Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 16, De fide
Conclusio: cum fide, lumen naturale in infinitum plures veritates potest pertingere quam se solo posset scientifice
Sciendum est quod sicut in quadam lectione praecedenti fuit tactum quod vigore luminis fidei intellectus potest invenire multos processus breviores ad veritatem investigandum quam sit communis modus, scilicet procedendo a principiis ad conclusiones. Ex istis possunt inferri plura corollaria. Tamen pro maiori declaratione materiae, ponitur ista conclusio: videlicet, quod quamvis fides sit aenigmatica, vigore tamen sui luminis lumen naturale in infinitum plures veritates potest pertingere quam se solo posset scientifice.
Prima pars conclusionis est satis nota ex dictis Apostoli, nam secundum Apostolum, "fides est non apparentium". Ideo de ratione fidei est quod sit cognitio aenigmatica Et hoc est ex ordinatione et providentia divina ut, scilicet, per ipsam mereamur credendo, scilicet non apparentibus, quia fides non haberet meritum, si esset notitia evidens et clara de se secundum auctoritatem Gregorius.
Secunda pars conclusionis patet, quia lumen naturale se solo non adiuto fide potest in pauca, sicut deductum est in praecedentibus quia investigatio humana sibi ipsi derelicta in paucas potest veritates, immo plurimum in errorem. Sed tamen lumen naturale adiutu fide potest nedum in veritates contentas infra latitudinem humanae investigationis. Sed est alia latitudo extra latitudinem humanae investigationis inferiorum veritatum, in quarum quamlibet potest intellectus humanus adiutus fide. Imaginor enim duas latitudines veritatum: una quae infra latitudinem naturalis investigationis sine speciali adiutorio, scilicet sibi ipsi derelictae. Aliam autem latitudinem debemus imaginari extra primam latitudinem investigationis humanae, et ista est infinitarum veritatum in quarum quamlibet potest lumen naturale adiutum fide, tamen et huiusmodi processus ad veritates extra latitudinem investigationis humanae purae est theologicus, ex lumine tantum naturali procedens.
Corollaria
Primum: theologia est omnium scientiarum perfectiva
Ex quo patet quod theologia est omnium scientiarum perfectiva tam extensive quam intensive. Quod extensive, patet quantum, scilicet, ad multitudinem veritatum, quoniam in infinitum plures veritates possunt sciri in lumine naturali mediante fide quam sine fide, ut ostensum est et hoc est per theologiam, ergo etc. Quod intensive, ipsa sit perfectiva, probatur quia procedit ex nobiliori modo et perfectiori quam quaecumque alia scientia, ut infra patebit, quia per theologiam eadem veritas perfectius et nobilius cognoscitur quam per quamcumque aliam scientiam, ergo etc.
Unde, sicut dictum est prius, iste ordo non est essentialis ordo inter se, quoniam per pauca media lumen naturale posset in veritates quantumcumque distantes a principiis et hoc mediante fide. Unde imaginandum est quod si in ordine veritatum quantum ad nos aliqua propositio habeat talem ordinem ad alias quod non posset sciri quin sciantur decem et alia quin sciantur centum et alia quin sciantur mille, etc. Unde imaginandum est et alias satis apparenter probavi quod iste processus provenit tamen est defectus luminis quia quantum est de se quaelibet veritas relucet in suis principiis et tunc ad propositum dicitur quod, si augeatur virtus intellectus et lumen ipsius per fidem, poterit intantum augeri quod propositio quae prius in lumine pure naturali requirebat cognitionem decem veritatum antequam cognosceretur poterit cognosci ab intellectu sic vigorante et illuminato fide per duo vel per tria media et illa quae requirebat centum poterit sciri per quattuor et sic de aliis.
Pro maiori tamen evidentia, sciendum est quod theologia potest sic describi: theologia est habitus scientificus cognoscendi Deum in se et in habitudine ad suas creaturas specialiter rationales et maxime ad hominem, ut ad felicitabilem scientificus in quam in lumine naturali cum adiutorio fidei. Et ista descriptio satis sumit originem a nominis interpretatione, unde theologia dicitur a theos quod est Deus, et logos quod est sermo quasi sermo de Deo, et ista theologia principaliter de Deo considerat, et consequenter de creaturis in habitudine ad Deum
Pro cuius intellectu, advertendum est quod hic capio theologiam pro infimo gradu theologiae, unde theologiae multiplex est gradus. Unus est simpliciter incomprehensibilis a creaturis et est ipsamet divina scientia de qua Apostolus ad Romanos exclamando dicit, "O altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius", etc. Secundus gradus theologiae est theologia animae Christi, ipse enim, post supremam et primam theologiam, est doctorum et theologorum primus, id est, supremus. Et hic loquor de theologia Christi communicata animae Christi et creata, et iste secundus gradus theologiae est aequalis in multitudine cognoscibilium cum primo gradu. Nam, sicut dicit Magister et alii doctores, "anima Christi cognovit omnia quae verbum", ita quod imaginandum est quod theologia creata animae Christi est notitia omnium veritatum de Deo et de creaturis. Et illa est perfectissima post primam quia est omnium veritatum notitia. Dicunt enim doctores quod Christus mediante illa notitia novit omnia quae verbum, et per consequens est aequalis in multitudine cognoscibilium cum prima, quae est omnium veritatum notitia, et tamen impar in perfectione, nam huiusmodi habitus vel actus in anima Christi fuit creatus et cum hoc etiam est dependens et est quoddam accidens. Et ideo licet sit omnium veritatum notitia, tamen cum hoc in infinitum deficit a comprehendente divinae notitiae.
Secundum: circa theologiam Christi et diversos gradus theologiae
Ubi advertendum est quod multum refert cognoscere rem secundum omnia praedicata de ea dicibilia et eam comprehendere, ita quod non sequitur, anima Christi cognovit Deum per omnia praedicata de eo dicibilia, ergo anima anima Christi comprehendit Deum. Et causa est quia ad comprehendendum rem non solum requiritur ipsam cognoscere secundum omne praedicatum dicibile de ipsa, sed cum hoc requiritur quod cognitio sit aeque perfecta in esse cognitionis, sicut obiectum est in esse rei. Et quia obiectum est absolute immensum intensive in se, oportet quod notitia ipsius comprehensiva sit infinita intensive in esse notitiae. Et ideo nulla est creabilis notitia quae posset esse ipsius Dei comprehensiva, immo solum illa notitia quae est Deus est ipsius Dei comprehensiva, quia illa solum est infinite immensa et in esse cognitionis infinite intensa, ita quod non sequitur anima Christi cognovit omnia quae verbum. Ergo aeque perfectam notitiam habet sicut verbum quia cognoscendo eandem veritatem possunt esse multi gradus cognoscendi illius rei distincti specie, ita quod imaginandum est quod sit una latitudo infinitarum cognitionum creabilium, quarum quaelibet est omnium veritatum repraesentativa, et tamen una semper est altioris et perfectioris speciei quam alia. Ita quod bene stat diversae cognitiones eiusdem obiecti, et tamen quod una semper sit perfectior alia, sicut eadem res cognoscitur ab hominem, et ab angelo, et a Deo.
Ideo ex aequali multitudine cognoscibilium, non arguitur aequalitas specifica cognitionum. Et ideo ex hoc quod anima Christi haberet theologiam repraesentativam cuiuslibet veritatis, ex hoc tamen non sequeretur quod sit suprema theologia creabilis, immo inter illam et supremam theologiam essent infinitae creabiles quarum quaelibet esset perfectior theologia Christi creata, non tamen quo ad multitudinem cognoscibilium, sed quo ad perfectiorem modum repraesentandi. Tamen propter auctoritates doctorum, dicendum est quod anima Christi in tota latitudine illa talium cognitionum theologicarum, respectu cuiuslibet veritatis, anima Christi habet supremam theologiam possibilem, non solum extensive, sed intensive. Istud patet patet per plures auctoritates hoc sonantes, sicut Magister expresse dicit quod "Deus contulit animae Christi quidquid potuit et maxime quantum ad perfectiones quae concernunt statum beatitudinis".
Ex quo sequitur quod sub theologia animae Christi, quae est cognitio omnium veritatum, sunt infinitae cognitiones creabiles, quarum quaelibet est ominum veritatum cognitio et aeque perfecta sicut theologia animae Christi. Et haec conclusio quoad multitudinem cognoscibilium, sed non quoad perfectionem specificam.
Alii sunt gradus theologiae non tamen omnium veritatum repraesentativi, sicut sunt theologiae bonorum quibus solum finita cognoscunt, et ibi sunt diversi gradus secundum diversitatem bonorum, quia "in domo Patris mei mansiones multae sunt".
Alii gradus possunt imaginari qui ex lumine naturali pure acquirerentur ut si relinqueretur angelus vel aliqua intelligentia, multum excedens speciem humanam in suis naturalibus ratione suae perfectionis posset in altiorem modum cognoscendi pertingere ex suis puris naturalibus quam facit homo in suis puris naturalibus derelictus. Ex quo talis intelligentia non esset depressa per culpam haberet ratione suae perfectionis statum nobiliorem quam fuerit status innocentiae. Et tamen non est dubium quin in statu innocentiae, homo poterat in altiores veritates multo plus quam nunc post lapsum. Item in statu praesenti possent esse multi gradus secundum intensionem fidei, quia quantum fides intenditur tantum lumen naturale intenditur quantum ad effectum. Capio tamen theologiam secundum communem cursum in homine bene disposito et hoc mediante iuvamine fidei.
Tertium corollarium: ex diversos gradus theologiae ad diversos conceptus Dei
Ex istis sequitur quod secundum diversos gradus theologiae diversificantur conceptus correspondentes huic termino Deus. Nam conceptus correspondens primo gradui supremo et immenso est simpliciter immensus et ipsius Dei adaequate immediate comprehensivus. Secundum autem alios gradus semper dividendo diversificantur specifice conceptus ipsius Dei secundum diversitatem graduum prius assignatam. Ultra tamen secundum gradum theologiae competentem homini bene disposito secundum communem cursum correspondent sibi diversi conceptus. Aliqui enim sunt communissimi in significando et ex communissimis terminis constituti, licet sint proprii ipsi Deo in supponendo, sicut ens primum, ens ultimum et sic de aliis. Unde nulla illarum partium supponit pro Deo adaequate, licet bene aggregatum ex illis supponat pro Deo adaequate.
Alii sunt tamen conceptus magis proprii habiti per abstractionem. Utrum autem simplices vel complexi possint haberi conceptus de Deo, pro nunc non discutio. Sed de hoc videbitur circa tertiam distinctionem: quidam vero conceptus habentur de Deo qui sunt connotativi; quorum quidam sunt vere connotativi et quidam false; unde quidam habuerunt conceptus de Deo false connotativi, qui eis immediate repraesentabant rem corporalem. Alii vero habuerunt conceptus qui erant connotativi de Deo, qui eis immediate significabant aliquod repugnans Deo, ut primum motorem, necessario agentem, primum motorem limitatum et sic de aliis. Et de istis conceptibus false connotativis potest satis probabiliter dici quod propositiones affirmativae, ubi erant subiecta vel praedicata de inesse de praesenti erant falsae ad intellectum eorum. Et secundum illum modum valde viam salvaretur Hugolinus quantum ad intentionem quam principaliter intendebat quod aliqui habuerunt falsam cognitionem de Deo.
Utrum autem exemplum bene fuerit applicatum de Aristotele, credo probabiliter quod non quia credo quod Aristoteles fuit de supremo gradu concipiendi secundum communem cursum. Nec sequitur habens conceptum de Deo et definiens ipsum est ponens in definitione ipsius aliquid repugnans Deo, ergo conceptus quem habet de Deo non est eius vere conceptus. Causa est quia erravit in definiendo, non in concipiendo Deum per illum conceptum. Ex quo sequitur quod, si fuisset formata propositio affirmativa in qua conceptus, quem habebat Aristoteles de Deo, fuisset subiectum vel praedicatum fuisset vera ad mentem eius, et tamen definitio quam attribuisset sibi repugnasset scilicet, ipsi Deo.
Istis praemissis descendendo magis ad materiam, dico quod conceptus Dei, prout est considerationis theologicae vel connotat ex suo modo significandi vel ex sua natura medium immediate inferendi quod Deus est summum bonum universaliter perfectum vel est causa immediate iudicandi quod Deus est summum bonum; et secundum istam considerationem, dico quod Deus proprie est subiectum in theologia, nam sibi competunt omnes conditiones subiecti, quia, quicquid in ipsa theologia consideratur hoc est in ordine ad ipsum Deum.
Quartum corollarium: primum principium nostrae theologiae
Sequitur ulterius quod Deum esse est primum principium nostrae theologiae. Ubi advertendum est quod de habendo huiusmodi conceptum est et fuit maxima difficultas intantum quod expresse Rabi Moses dicit: quod "conceptus affirmativus de Deo non potest haberi naturaliter, ita quod naturaliter de Deo non potest haberi, nisi conceptus negativus, removendo de Deo imperfectiones creaturarum, sicut Deus est ens, non alterabile, non corporale", etc. "Et quanto plures removentur imperfectiones tanto, inquit, cognoscitur perfectius." Et istius opinionis fuit Sanctus Tomas in Summa sua Contra Gentiles in prima parte. Dicit ulterius Rabi Moses quod unicum fuit nomen affirmativum de Deo, scilicet, tetragrammaton, et istud erat sanctum et paucis notum, non quod illud esset nomen suum, sed nomen quattuor litterarum.
Unde ex istis potest inferri quod habere conceptum theologicum de Deo non est possibile sine fide vel sine speciali gratia ipsius Dei, et quia, sicut alias tactum est, Deum esse est in ordine veritatum primum, ideo potest inferri quod omnes veritates cuiuscumque scientiae essent theologicae considerationis. Ubi est advertendum quod, sicut communiter dicitur, quod eadem conclusio scitur in philosophia naturali et in mathematica, ita potest dici quod quaelibet veritas est theologicae considerationis secundum unum modum, ita quod quaelibet veritas potest considerari et inquantum est quaedam conformitas divinae rectitudinis et exemplar posterius ipso divino exemplari. Secundo modo potest considerari ut est quoddam directivum humanae investigationis ad beatitudinem hominis finaliter consequendam. Et secundum istas duas considerationes quaelibet veritas habet attributionem ad illud summum bonum ultimum quod est subiectum theologiae, igitur etc. Ita quod quaelibet entitas, inquantum est extracta a Deo et ab omnium bonitatum prima bonitate directa et inquantum reducibilis in ipsum summum bonum et supremum et inquantum etiam est intellectus perfectiva et electiva ad beatitudinem eius consequendum, habet habitudinem ad subiectum theologiae et est theologicae considerationis quia, ut dictum est, theologia est consideratio ipsius Dei in se et in habitudine ad suas creaturas.
Unde imaginandum est quod, sicut voluntas quolibet bono debet uti referendo ipsum in primum bonum et optimum actualiter vel habitualiter, ita quod intellectus debet uti veritatibus, secundum istum modum loquendi, propter primam veritatem. Secundo referendo omnes alias veritates ad ipsam primam veritatem, ita quod, sicut theologia habet considerare de quolibet bono in ordine ad ipsum primum bonum quia consequenter ponam quod theologia est practica et speculativa simul, ita habet considerare quodlibet verum sive quamlibet veritatem in ordine et in habitudine ad primam veritatem.
Minora corollaria
Sequitur ex istis quod theologia nulli scientiae est subalternata, nec proprie subalternat sibi aliquam scientiam. Et causa est diversitas in modo considerandi quia nulla alia scientia a theologia habet considerare Deum et et creaturas in habitudine ad ipsum.
Sequitur ulterius quod plures sunt invenibiles scientiae non subalternatae, nec subalternantes, quam sint de facto adinventae, quia solus modus considerandi diversificat genus scientiae.
Sequitur ulterius quod, licet omne verum sit theologicum, non tamen omne verum est fidei. Patet quia iuxta imaginationem Altissiodorensis, et bene secundum videre meum, fides est praecise circa veritates concernentes speciale regimen generis humani in suum finem et dirigentes intellectum humanum in suum finem, theologia autem licet in lumine naturali de omnibus veritatibus in generali considerat, tam pertinentibus ad salutem hominis quam non pertinentibus. Ex quo sequitur quod minus bene dictum est fidem se extendere ad veritatem formabilem de creaturis sive pertinentem ad salutem hominis consequendam sive non.
Tamen oportet respondere ad rationem, quae communiter solet fieri pro ista parte, nam capiamus unam propositionem mere contingentem et impertinentem ad salutem hominis, ut esset levare festucam, ponatur ulterius quod Deus praecipiat illam, ut credatur. Ergo isto dato, fides inclinat ad illam et est tunc respectu illius, ergo fides inclinavit ante, quia fides in se non mutatur propter praeceptum adveniens, et ita argueretur de qualibet alia propositione. Hic dicitur quod bene possibile est quod aliqua propositio incipiat sub esse fidei quia fides secundum eius formalem et generalem rationem inclinat ad omnem propositionem credendam a Deo revelatam necessariam ad salutem. Modo stat quod aliqua propositio praecipiatur a Deo credi quae ante non credebatur, et in hoc illa propositio habet novam habitudinem secundum quam incipit sub esse fidei sibi acquisitam propter praeceptum ipsius Dei.
Sequitur ulterius quod quaelibet res multo perfectius cognoscitur per theologiam quam per philosophiam naturalem sive quam per quamcumque aliam scientiam. Probatur conclusio, quia philosophus naturalis non cognoscit rei productionem, nec scit utrum res sit creabilis, nec utrum res sit annihilabilis nec nec scit quod continue speciali modo conservetur res a Deo, nec scit quod agente applicato passo est in divina libertate quod tale agens agat in illud passum vel non, nec scit quod operatio rei est augmentibilis vel diminubilis ad voluntatem primae causae et sic de aliis. Et generaliter quicquid scitur per philosophiam naturalem omne illud scitur per theologiam. Et cum hoc multo plura sciuntur per theologiam quam per philosophiam. Per theologiam enim scitur specialis habitudo divinae veritatis et divinae voluntatis ad creaturas. Scitur etiam qualiter Deus potest creaturas creare et annihilare et sic de aliis
Confirmatio conclusionis contra Averroes
Ex istis patet error Averroes tamquam apostasia a fide, scilicet quod instructio in aliqua lege impedit acquisitionem scientiae etc., quia fides nedum et theologia inclinant, illuminant, et roborant intellectum ad cognoscendum nedum spiritualia, sed omnia, et ideo male dicit quod fides et religio impediunt ad bene philosophandum istud satis patet ex praecedentibus et et ista sufficiant pro nunc.