativa. Nam sicut alias dicebatur, propter meliorem complexionem vel dispositionem, una conclusio potest esse scita a Platone, quae non potest scire a Sorte. Modo, capiamus excessum complexionis Platonis supra complexionis Sortis et hoc non est propter debilitatem rationis quod sit uni demonstrativa et alteri non. Capiamus etiam gradum virtutis et perceptibilitatis quem habet intellectus non adiutus fide, et gradum quem habet ipse adiutus fide; valde bene stat quod secundus gradus tantum excedit primum quantum Plato excedat Sortem, et maxime cum fides iuvat intellectum dupliciter; primo quia reddit ipsum potentem causaliter, secundo quia illuminat ipsum proportionaliter.
Sequitur ulterius quod fides potest intantum augmentari quod vigorabit intellectum usque vel saltem proprie statum innocentiae quantum ad vigoritatem et perceptibilitatem. Non nego tamen quin semper remaneat aliqua culpa vel aliqua vanitas et huiusmodi quia talia sunt inseparabilia a nobis. Patet igitur corollarium ex quo fides huiusmodi in certo gradu vigorare intellectum, et si dupletur, vigorabit in duplo; et sicut vigorabit intellectum in esse causalitatis, ita in esse luminis.
Ulterius sequitur quod per adiutorium fidei possunt deduci articuli fidei in lumine naturali per medium extrinsecum et intrinsecum. Probatur corollarium, nam in lumine naturali possunt fieri rationes probantes aliqualiter quod Deus est, immo etiam alios articulos et maxime illos qui habent habitudinem naturalem ad creaturas tamquam causa ad suos effectus, ut est Deum esse primam causam, esse a qua omnia alia dependent, et huiusmodi, ita quod huiusmodi articuli possunt deduci in lumine naturali ex principiis naturalibus, licet non deductione naturali sine adiutorio fidei, quia non est dubium quod est aliqua conclusio, tantum distans a principiis naturalibus, deducibilis ex illis, quae tamen, propter eius minimam distantiam, non potest ab intellectu humano sine speciali Dei auxilio deduci, et quae forte esset deducibilis a angelo. Ex quo igitur articuli fidei probabiliter assentiendo tantum sequitur ex principiis naturalibus, et non restat difficultas nisi ex parte deductionis, et cum fides posset roborare et illuminare intellectum tantum, sicut dictum est, non videtur repugnantia quin intellectus sit roboratus et illuminatus fide, posset huiusmodi articulos, qui sequitur ex principiis naturalibus, deducere ex illis principiis.
Instantia et responsio
Instaret tamen aliquis probando quod fides non intenditur quia aeque firmiter credit vetula mediante fide sicut maximus clericus, ergo etc.
Respondeo concedendo antecedens, et negando consequentiam quia firmitas fidei non est intensibilis, ideo fides non est intensibilis in esse firmitatis quod patet, nam penes quid attenditur firmitas fidei certe penes hoc: quod non admittit rationem contra se et renuit omnem rationem. Et ideo quia quilibet gradus fidei facit hoc, ideo firmitas eius non capit latitudinem quia, si admittantur rationes, aeque admittuntur fides. Tamen bene intenditur in esse luminositatis et vigorositatis quia in se vigorosior est et in comparatione ad intellectum.
[Definitio theologiae]
Ex praedictas intendo describere theologiam et ostendam quod theologia est communis scientia. Pro cuius evidentia describendo theologiam, sciendum est quod ego voco theologiam notitiam articulorum fidei deductorum in lumine naturali et aliorum sequentium ex eis sive directe sive indirecte, ita quod, conclusiones circa materiam Trinitatis sive ipsius Dei et creaturarum inter se et in comparatione ad Deum et huiusmodi habitus cognoscendi talium cum adiutorio fidei, vocabo theologiam.
Utrum theologia sit superior fide?
Et ex hoc inferam contra aliquos qui aliter imaginantur de theologia sicut Huta, qui dicit quod theologia non est superior fide quia, licet assensus theologicus sit clarior fide, non tamen est perfectior.
Prima pars patet quia licet fides sit de se luminosa, tamen habet lumen alterius speciei ab assensu theologiae et habet semper aenigma sibi convictum. Theologia vero non est lumen aenigmaticum, immo clarum, nihilominus lumen fidei est nobilius et perfectius. Sequitur ulterius quod ad proficiendum in theologia, expedit principaliter proficere in fide. Patet quia fides est causa necessario requisita ad bene theologizandum.
Secundo sequitur quod, ceteris paribus, secundum augmentationem fidei, potest augmentari theologia.
[Prima objectio et responsio: quomodo habitus fidei infusus potest intendi]
Sed quaereret quis quomodo huiusmodi habitus fidei infusus potest intendi quia de actibus non est magna difficultas.
Respondetur imaginando proportionaliter de fide, sicut de caritate. Nam existenti in caritate, quando occurrit sibi materia diligendo Deum et proximum, tunc si ex caritate eliciat actus dilectionis, infundetur sibi gratia nova. Item potest dici quod per actualem exitum in actum fidei, frequenter intenditur habitus ille infusus. Ideo homo debet laborare ut saepe occurrat sibi materia fidei et quod eliciat actus fidei.
Secunda objectio et responsio: quomodo contingentes propositiones ex principiis naturalibus possunt deduci, duo genera deductionis
Sed tunc quaeretur de articulis fidei contingentibus, quomodo possunt deduci ex principiis naturalibus, sicut est incarnatio Verbi et huiusmodi quia non subiciuntur naturae, nec habent aliquam habitudinem necessariam toti naturae.
Respondetur hic notando quod aliqui sunt articuli, qui habent necessariam habitudinem ad creaturas, sicut Deum esse et huiusmodi, et huiusmodi articuli habentes talem habitudinem ad creaturas possunt in lumine naturali per media intrinseca deduci, id est per propria principia naturalia et conclusiones proprias.
Pro quo notandum est quod duplex potest esse deductio in aliqua scientia. Uno modo per principia intrinseca, sicut dictum est. Alio modo per principia extrinseca, supponendo principia ex quibus deducuntur conclusiones, ut si in naturali philosophia demonstratur mihi quod triangulus habet tres angulorum aequales duobus rectis, etc. quia demonstratur principaliter in mathematica. Ideo oportet praesupponere principia ex mathematicis vel alio modo, ut si argueret sic: istam propositionem a alias scivi, ergo est demonstrabilis, et isto modo a scio aliter quam si mihi demonstratur per principia et inferretur ex illis in bona consequentia.
Et tunc dico quod articuli contingentes, sicut articulus incarnationis, non possunt deduci ex principiis, quia non dependent ab eis. Possunt tamen deduci per extrinseca media, scilicet per rationes quae consueverunt fieri ad probandum huiusmodi articulos contra negantes eos quia teneo quod fides potest probari mediante fide, et, de hoc, deservit theologia. Et hoc non debet fieri ut credatur, sed ut ostendatur esse credibilis adversariis. Quantum autem est de mediis illis extrinsecis per quae fides potest probari, multa sunt talia, et forte aliqua tangam in lectione sequenti.