Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 12, De fide
Conclusio
Consequenter continuando materiam inceptam, infertur ex praedictis quod humana investigatio nec debite nec sufficienter dirigit tam intellectum practicum quam speculativum.
De intellectu practico, patet nam circa felicitatem tot fere fuerunt opiniones quot fuerunt philosophantes. Unde Augustinus, XIX De civitate Dei, capitulo primo, dicit sic Varronem recitasse "duo centum et octoginta octo sectas varias philosophorum de felicitate humana". Et ex hoc apparet quod tanta diversitas opinionum in materia felicitatis humanae provenit ex debilitate et caecitate investigationis humanae, quia unica est via attingendi signum.
Quantum autem est de intellectu speculativo, patet conclusio nam sicut dicit Sanctus Thomas in libro suo quod fecit De angelo philosophantes vigore naturali investigatione, non elevati per fidem seu per specialem Dei gratiam, non devenerunt nisi in notitia substantiarum corporearum, ita quod non poterant concludere aliquod ens esse incorporale, et ibidem nominat philosophos. Unde aliqui prima principia posuerunt corporalia, et aliquando vocabant talia principia corporalia Deum, et ideo poetae proportionaliter secundum vocabula proportionalia finxerunt deos esse entia corporalia. Unde tales sicut Mellisus ponit aliquem deum tamquam primum principium ut poetae vocaverunt proportionaliter Deum suum primum principium oceanum. Et Diogenes posuit primum principium esse ignem, et Empedocles quatuor elementa, litem et amicitiam, etc. Et sic patet qualiter primaeva investigatio decidit in errores varios propter defectum dirigentis.
[Alia conclusio]
Et circa hoc sit haec conclusio: investigatio humana non iuta fide vel consuetudine vel auctoritate vel gratia speciali non concluderet ultra sensibilia quicquid insensibile; sicut enim est consuetudo in malum, ita consuetudo est in bonum, et ista consuetudo in bonum multipliciter iuvat philosophos ad bene philosophandum, scilicet, ad ponendum Deum et causas separatas, et huiusmodi.
[Objectio]
Sed contra istam conclusionem instatur de Socrate, Platone, et Aristotele, qui philosophando et humanam investigationem insequendo unum Deum separatum posuerunt et quasi tamquam martyr Socrates mortuus est confitendo veritatem et reprehendendo Athenienses ponentes idolatria. Ideo, Plato naturali modo investigandi posuit unum Deum separatum supremum et ad idem Aristoteles XII Metaphysicae posuit unum Deum supremum, dicit enim: "entia nolunt male disponi, pluralitas principium mala, unus igitur princeps."
Responsio
Respondendum est tenendo conclusionem ut prius pro quo notandum est hic quod secundum quod dicit Iosephus in libro Antiquitatum, "Chaldaei et Gentiles in principio, sicut non cognoscunt nisi creaturas, ita etiam nec adoraverunt nisi creaturas. Ideo adoraverunt stellas et huiusmodi, et licet lex divina non esset adhuc data, tamen semper fuit aliquis populus peculiaris Dei". Ideo semper a principio illi, qui fuerunt derelicti per investigationem humanam, non potuerunt devenire nisi in notitiam creaturarum, nihilominus filii Adae et instructi a parentibus habuerunt semper aliquam notitiam de Deo et aliqui vere crediderunt mediante speciali Dei auxilio. Et istud continuatum fuit a principio seu ab initio usque ad filios Noae, et consequenter ab illis usque ad Abraham, qui fuit valde perfectus et sanctus homo, qui existens in Chaldaea, reprehendit Chaldaeos ponentes plures Deos et eis praedicavit unum solum Deum esse colendum tamquam supremum bonum, a quo omnia dependent. Et ideo positus fuit in igne et in hoc ostendit et declarat Deus miraculum per manifestationem veritatis. Consequenter imaginandum est quod ex tunc est derivata fama quod esset esset unus Deus supremus, et ista promulgatio potuit devenire usque ad philosophos. Et est varius modus salvandi quod ex consuetudine tali, una cum inclinatione naturali ad veritatem philosophantes posuerunt unum Deum supremum.
Secundo notandum quod nedum hoc potuerunt habere ex consuetudine audiendi, sed ex scriptura quia nedum illud praedicatum est secundum scriptum, ita quod multi erant libri de principio mundi in quibus continebantur multae veritates de ipso Deo supremo antequam Biblia componeretur.
Tertio propter quamdam necessitatem, Deus voluit concurrere cum philosophis ut unum Deum solum praedicarent propter necessitatem, scilicet, divini cultus. Et hoc fuit mediante gratia speciali ipsius Dei, et ita tam ex consuetudine quam auctoritate quam ex gratia Dei speciali philosophi potuerunt habere notitiam ipsius Dei, non tamen ex pura investigatione naturali cum influentia Dei generali.
Et forte nedum habuerunt praedicta tria secundum fidem super quod notat Nicolaus de Lyra Ad Romanos, septimo capitulo quod ante adventum Christi sufficiebat credere duobus articulis, scilicet credere Deum esse et providere generi humano.
Et quando obicitur sibi ex dicto Augustini VIIIo De civitate Dei "nullus unquam salvabitur nisi in fide unius salvatoris" ipse respondet et dicit quod "non oportebat philosophos et gentiles expresse habere notitiam omnium articulorum fidei et Trinitatis, sed sufficiebat habere notitiam articuli generalis sub quo continebantur notitiae articulorum specialium" Modo, sub isto providere generi humano continetur modus et notitia in generali articuli incarnationis. Quo dato facile esset salvare quod Socrates fuisset salvatus, quia non est verisimile quod vir tantae perfectionis, et scientiae, probitatis vitae fuerit damnatus. Ideo verisimile est quod ipse et alii plures philosophi habuerunt fidem et quod si vixissent secundum doctrinam et modum quem tradiderunt quod Deus supplevit residuum. Et si aliquid ab eis de fide reperiatur scriptum, dicendum est quod hoc fecerunt mediante gratia speciali Dei.
Et si dicatur quod cum hoc quod posuerunt unum solum Deum supremum erraverunt contra aliquos articulos particulares, similiter etiam quia modernis temporibus multi sunt opinionis contrariae, ita quod non est magnum malum opinative solum aliquid asserere contra aliquos articulos particulares; nam sicut dicit Rabi Moses, "Aristoteles non habuit scientiam nec credidit assentive quod mundus fuerit ab eterno et quod non habuerit principium sed solum opinative" Et hoc testatur Aristoteles in Topicis reputans illud problema neutrorum. Ideo non fuit magnum inconveniens, si philosophi erraverunt circa aliquos particulares articulos opinando solum.
Narratur etiam quod Socrates habuit unum spiritum privatum, et istud potest exponi ad malum et ad sortilegum, sed istud non debet sic exponi aut applicari ad malum sed ad bonum, scilicet de ipso intellectu agente de quo Aristoteles. Secundum expositionem Commentatoris et Alberti IIIo De anima, et XIIo Metaphysicae, narrat duplicem modum cognoscendi. Unus est a sensibilibus ad insensibilia et a facilioribus ad difficiliora. Et iste modus est communis et et facilis satis. Alius modus intelligendi est per elevationem intellectus et abstractionem sensibilium, et iste fit per immediatam irradiationem intelligentiae agentis ad intellectum nostrum, ita quod intellectus noster isto modo non intelligit discursive eliciendo conclusiones ex principiis, sed intelligit immediate per irradiationem intelligentiae agentis, et forte immediate obiective in Deo, ita quod Deus supplet vicem cognitionis. Et quod ita sit, potest apparere videndo Commentatorem et Albertum, IIIo De Anima et XIIo Metaphysicae sicut allegatum est; et forte quod illud fuit opinio Aristoteles X Ethicorum dicentis quod "felicitas humana consistit in coniunctione intellectus humani cum intellectu divino." Et ita salvaretur quod Socrates per bonam vitam suam et per suum bonum regimen quia non solum praebuit vivere sicut habetur ex libris suis, sed etiam sic vixit et coniunctus fuit cum illo intellectu agente, ita quod sequestravit se a sensibus et mundanis et coniunxit se cum illo intellectu divino, qui docebat eum de agendis et etiam speculabilibus, et sic patet quid sit dicendum ad rationem prius factam.
[Corollaria]
Sequitur ex praedictis quod ab initio, fides fuit investigationis humanae directiva, et quod sine ea non fuisset aliquid vere scitum de Dei cognitione speciali et arduissimarum rerum.
Ex quo ulterius sequitur quod fidei subiacere debet investigatio humana per modum servi; "duae enim sunt servi conditiones" secundum Philosophum, Io Politicae. Una est quod servus non sufficit sibi, ita quod sibi derelictus non sufficeret sibi, immo quod malum esset sibi, si non subiceretur. Secunda conditio est quod servus debet obedire et ista conditio sequitur ex prima quia, ex quo non sufficit sibi, debet obedire dirigenti ipsum. Proportionaliter humana investigatio respectu fidei habet duas praedictas conditiones quia sibi derelicta deficeret, ideo non sufficit sibi; sed directa et adiuta fide bene sufficit, nec potest tunc errare, quia fides non permitteret aliquem errare investigando aliquid mediante ipsa.