Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 42, de Fruitione
Rationes contra conclusionem quod dilectio Dei propter se est fruitio ordinata
Prima ratio
Contra hoc arguitur multipliciter. primo sic: aliqua est dilectio dei propter se quae Realiter non est fruitio, ergo illa descriptio mala probatur antecedens. nam dilectio dei, quae terminatur ad personam secundum rationem personalitatis, illa est propter deum et propter se, et tamen non est fruitio patet, quia suppositum in esse suppositibili vel personali non est alicuius perfectionis, nec dicit aliqua perfectionem, ergo non habet rationem obiective fruitionis. consequentia tenet, quia de ratione obiecti fruibilis est quod sit immensae bonitatis.
Secunda ratio
Secundo ad idem, probatur quod suppositum divinum in esse suppositi non possit esse obiectum fruibile, quia ut sic non continet aliquid gradum perfectionis vel bonitatis vel communicabilitatis ad extra, ergo non continet aliquam bonitatem ad intra. tenet consequentia quia de ratione bonitatis est quod sit ad extra sui ipsius diffusiva. antecedens patet, nam ratio personalitatis sive proprietatis personalis non communicabilis ad intra, ergo nec ad extra. consequentia tenet, quia ordo est quod quidquid communicatur ad extra per participationem. oportet quod sit communicabile ad intra per plenitudinem.
Tertia ratio
Tertio si verbum in esse suo personali esset obiectum fruibile, tunc Pater realiter beatificaretur in alio a se, et sic haberet obiectum fruibile distinctum a se quia filius distinguitur Realiter a patre, ergo si fruatur filio fruitur distincto a se, et etiam fruitur se et spiritu sancto pari ratione et tunc habebit plura obiecta fruibilia.
Item, tunc pater beatificaretur in alio et hoc dicit imperfectionem, quia tunc non haberet plenitudinem beatitudinis, immo essent duo obiecta fruibilia distincta ab ipso, et sic cuilibet per se deficerent duo obiecta fruibilia, et sicut arguitur de personis ad intra ita argueretur respectu voluntatis creatae, quia quaereretur in qua ratione se habeat persona in esse personae respectu voluntatis creatae, quia idem obiectum fruibile respectu voluntatis creatae et essentiae divinae vel personae, quia illud est summum bonum.
Item arguitur ratio obiectiva fruitionis dicit perfectionem simpliciter, sed ratio personalis non dicit perfectionem simpliciter, quia esse patrem non est denominatio perfectionis simpliciter, quia tunc esset aliqua denominatio simpliciter quae competet patri quae non competit filio, et sic aliquid deus quod non haberet omnem perfectionem simpliciter tunc sic, ergo si pater in esse personali diligitur, diligitur aliquo actu qui non erit fruitio et sic erit usus vel actus medius etc.
Consequenter arguitur ex alia Radice et sic, gratia exempli, anima cui essentia divina obiciatur beatifice circa essentiam divinam, anima potest habere plur actus distinctos, quia habebit actum complacentiae, et ille est dilectio dei incomplexa qua voluntas complacet deo, et habebit alios actus complexos qui sunt velle deum esse, et deum esse summum bonum, et tamen primus actus qui est complacentiae et solum fruitio beatifica, et cum omnis dilectio complexa Resolvatur in simplicem illae dilectiones complexae sunt dilectiones et sunt propter se, tamen non sunt fruitiones, ergo.
Argumentum contra fundamentum istarum rationum
Antequam Respondetur ad istas rationes, volo arguere contra fundamentum istarum rationum. et primo volo probare quod ista positio est male fudata et quod rationes sunt in valde.
primo Sequeretur quod pater in suo esse personali non esset tantae perfectionis, sicut minimum accidens dabile, consequens est inconveniens. patet consequentia, quia pater in suo esse personali non esset non dicit aliquam perfectionem parte, et tamen quaelibet creatura ponit aliqua perfectionem participatam.
Item sumamus ad imaginationem personalitatem ut sit quaedam proprietatis, etiam imaginando distinctionem inter essentiam et proprietatem illam constitutivam, tunc illa sumpta in sua formalitate ipsa est, quia vel non constitueret, nisi esset ergo est bonum, quia ens et bonum convertuntur, ergo est necesse esse, et ultra est bonum, ergo habet rationem diligibilitatis, et ultra habet rationem diligibilitatis, et non finite, ergo infinite.
Item omnis modus qui est deo intrinsecus est simpliciter immensus et infinitus, ergo omnis modus deo ad intra est modus infinite hoc se habendi, ergo quaecumque proprietas ibi adhuc posita est, est modus immensus, quia nihil potest Deo mense et finite competere.
Item huiusmodi proprietas est cognoscibilis et alicuius cognoscentis tamquam obiectum realiter existens, ergo est alicuius entitatis tenet consequentia ex doctrina Philosophi II Metaphysicae quia proportionaliter se habet res ad esse, sicut ad cognosci, et quantae est cognoscentis tantae est entitatis. Et ultra est alicuius entitatis, ergo est alicuius bonitatis.
Item ex testimonio scripturae arguitur quod filius diligatur a patre, nam dicit pater, "hoc est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui", ergo pater diligit filium in suo esse personali, ergo filius habet rationem diligibilitatis et non sicut scriptura, ergo habet rationem diligibilitatis immensae.
Item quaelibet persona divina in suo esse personali diligit se, ergo habet rationem diligibilitatis, et non finite, ergo infinite et immense.
Clarificatio: quod ratio diligibilitatis in Deo est realiter essentialis
Pro solutione tamen istarum rationum et pro materia quae stat in uno puncto est advertendum quod ratio diligibilitatis vel fruibilitatis in deo est Realiter essentialis. et ex hoc sequitur quod est in qualibet persona, ubi advertendum quod, sicut persona ut teneo et tenebo in esse suo personali est Realiter immensa et infinita, ita in esse personali est immensae diligibilitatis. nam dicere quod persona in esse personali non sit immensae nobilitatis et perfectionis nundum est contra doctores, ut contra Augustinum et Magistrum in alios, immo est contra divinas personas blasphemia.
Unde, sicut essentia divina est communis cuilibet trium personarum, et omnino identica sine distinctione, ita ratio fruibilitatis est communis tribus et cuilibet identica et eadem adaequate, et ideo proportionaliter sicut loquimur de essentia respectu personarum, ita loquamur de obiecto fruibili respectu personarum.
Unde sicut conceditur quod pater et filius realiter distinguuntur, et tamen sunt eadem essentia ita concedendum est quod pater et filius distinguuntur et tamen sunt idem obiectum fruibile et sicut pater est eadem essentia cum filio, ita est eadem fruibilitas cum filio. Ideo concedendum est quod pater fruitur filio et quaelibet persona fruitur qualibet et fruitio personae est realiter fruitio essentiae, et econtra propter ergo identitatem fruibilitatis ad personam in esse personae, sicut conceditur quod essentia est obiectum fruibile, ita pater et filius sunt idem obiectum fruibile et pater fruitur filio et tota trinitate et hoc respectu eiusdem obiecti in ratione frubilitatis, nec distinctio personalis plus ponit distinctionem fruibilitatum quam entitatum, ideo proportionaliter est loquendum, sicut de essentia.
Et si dicatur contra personae in esse personali sunt distinctae et sunt plures, ergo si in esse personali quaelibet sit formaliter obiectum fruibile, tunc erunt tria obiecta fruibilia, dicitur quod etiam probaretur quod essent tria immensa quia quaelibet persona est immensa in esse personali et sunt tres distinctae, ergo sunt tria immensa, ideo eodem modo respondendum est ad omnes tales syllogismos, et ista materia tangetur infra.
Responsiones ad rationes
Ad primam
Restat respondere ad rationes quando dicitur in prima in esse personali pater non dicit bonitatem immensam negatur, immo est bonitas immensa a parte obiecti. Sed utrum illud vocabulum pater exprimat bonitatem immensam non dico, quia aliqua sunt vocabula in divinis quae non exprimunt perfectionem, licet per ea supponant. ideo negatur quod ratio personalitatis in esse personalitatis non dicat perfectionem loquendo obiective. Si autem dicatur quod esse distinctivum non dicat perfectionem simpliciter, concedo ergo persona in esse personali non dicit perfectionem, negatur consequentia, quia licet illud vocabulum secundum quod vocabulum non dicat perfectionem, tunc supponit pro perfectionem simpliciter ideo quaelibet persona est obiectum fruibile. Unde magister pluraliter loquitur in prima distinctione cum dicit "Res quibus fruendum est sunt pater filius et spiritus sanctus", et tamen sunt ad obiectum fruibile sicut tota trinitas. Sed utrum una persona divina possit videri sine alia, hoc tangit difficultatem unam quae videbitur inferius.
Ad secundam
Ad secundam: persona in esse personae non habet aliquam bonitatem negatur, immo habet omnem bonitatem, et quando dicitur quod proprietas ad intra non est communicabilis ut paternitas conceditur, ergo non est bonitas immensa consequentia non valet, et quando dicitur non potest communicari ad extra negatur, licet non sit communicabilis ad intra, tamen est communicabilis ad extra, quia est summum bonum et sui ipsius diffusivum, immo in esse personali agit tota trinitas et in esse trium, quia actiones sunt suppositorum, et una non potest agere sine alia, et hoc ex modo agendi causae principalis respectu effectus, quia oportet quod causa concurrat ut potentia, ut sapiens, ut bonitas.
Et circa hoc solet inquiri utrum productio creatura ad extra supponat emanationem divinarum personarum ad intra, et teneo opinionem Gandaventis quod sic et alias declarabitur, et sic patet quod ratio non valet, quia imaginatur quod persona in esse personali ad extra non sit communicabilis immo et eandem bonitatem diffundunt tres personae. Unde et propter identitatem essentiae si una agit alia agit, et hoc etiam est de ratione causae principalis ut agat ut trina, et alias explicabitur.
Ad tertiam
Ad aliud quando dicitur, tunc pater beatificaretur in alio, responsum est quod pater et filius sunt idem obiectum fruibile et beatificibile[?], et ideo non in alio beatificatur pater fruendo filio, si tamen intelligeretur quod aliquis esset alius a patre qui esset obiectum beatificibile[?], tunc bene concederetur quod pater beatificaretur in alio.
Post ea arguitur quod ratio fruibilitatis est perfectionis simpliciter et ratio personalitatis, et ideo conceditur quod ratio fruibilis est perfectionis immensae et hoc causando rationem pro obiecto. ita conceditur quod ratio personalitatis est immensa. si tamen intelligantur per rationem praedicata per quae exprimius aliquid, tunc obiectum fruibile est praedicatum perfectionabile. et consequenter concedo de isto praedicato Ratio distinctiva sive de isto generare in divinis illud non dicit proprie perfectionem, quia tunc aliquo praedicatum perfectionale negaretur ab una persona, poterit etiam dici quod illud praedicatum realiter dicit perfectionem et quando dicitur tunc aliquod praedicatum simpliciter negaretur a filio conceditur tamen illa perfectio quam dicit illud praedicatum competit filio, unde aliqua perfectio negatur a filio. verum est si intelligatur de praedicato, tamen tota perfectio importata per praedicatum competit filio, sed ex modo cognoscendi et significandi illud praedicatum negatur a filio et Removetur ut generare, non tamen perfectio Importata per illud praedicatum negatur a filio, sed est in filio.
Post ea allegavi auctoritatem salvarum nihil possum facere a me ipso quicquam, dum quod per istam auctoritatem non intendit quin filius agat ad extra, quia actiones sunt suppositorum, dicitur tamen quod illa auctoritas intelligitur altero duorum modorum uno, quia filius denotat emanationem a patre et sic filius dicit se habere quicquam habet a patre, et sic filius dicit quod non habet a seipso, et sic habet ab alio quidquid habet perfectionis, ideo innuit quod a patre procedit qui dat sibi totam perfectionem suam.
Secundo potest intelligi de humanitate, quia nihil habet a se nec aliquid agit propria virtute, sed quicquid habet, habet a deo quin cum suppositum in esse suppositi non agit hic non arguitur, cum operationes sint suppositorum, et sic negandum est quod persona in esse personali non sit sui ipsius diffusiva, nec agit ad extra. unde sicut est immensae bonitatis ita immensae communicabilitatis. et sic rationes illius sunt solutae.
Per eandem radicem potest solvi ratio probans ordinem dilectionum in patria quae omnis resolvuntur ad primam complacentiam. unde quando dicitur obiciatur animae essentia divina, tunc est ibi complacentia et amor complacentiae. Et iterum sunt ibi aliqui amores complexi ut quod deus est et quod deus est summum bonum, breviter ista imaginatio deficit quia, licet sit ordo dilectionum inter se, tamen non est ordo causalitatis cur anima diligit, nam sibi sit amor incomplexus complacentiae, est etiam amor complexus quo aptatur deum esse summum bonum, tamen omnes illi terminantur ad deum, nec secundus amor est propter primum, quia non opto quod deus sic summum bonum, quia mihi placet, ideo si illa dilectio sit complexa sive incomplexa, cum tamen sic dei propter se, tunc est fruitio beatifica. et sic licet sit ordo inter dilectiones, tamen non hunc ordinem ad obiectum, quia respectu obiecti est una ratio fruibilitatis ultima et adaequata, et sic patet quod deus est fruibilis et obiectum fruibile, et quod fruitio ordinata est dilecito dei propter se. Et consequenter dilectio alicuius rei propter se est descriptio fruitionis in communi, sive sit ordinata sive non.
Advertendum tamen quod li propter in proposito tollere relatione obiecti ad aliud tam actualem quam habitualem unde si diligatur aliquid propter se si bene Resolvatur, tunc non invenietur causa aliqua nisi bonitas quae reperitur in illo obiecto. Et usus ordinatus potest sic describi. Usus ordinatus est dilectio creaturae propter deum. Et usus inordinatus est dilectio alicuius propter creaturam ubitate[??]. et usus in communi potest describi quod est dilectio alicuius propter aliud. et fruitio inordinata quod est dilectio creaturae propter se et ista intelliguntur secundum proprietatem terminorum quantum spectat ad theologos, quia illi termini sunt aequivoci. Ex dictis satis sequitur quod non est repugnantia quod idem actus sit usus et fruitio, quia stat quod idem actus sit dilectio dei propter se et dilectio creaturae propter deum, etc.