Text List

Lectio 15, De fide

Lectio 15, De fide

Recapitulatio duarum praedictarum conclusionum

Sciendum est quod in praecedenti lectione positae fuerunt duae conclusiones. Una fuit quod actus sciendi et actus fidei de eodem sunt compossibiles. Secunda fuit quod lumen naturale in infinitum ascendit per latitudinem veritatum a principiis distantium.

Circa primam conclusionem: opinio quod actus fidei actus scientificus non sunt compossibiles

Et circa primam conclusionem fuit tacta opinio communis quod: actus fidei et actus scientificus respectu eiusdem non possunt simul stare.

Opinio Petri de Candia

Nihilominus considerando materiam, sciendum est quod Magister Petrus de Candia in ista materia ponit istam conclusionem: quod licet actus fidei et actus scientificus sic sunt impossibiles respectu eiusdem quod impossibile sit aliquem assentire eidem actu fidei et actu scientifico, tamen sunt simul compossibiles subiective, ita quod conclusio est ista: quod actus fidei et actus scientificus de eodem sunt facilis compossibiles in eadem potentia subiective, non tamen sic: quod quilibet illorum actuum immutet vitaliter potentiam, ita quod vel nullus immutat vel, si unus immutet, alter non immutat.

Responsio ad opinionem Petri de Candia: quattuor conclusiones circa rationem cognitionis

Circa istam conclusionem, possunt poni plura quae pro nunc non discutientur ad plenum, sed solum ponentur aliqua in generali et possunt poni in modum conclusionum.

Prima conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" essentialiter

Primum dictum est: cognitio non dicitur intrinsece et essentialiter cognitio, et ita diceretur de quocumque actu cognoscendi generaliter. Probatur sic primo: quia, circumscriptis potentia et obiecto, cognitio non remaneret cognitio, ergo etc. Consequentia tenet quia illud quod est intrinsece aliquale semper remanet tale omnibus extrinsecis circumscriptis. Patet antecedens quia, si non, esset potentia praeceptiva talis qualitas quae est cognitio, non esset cognitio quia nec sibi quia non cognovit, nec potentiae, quia per casum nulla est potentia.

Secundo probatur conclusio praedicta quia si cognitio esset essentialiter et intrinsece cognitio, tunc cum quilibet gradus repositus in latitudine cognitionum dicat perfectionem similiter repositam sub latitudine viventium sequeretur quod cognitio viveret. Et per consequens esset perfectior subiecta non vivente, quod est falsum, cum sit quaedam qualitas.

Tertio ad idem sic, si cognitio poneretur in lapide, si esset essentialiter cognitio, tunc lapis per eam denominaretur intrinsece et essentialiter cognoscens. Consequens est falsum quia non stat lapidem intrinsece cognoscere, nisi esset per communicationem idiomatum quod non est ad propositum. Ergo illa cognitio non est intrinsece et essentialiter cognitio. Consequentia probatur quia quandocumque aliqua forma communicatur alicui subiecto, illa forma communicat sibi, in concreto omnem denominationem sibi competentem, in abstracto supple essentialem. Et eodem modo esset dicendum de omnibus aliis actibus intellectus et voluntatis quod nullus talis est intrinsece et essentialiter cognitio vel volitio, et sic patet propositum, et sic patet propositio probata.

Secunda conclusio: cognitio non dicitur "cognitio" ex habitudine potentiae ut activa

Secunda conclusio: non ex habitudine potentiae ut activa est cognitio denominatur cognitio. Unde imaginandum est quod cognitio habet habitudinem multiplicem ad suum subiectum. Una est habitudo ut formae inhaerentis. Alia est habitudo ut effectus a potentia producti. Alia est habitudo ut vitaliter immutativus. Modo venandum est ex quo cognitio intrinsece et essentialiter non est cognitio a qua denominatione sine habitudine extrinseca dicatur cognitio. Probatur ergo conclusio secunda, scilicet quod cognitio non dicitur cognitio ex habitudine potentiae ut activa est quia habitudo productionis notitiae est prior, saltem natura, quam sit immutatio potentiae vitalis. Ergo Deus posset facere quod potentia produceret cognitionem, et tamen per eam potentia non cognosceret, quia non vitaliter immutaret potentiam. Igitur conclusio vera.

Secundo, nisi conclusio esset vera, tunc ita videretur esse de qualibet notitia. Modo, instantia est de notitia divina quia non dicitur per hoc cognitio quia producitur a potentia cognitiva.

Tertia conclusio: cognitio non dicitur cognitio ex habitudine potentiae ut receptiva

Tertia conclusio: cognitio non dicitur cognitio in habitudine ad suam potentiam ut est receptiva. Probatur conclusio quia de facto aliqua est cognitio, scilicet divina cognitio, quae non est in aliquo subiective, ergo de ratione cognitionis, non est quod sit in subiecto.

Secundo, probatur conclusio quia, si per Dei potentiam, cognitio poneretur in lapide, lapis ad eam haberet habitudinem receptivam, et tamen per hoc lapis non denominaretur cognoscens, ergo etc.

Quarta conclusio: cognitio dicitur "cognitio" ex habitudine ad suam potentiam ut perceptivam et vitaliter immutabilem

Quarta conclusio: cognitio dicitur esse cognitio ex habitudine ad suam potentiam ut perceptivam et vitaliter immutabilem, et hoc loquendo de cognitione creata. Probatur conclusio, nam oportet ex quo cognitio non est intrinsece et essentialiter cognitio, quod hoc sit ex aliqua habitudine sive denominatione extrinseca et maxime ad suam potentiam, et hoc non est ex habitudine cognitionis ad suam potentiam ut est activa, nec ut est receptiva, per duas conclusiones praecedentes, ergo etc., quia non videntur esse nisi tres habitudines cognitionis ad suam potentiam.

Corollaria circa cognitionem

Triplex habitudo potentiae ad suam cognitionem

Ex praedictis patet quod potentiae ad suam cognitionem sive e converso triplex est habitudo. Una est subiectiva in hoc, quod potentia recipit cognitionem in se subiective. Alia est activa in hoc, quod potentia producit illam cognitionem. Alia est vitaliter immutabilis in hoc, quod per illam cognitionem talis potentia fertur vitaliter in obiectum suum. Modo ad propositum dicitur quod illa qualitas, quae est cognitio, dicitur esse cognitio ex habitudine illa tertia, secundum quam, scilicet potentia fertur in obiectum suum et cognoscit illud, et non ex duabus aliis habitudinibus.

[Cognitio extra potentiam cognitivam cognitionem non est]

Unde ex istis patet quod, si illa qualitas, quae est cognitio, poneretur extra potentiam cognitivam non esset cognitio quia non haberet illam tertiam habitudinem ad suum subiectum, quae est vitalis immutatio, requisitam ad hoc: quod talis qualitas sit cognitio. Et ista si produceretur a potentia et reciperetur etiam in ipsa potentia, sine hoc quod vitaliter immutaret potentiam, non diceretur per hoc cognitio. Patet ex praedictis. Dicunt consequenter iste Magister Petrus de Candia et sui sequaces, sicut fuit Magister Ioannes de Ripa, quod istae tres habitudines sint separabiles ab invicem, ita quod quaelibet potest esse sine alia. Utrum autem sic sint separabiles ab invicem, alias videbitur et non plus pro nunc causa brevitatis.

PrevBack to TopNext